An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Breviary of the Priory of Coldingham, Berwickshire

An electronic copy of London, British Library MS Harley 4664

Table of Contents:

[9r]
Occasion: Dominica 1 Adventus Description: 1st Sunday of Advent Day Code: 01011000 Table of Contents Next
Dominica prima in adventu domini .
Ant. Regnum tuum .
Capitulum
R. Missus est Gabriel . Ymnus. Conditor alme . V. Rorate caeli desuper .
In Evangelio Ant. Ecce nomen domini venit de longinquo et claritas eius replet orbem terrarum
Ps. Magnificat .
Oratio. Excita quaesumus domine potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegante eripi te liberante salvari
Commemoratio de sancta Maria . Ant. Ave Maria gratia plena dominus tecum . V. Diffusa est gratia . Oratio. Deus qui de beatae Mariae .
Invit. quia nescitis horam quando veniet dominus
Ps. Venite . Ymnus. Verbum supernum .
In primo nocturno . Ant. Domine in virtute . Psalmum ipsum . V. Ex Sion species .
Lectio prima .
R. Aspiciens a longe ecce video dei potentiam venientem et nebulam totam terram tegentem ite obviam ei et dicite nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel
V.
Lectio secunda .
R. Aspiciebam in visu noctis et ecce in nubibus caeli filius hominis venit et datum est ei regnum et honor et omnis populus tribus et linguae servient ei
V.
Lectio tertia .
R. Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Joseph nuntians ei verbum et expavescit virgo de lumine ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries et vocabitur altissimi filius
V.
Lectio quarta .
R. Ave Maria gratia plena dominus tecum spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio . Ps. Dominus illuminatio . V. Egredietur dominus .
Lectio quinta .

[9v]
R. Salvatorem exspectamus dominum Jesum Christum qui reformavit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae
V.
Lectio sexta .
R. Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite salvator noster adveniet
V.
Lectio septima .
R. Annuntiatum est per Gabrielem archangelum ad Mariam virginem de introitu regis et ingressus est per splendidam regionem aurem virginis visitare palatium uteri et ingressus est per auream portam virginis
V.
Lectio octava .
R. Alieni non transibunt per Jerusalem amplius nam in illa die stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel dicit dominus
V.
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Homelia Joannis Cristostomi . Non solum opera et virtutes [...] non sunt credenda .
R. Ecce virgo concipiet et pariet filium dicit dominus et vocabitur nomen eius admirabilis deus fortis
V.
Lectio decima . Quod in exordi huius lectionis comprobatur [...] accepit .
R. Obsecro domine mitte quem missurus es vide afflictionem populi tui sicut locutus es veni et libera nos
V.
Lectio undecima . Spiritualiter mons Oliveti dominum Jesum Christum significat [...] genus humanum redimere venit .

[10r]
R. Orietur stella ex Jacob et exsurget homo de Israel et confringet omnes duces alienigenarum et erit omnis terra possessio eius
V.
Lectio duodecima . Oleos enim Graecae [...] fluent ad eum omnes gentes .
R. Laetentur caeli et exultet terra iubilate montes laudem quia dominus noster veniet et pauperum suorum miserebitur
V.
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Oratio. Excita quaesumus .
In laudibus .
Ant. In illa die stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel alleluia
Ps. Miserere .
Ant. Iucundare filia Sion exsulta satis filia Jerusalem alleluia
Ps. Confitemini .
Ant. Ecce dominus veniet et omnes sancti eius cum eo et erit in die illa lux magna alleluia
Ps. Deus deus meus .
Ant. Omnes sitientes venite ad aquas quaerite dominum dum inveniri potest alleluia
Ps. Benedicite .
Ant. Ecce veniet propheta magnus et ipse renovabit Jerusalem alleluia
Capitulum
R. Super te Jerusalem orietur dominus
V.
Ymnus. Vox clara ecce . V. Emitte agnum .
In Evangelio Ant. Spiritus sanctus in te descendet Maria ne timeas habens in utero filium dei alleluia
Ps. Benedictus . Oratio. Excita domine quaesumus .
Ad primam . Ant. In illa die .
Ad tertiam . Ant. Iucundare . Capitulum Scientes quia hora . V. Timebunt gentes . Oratio. Excita quaesumus domine .
Ad sextam . Ant. Ecce dominus .
Capitulum
V. Memento nostri domine .
Oratio. Festina quaesumus ne tardaveris domine deus noster et a diabolico furore nos potenter libera
Ad nonam . Ant. Ecce veniet propheta .
Capitulum

[10v] V. Domine deus .
Oratio. Suscipiamus domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus
Ad vesperas . Ant. Dixit dominus . Psalmum ipsum . Capitulum Scientes quia .
R. Veni ad liberandum nos domine deus virtutum
V.
Ymnus. Conditor alme . V. Rorate caeli desuper .
In Evangelio Ant. Ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries filium alleluia
Ps. Magnificat . Oratio. Excita quaesumus .
Occasion: Feria 2 Hebdomada 1 Adventus Description: Monday, 1st week, Advent Day Code: 01012000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
Invit. Regem venturum dominum venite adoremus
Ps. Venite . Ymnus. Verbum supernum .
In primo nocturno . Ant. Rectos decet . Ps. Exultate iusti . V. Ex Sion species . [...]
Ad Benedictus. In Evangelio Ant. Angelus domini nuntiavit Mariae et concepit de spiritu sancto alleluia
[...]
Ad primam .
Ant. Exspectabo dominum salvatorem meum et praestolabor eum dum prope est alleluia
Ad tertiam .
Ant. Veni et libera nos deus noster
Capitulum Qui venturus est . V. Timebunt gentes .
Ad sextam .
Ant. Tuam domine excita potentiam et veni ad salvandum nos
Ad nonam .
Ant. In tuo adventu erue nos domine
Capitulum In diebus illis .
Ad vesperas . Ant. Nos qui vivimus . Ps. In exitu Israel . Capitulum Ecce virgo concipiet . R. Veni ad liberandum nos . Ymnus. Conditor alme . V. Rorate caeli desuper .
In Evangelio Ant. Jerusalem respice ad orientem et vide alleluia
Ps. Magnificat .
Occasion: In tempore Adventus Description: General, in Advent Day Code: 01000000 Prev Table of Contents Next
Capitulum Qui venturus est veniet et non tardabit iam non erit timor in finibus nostris quoniam ipse est salvator noster

[11r]
Capitulum
Capitulum
Capitulum
Capitulum In diebus illis . Capitulum Ecce virgo concipiet .
Oratio.
Oratio. Excita quaesumus domine potentiam tuam et veni ut in tua protectione salvemur
Oratio.
Oratio. Deus qui nostra conspicis nos semper infirmitate destitui adventus tui novitate custodi
Occasion: Feria 3 Hebdomada 1 Adventus Description: Tuesday, 1st week, Advent Day Code: 01013000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
[...]
In Evangelio Ant. Antequam convenirent inventa est Maria habens in utero de spiritu sancto alleluia
In Evangelio Ant. Quaerite dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est alleluia
Occasion: Feria 4 Hebdomada 1 Adventus Description: Wednesday, 1st week, Advent Day Code: 01014000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]
In Evangelio Ant. De Sion exibit lex et verbum domini de Jerusalem
Ad vesperas .
In Evangelio Ant. Veniet fortior me post me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius
Ps. Magnificat .
Occasion: Feria 5 Hebdomada 1 Adventus Description: Thursday, 1st week, Advent Day Code: 01015000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[...]

[11v]
In Evangelio Ant. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui
Ps. Benedictus .
In Evangelio Ant. Veniet dies domini magnus et manifestus qui eum invocaverit salvus erit
Occasion: Feria 6 Hebdomada 1 Adventus Description: Friday, 1st week, Advent Day Code: 01016000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
In Evangelio Ant. Ecce veniet deus et homo de domo David sedere in throno alleluia
Ps. Benedictus .
Ad vesperas .
In Evangelio Ant. Veni domine visitare nos in pace ut laetemur coram te corde perfecto
vel
In Evangelio Ant. Ex Aegypto vocavi filium meum veniet ut salvet populum suum
Occasion: Sabbato Hebdomada 1 Adventus Description: Saturday, 1st week, Advent Day Code: 01017000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]
In Evangelio Ant. Sion noli timere ecce deus tuus veniet alleluia
Ps. Benedictus .
Occasion: Dominica 2 Adventus Description: 2nd Sunday of Advent Day Code: 01021000 Prev Table of Contents Next
Dominica secunda .
Ant. Regnum tuum . Capitulum Venite ascendamus . R. Ecce dies veniunt . Ymnus. Conditor alme . V. Rorate caeli desuper .
In Evangelio Ant. Bethleem non es minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
Ps. Magnificat .
Oratio. Excita domine corda nostra ad praeparandas unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur
Ad matutinas .
Invit. Rex noster adveniet Christus quem Joannes praedicavit agnum esse venturum
Ps. Venite . Ymnus. Verbum supernum .
In primo nocturno .
Lectio prima .

[12r]
R. Jerusalem cito veniet salus tua quare moerore consumeris numquid consiliarius non est tibi quia innovavit te dolor salvabo te et liberabo te noli timere
V.
Lectio secunda .
R. Ecce dominus veniet et omnes sancti eius cum eo et erit in die illa lux magna et exibunt de Jerusalem sicut aqua munda et regnabit dominus in aeternum super omnes gentes
V.
Lectio tertia .
R. Docebit nos dominus vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum domini de Jerusalem
V.
Lectio quarta .
R. Suscipe verbum virgo Maria quod tibi a domino per angelum transmissum est concipies per aurem deum paries et hominem ut benedicta dicaris inter omnes mulieres
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio . V. Egredietur dominus .
Lectio quinta .
R. Civitas Jerusalem noli flere quoniam doluit dominus super te et auferet a te omnem tribulationem
V.
Lectio sexta .
R. Ecce veniet dominus protector noster sanctus Israel coronam regni habens in capite suo
V.
Lectio septima .

[12v]
R. Sicut mater consolatur filios suos ita consolabor vos dicit dominus et de Jerusalem civitate quam elegi veniet vobis auxilium et videbitis et gaudebit cor vestrum
V.
Lectio octava .
R. Ecce dies veniunt dicit dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra et hoc est nomen quod vocabunt eum dominus iustus noster
V.
Ad Cantica Ant. Beata es Maria quae credidisti perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino alleluia
Cantica Ecce dominus in fortitudine . V. Egredietur virga de .
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua Homelia Gregorii papa . Dominus ac redemptor noster paratos nos invenire desiderans [...] amore compescat .
R. Jerusalem plantabis vineam in montibus tuis et exsultabis quia dies domini veniet surge Sion convertere ad deum tuum gaude et laetare Jacob quia de medio gentium salvator tuus veniet
V.
Lectio decima . Appropinquantem eius terminum [...] attriti timeamus .
R. Egredietur dominus de Samaria ad portam quae respicit ad orientem et veniet in Bethleem ambulans super aquas redemptionis Judae tunc salvus erit omnis homo quia ecce veniet
V.
Lectio undecima . Huic etenim lectioni santi evangelii [...] sonitus maris et fluctuum .
R. Me oportet minui illum autem crescere qui post me venit ante me factus est cuius non sum dignus corrigiam calciamenti eius solvere
V.
Lectio duodecima . Ex quibus profecto omnibus alia [...] in codicibus legimus .

[13r]
R. Rex noster adveniet Christus quem Joannes praedicavit agnum esse venturum
V.
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Oratio. Excita quaesumus .
In laudibus .
Ant. Ecce in nubibus caeli dominus veniet cum potestate magna alleluia
Ps. Miserere .
Ant. Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator ponetur in ea murus et antemurale aperite portas quia nobiscum deus alleluia
Ps. Confitemini .
Ant. Ecce apparebit dominus et non mentietur si moram fecerit exspecta eum quia veniet et non tardabit alleluia
Ant. Montes et colles cantabunt coram deo laudem et omnia ligna silvarum plaudent manibus quoniam veniet dominus dominator in regnum aeternum alleluia alleluia
Ant. Ecce dominus noster cum virtute veniet ut illuminet oculos servorum suorum alleluia
Capitulum
R. Super te Jerusalem . Ymnus. Vox clara ecce . V. Emitte agnum domine .
In Evangelio Ant. Super solium David et super regnum eius sedebit in aeternum alleluia
Ps. Benedictus . Oratio. Excits domine corda .
Ad primam . Ant. Ecce in nubibus .
Ad tertiam . Ant. Urbs fortitudinis . Capitulum Quaecumque scripta . V. Timebunt gentes . Oratio. Excita domine .
Ad sextam . Ant. Ecce apparebit .
Capitulum
V. Memento nostri .
Oratio. Mentes nostras quaesumus domine lumine tuae visitationis inlustra ut esse te largiante mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi
Ad nonam . Ant. Ecce dominus .
Capitulum
V. Domine deus virtutum converte .
Oratio. Quaesumus omnipotens deus preces nostras respice et tuae super nos viscera pietatis impende ut qui ex nostra culpa affligimur et tua misericorditer liberemur
Ad vesperas . Ant. Dixit dominus . Psalmum ipsum . Capitulum Quaecumque scripta sunt . R. Veni ad liberandum nos .
[13v] Ymnus. Conditor alme . V. Rorate caeli desuper . In Evangelio Ant. Beata es Maria quae credidisti .
Occasion: Feria 2 Hebdomada 2 Adventus Description: Monday, 2nd week, Advent Day Code: 01022000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
[...]
In Evangelio Ant. De caelo veniet dominator dominus et in manu eius honor et imperium
Ps. Benedictus .
In Evangelio Ant. Ecce rex venit dominus terrae et ipse auferet iugum captivitatis vestrae
Ps. Magnificat .
Occasion: Feria 3 Hebdomada 2 Adventus Description: Tuesday, 2nd week, Advent Day Code: 01023000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
[...]
In Evangelio Ant. Super te Jerusalem orietur dominus et gloria eius in te videbitur
Ps. Benedictus .
In Evangelio Ant. Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite semitas dei nostri
Ps. Magnificat .
Occasion: Feria 4 Hebdomada 2 Adventus Description: Wednesday, 2nd week, Advent Day Code: 01024000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]
In Evangelio Ant. Ecce mitto angelum meum qui praeparabit viam tuam ante faciem tuam
Ps. Benedictus .
In Evangelio Ant. Sion renovaberis et videbis iustum tuum qui venturus est in te
Occasion: Feria 5 Hebdomada 2 Adventus Description: Thursday, 2nd week, Advent Day Code: 01025000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[...]

[14r]
In Evangelio Ant. Tu es qui venturus es domine quem exspectamus ut salvum facias populum tuum
Ps. Benedictus .
In Evangelio Ant. Qui post me venit ante me factus est cuius non sum dignus calciamenta solvere
Ps. Magnificat .
Occasion: Feria 6 Hebdomada 2 Adventus Description: Friday, 2nd week, Advent Day Code: 01026000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
In Evangelio Ant. Dicite pusillanimes confortamini ecce dominus deus noster veniet
Ps. Benedictus .
In Evangelio Ant. Cantate domino canticum novum laus eius ab extremis terrae
Ps. Magnificat .
Occasion: Sabbato Hebdomada 2 Adventus Description: Saturday, 2nd week, Advent Day Code: 01027000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]
In Evangelio Ant. Ante me non est formatus deus et post me non erit quia mihi curvabitur omne genu et confitebitur omnis lingua
Ps. Benedictus .
Occasion: Dominica 3 Adventus Description: 3rd Sunday of Advent Day Code: 01031000 Prev Table of Contents Next
Capitulum Prope est ut veniat . R. Festina ne tardavit . Ymnus. Conditor . V. Rorate caeli desuper .
In Evangelio Ant. Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium
Ps. Magnificat .
Oratio. Aurem tuam quaesumus domine precibus nostris accomoda et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis inlustra
Invit. Ecce venit rex occurramus obviam salvatori nostro
Ps. Venite . Ymnus. Verbum supernum .
In primo nocturno . Ant. Domine in virtute tua . Psalmum ipsum . V. Ex Sion species .
Lectio prima .

[14v]
R. Ecce apparebit dominus super nubem candidam et cum eo sanctorum millia habens in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et dominus dominatium
V.
Lectio secunda .
R.
V.
Lectio tertia .
R. Paratus esto Israel in occursum domini quoniam venit firmans montes et creans spiritus et annuntians in hominibus Christum esse venturum
V.
Lectio quarta .
R. Qui venturus est veniet et non tardabit iam non erit timor in finibus nostris quoniam ipse est salvator noster
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio . Psalmum ipsum . V. Egredietur dominus .
Lectio quinta .
R. Egredietur dominus et praeliabitur contra gentes et stabunt pedes eius supra montes Olivarum ad orientem
V.
Lectio sexta .
R. Aegypte noli flere quia dominator tuus veniet tibi ante cuius conspectum movebuntur abyssi liberare populum tuum de manu potentium
V.
Lectio septima .
R. Prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur dominus Jacob et Israel salvabitur
V.
Lectio octava .

[15r]
R. Festina ne tardaveris domine et libera populum tuum
V.
Ad Cantica Ant. Ite dicite Joanni caeci vident et surdi audiunt claudi curantur leprosi mundantur
Cantica Ecce dominus in fortitudine . V. Egredietur .
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Homelia Gregorii papa . Quaerendum nobis est fratres carissimi cur Joannis in carcere positus [...] an alium exspectamus ?
R. Descendit sicut pluvia in vellus orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis
V.
Lectio decima . Tamquam si ignoret quem ostenderat [...] et ordo pensatur .
R. Veni domine et noli tardare relaxa facinora plebis tuae et revoca dispersos in terram suam
V.
Lectio undecima . Ad Jordanis fluenta [...] ad inferni claustra descendat .
R. Radix Jesse qui exsurget iudicare gentes in eum gentes sperabunt et erit nomen eius benedictum in saecula
V.
Lectio duodecima . Quem enim praecurrens [...] mori digneris insinua .
R. Ecce radix Jesse ascendet in salutem populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit nomen eius gloriosum
V.
Secundum Mattheum . In illo tempore ;

[15v] Oratio. Aurem tuam .
In laudibus .
Ant. Veniet dominus et non tardabit ut illuminet abscondita tenebrarum et manifestabit se ad omnes gentes alleluia
Ant. Jerusalem gaude gaudio magno quia veniet tibi salvator alleluia
Ant. Dabo in Sion salutem et in Jerusalem alleluia
Ant. Montes et omnes colles humiliabuntur et erunt prava in directa et aspera in vias planas veni domine et noli tardare alleluia
Ant. Iuste et pie vivamus exspectantes beatam spem et adventum domini
Capitulum
R. Ostende nobis domine . Ymnus. Vox clara ecce . V. Vox clamantis in deserto .
In Evangelio Ant. Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis ait illi tu es qui venturus es an alium exspectamus
Ps. Benedictus .
Ad primam . Ant. Veniet dominus .
Ad tertiam . Ant. Jerusalem gaude . Capitulum Sic nos existimet . V. Timebunt gentes . Oratio. Aurem tuam .
Ad sextam . Ant. Dabo in Sion salutem .
Capitulum
V. Memento nostri domine .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui pro peccatis nostris mereamur affligi per adventum filii tui a cunctis adversitatibus liberemur
Ad nonam . Ant. Iuste et pie vivamus .
Capitulum
V. Domine deus virtutis .
Oratio. Deus qui conspicis quia in tua pietate confidimus concede propitius ut de caelesti semper protectione gaudeamus
Ad vesperas . Capitulum Sic nos existimet . R. Te exurgans .
In Evangelio Ant. Tu es qui venturus an alium exspectamus dicite Joanni quae vidistis ad lumen redeunt caeci mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia
Oratio. Aurem tuam .
Occasion: Feria 2 Hebdomada 3 Adventus Description: Monday, 3rd week, Advent Day Code: 01032000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
Invit. Regem venturum .
Lectio prima .
Lectio secunda .
Lectio tertia .
Responsoria de dominica sumantur .
Ad laudes .
Ant. Ecce veniet dominus princeps regum terrae beati qui parati sunt occurrere illi
Ps. Miserere .
Ant. Dum venerit filius hominis putas inveniet fidem super terram

[16r] Ps. Verba mea .
Ant. Ecce iam venit plenitudo temporis in quo misit deus filium suum in terris
Ps. Dixit iniustus .
Ant. Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
Ps. Confitemini .
Ant. Egredietur dominus de loco sancto suo veniet ut salvet populum suum
Oratio ut supra .
In Evangelio Ant. Egredietur virga de radice Jesse et replebitur omnis terra gloria domini et videbit omnis caro salutare dei
Ps. Benedictus .
Ad vesperas . R. Tu exurgens domine .
In Evangelio Ant. Beatam me dicent omnes generationes quia ancillam humilem respexit deus
Ps. Magnificat .
Occasion: Feria 3 Hebdomada 3 Adventus Description: Tuesday, 3rd week, Advent Day Code: 01033000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
Lectio prima .
Lectio secunda .
Lectio tertia .
Responsoria de dominica .
Ad laudes .
Ant. Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem
Ps. Miserere .
Ant. Emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion
Ps. Iudica me deus .
Ant. Levabit dominus signum in nationibus et congregabit dispersos Israel
Ps. Miserere . iij .
Ant. Da mercedem domine sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur
Ps. Ego dixi .
Ant. Lex per Moysen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est
Ps. Laudate .
In Evangelio Ant. Tu Bethleem terra Juda non eris minima ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel
Ps. Benedictus .
In Evangelio Ant. Elevare elevare consurge Jerusalem solve vincla colli tui captiva filia Sion
Occasion: Feria 4 Hebdomada 3 Adventus Description: Wednesday, 3rd week, Advent Day Code: 01034000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
Invit. Prope est iam dominus venite adoremus
Ps. Venite .
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua Exordium nostrae redemptionis fratres carissimi hodierna nobis sancti evangelii lectio commendat [...] atque inter filios dei computari possimus .
R. Clama in fortitudine qui annuntias pacem in Jerusalem dic civitatibus Judae et habitatoribus Sion ecce deus noster quem exspectabamus adveniet
V.
Lectio ij . Ut ad promissae salutis mereamur dona pertingere [...] de domo David .
R. Orietur stella ex Jacob et exsurget homo de Israel et confringet omnes duces alienigenarum et erit omnis terra possessio eius
V.

[16v]
Lectio tertia . Missus est angelus Gabriel a deo . Raro autem legimus [...] veniant insinuant .
R. Modo veniet dominator dominus et nomen eius Emmanuel vocabitur
V.
In laudibus .
Ant. Prophetae praedicaverunt nasci salvatorem de virgine Maria
Ps. Miserere .
Ant. Spiritus domini super me evangelizare pauperibus misit me
Ps. Exaudi deus .
Ant. Annuntiate populis et dicite ecce deus salvator noster veniet
Ps. Te decet .
Ant. Ecce veniet dominus ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat
Ps. Exultavit .
Ant. Propter Sion non tacebo donec egrediatur ut splendor iustus eius
Ps. Laudate . Capitulum hynmnus versiculus ut supra .
In Evangelio Ant. Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Joseph
Ps. Benedictus .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut redemptionis nostrae ventura solemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur
Ad primam . Ant. Ave Maria .
Ad tertiam . Ant. Ne timeas Maria . Capitulum Qui venturus . V. Timebunt gentes . Oratio. Praesta quaesumus omnipotens .
Ad sextam . Ant. Dabit ei dominus . Capitulum In deibus illis . V. Memento nostri domine in beneplacito .
Oratio. Festina quaesumus ne tardaveris domine et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus sublevemur
Ad nonam . Ant. Ecce ancilla . Capitulum Ecce virgo concipiet . V. Domine deus virtutum .
Ad vesperas . collecta ut supra .
Occasion: Feria 5 Hebdomada 3 Adventus Description: Thursday, 3rd week, Advent Day Code: 01035000 Prev Table of Contents Next
para Feria quinta .
[NOTE]
Lectio prima . Laetitiae quanta sit [...] regis incedere .
R. Prope est ut veniat .
Lectio secunda . Credunt enim magis esse [...] festivitate devoti .
R. Festina ne tardaverit .
Lectio tertia . Et quia imperator [...] fideliter diligit .
R. Descendit .
In laudibus .
Ant. De Sion veniet dominus omnipotens ut salvum faciat populum suum
Ps. Miserere .
Ant. De Sion veniet qui regnaturus est dominus Emmanuel magnum nomen eius
Ant. Convertere domine aliquantulum et ne tardas venire ad servos tuos
Ps. Domine refugium .
Ant. Ecce deus meus et honorabo eum deus patris mei et exaltabo eum
Ps. Cantemus domino .
Ant. Dominus legifer noster dominus rex noster ipse veniet et salvabit nos
Capitulum Qui venturus est .
In Evangelio Ant. Vigilate animo in proximo est dominus deus noster
Ps. Benedictus . Oratio ut supra .
Ad primam .
Ant. Dicite filiae Sion ecce rex tuus veniet tibi Sion noli timere ecce rex tuus veniet

[17r]
Ad tertiam .
Ant. Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester
Ad sextam .
Ant. Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea omnes qui diligitis eam in aeternum
Ad nonam .
Ant. Dies domini sicut fur ita in nocte veniet et vos estote parati quia qua hora non putatis filius hominis veniet alleluia
Occasion: Feria 6 Hebdomada 3 Adventus Description: Friday, 3rd week, Advent Day Code: 01036000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua Homelia venerabilis Bedae presbiteri . Lectio quam audivimus [...] remedia commendat .
R. Egredietur dominus et praelibitur . ut supra in dominica tertia .
Lectio secunda . Nam qua peste [...] et vita per feminam .
R. Praecursor pro nobis ingreditur agnus sine macula secundum ordinem Melchisedech pontifex factus est in aeternum et in saeculum saeculi
V.
Lectio tertia . Prior ergo nobis beata dei genitrix [...] castitatis exemplo .
R. Videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit
V.
In laudibus .
Ant. Constantes estote videbitis auxilium domini super vos
Ps. Miserere .
Ant. Paratus esto Israel in occursum domini quoniam venit
Ps. Notus in Judea .
Ant. Veni domine et noli tardare
Ps. Bonum est .
Ant. Deus a Libano veniet et splendor eius sicut lumen erit
Ps. Domine audivi .
Ant. Ego autem ad dominum aspiciam et exspectabo deum salvatorem meum
Ps. Laudate .
In Evangelio Ant. Ex quo facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo alleluia
Ps. Benedictus .
Oratio. Excita quaesumus domine potentiam tuam et veni ut hii qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur
Ad primam . Ant. Benedicta tu .
Ad tertiam . Ant. Beata es Maria . Capitulum Qui venturus est . V. Timebunt gentes . Oratio. Excita quaesumus domine .
Ad sextam . Ant. Beatam me dicent .
Oratio. Prope esto domine omnibus invocantibus te in veritate ut in adventu filii tui domini nostri placitis tibi actibus praesentemur
Ant. Veni domine . Capitulum In deibus illis .
Occasion: Sabbato Hebdomada 3 Adventus Description: Saturday, 3rd week, Advent Day Code: 01037000 Prev Table of Contents Next
para Sabbato .
Invit. Prope est iam .
Secundum Lucam .
Et reliqua
[17v] Homelia Gregorii papa . Redemptoris praecursor quo tempore [...] procurante Pontio Pilato Judeam .
R. Emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion
V.
Lectio secunda . Quia enim illum praedicare [...] temperandae signantur .
R. Germinaverunt campi heremi germen odoris Israel quia ecce deus noster cum virtute veniet et splendor eius cum eo
V.
Lectio tertia . Quia autem gentilitas [...] plurimi principabantur .
R. Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem
V.
In laudibus .
Ant. Ecce rex venit dominus terrae et ipse auferet iugum captivitatis vestrae
Ps. Miserere .
Ant. Ad te domine levavi animam meam veni et eripe me domine ad te confugi
Ps. Domine exaudi . ij .
Ant. Exspectetur sicut pluvia eloquium domini et descendet super nos sicut ros deus noster
Ps. Audite caeli .
Ant. Qui post me venit ante me factus est cuius non sum dignus calciamenta solvere
Ps. Laudate . [NOTE]
Capitulum
R. Ostende nobis .
In Evangelio Ant. Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et videbit omnis caro salutare dei
Ps. Benedictus .
Oratio. Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur concede propitius ut ex tua visitatione consolemur
Ad primam .
Ant. Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite semitas dei nostri
Ad tertiam .
Ant. Erunt prava in directa et aspera in vias planas veni domine et noli tardare alleluia
Oratio. Deus qui conspicis .
Ad sextam .
Ant. Hoc est testimonium quod perhibuit Joannes qui post me venit ante me factus est
Oratio. Indignos nos famulos tuos quaesumus domine quos actionis proprie culpa contristat unigeniti filii tui adventu laetifica
Ad nonam .
Ant. Erumpant montes iucunditatem et colles iustitiam quia lux mundi dominus cum potentia venit
Oratio. Preces populi tui quaesumus domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur
Occasion: Dominica 4 Adventus Description: 4th Sunday of Advent Day Code: 01041000 Prev Table of Contents Next
Capitulum Qui venturus est . R. Non auferetur . Ymnus. Conditor alme . V. Rorate caeli desuper .
In Evangelio Ant. Quomodo fiet istud angele dei quia virum in concipiendo non pertuli audi Maria virgo Christi spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi
Oratio. Excita quaesumus domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret

[18r]
Invit. Prope est iam dominus venite adoremus
Ps. Venite .
[NOTE] Lectio prima . Igitur quam post tempus spiritualibus [...] adventus filii hominis .
R. Canite tuba in Sion vocate gentes annuntiate populis et dicite ecce deus salvator noster adveniet
V.
Lectio secunda . Et addidit inconsequentibus [...] et una relinquetur .
R. Octava decima die decimi mensis ieiunabitis dicit dominus et mittam vobis salvatorem et propugnatorem pro vobis qui vos praecedat et introducat in terram quam iuravi patribus vestris
V.
Lectio tertia . Movet fortasse vos fratres [...] debet a cunctis .
R. Praecursor pro nobis ingreditur agnus sine macula secundum ordinem Melchisedech pontifex factus est in aeternum et in saeculum saeculi
V.
Lectio quarta . Frequenter audivimus [...] oculis exhibebit .
R. Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio .
Lectio quinta . Nec mirum si diabolus [...] quoddam Christus adveniet .
R. Videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit
V.
Lectio sexta . Et sicut lucescente [...] lumen veritatis effuserit .
R. Ecce iam venit plenitudo temporis in quo misit deus filium suum in terris natum de virgine factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret
V.
Lectio septima . Quod autem ait . Illa nocte erunt duo [...] non possit assumptio .

[18v]
R. Virgo Israel revertere in civitates tuas usquequo dolens averteris generabis dominum salvatorem oblationem novam in terra ambulabunt homines in salvationem
V.
Lectio octava . Quamvis eodem consortii lectulo teneantur [...] requiescunt .
R. Montes Israel ramos vestros expandite et florete et fructum facite prope est ut veniat dies domini
V.
Ad Cantica Ant. Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus alleluia
Cantica Ecce dominus in fortitudine .
Secundum Johannem . In illo tempore ;
Et reliqua Ex huius verbis nobis lectionis fratres carissimi Joannis humilitas [...] raperetur super se .
R. Iuravi dicit dominus ut ultra iam non irascar super terram montes enim et colles suscipiant iustitiam meam et testamentum pacis erit in Jerusalem
V.
Lectio decima . Nam confessus est et non negavit [...] non usurparet .
R. Non discedimus a te vivificabis nos domine et nomen tuum invocabimus ostende nobis domine faciem tuam et salvi erimus
V.
Lectio undecima . Dum ergo non vult appetere [...] veraciter obtinere .
R. Intuemini quantus sit iste qui ingreditur ad salvandas gentes ipse enim est rex iustitiae cuius generatio non habet finem
V.
Lectio duodecima . Sed et venturus in spiritu [...] factus est redemptoris .
R. Nascetur nobis parvulus et vocabitur deus fortis ipse sedebit super thronum David patris sui et imperabit cuius potestas super humerum eius
V.

[19r]
Secundum Johannem . In illo tempore ;
Oratio. Excita domine .
In laudibus .
Ant. Canite tuba in Sion quia prope est dies domini ecce veniet ad salvandum nos alleluia alleluia
Ps. Miserere .
Ant. Ecce veniet desideratus cunctis gentibus et replebitur gloria domus domini alleluia
Ant. Erunt prava in directa et aspera in vias planas veni domine et noli tardare alleluia
Ant. Dominus veniet occurrite illi dicentes magnum principium et regni eius non erit finis deus fortis dominator princeps pacis alleluia alleluia
Ant. Omnipotens sermo tuus domine a regalibus sedibus venit alleluia
Capitulum
R. Ostende nobis domine . V. Vox clamantis in .
In Evangelio Ant. Videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et videbit omnis caro salutare domini dei nostri
Ps. Benedictus . Oratio. Excita domine .
Ad primam . Ant. Canite tuba .
Ad tertiam . Ant. Ecce veniet . Capitulum Gaudete in domino . V. Timebunt gentes . Oratio. Excita domine .
Ad sextam . Ant. Erunt prava in directa .
Capitulum Fratres ; dominus prope est
V. Memento nostri domine .
Oratio. Praeveniat nos omnipotens deus tua gratia semper et subsequatur ut per adventum unigeniti tui quem summo cordis desiderio sustinemus et praesentis vitae subsidia et futurae etiam consequamur
Ad nonam . Ant. Omnipotens sermo .
Capitulum
domino nostro
V. Domine deus . Oratio. Excita domine .
Ad vesperas . Capitulum Gaudete in domino . R. Tu exurgens domine . Ymnus. Conditor alme . V. Rorate caeli desuper . Ant. O . Oratio. Excita domine .
Occasion: Feria 2 Hebdomada 4 Adventus Description: Monday, 4th week, Advent Day Code: 01042000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
[...]
[19v]
In laudibus . antiphonae de tertia hebdomada .
In Evangelio Ant. Dicit dominus paenitentiam agite appropinquabit enim regnum caelorum alleluia
Occasion: Feria 3 Hebdomada 4 Adventus Description: Tuesday, 4th week, Advent Day Code: 01043000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
[...]
In Evangelio Ant. Beatam me dicent omnes generationes quia ancillam humilem respexit deus
Occasion: Feria 4 Hebdomada 4 Adventus Description: Wednesday, 4th week, Advent Day Code: 01044000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]
In Evangelio Ant. Consurge consurge induere fortitudinem brachium domini
Ps. Benedictus .
Occasion: Feria 5 Hebdomada 4 Adventus Description: Thursday, 4th week, Advent Day Code: 01045000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[...]
[20r]
In Evangelio Ant. Elevare elevare consurge Jerusalem solve vincla colli tui captiva filia Sion
Occasion: Feria 6 Hebdomada 4 Adventus Description: Friday, 4th week, Advent Day Code: 01046000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
In Evangelio Ant. Ponent domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt quia ecce veniet et non tardabit
Ps. Benedictus .
Occasion: Antiphonae Maiores Description: Great 'O' Antiphons Day Code: 01048010 Prev Table of Contents Next
xvij kalends ianuarii incipiant antiphonae .
Ant. O sapientia quae ex ore altissimi prodisti attingens a fine usque ad finem fortiter suaviter disponensque omnia veni ad docendum nos viam prudentiae
Ant. O Adonai et dux domus Israel qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti et ei in Sina legem dedisti veni ad redimendum nos in brachio extento
Ant. O radix Jesse qui stas in signum populorum super quem continebunt reges os suum quem gentes deprecabuntur veni ad liberandum nos iam noli tardare
Ant. O clavis David et sceptrum domus Israel qui aperis et nemo claudit claudis et nemo aperit veni et educ vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis
Ant. O Thoma Didyme per Christum quem meruisti tangere te precibus rogamus altissonis succurre nobis miseris ne damnemur cum impiis in adventu iudicis
Ant. O oriens splendor lucis aeternae et sol iustitiae veni et illumina sedentem in tenebris et umbra mortis
Ant. O rex gentium et desideratus earum lapisque angularis qui facis utraque unum veni salva hominem quem de limo formasti
Ant. O Emmanuel rex et legifer noster exspectatio gentium et salvator earum veni ad salvandum nos domine deus noster
Ant. O virgo virginum quomodo fiet istud quia nec primam similem visa es nec habere sequentem filiae Jerusalem quid me admiramini divinum est mysterium hoc quod cernitis
Quinta die ante natale .
Ant. Nolite timere quinta enim die veniet ad nos dominus noster
V. Vox clamantis in deserto .
Occasion: Vigilia Nativitatis Domini Description: Christmas Eve Day Code: 02122400 Prev Table of Contents
In vigilia natalis domini .
Invit. Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam eius
Ps. Venite . Ymnus. Verbum supernum . Si dominica sit
Ad Cantica Ant. Joseph filii David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Cantica Ecce dominus . V. Hodie scietis quia .
Si sit dominica
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Origenis .
[20v] Qaue fuit necessitas ut desponsata [...] nulla invenisset .
R. Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis maiestatem dei in vobis
V.
Lectio secunda . Vel ideo desponsata [...] in cupiscentia iuncta .
R. Constantes estote videbitis auxilium domini super vos Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
V.
Lectio tertia . Mater inquit eius [...] creatoris cunctorum .
R. Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a vobis omnem languorem
V.
Si sit dominica legatur haec lectio .
Illius qui in excelsus sine matre [...] in sinu est matris .
R. De illa occulta habitatione sua egressus est filius dei descendit visitare et consolari omnes qui eum de toto corde desiderabant
V.
Si sit dominica .
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Oratio. Deus qui nos redemptionis nostrae annua expectatione laetificas praesta ut unigenitum tuum quem redemptorem laeti suscipimus venientem quoque iudicem securi videamus
Si sit in feria . ad nocturnos .
Capitulum Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis maiestatem dei in vobis
V. Crastina die delebitur . Ad nocturnos .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens et misericors deus ut ad suscipiendum filii tui singulare nativitatis misterium et mentes credentium praeparentur ut non credentium corda subdantur

[21r]
Ad laudes .
Ant. Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
Ant. Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam eius
Ant. Crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos salvator mundi
Ant. Crastina erit vobis salus dicit dominus deus exercituum
Ant. Magnificatus est rex pacificus super omnes reges universae terrae
Capitulum
Si in feria sit . R. De illa occulta . Si sit dominica .
R. Crastina die delebitur iniquitas terrae
V.
Ymnus. Vox clara . V. Crastina die erit nobis salus .
In Evangelio Ant. Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph antequam convenirent inventa est in utero habens quod enim in ea natum est de spiritu sancto est alleluia
Ps. Benedictus . Oratio. Deus qui nos redemptionis .
Ad primam .
Ant. Orietur sicut sol salvator mundi et descendet in uterum virginis sicut imber super gramen alleluia
Ad tertiam .
Ant. Rex pacificus magnificatus est cuius vultum desiderat universa terra
Constantes estote videbitis auxilium domini super vos Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
V. Hodie scietis . Oratio. Deus qui nos redemptionis .
Ad sextam . Ant. Joseph filii David . [NOTE]
Sanctificamini filii Israel dicit dominus in die enim crastina descendet dominus et auferet a nobis omnem languorem
V. Crastina die .
Oratio. Concede quaesumus omnipotens deus ut magnae festivitatis ventura solemnia prospero celebremus effectu pariterque reddamur et intenti caelestibus disciplinis et de nostris temporibus lectiores
Ad nonam .
Ant. Intuemini quantus sit gloriosus iste qui ingreditur ad salvandas gentes
V. Crastina erit nobis . Oratio. Praesta quaesumus omnipotens et misericors .
Ad vesperas .
Ant. Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia non tardabit
Ant. Levate capita vestra ecce appropinquabit redemptio vestra
Ant. Completi sunt dies Mariae ut pareret filium suum primogenitum
Ant. Ecce completa sunt omnia quae dicta sunt per angelum de virgine Maria
Capitulum
R. O Juda et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum
V.
Ymnus. Veni redemptor . V. Tamquam sponsus .
In Evangelio Ant. Dum ortus fuerit sol de caelo videbitis regem regum procedentem tamquam sponsum de thalamo suo
Ps. Magnificat . Oratio. Deus qui nos redemptionis .
De sancta Maria .
Ant. Virgo dei genitrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo vera fides geniti purgavit crimina mundi et tibi virginitas inviolata manet
V. Post partum virgo inviolata .
Oratio. Deus qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere dominum nostrum .

[21v]
Occasion: Nativitas Domini Description: Christmas Day Day Code: 02122500 Table of Contents Next
Invit. Christus natus est nobis venite adoremus
Ps. Venite . Ymnus. Christe redemptor .
In primo nocturno .
Ant. Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Dixit dominus ad me filius meus es tu ego hodie genui te
Ps. Quare fremuerunt .
Ant. Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo
Ps. Caeli enarrant .
Ant. Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum
Ps. Eructavit .
Ant. Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui
Ps. Magnus dominus .
Ant. Orietur diebus domini abundantia pacis et dominabitur
Ps. Deus iudicium .
Ant. Veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
Ps. Benedixisti . V. Tamquam sponsus .
Lectio prima .
R. Hodie nobis caelorum rex de virgine nasci dignatus est ut hominem perditum ad regna caelestia revocaret gaudet exercitus angelorum quia salus aeterna humano generi apparuit
V.
Lectio secunda .
R. Hodie nobis pax vera de caelo descendit hodie per totum mundum melliflui facti sunt caeli
V.
Lectio tertia .
R. O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum iacet in praesepio et in nubibus tonat
V.
Lectio quarta . Salvator noster dilectissimi natus est hodie [...] ita liberandis omnibus venit .
R. Quem vidistis pastores dicite annuntiate nobis in terris quis apparuit natum vidimus in choro angelorum salvatorem dominum
V.
In secundo nocturno .
[22r]
Ant. Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus
Ps. Fundamenta .
Ant. Ipse invocavit me alleluia pater meus es tu alleluia
Ps. Misericordias domini .
Ant. Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem domini quoniam venit
Ps. Cantate . j .
Ant. Verbum caro factum est alleluia et habitavit in nobis alleluia
Ps. Dominus regnavit . j .
Ant. Notum fecit dominus alleluia salutare suum alleluia
Ps. Cantate . ij .
Ant. In principio et ante saecula deus erat verbum ipse natus est hodie salvator mundi
Ps. Dominus regnavit . ij .
Lectio quinta . Exultet sanctus quia appropinquat ad palmam [...] qua vicerat vinceretur .
R. O magnum mysterium et admirabile sacramentum ut animalia viderent dominum natum iacentem in praesepio beata virgo cuius viscera meruerunt portare dominum Christum
V.
Lectio sexta . In quo conflictu pro nobis inito [...] peccati totius expertem .
R. Beata dei genitrix Maria cuius viscera intacta permanent hodie genuit salvatorem saeculi
V.
Lectio septima . Natalis domini dies ea de causa [...] et peccati traduxit .
R. Sancta et immaculata virginitas quibus te laudibus efferam nescio quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti
V.
Lectio octava . Crescebatque in malum [...] et peccatores sanaret .
R. Te laudant angeli sancta dei genitrix quae virum non cognovisti et dominum in tuo utero baiulasti concepisti per aurem dominum nostrum ut benedicta dicaris inter omnes mulieres
V.
Ad Cantica Ant. Virgo hodie fidelis et si verbum genuit incarnatum virgo mansit et post partum quam laudantes omnes dicimus benedicta tu in mulieribus

[22v] Cantica Populus qui ambulabat . V. Notum fecit dominus .
Initium sancti evangelii Secundum Mattheum .
Et reliqua In Isaiah legitur . Generationem eius quid enarrabit? [...] de incarnatione dictum est .
R. Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium et beata ubera quae lactaverunt Christum dominum quia hodie pro salute mundi de virgine nasci dignatus est
V.
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua Gregorii papae . Quid est quod nascituro domino [...] domus panis interpretatur .
R. Confirmatum est cor virginis in quo divina mysteria angelo narrante concepit te forma prae filiis hominum castis concepit visceribus et benedicta in aeternum deum nobis protulit et hominem
V.
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua Bedae presbiteri . Nato in Bethleem domino salvatore [...] misericors et miserator dominus .
R. In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum hoc erat in principio apud deum omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil
V.
Initium sancti evangelii Secundum Johannem .
Et reliqua Homelia venerabilis Bedae presbiteri . Quia temporalem mediatoris dei et hominum [...] pectoris fonte portavit .

[23r]
R. Descendit de caelis missus ab arce patris introivit per aurem virginis in regionem nostram indutus stola purpurea et exivit per auream portam lux et decus universae fabricae mundi
V.
Genealogia domini nostri Jesu Christi Secundum Mattheum .
Oratio. Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere da quaesumus ut cuius lucis mysteria in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo perfruamur
Memoria de sancta Maria .
Ant. O beata infantia per quam nostri generis reparata est vita o gratissimi delectabilesque vagitus per quos aeternos ploratus evasimus o felices panni quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum in quo non solum iacuit faenum animalium sed cibus inventus est angelorum
V. Post partum virgo . Oratio. Deus qui salutis .
In laudibus .
Ant. Quem vidistis pastores dicite annuntiate nobis in terris quis apparuit natum vidimus in choro angelorum salvatorem dominum venite adoremus

[23v] Ps. Dominus regnavit .
Ant. Genuit puerpera regem cui nomen aeternum et gaudium matris habens cum virginitatis honore nec primam similem visa est nec habere sequentem alleluia
Ant. Angelus ad pastores ait annuntio vobis gaudium magnum quia natus est nobis hodie salvator mundi alleluia
Ant. Facta est cum angelo multitudo caelestis exercitus laudantium et dicentium gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis alleluia
Ant. Parvulus filius hodie natus est nobis et vocabitur deus fortis alleluia alleluia
Capitulum
R. Benedictus . V. Lapidem . Dominica infra octavas Ymnus. A solis ortus cardine . V. Verbum caro .
In Evangelio Ant. Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis alleluia alleluia
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus ut qui nova incarnati verbi tui luce perfundimur hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente
Memoria de sancta Anastasia . Ant. Haec virgo .
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae solemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus
De sancta Maria ad laudes .
Ant. Virgo verbo concepit virgo permansit virgo peperit regem omnium regum
V. Post partum virgo . Oratio. Deus qui salutis .
Ad primam .
Ant. Lux orta est super nos quia hodie natus est salvator alleluia
Ad tertiam .
Ant. Hodie intacta virgo deum nobis genuit teneris indutum membris quem lactare meruit omnes ipsum adoremus qui venit salvare nos
Capitulum Multiphariam . V. Puer natus est nobis . Ad omnes horas
Oratio. Concede quaesumus omnipotens deus ut nos unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet
Ad sextam .
Ant. Nesciens mater virgo virum peperit sine dolore salvatorem saeculorum ipsum regem angelorum sola virgo lactabat ubera de caelo plena [...]ubera de caelo plena
Capitulum
V. Puer natus est .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut natus hodie salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor ita et immortalitatis sit ipse largitor
Ad nonam .
Ant. Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Joannes videns exclamavit dicens ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi alleluia
Capitulum
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus ut nativitatem domini nostri Jesu Christi nos frequentare gaudemus dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium
Ad vesperas .
Ant. Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te
Ps. Dixit dominus .
[24r]
Ant. Redemptionem misit dominus populo suo mandavit in aeternum testamentum suum
Ps. Confitebor .
Ant. Exortum est in tenebris lumen rectis corde misericors et miserator et iustus dominus
Ps. Beatus vir .
Ant. Apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
Ps. De profundis . Capitulum Multiphariam .
R. Verbum caro factum est et habitavit in nobis cuius gloriam vidimus quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis
V.
privatis diebus .
R. Verbum caro factum est et habitavit in nobis
V.
Ymnus. Christe redemptor . V. Tecum principium .
In Evangelio Ant. Hodie Christus natus est hodie salvator apparuit hodie in terra canunt angeli laetantur archangeli hodie exsultant iusti dicentes gloria in excelsis deo alleluia
Oratio. Concede quaesumus .
Commemoratio de sancto Stephano .
Ant. Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei
V. Magna est gloria eius .
Oratio. Da nobis quaesumus domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalitia celebramus qui novit etiam pro persecutoribus exorare
Ant. Virgo dei genitrix . Oratio. Deus qui salutis .
Occasion: S. Stephani Description: Stephen the First Martyr Day Code: 02122600 Prev Table of Contents Next
Invit. Christum natum qui beatum hodie coronavit Stephanum venite adoremus
Ps. Venite . Ymnus. Deus tuorum militum .
In primo nocturno .
Ant. Beatus Stephanus iugi legis dei meditatione roboratus tamquam lignum fructiferum secus salutarium aquarum plantatum decursus fructum martyrii in tempore suo dedit primus
Ps. Beatus vir .
Ant. Constitutus a deo praedicator praeceptorum eius in timore sancto illi servire studuit officioque fideliter peracto in montem sanctum eius ascendere dignus fuit
Ps. Quare fremuerunt .
Ant. In tribulatione lapidum se primentium positus millia populi se circumdantis non timuit quia susceptorem suum Jesum ut eum salvum faceret exsurgere in caelo vidit
Ps. Domine quid .
Ant. Lumine vultus tui domine insignitus protomartyr Stephanus sacrificium iustitiae seipsum tibi sacrificavit ideoque in laetitia cordis in pace obdormiens requiescit
Ps. Cum invocarem .
Ant. Benedictionis tuae domine munere iustificatus et scuto tuae protectionis in passione munitus nominis tui coronam Stephanus a te percipere meruit
Ps. Verba mea .
Ant. O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus
Ps. Domine deus . V. Gloria et honore coronatus .
Lectio prima . Heri celebravimus temporalem sempiternum regis nostri natalem [...] visitare dignatus est mundum .
R. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
V.
Lectio secunda . Hodie miles de habitaculo [...] regnaturus ascendit .

[24v]
R. Videbant omnes Stephanum qui erant in concilio et intuebantur vultum eius tamquam vultum angeli stantis inter illos
V.
Lectio tertia . Ille ascendit carne velatus [...] Gloria in excelsis deo .
R. Intuens in caelum beatus Stephanus vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dextris virtutis dei
V.
Lectio quarta . Heri exultantes angeli sancti [...] stola est ab eo immortalitatis indutus .
R. Ecce iam coram te protomartyr Stephane suppliciter assistentes te devote precamur ut qui pro te lapidantibus deum deprecatus es pro nobis apud ipsum intercedere digneris
V.
In secundo nocturno .
Ant. In domino deo suo confisus fortis athleta Stephanus lapidum fortiter sustinuit ictus et idcirco ad montem virtutum transmigravit victoriosus
Ps. In domino confido .
Ant. Sine macula beatus Stephanus ingressus est domine in tabernaculum tuum et quia operatus est iustitiam requiescit in monte sancto tuo
Ps. Domine quis .
Ant. Domine virtus et laetitia rectorum quoniam tu praevenisti dilectum tibi Stephanum dono gratuitae benedictionis te primus secutus est morte gloriosae passionis unde cum corona martyrii dedisti ei vitam in saeculum saeculi
Ps. Domine in virtute .
Ant. Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dicens domine Jesu Christe accipe spiritum meum et cum hoc dixisset obdormivit in domino
Ps. Domini est terra .
Ant. Tu principatum tenes in choro martyrum similis angelo qui pro te lapidantibus deum deprecatus es beate Stephane intercede pro nobis ad dominum
Ant. Sepelierunt Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super eum
Ps. Bonum est . V. Posuisti domine super .
Lectio quinta . Christus dominus noster qui corpori suo virginis praeparavit uterum [...] latitudo susciperet caaeli .
R. Exclamantes autem Judaei voce magna continuerunt aures suas et eiicientes beatum Stephanum extra civitatem lapidabant
V.
Lectio sexta . Necessarium tamen nobis est fratres agnoscere [...] talisque triumphus .

[25r]
R. Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem domine Jesu Christe accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum
V.
Lectio septima . Invictae namque in eo enituit [...] pro lapidantibus exoraret .
R. Lapides torrentes illi dulces fuerunt ipsum sequuntur omnes animae iustae
V.
Lectio octava . Quod est ergo tam magnum [...] et coronatus intraret .
R. Sancte dei pretiose protomartyr Stephane Qui virtute caritatis circumfultus undique Dominum pro inimico exorasti populo Funde preces pro devoto tibi nunc collegio
V.
Ad Cantica Ant. Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebant
Cantica Beatus vir . V. Iustus ut palma .
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Hoc quod antea dixerat [...] esset ab eis .
R. Stephanus servus dei quem lapidabant Judaei vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebant
V.
Lectio decima . Potest hoc et ad alios discipulos eius [...] mensuram patrum nostrorum .
R. Impetum fecerunt unanimes in eum et eiecerunt eum extra civitatem invocantem et dicentem domine accipe spiritum meum
V.
Lectio undecima . Simulque observa iuxta apostolum [...] in lege doctissimos .
R. Impii super iustum iacturam fecerunt ut eum morti traderent at ille gaudens suscepit lapides ut mereretur accipere coronam gloriae
V.
Lectio duodecima . Ex quibus lapidatus est Stephanus [...] ad gentium populum transmigrarent .

[25v]
R. Sanctissimi martyris Stephani solemnitatem recolentes te Christe deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare digneris
V.
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Oratio. Da nobis quaesumus domine .
In laudibus .
Ant. Lapidaverunt Stephanum et ipse invocabat dominum dicens ne statuas illis hoc peccatum
Ant. Lapides torrentes illi dulces fuerunt ipsum sequuntur omnes animae iustae
Ant. Adhaesit anima mea post te quia caro mea lapidata est pro te deus meus
Ant. Stephanus vidit caelos apertos vidit et introivit beatus homo cui caeli patebant
Ant. Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dextris dei
Capitulum
per nomen domini nostri Jesu Christi
R. Posuisti domine . Ymnus. Martyr dei qui unicum . V. Magna est gloria eius .
In Evangelio Ant. Impii super iustum iacturam fecerunt ut eum morti traderent at ille gaudens suscepit lapides ut mereretur accipere coronam gloriae alleluia
Ps. Magnificat . Oratio. Da nobis quaesumus domine .
Commemoratio . Ant. In principio . V. Verbum caro . Oratio. Concede quaesumus omnipotens deus ut nos .
Commemoratio . Ant. Virgo verbo concepit . V. Post partum virgo . Oratio. Deus qui salutis aeterne .
Ad primam . Ant. Lapidaverunt .
Ad tertiam . Ant. Lapides torrentes . Capitulum Stephanus plenus gratia . V. Gloria et honore . Oratio. Da nobis quaesumus domine .
Ad sextam . Ant. Adhaesit .
Capitulum
V. Posuisti domine .
Oratio. Beatus martyr Stephanus domine quaesumus pro fidelibus tuis suffragator accedat qui dum bene sit placitus pro his etiam possit clementer audiri
Ad nonam . Ant. Ecce video .
Capitulum
V. Iustus ut palma .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens et misericors deus ut beatus Stephanus levita magnificus sicut ante alios dominicae passionis et pietatis enituit ita sit fragilitati nostrae promptus adiutor

[26r]
Ad vesperas . Ant. Lapidaverunt . Ps. Dixit dominus . Ant. Lapides torrentes . Ps. Beatus vir . Ant. Stephanus vidit . Ps. Laudate pueri . Ant. Ecce video . Ps. Credidi propter . Capitulum Stephanus plenus .
R. [...]martyri beato Stephano qui in numero martyrum inventus est primus ideo triumphat in caelis
V.
Ymnus. Seus tuorum . V. Magna est gloria .
In Evangelio Ant. [...]martyr paradoxe qui inter agmina plebis Judaicae firmus in Christi fides velut lampas ardentissima apparuisti domino nunc sidus inter sidera caelestis aulae succurre huic familiae gratissima tua intercessione
Oratio. Da nobis quaesumus domine .
Commemoratio de sancto Joanne .
Ant. In medio ecclesiae aperuit os eius et implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus stolamque gloriae induit eum alleluia alleluia
V. Annuntiaverunt .
Oratio. Ecclesiam tuam quaesumus domine benignus illustra ut beati Johannis evangeliste illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna
Commemoratio .
Ant. Gaudeamus omnes fideles salvator noster natus est in mundum hodie processit proles magnifici germinis et perseverat pudor virginitatis
V. Tecum principium . Oratio. Concede quaesumus .
Commemoratio . Ant. Virgo dei genitrix . V. Post partum . Oratio ut supra .
Occasion: S. Joannis Evang. Description: John the Evangelist Day Code: 02122700 Prev Table of Contents Next
para De sancto Joanne .
Invit. Adoremus regem apostolorum qui privilegio amoris Joannem dilexit apostolum
Ps. Venite . Ymnus. Exultet caelum .
In primo nocturno .
Ant. Joannes apostolus et evangelista virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus
Ps. Caeli enarrant .
Ant. Supra pectus domini Jesu recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominice pectoris fonte potavit
Ps. Benedicam domino .
Ant. Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Joannes verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit
Ps. Eructavit .
Ant. In ferventis olei dolium missus Joannes apostolus divina se protegente gratia illaesus exivit
Ps. Omnes gentes .
Ant. Propter insuperabilem evangelizandi constantiam exsilio relegatus divinae visionis et allocutionis meruit crebra consolatione relevari
Ps. Exaudi deus deprecationem .
Ant. Occurrit beato Joanni ab exsilio revertenti omnis populus virorum ac mulierum clamantium et dicentium benedictus qui venit in nomine domini
Ps. Exaudi . ij . V. In omnem terram .
Lectio prima . Secundam post verorem persecutionem Christianorum Domitianus exercuit [...] revelavit manu sua scripsit .
R. Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit cui Christus in cruce matrem virginem virgini commendavit
V.
Lectio secunda . Domitianus autem eodem anno quo iussit sanctum apostolum exiliari [...] irritum fieret .
R. Ecce puer meus quem elegi dicit dominus electus meus complacuit sibi in illo anima mea
V.

[26v]
Lectio tertia . Hic factum est ut sanctus apostolus [...] Benedictus qui venit in nomine domini .
R. In die illa suscipiam te servum meum et ponam te sicut signaculum in conspectu meo quoniam ego elegi te dicit dominus
V.
Lectio quarta . Cum qutem ingrederetur cvitatem [...] Christus exitet te Drusiana .
R. Qui vicerit faciam illum columnam in templo meo dicit dominus et scribam super eum nomen meum et nomen civitatis novae Jerusalem
V.
In secundo nocturno .
Ant. Apparuit caro suo Joanni dominus Jesus Christus cum discipulis suis et dixit ei veni dilecte meus ad me quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis
Ps. Confitebor .
Ant. Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quia ex toto corde meo desiderabam te
Ps. Cantate . j .
Ant. Domine suscipe me ut cum fratribus meis sim cum quibus veniens invitasti me aperi mihi ianuam vitae et perduc me ad convivium epularum tuarum tu es enim Christus filius dei vivi qui praecepto patris mundum salvasti tibi gratias referimus per infinita saeculorum saecula
Ps. Dominus regnavit . j .
Ant. Ambiens speciosam eius formam Christo valde carus Johannes dixit vidi domine faciem tuam et quasi de sepulchro suscitatus sum odor tuus concupiscentias in me excitavit aeternas
Ps. Cantate . ij .
Ant. Vox tua o bone Jesu plena suavitate melliflua et adlocutio tua incomparabilis est eloquiis angelorum
Ps. Dominus regnavit . ij .
Ant. Orabat sanctus Joannes ad Christum mox iturus commendo tibi pie pater filios tuos quos tibi virgo mater per spiritum sanctum regeneravit ecclesiam
Ps. Misericordiam . V. Constitues eos principes super omnem .
Lectio quinta . Surge et pedibus tuis ambula [...] de somno excitasset eam .
R. Hic est beatissimus evangelista et apostolus Joannes qui privilegio amoris praecipui ceteris amplius meruit a domino honorari
V.
Lectio sexta . Factus est clamor populi per tres horas [...] verus dominus Jesus Christus .
R. Diligebat autem eum Jesus quoniam specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum quia virgo electus ab ipso virgo in aevum permansit
V.

[27r]
Lectio septima . Altera die Craton philosophus [...] omnium frangere populorum .
R. Apparuit caro suo Joanni dominus cum discipulis suis et dixit ad eum veni dilecte mi ad me quia tempus est ut epuleris in convivio meo cum fratribus tuis
V.
Lectio octava . Quod cum facerent pueri [...] condemnatur divino iudicio .
R. Sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere
V.
Ad Cantica Ant. Adeptus est sedem apostolici culminis qui retia carnalia contempserat genitoris
Cantica Vos sancti domine .
Secundum Johannem . In illo tempore ; Dixit Jesus Petro .
Et reliqua Bedae presbiteri . Lectio sancti evangelii quae modo lecta est fratres mei tanto maiori a nobis [...] amplius meruit a domino honorari .
R. Hic est discipulus qui testimonium perhibet de hiis et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
V.
Lectio decima . Commendat testimonium evangelicae descriptionis [...] se visitante percepit .
R. Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus qui supra pectus eius recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit et verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit
V.
Lectio undecima . Apparuit autem dominus post resurrectionem [...] piscium multitudine implevit .
R. Iste est Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit beatus apostolus cui revelata sunt secreta caelestia
V.
Lectio duodecima . Moxque egressos ad terram [...] suas oves commisit .

[27v]
R. In medio ecclesiae aperuit os eius et implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus
V.
Secundum Johannem . In illo tempore ; Dixit Jesus Petro .
Oratio. Ecclesiam tuam .
In laudibus .
Ant. Hic est discipulus ille qui testimonium perhibuit et scimus quia verum est testimonium eius
Ant. Hic est discipulus meus sic eum volo manere donec veniam
Ant. Ecce puer meus electus quem elegi posui super eum spiritum meum
Ant. Sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis in regno suo
Ant. Sic eum volo manere donec veniam tu me sequere
Capitulum
R. Constitues eos principes . V. Memores . Ymnus. Aeterna Christi munera . V. Annuntiaverunt opera .
In Evangelio Ant. Iste est Joannes qui supra pectus domini recubuit beatus apostolus cui revelata sunt secreta caelestia
Oratio. Ecclesiam tuam .
Commemoratio .
Ant. Natus est nobis hodie salvator qui est Christus dominus in civitate David
V. Verbum caro . Oratio. Concede quaesumus .
Commemoratio . Ant. Virgo verbo concepit . V. Post partum virgo . Oratio. Deus qui salutis .
Ad primam . Ant. Hic est discipulus ille .
Ad tertiam . Ant. Hic est discipulus meus . Capitulum Qui timet deum . V. In omnem terram . Oratio. Ecclesiam tuam .
Ad sextam . Ant. Ecce puer .
Capitulum
V. Constitues eos principes .
Oratio. Deus qui per os beati apostoli tui Joannis verbi tui arcana reserasti praesta quaesumus ille nostris auribus excellenter infudit intelligentiae competentis eruditione capiamus
Ad nonam . Ant. Sic eum volo .
Capitulum
V. Nimis honorati sunt .
Oratio. Beati evangelistae Joannis domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet eius nobis intercessione donetur
Ad vesperas . Ant. Joannes apostolus et evangelista . Ps. Dixit dominus . Ant. Supra pectus . Ps. Beatus vir . Ant. Quasi unus . Ps. Laudate pueri . Ant. In ferventis . Ps. Domine probasti . Capitulum Qui timet deum . R. Quatuor animalia .
[28r]
Ymnus. Bina caelestis aulae luminaria[...]
Ymnus. Annue Christe . V. Annuntiaverunt opera dei . In Evangelio Ant. Ecce ego . [NOTE]
Commemoratio .
Ant. Splendet Bethleemiticus campus de candidata turba infantium pretiosa corpora pro Christo caesa iacent sub Herode
V. Ex ore infantium .
Oratio. Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosus operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui filio tuo domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes
Commemoratio .
Ant. Pastores dicite quidnam vidistis et annuntiate Christi nativitatem infantem vidimus pannis involutum et choros angelorum laudantes salvatorem
V. Tecum principium . Oratio. Concede .
De sancta Maria . Ant. Virgo dei genitrix . ut supra
Occasion: Nativitas Innocentium Description: Holy Innocents Day Code: 02122800 Prev Table of Contents Next
De innocentibus .
Invit. Mirabilem deum in sanctis suis venite adoremus collaudantes
Ymnus. Sanctorum meritis .
In primo nocturno .
Ant. Herodes videns quia illusus esset a magis misit in Bethleem et occidit omnes pueros qui erant in ea et in omnibus finibus eius
Ps. Beatus vir .
Ant. Christus infans non despexit suos coaetaneos milites sed provexit quibus dedit ante triumphare quam vivere
Ps. Quare fremuerunt .
Ant. Arridebant parvulus occisori gladio adiocabatur infantulus nutricis locum attendebat lactans percussoris horrorem
Ps. Cum invocarem .
Ant. Norunt infantes laudare deum qui loqui non noverant fiunt periti laude qui fuerant imperiti sermone
Ps. Verba mea .
Ant. Erigitur itaque infantium aetas in laudem quae delictorum non noverat crimen
Ps. Domine dominus noster .
Ant. Dignus a dignis laudatur et innocens innocentium testimonio comprobatur
Ps. In domino confido . V. Iustorum animae .
Lectio prima . Dedicatur novus ab infantibus sermo [...] imperiti sermone .
R. Sub altare dei audivi vocem occisorum dicentium quare non defendis sanguinem nostrum et acceperunt divinum responsum adhuc sustinete modicum tempus donec impleatur numerus fratrum vestrorum
V.
Lectio secunda . Offerunt deo primitias linguae [...] cum laude resonabat .
R. Effuderunt sanguinem sanctorum velut aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret
V.
Lectio tertia . Norunt laudare Christum qui loqui non norant [...] periti sine eruditore .
R. Sub throno dei omnes sancti clamant vindica sanguinem nostrum deus noster
V.
Lectio quarta . Agnoscunt Christum . praedicant dominum [...] divino auxilio subleventur .

[28v]
R. Adoraverunt viventem in saecula saeculorum mittentes coronas suas ante thronum domini dei sui
V.
In secundo nocturno .
Ant. Licuit sanguine loqui quibus lingua non licuit miscent cum domino colloquia quibus humana negata sunt verba
Ps. Conserva me .
Ant. O beata lactentium gloria quibus pro Christo contigit dedicari martyrio
Ps. Domini est terra .
Ant. Audivi voces occisorum sub altare dei voce clara dicentium quare domine non defendis sanguinem nostrum deus noster
Ps. Beati quorum .
Ant. Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum millia et habebant nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis
Ps. Benedicam .
Ant. Sub altare dei clamabant sancti dei vindica sanguinem nostrum et acceperunt divinum responsum adhuc sustinete modicum tempus dicit dominus donec impleatur numerus fratrum vestorum
Ps. Deus noster .
Ant. Clamant clamant clamant dominum innocentes resonat luctus matribus in excelsis gaudet ecclesia super martyres alleluia
V. Laetamini in domino et exsultate iusti .
Lectio quinta . Necesse est enim terrena succumbere [...] innocentium testimonio comprobatur .
R. Isti sunt sancti qui passi sunt propter te domine vindica eos quia clamant ad te quotidie
V.
Lectio sexta . Accipiunt enim ad Christo et reddunt [...] ab infantibus referentur .
R. Isti sunt sancti qui non inquinaverunt vestimenta sua ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
V.
Lectio septima . Diximus de laude infantium [...] quod institutio denegabat .
R. Ambulabunt mecum in albis quoniam digni sunt et non delebo nomina eorum de libro vitae
V.
Lectio octava . Dicunt namque domino laudes cruciati [...] quod vivi non poterant .
R. In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ubi constituisti lucidissimas mansiones ibi requiescunt sanctorum animae
V.

[29r]
Ad Cantica Ant. Jerusalem civitas sancta ornamentis martyrum decorata cuius plateae sonant laudem de die in diem alleluia alleluia alleluia
Cantica Vos sancti .
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Homelia Bedae . De morte pretiosa martyrum Christi innocentium [...] mors designata .
R. Cantabant sancti canticum novum ante sedem dei et agni et resonabat terra in voces illorum
V.
Lectio decima . Quod enim parvuli occisi sunt [...] animam dare pro Christo .
R. Vox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
V.
Lectio undecima . Quod in Bethleem et in omnibus finibus [...] esse coronandum .
R. Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni
V.
Lectio duodecima . Qui a bimatu occisi sunt doctrina et operatione [...] aeque denuntiant .
R. Centum quadraginta quatuor milia qui empti sunt de terra hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim permanserunt ideo regnavit cum deo et agnus dei cum illis
V.
Secundum Mattheum . In illo tempore ;

[29v]
Oratio. Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur
In laudibus .
Ant. Herodes iratus occidit multos pueros in Bethleem Judae civitate David
Ant. A bimatu et infra occidit multos pueros Herodes propter dominum
Ant. Vox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans filios suos
Ant. Sub throno dei omnes sancti clamant vindica sanguinem nostrum deus noster
Ant. Cantabant sancti canticum novum ante sedem dei et agni et resonabat terra in voces illorum
Capitulum
R. Ex ore infantium simul et lactantium
V.
Ymnus. Rex gloriose martyrum . V. [...]
In Evangelio Ant. Hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt et sequuntur agnum quocumque ierit
Oratio. Deus cuius hodierna .
Commemoratio .
Ant. Nato domino angelorum chori canebant dicentes salus deo nostro sedenti super thronum et agno
Ad primam . Ant. Herodes iratus .
Ad tertiam . Ant. A bimatu . Capitulum Vidi supra montem . V. Iustorum animae . Oratio. Deus cuius hodierna .
Ad sextam . Ant. Vox in Rama .
Capitulum
[NOTE] V. Laetamini in domino et exsultate iusti .
Oratio. Deus qui bonis tuis infantium quoque nescia sacramenti corda praecedis tribue quaesumus ut nostrae conscientiae fiduciam non habentes indulgentia semper copiosa perveniat
Ad nonam . Ant. Cantabant .
Capitulum
ante thronum dei
V. Iusti autem in perpetuum .
Oratio. Adiuva nos quaesumus domine eorum deprecatione sanctorum qui filium tuum humana necdum voce profitentes caelesti sunt pro eius nativitate gratia coronasti
Ad vesperas . Ant. Herodes videns . Ps. Dixit dominus . Ant. Christus infans . Ps. Laudate pueri . Ant. Arridebat . Ps. Credidi propter . Ant. Norunt infantes . Ps. In convertendo . Capitulum Vidi supra .
R. Iustorum animae in manu dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae
V.
Ymnus. Sanctorum meritis .
In Evangelio Ant. O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent innocentes amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit
Oratio. Deus cuius hodierna .
Commemoratio .
Ant. Nesciens mater virgo virum peperit sine dolore salvatorem saeculorum ipsum regem angelorum sola virgo lactabat ubera de caelo plena [...]ubera de caelo plena
[NOTE]
Ant. Ecce de quo Joannes dixit Christus natus est in Israel et regni eius non erit finis alleluia
Occasion: S. Thomae Cant. Description: Thomas Becket, Archbishop of Canterbury Day Code: 14122900 Prev Table of Contents Next
De sancto Thomae martyre .
Ad vesperas . [...]

[30r]
[...]
[30v]
[NOTE]
Commemoratio de Nativitate .
Ant. Beatus venter qui te portavit Christe et beata ubera quae lactaverunt dominum et salvatorem mundi alleluia
Ad sextam .
Oratio. Deus qui nos annua beati Thomae martyris tui atque pontificis solemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalitia colimus de eiusdem etiam protectione gaudeamus
Ad secundas vesperas . [NOTE]
Commemoratio de Nativitate .
Ant. Gaudeamus omnes fideles salvator noster natus est in mundum hodie processit proles magnifici germinis et perseverat pudor virginitatis
Occasion: Die 6 post Nativitatem Domini Description: 5th day after Christmas Day Code: 02123000 Prev Table of Contents Next
Si sexta dies secundum natalem domini in feria evenerit ; agatur sicut in privatis duodecimum lectionum . [...]
Ad laudes . Capitulum Apparuit gratia . R. Benedictus qui venit . Ymnus. A solis ortus cardine . V. Verbum caro factum .
In Evangelio Ant. Nato domino angelorum chori canebant dicentes salus deo nostro sedenti super thronum et agno
Oratio. Concede quaesumus .
Ad primam . Ant. Genuit .
Ad tertiam . Ant. Hodie intacta . Capitulum Apparuit gratia . Oratio. Concede quaesumus .
Ad sextam . Ant. Angelus . Capitulum Apparuit benignitas . Oratio. Respice nos .
Ad nonam . Ant. Parvulus . [...]
[...]
[31r] para Si sexta dies nativitatis domini in dominica evenerit . [...]
Invit. Venite adoremus . Ps. Venite . Ymnus. Christe redemptor .
In primo nocturno . Ant. Elevamini portas . Ps. Domine in virtute . V. Tamquam sponsus dominus .
Lectio prima . Hodierni misterii sacramentum [...] suscipiens novus natus est homo .
R. Quem vidistis .
Lectio secunda . Hodie refulsit ille secundus Adam [...] mundus dum nescit accepit .
R. O magnum .
Lectio tertia . Neque enum ut temporalis [...] mortalibus apparere misterio .
R. Beata dei .
Lectio quarta . Novus quidem homo [...] ab apostolis approbatus .
R. Sancta et immaculata .
In secundo nocturno . Ant. Verbum caro . Ps. Dominus illuminatio . V. Domine invocavit .
Lectio v . Gaude ergo nunc et exulta [...] gens electa non potuit .
R. Benedictus qui venit in nomine domini deus dominus et illuxit nobis
V.
Lectio vj . Timens enim Israel [...] cum domino cum loqueretur .
R. Congratulamini mihi omnes qui diligitis dominum quia cum essem parvula placui altissimo et de meis visceribus genui deum et hominem
V.
Lectio septima . Ubi vero sic natus est Christus [...] presenti puniebatur interitu .
R. Verbum caro factum est et habitavit in nobis cuius gloriam vidimus quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis
V.
Lectio octava . Ad hunc vero monterm qui hodie natus est [...] innumera magnaque mirabilia .

[31v] R. In principio .
Ad Cantica Ant. Virgo verbo concepit virgo permansit virgo peperit regem omnium regum
Cantica Populus . [...] para Si vero haec dominica post circumcisionem contigat . erat tam tertium Nocturnum quam laudes
Lectio nona . In principio erat verbum et verbum caro factum est [...] hoc ipsum verbum ; dominus est .
R. Continet in gremio caelum terramque regentem virgo dei genitrix proceres comitantur heriles per quos orbis ovans Christo sub principe pollet
V.
Lectio decima . Videamus igitur quomodo hoc ipsum verbum [...] quia caro est .
R. In patre manet aeternitas et non perit in matre virginitas et per intactum corpus egressus qui in salutem omnium factus est visibilis non dedignatus est carne nasci non derelinquens imperium
V.
Lectio undecima . Cui simile est quod Johannes ait [...] erat spud patrem et apparuit nobis .
R. Nesciens mater virgo virum peperit sine dolore salvatorem saeculorum ipsum regem angelorum sola virgo lactabat ubera de caelo plena
V.
In illo tempore;

[32r]
In laudibus .
Ant. Nato domino angelorum chori canebant dicentes salus deo nostro sedenti super thronum et agno
[...]
Occasion: S. Silvestri Description: Silvester I, Pope Day Code: 14123100 Prev Table of Contents Next
[...]
[32v]
[33r]
Occasion: Octava Nativitatis Domini Description: Octave of Christmas: Circumcision Day Code: 02010100 Prev Table of Contents
para In octava domini
Ad vesperas . Ant. Tecum principium . Ps. Dixit dominus . cum ceteris . Capitulum Apparuit gratia . dei R. In principio . Ymnus. Veni redemptor . V. Tecum principium .
In Evangelio Ant. Qui de terra est de terra loquitur qui de caelo venit super omnes est et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit qui autem accipit eius testimonium signavit quia deus verax est
Oratio. Deus qui nobis nati salvatoris diem celebrare concedis octavuum fac nos quaesumus eius perpetua divinitate muniri cuius sumus carnali commercio reparati
Commemoratio de sancto Silvestro .
Ant. Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina eius repleta est ipse intercedat pro peccatis omnium populorum
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus .
Invit. Christus natus est . Ps. Venite . Ymnus. Christe redemptor .
In primo nocturno .
Ant. Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Dixit dominus ad me filius meus es tu ego hodie genui te
Ps. Quare fremuerunt .
Ant. In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo
Ps. Caeli enarrant .
Ant. Elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
Ps. Domini est terra .
Ant. Speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis
Ps. Eructavit .
Ant. Suscepimus deus misericordiam tuam in medio templi tui
Ps. Magnus dominus .
Ant. Orietur diebus domini abundantia pacis et dominabitur
Ps. Deus iudicium . V. Tamquam sponsus .
Lectio prima . Quamquam non dubitem [...] nobis autem necessarium .
R. Quem vidistis .
Lectio secunda . Necessarium dilectissimi nec superfluum reor [...] Utique scire debitis .
R. O magnum misterium .
Lectio tertia . Et ideo carissimi fide ac devotione [...] daemorium lusibus delectari .
R. Beata dei .
Lectio quarta . Neque vero luci ac tenebris veritati [...] consensus dei cum idolis .

[33v] R. Sancta et immaculata .
In secundo nocturno .
Ant. Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus
Ps. Fundamenta .
Ant. Exsultabunt omnia ligna silvarum ante faciem domini quoniam venit
Ps. Cantate . j .
Ant. In principio et ante saecula deus erat verbum ipse natus est hodie salvator mundi
Ps. Dominus regnavit . j .
Ant. Nato domino angelorum chori canebant dicentes salus deo nostro sedenti super thronum et agno
Ps. Cantate . ij .
Ant. Pastores dicite quidnam vidistis et annuntiate Christi nativitatem infantem vidimus pannis involutum et choros angelorum laudantes salvatorem
Ps. Dominus regnavit . ij .
Ant. Gaudeamus omnes fideles salvator noster natus est in mundum hodie processit proles magnifici germinis et perseverat pudor virginitatis
Ps. Misericordiam et iudicium . V. Ipse invocavit me .
Lectio quinta . Quicumque ergo credentium vel templum [...] daemonis monumentum .
R. Benedictus .
Lectio sexta . Ait gloriosissimus prophetarum David [...] insanias falsas .
R. Congratulamini .
Lectio septima . Itaque [...] aptus est regno dei .
R. Verbum caro .
Lectio octava . Omnis enim arans [...] incurrit errorem .
R. Ecce agnus .
Ad Cantica Ant. Virgo verbo concepit . Cantica Populus qui ambulabat . V. Notum fecit dominus .
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua
Bedae presbiter . Sanctam venerandamque praesentis festi memoria [...] gravidam reliquit .
R. Beata et venerabilis .
Lectio decima . Exposita namque [...] audierunt mirati sunt .
R. Continet in gremio .
Lectio undecima . Nos quoque pro modulo [...] vocatum est nomen Jesus .

[34r] R. In patre manet .
Lectio duodecima . Haec sunt festivitatis [...] ut adoptionem filiorum reciperimus .
R. Nesciens mater .
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Oratio. Deus qui nobis .
In laudibus .
Ant. O admirabile commercium creator generis humani animatum corpus sumens de virgine nasci dignatus est et procedens homo sine semine largitus est nobis suam deitatem
Ant. Quando natus est ineffabiliter ex virgine tunc impletae sunt scripturae sicut pluvia in vellus descendisti ut salvum faceres genus humanum te laudamus deus noster
Ant. Rubum quem viderat Moyses incombustum conservatam agnovimus tuam laudabilem virginitatem dei genitrix intercede pro nobis
Ant. Germinavit radix Jesse orta est stella ex Jacob virgo peperit salvatorem te laudamus deus noster
Ant. Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Joannes videns exclamavit dicens ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi alleluia
Capitulum Apparuit gratia . R. Benedictus . Ymnus. A solis ortus cardine . V. Verbum caro .
In Evangelio Ant. Mirabile mysterium declaratur hodie innovantur naturae deus homo factus est id quod fuit permansit et quod non erat assumpsit non commixtionem passus neque divisionem
Oratio. Deus qui nobis .
[...]
Ad vesperas . Ant. Tecum principium . Capitulum Apparuit . R. Verbum caro factum est . Ymnus. Veni redemptor . V. Tecum principium .
In Evangelio Ant. Magnum haereditatis mysterium templum dei factus est uterus nescientis virum non est pollutus ex ea carnem assumens omnes gentes venient dicentes gloria tibi domine
Oratio. Deus qui nobis .
[...]

[34v]
Occasion: Dominica post Octavas Nativitatis Description: Sunday after Octave of Christmas Day Code: 03031000 Table of Contents Next
Ad vesperas . Ant. O admirabilem . Ps. Confiteantur . Capitulum Quanto tempore . R. Verbum caro . Ymnus. Veni redemptor . V. Tecum principium .
In Evangelio Ant. Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu iter perageret omnipotens sermo tuus domine a regalibus sedibus venit alleluia
Ps. Magnificat .
Oratio. Omnipotens sempiterne deus dirige actus nostros in beneplacitu tuo ut in nomine dilecti filii tui mereamur bonis opeibus abundare
Invit. Christus natus est . Ymnus. Christe redemptor . [...]

[35r] [...]
Occasion: Octava S. Stephani Description: Octave of Stephen Day Code: 02010200 Prev Table of Contents
Ant. Intuens in caelum .
Invit. Regem martirum . [...]
Lectio prima . Stephanus ergo ut nominis sui [...] vincebat .
R. Hesterna die dominus natus est in terris ut Stephanus nasceretur in caelis ingressus est dominus mundum ut Stephanus ingrederetur in caelum
V.
Lectio secunda . Per caritatem dei serventibus [...] ut corrigerentur .
R. Positis autem genibus beatus Stephanus clamavit voce magna dicens domine Jesu Christe ne statuas illis hoc ad peccatum et cum hoc dixisset obdormivit in domino
V.
Lectio tertia . Per caritatem pro lapidantibus [...] in caelo meruit habere consortem .
R. Sancte Stephane protomartyr Christi pro nostra omnium salute et intercede
V.
Ad laudes . Ant. Lapidaverunt . cum ceteris .
[...]

[35v]
Occasion: Octava S. Joannis Ev. Description: Octave of John the Evangelist Day Code: 02010300 Table of Contents
[...]

[48v] [...]
Occasion: Dominica Septuagesimae Description: Septuagesima Sunday Day Code: 06011000 Table of Contents Next
Dominica prima septuagesima .
Ant. Regnum tuum . Ps. Confiteantur . R. Formavit . Ymnus. O lux beata . V. Vespertina oratio .
In Evangelio Ant. Plantaverat autem dominus deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
Oratio. Preces populi tui quaesumus domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur
Invit. Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos
Ps. Venite . Ymnus. Primo dierum .
In primo nocturno . Ant. Domine in virtute tua Et cetera . V. Memor fui nocte .
Lectio j .

[49r]
R. In principio fecit deus caelum et terram et creavit in ea hominem ad imaginem et similitudinem suam
V.
Lectio ij .
R. In principio creavit deus caelum et terram et spiritus domini ferebatur super aquas et vidit deus cuncta quae fecerat et erant valde bona
V.
Lectio iij .
R. Formavit igitur dominus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
V.
Lectio iiij .
R. Tulit ergo dominus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio . V. Media nocte surgebam .
Lectio v .
R. Plantaverat autem dominus deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
V.
Lectio vj .
R. Dixit dominus ad Adam de ligno quod est in medio paradisi ne comedas in qua hora comederis morte morieris
V.
Lectio vij .

[49v]
R. Dixit dominus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorem simile sibi
V.
Lectio viij .
R. Immisit dominus soporem in Adam et tulit unam de costis eius et aedificavit costam quam tulerat dominus de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam ut videret quid vocaret eam et vocavit nomen eius virago quia de viro suo sumpta est
V.
Ad Cantica Ant. Voca operarios et redde illis mercedem suam dicit dominus
Cantica Domine miserere . V. Exaltate .
Secundum Mattheum . In illo tempore ; Dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc .
Et reliqua Omelia Gregorii pape In explanatione sua multa ad loquendum sancti evangelii lectio postulat . quam volo si possum sub brevitate perstringere; ne vos et extensa processio . et prolixa expositio videatur onerare.
R. Cum ambularet dominus in paradiso ad auram post meridiem clamavit et dixit Adam ubi es audi domine vocem tuam et abscondi me
V.
Lectio decima . Regnum caelorum patrifamilias simile dicitur qui ad colendam vineam suam operarios suos conducit .
R. In sudore vultus tui vesceris pane tuo dixit dominus ad Adam cum operatus fueris terram non dabit fructus suos sed spinas et tribulos germinabit tibi
V.
Lectio undecima . Qui vero patrisfamilias similitudinem rectius tenet . quam conditor noster qui regit quos condidit . et electos suos sic in hoc mundo possidet . quasi subiectos dominus in domo .
R. Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est sciens bonum et malum videte ne forte sumat de ligno vitae et vivat in aeternum
V.
Lectio duodecima . Qui habet vineam universam scilicet ecclesiam . quae ab Abel iusto usque ad ultimum electum qui usque in fine mundi nasciturus est . quot sanctos protulit ; quasi tot palmites misi .
R. Ubi est Abel frater tuus dixit dominus ad Cain nescio domine numquid custos fratris mei sum ego et dixit ad eum quid fecisti ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
V.
In illo tempore ; Dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc .
Oratio. Preces populi .

[50r]
In laudibus .
Ant. Miserere mei deus et a delicto meo munda me quia tibi soli peccavi
Psalmum ipsum
Ant. Confitebor tibi domine quoniam exaudisti me
Psalmum ipsum
Ant. Deus deus meus ad te de luce vigilo quia factus es adiutor meus
Psalmum ipsum
Ant. Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis in saecula deus noster
Ps. [NOTE]
Ant. Laudate dominum de caelis
Ps. Laudate . Capitulum Benedictio et claritas .
R. Adiutor meus esto domine ne derelinquas me
V.
Ymnus. Aeterne rerum . V. Dominus regnavit .
Ant. Simile est regnum caelorum homini patrifamilias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
Oratio. Preces populi .
Ad primam .
Ant. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
Ad tertiam .
Ant. Ite et vos in vineam meam et quod iustum fuerit dabo vobis
Ad sextam .
Ant. Quid hic statis tota die otiosi responderunt et dixerunt quia nemo nos conduxit
Ad nonam .
Ant. Quid hic statis tota die otiosi ite et vos in vineam meam
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus . Capitulum Benedictus .
R. Spes mea domine a iuventute mea
V.
Ymnus. Lucis creator . V. Dirigatur domine .
Ant. Dixit paterfamilias operariis suis quid hic statis tota die otiosi at illi respondentes dixerunt quia nemo nos conduxit ite in vineam meam et quod iustum fuerit dabo vobis
Oratio. Preces populi .
Occasion: Hebdomada Septuagesimae Description: Week after Septuagesima Day Code: 06018000 Prev Table of Contents Next
per ebdomadam .
Ant. Cum autem sero factum esset dixit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem
Ant. Voca operarios . Ant. Ite et vos . Ant. Quid hic statis .
Ant. Dixit autem paterfamilias amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum tolle quod tuum est et vade
Ant. Tolle quod tuum est et vade quia ego bonus sum dicit dominus

[50v]
Ant. Sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi enim sunt vocati pauci vero electi
Ant. Multi enim sunt vocati pauci vero electi dicit dominus
Ant. Erunt primi novissimi et novissimi primi multi enim sunt vocati pauci vero electi
Occasion: Feria 2 Septuagesimae Description: Septuagesima Monday Day Code: 06012000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda . [...]
Occasion: Feria 3 Septuagesimae Description: Septuagesima Tuesday Day Code: 06013000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia . [...]
Occasion: Feria 4 Septuagesimae Description: Septuagesima Wednesday Day Code: 06014000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta . [...]
Occasion: Feria 5 Septuagesimae Description: Septuagesima Thursday Day Code: 06015000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta . [...]
Occasion: Feria 6 Septuagesimae Description: Septuagesima Friday Day Code: 06016000 Prev Table of Contents
Feria sexta . [...]

[51r]
Occasion: Sabbato Septuagesimae Description: Septuagesima Saturday Day Code: 06017000 Table of Contents Next
Sabbato . [...]
Occasion: Dominica Sexagesimae Description: Sexagesima Sunday Day Code: 06021000 Prev Table of Contents Next
Dominica prima sexagesimae .
Ad vesperas . Ant. Regnum tuum . Capitulum Benedictus deus . R. Requievit archa . Ymnus. O lux beata . V. Vespertina oratio .
Ant. Loquens dominus ad Noe dixit ponam archum meum in nubibus caeli et erit signum foederis inter me et terram
Oratio. Deus qui conspicis qui ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia tua semper protectione muniamur
Invit. In manu tua domine omnes fines terrae
Ps. Venite . Ymnus. Primo dierum .
In primo nocturno . Ant. Domine in virtute . V. Memor fui nocte .
Lectio prima .
R. Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos cum terra
V.
Lectio secunda .
R. Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habente spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus
V.
Lectio tertia .

[51v]
R. Facto diluvio super terram quadraginta diebus multiplicatae sunt aquae et elevaverunt archam in sublime a terra
V.
Lectio quarta .
R. Archa ferebatur super aquas et aqua nimium praevalante operti sunt montes excelsi sub universo caelo
V.
Lectio quinta . Et praevacens in futurum
R. Deletis cunctis substantiis super terram remansit solus Noe et qui cum eo erant in archa
V.
Lectio sexta .
R. Peractis centum quinquaginta diebus dominus aquas imminuit fontes abyssi et cataractas caeli clausit pluviasque de caelo cessare fecit
V.
Lectio septima .
R. Requievit archa mense septimo super montes Armeniae et aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem
V.
Lectio octava .
R. Volens Noe scire si iam cessassent aquae emisit columbam quae ramum virentis olive in ore suo deferens ad archam reversa est
V.
Secundum Lucam . In illo tempore ; Dixit Jesus turbis similitudinem hanc .
Et reliqua Lectio sancti evangelii quammodo fratres carissimi audistis expositione non indiget sed admonitionem .
R. Aedificavit Noe altare domino offerens super illud holocaustum odoratus est dominus odorem suavitatis et benedixit eis crescite et multiplicamini et replete terram
V.
Lectio decima . Quam per semetipsam veritas exposuit; hanc discutere humana fragilitas non presumat . Sed est quod sollicite in hac ipsa expositione dominica pensare debemus .
R. Ponam arcum meum in nubibus caeli dixit dominus ad Noe et recordabor foederis mei quod pepigi tecum

[52r] V.
Lectio undecima . Quia si nos vobis semen verbum agrum mundum . volucres . demonia . spinas . divitias . significare diceremus ad credendum nobis meus forsitan vestra dubitaret .
R. Per memetipsum iuravi dicit dominus non adiciam ultra aquas diluvii super terram pacti mei recordabor ut non perdam aquis diluvii omnem carnem
V.
Lectio duodecima . Unde idem dominus per semetipsum dignatus est exponere quod dicebat ut sciatis rerum significationes quaerere in hiis etiam quae per semetipsum voluit explanare .
R. Benedicens ergo deus Noe ait nequaquam ultra maledicam terrae propter homines ad imaginem quippe dei factus est homo
V.
Secundum Lucam In illo tempore;
[Luke, 8:4 - 8:15] cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant est autem haec parabola semen est verbum Dei qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
Amen.
Oratio. Deus qui conspicis .
In laudibus .
Ant. Secundum multitudinem miserationum tuarum domine dele iniquitatem meam
Ps. Miserere .
Ant. Deus deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te
Ps. Confitemini .
Ant. Ad te de luce vigilo deus ut videam virtutem tuam
Ps. Deus deus .
Ant. Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula benedicite
Ps. Bened'
Ant. Omnes angeli eius laudate dominum de caelis
Ps. Laudate . Capitulum Benedictio et claritas . R. Adiutor . Ymnus. Aeterne rerum . V. Dominus regnavit .
[52v]
Ant. Cum turba plurima convenirent ad Jesum et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem exiit qui seminat seminare semen suum
Oratio. Deus qui conspicis .
Ad primam .
Ant. Semen cecidit in terram bonam et attulit fructum aliud centessimum et aliud sexagesimum
Ad tertiam .
Ant. Jesus haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
Oratio. Deus qui conspicis .
Ad sextam .
Ant. Semen cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum
Ad nonam .
Ant. Semen cecidit in terram bonam et attulit fructum in patientia
Capitulum Empti estis . V. Ab occultis meis .
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus Et cetera Capitulum Benedictus . R. Spes mea domine . Ymnus. Lucis creator . V. Dirigatur .
Ant. Quod autem cecidit in terram bonam hii sunt qui in corde bono et optimo verbum retinent et fructum afferunt in patientia
Oratio. Deus qui conspicis .
Occasion: Hebdomada Sexagesimae Description: Week after Sexagesima Day Code: 06028000 Prev Table of Contents Next
Per ebdomadam . Ant. Semen cecidit . Ant. Jesus haec dicens . Ant. Semen cecidit .
Ant. Qui verbum dei retinent corde perfecto et optimo fructum afferunt in patientia
Ant. Semen est verbum dei sator autem Christus omnis qui audit eum manebit in aeternum
Ant. Si vere fratres divites esse cupitis veras divitias amate
Ant. Si culmen veri honoris quaeritis ad illam caelestem patriam quam totius properate
Occasion: Feria 2 Sexagesimae Description: Sexagesima Monday Day Code: 06022000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda . [...]
Occasion: Feria 3 Sexagesimae Description: Sexagesima Tuesday Day Code: 06023000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia . [...]
Occasion: Feria 4 Sexagesimae Description: Sexagesima Wednesday Day Code: 06024000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta . [...]
Occasion: Feria 5 Sexagesimae Description: Sexagesima Thursday Day Code: 06025000 Prev Table of Contents
Feria quinta . [...]

[53r]
Occasion: Feria 6 Sexagesimae Description: Sexagesima Friday Day Code: 06026000 Table of Contents Next
Feria sexta . [...]
Occasion: Sabbato Sexagesimae Description: Sexagesima Saturday Day Code: 06027000 Prev Table of Contents Next
Sabbato . [...]
Occasion: Dominica Quinquagesimae Description: Quinquagesima Sunday Day Code: 06031000 Prev Table of Contents Next
Dominica prima quinquagesimae .
Capitulum Benedictus . R. Ait autem . Ymnus. O lux beata . V. Vespertina oratio .
Ant. Dum staret Abraham ad radicem mambre vidit tres pueros descendentes per viam tres vidit et unum adoravit
Oratio. Preces nostras quaesumus domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi
Invit. Dominum qui fecit mare et aridam fundavit venite adoremus
Ps. Venite . Ymnus. Primo dierum .
In primo nocturno . Ant. Domine in virtute . V. Memor fui .
Lectio prima .
R. Locutus est dominus ad Abraham dicens egredere de terra et de cognatione tua et veni in terram quam monstravero tibi et faciam te crescere in gentem magnam
V.
Lectio secunda .
R. Revertenti Abraham a cede quatuor regum occurrit rex Salem Melchisedech offerens panem et vinum erat enim dei sacerdos et benedixit illi
V.
Lectio tertia .
R. Eduxit dominus Abraham foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes sic erit semen tuum
V.
Lectio quarta .

[53v]
R. Dixit autem dominus ad Abraham ego sum et pactum meum tecum sanctificetur in vobis omne masculinum et erit signum inter me et semen tuum
V.
In secundo nocturno .
Lectio quinta .
R. Dum staret Abraham ad radicem Mambre vidit tres pueros descendentes per viam tres vidit et unum adoravit
V.
Lectio sexta .
R. Clamor inquit dominus Sodomorum et Gomorrae venit ad me descendam et videbo utrum clamorem opere compleverint
V.
Lectio septima .
R. Ait autem Abraham ad dominum obsecro domine mi non deleas omnem locum propter iustos decem respondit dominus deus non delebo propter decem
V.
Lectio octava .
R. Ascendens ergo deus ab Abraham pluit ignem et sulphur super Sodomam Abraham mane surgens stetit et eversas urbes a longe conspexit
V.
Ad Cantica Ant. Caecus sedebat secus viam et clamabat miserere mei fili David
Cantica Domine miserere .
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua Gregorii . Redemptor noster previdens ex passione sua discipulorum animos perturbandos eis longe ante . et eiusdem passionis penam et resurrectionis suae gloriam predicit . ut cum eum morientem sicut predictum est . cernerent etiam surrecturum non dubitarent .
R. Temptavit deus Abraham et dixit ad eum tolle filium tuum quem diligis Isaac et offeres illum mihi in holocaustum super unum montium quem dixero tibi
V.
Lectio decima . Sed quia carnales adhuc discipuli . nullo
[54r] modo valebant capere verba mysterii venitur ad miraculum .
R. Igitur Abraham de nocte consurgens abiit ad montem quem monstraturus erat ei deus ut immolaret Isaac quem genuit
V.
Lectio undecima . Ante eorum oculos caecus lumen recepit . ut qui caelestis mysterii verba non caperent; eos ad fidem celestia facta solidarent . Sed miracula domini et saluatoris nostri sic accipienda sunt fratres mei; ut et in veritate credantur facta .
R. Angelus domini vocavit Abraham dicens ne extendes manum tuam super puerum eo quod timeas dominum
V.
Lectio duodecima . Et tamen per significationem nobis aliquid innuunt opera quippe eius . et per potentiam aliud ostendunt . et per mysterium aliud loquuntur .
R. Dormivit Abraham cum patribus suis et planxerunt cum Isaac et Ishmael et post obitum Abrahae benedixit deus filio eius Isaac
V.
In illo tempore ;
Oratio. Preces nostras .
In laudibus .
Ant. Averte domine faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
Ps. Miserere .
Ant. Fortitudo mea et laus mea dominus factus est mihi in salutem
Ps. Confitemini .
Ant. In matutinis domine meditabor in te quia fuisti adiutor meus
Ant. Benedicamus patrem et filium in saecula cum sancto spiritu
Ant. Iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen domini
Capitulum Benedictio . R. Adiutor . Ymnus. Aeterne rerum . V. Dominus regnavit .
Ant. Ecce ascendimus Jerosolymam et consummabuntur omnia quae scripta sunt de filio hominis tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
Oratio. Preces nostras .
Ad primam .
Ant. Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum

[54v]
Ad tertiam .
Ant. Transeunte domino clamabat caecus ad eum miserere mei fili David
Capitulum Deus qui caritas . V. Ego dixi domine . Oratio. Preces nostras .
Ad sextam .
Ant. Miserere mei fili David quid vis faciam tibi domine ut videam
Capitulum Alter alterius . V. Dominus regnavit .
Ad nonam .
Ant. Caecus magis ac magis clamabat ut eum dominus illuminaret
Capitulum Empti estis . V. Ab occultis .
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus . Capitulum Benedictus . R. Spes mea domine . Ymnus. Lucis creator . V. Dirigatur domine .
In Evangelio Ant. Stans autem Jesus iussit caecum adduci ad se et ait illi quid vis faciam tibi domine ut videam et Jesus ait illi respice fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum magnificans deum
Oratio. Preces nostras .
Occasion: Feria 2 Quinquages. Description: Quinquagesima Monday Day Code: 06032000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
Lectio prima .
Lectio secunda .
Lectio tertia .
Ant. Iter faciente Jesu dum pergeret Jericho clamabat caecus ad eum ut lumen recipere mereretur
Ant. Transeunte domino .
Occasion: Feria 3 Quinquages. Description: Quinquagesima Tuesday Day Code: 06033000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
Lectio prima .
Lectio secunda .
Lectio tertia .
Ant. Omnis plebs ut vidit dedit laudem deo
Ant. Miserere mei fili David .
Occasion: Feria 4 Cinerum Description: Ash Wednesday Day Code: 06034000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta . in capite ieiunii .
Lectio prima .
R. Deus domini mei Abraham dirige vias meas ut cum salute revertar in domum domini mei
V.
Lectio secunda . Manifestum est hiis preceptis . omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi . ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur . et amittamus promissionem . tanto solidioris atque firmioris quanto interioris beatitudinis qua nos elegit deus conformes fieri imaginis filii sui .
R. Veni hodie ad fontem aquae et oravi dominum dicens domine deus Abraham tu prosperum fecisti desiderium meum
V.

[55r]
Lectio tertia . Verbum exterminant . quod in ecclesiasticis scripturis vitio interpretum tritum est . aliud multo significat quam vulgo intelligitur . Exterminantur quippe exules qui mittuntur extra terminos .
R. Caecus sedebat secus viam transeunte domino et exclamavit ad eum ait ei dominus quid vis ut faciam tibi rabboni ut videam lumen
V.
Capitulum
ait dominus omnipotens.
V. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi .
Oratio. Praesta quaesumus domine fidelibus tuis ut ieiuniorum veneranda solemnia et congrua pietate suscipiant et secura devotione percurrant
In laudibus . Ant. Amplius lava me .
Capitulum
R. Adiutor . Ymnus. Nox et tenebrae . V. In matutinis .
Ant. Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
Oratio. Concede nobis domine praesidia militiae christianae sanctis inchoare ieiuniis ut contra spirituales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis
[...]
Ad vesperas.
Capitulum
R. Spes mea . Ymnus. Caeli deus .
Ant. Thesaurizate vobis thesauros in caelo ubi nec aerugo nec tinea exterminat
Oratio. Inclinantes se domine maiestati tuae propitiatus intende ut qui divino munere sunt redempti caelestibus semper nutriantur auxiliis
Occasion: Feria 5 post Cineres Description: Thursday after Ash Wednesday Day Code: 06035000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
Lectio prima .
Lectio secunda . Quaeritur quomodo conveniat quod Mattheus ipsum centurionem accessisse ad dominum dicat . cum Lucas narrat illum nuncios misisse .
Lectio tertia . Centurionis inquit cuiusdam servus [...]aliis licet deferentibus est prolata .

[55v]
R. Domine puer meus iacet paraliticus in domo et male torquetur amen dico tibi ego veniam et curabo eum
V.
Capitulum
V. Beati qui habitavit . Oratio. Praesta domine fidelibus .
In laudibus . Ant. Tibi soli .
Capitulum
dicit dominus omnipotens .
R. Adiutor .
Ant. Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur amen dico tibi ego veniam et curabo eum
Oratio. Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte
Ad tertiam . Capitulum Ecce ego mitto . Oratio. Deus qui culpa .
Ad sextam . Capitulum Quare dicunt .
Oratio. Da quaesumus domine fidelibus tuis ieiuniis paschalibus convenienter aptari ut suscepta solemniter castigatio corporalis cunctis ad fructum proficiat animarum
Ad nonam .
Oratio. Fac nos quaesumus domine salutis nostre causas et devotis semper frequentare serviciis et devotius recolere humiliter inchoatas
Ad vesperas. Capitulum Inter vestibulum .
Ant. Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
Oratio. Parce domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret
Occasion: Feria 6 post Cineres Description: Friday after Ash Wednesday Day Code: 06036000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
In laudibus .
Capitulum
ait dominus omnipotens.

[56r]
Ant. Cum facis eleemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
Ps. Benedictus .
Oratio. Inchoata ieiunia quaesumus domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus
[...]
Ad vesperas.
Capitulum
quia misericors sum dominus deus tuus
Ant. Tu autem cum oraveris intra in cubiculum et clauso ostio ora patrem tuum
Oratio. Tuere domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla donetur iniquitas
Occasion: Sabbato post Cineres Description: Saturday after Ash Wednesday Day Code: 06037000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]
Ad laudes . Capitulum Frange esuriente .
Ant. Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt
Oratio. Adesto domine supplicationibus nostris et praesta ut hoc sollemne ieiunium quod animis corporibusque curandis salubriter institutum est devoto servitio celebremus
[...]
Occasion: Dominica 1 Quadragesimae Description: 1st Sunday of Lent Day Code: 07011000 Prev Table of Contents Next
Capitulum Hortamur vos

[56v] R. Emendemus . Ymnus. Audi benigne . V. Angelis suis .
Ant. Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis in his ergo diebus exhibeamus nos sicut dei ministros in multa patientia in vigiliis in ieiuniis et in caritate non ficta
Ps. Magnificat .
Oratio. Deus qui ecclesiam tuam annua quadragesimae observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exequatur
Invit. Non sit vobis vanum surgere ante lucem quia promisit dominus coronam vigilantibus
Ps. Venite . Ymnus. Ex more docti .
In primo nocturno .
Lectio prima . Oportune fratres carissimi auribus nostris lectio apostolice praedicationis insonuit dicens . Ecce nunc tempus acceptabile . ecce nunc dies salutis .
R. Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis commendemus nosmetipsos in multa patientia in ieiuniis multis per arma iustitiae virtutis dei
V.
Lectio secunda . Quid enum acceptius hoc tempore quid salubrius hiis diebus in quibus bellum viciis indicitur . et omnium virtutum perfectus augetur .
R. In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros in multa patientia ut non vituperetur ministerium nostrum
V.
Lectio tertia . Semper quidem tibi o anima christiana [...] saevit invidia .
R. Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium paenitentiae et inveniri non possumus attende domine et miserere quia peccavimus tibi
V.
Lectio quarta . Tunc enim in toto mundo potestas ei antiquae damnationis aufertur ; innumera illi captivitatis vasa rapiuntur .
R. Paradisi portas aperiat nobis ieiunii tempus suscipiamus illud orantes et deprecantes ut in die resurrectionis cum domino gloriemur
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio . Ps. Dominus illuminatio . V. In manibus portabunt .
Lectio quinta . Renunciatur atrocissimo praedonius populis omnium nationum [...] ab hiis quos possidebat excluditur .
R. In ieiunio et fletu plorabant sacerdotes dicentes parce domine parce populo tuo et ne des hereditatem tuam in perditionem
V.

[57r]
Lectio sexta . Fremit ergo expoliati hostis impius furor et novum quaerit lucrum . quia ius perdit antiquum .
R. Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad dominum deum quia benignus et misericors est
V.
Lectio septima . Captat indefessus et pervigil [...] indivisiora mortis ineducat .
R. Abscondite eleemosynam in sinu pauperis et ipsa orat pro vobis ad dominum quia sicut aqua extinguit ignem ita eleemosyna extinguit peccatum
V.
Lectio octava . Inflammat ita iras nutrit odia [...] suae fraudis abstinuit .
R. Tribularer si nescirem misericordias tuas domine tu dixisti nolo mortem peccatoris sed convertatur et vivat qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam
V.
Ad Cantica Ant. Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore dei
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Gregorii . Dubitari a quibusdam solet a quo spiritu sit Jesus ductus in desertum propter hoc quod subditur . Assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem . Et rursum . Assumpsit eum in montem excelsum .
R. In te domine sperent omnes animae dicentes cito deus miserebitur nostri quia tu domine locutus es dicens gaudeo super uno paenitente quam supra nonaginta novem iustos non indigentes paenitentia
V.
Lectio decima . Sed vere et absque ulla dubitatione convenienter accipitur ut a sancto spiritu in desertum ductus credatur . ut illuc eum suus spiritus deduceret . ubi hunc ad temptandum malignus spiritus inveniret .
R. Pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum ex mercennariis tuis
V.
Lectio undecima . Sed ecce cum dicitur deus homo . vel in excelsum montem . vel in sanctam civitatem a diabolo assumptus ; mens refugit . humanae hoc audire aures expavescunt . Qui tamen non esse incredibilia ista cognoscimus si in illo et alia facta pensamus .
R. Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis in manibus portabunt te ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum
V.
Lectio duodecima . Certe iniquorum
[57v] omnium diabolus caput est . et huius capitis membra sunt omnes iniqui . An non diaboli membrum fuit pilatus ; An non diaboli membra Iudei persequentes et milites crucifigentes fuerunt ;
R. Ductus est Jesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo et accedens temptator dixit ei si filius dei es dic ut lapides isti panes fiant
V.
In illo tempore ;
Oratio. Deus qui ecclesiam .
In laudibus .
Ant. Cor mundum crea in me deus et spiritum rectum innova in visceribus meis
Ps. Miserere .
Ant. O domine salvum me fac o domine bene prosperare
Ps. Confitemini .
Ant. Sic benedicam te in vita mea domine et in nomine tuo levabo manus meas
Ps. Deus deus .
Ant. In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeat tibi domine deus
Ant. Laudate deum caeli caelorum et aquae omnes
Capitulum Hortamur vos .
R. Participem me fac deus omnium timentium te et custodientium mandata tua
V.
Ymnus. Dicamus omnes . V. Domine refugium .
Ant. Ductus est Jesus in desertum a spiritu ut temptaretur a diabolo et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
Ad primam .
Ant. Jesus autem cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
Capitulum Domine miserere nostri .
Ad tertiam .
Ant. Vade Satanas non temptabis dominum deum tuum
Capitulum Hortamur vos . V. Dicet domino . Oratio. Deus qui ecclesiam .
Ad sextam .
Ant. Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies
Capitulum

[58r] V. Ipse liberavit me de laqueo .
Oratio. Da nobis omnipotens quaesumus deus et aeternae promissionis gaudia quaerere et quaesita citius invenire
Ad nonam .
Ant. Reliquit eum temptator et accesserunt angeli et ministrabant ei
Capitulum
per arma iustitiae .
V. Scapulis suis .
Oratio. Adesto quaesumus domine supplicationibus nostris et in misericordia tua confidentes ab omni nos adversitate custodi
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus . Capitulum Hortamur .
R. Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam mandata tua domine
V.
Ymnus. Audi benigne . V. Angelis suis .
Ant. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi et dixit ei si filius dei es mitte te deorsum
Oratio. Deus qui ecclesiam .
Occasion: Feria 2 Hebdomada 1 Quadragesimae Description: Monday, 1st week, Lent Day Code: 07012000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
Invit. Venite exsultemus domino iubilemus
Ymnus. Summe largitor .
In primo nocturno .
Lectio prima .
R. Ecce nunc tempus .
Lectio secunda . Sedem super quam sessurus est dominus in iudicio quidam iuxta litteram nubem illam accipiunt in qua dominus ascendit in celum . in qua etiam venturus est ad iudicium .
R. In omnibus .
Lectio tertia . Sed competentius sedes dei ecclesia intelligitur sancta in qua dominus sedebit . quia in ecclesia sua gloriosus ipse eam glorificans apparebit .
R. Emendemus .
In secundo nocturno .
Capitulum
ait dominus omnipotens.
V. In manibus .
Oratio. Protector in te sperantium deus salva populum tuum ut a peccatis liber et ab hoste securus in tua semper gaudia perseveret
Capitulum
ait dominus omnipotens.
R. Participem . Ymnus. Clarum decus . V. Domine refugium .
Ant. Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi
Kyrieleison . Peter noster .
Oratio. Converte nos deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras celestibus instrue disciplinis
Psalmi prostrati . Ps. Domine ne in furore . Ps. Ad dominum cum . Ostende nobis domine .
Oratio. Presta quaesumus omnipotens deus ut liberis tibi mentibus serviamus et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribuae venire gaudentes
Ad primam .
Ant. Vivo ego dicit dominus nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat
Psalmi prostrati . Ps. Levavi . Ps. Beati quorum . V. Et veniat .
Oratio. Ut tuam domine misericordiam consequamur fac nos tibi toto corde esse devotos et ad beneficia
Ad tertiam . Ymnus. Dei fide qua vivimus .
[58v]
Ant. Advenerunt nobis dies paenitentiae ad redimenda peccata et salvandas animas
Capitulum Ecce ego ipse . V. Dicet domino . Oratio. Converte nos dominus . Ps. Domine ne in furore . ij . Ps. Laetatus sum . Preces Domine non secundum .
Oratio. Suscipe domine preces nostras et clamantium ad te pia corda propicius intende et ad beneficia [NOTE]
Ad sextam . Ymnus. Qua Christus hora .
Ant. Per arma iustitiae virtutis dei commendemus nosmetipsos in multa patientia
Capitulum
V. Ipse liberavit .
Oratio. Esto domine quaesumus propitius plebi tuae et temporali consolatione non deseras quamvis ad aeterna conscendere
Ps. Miserere mei . Ps. Ad te levavi . Preces Fiat mihi .
Oratio. Redemptor noster aspice deus et tibi nos iugiter servire concede et ad beneficia [NOTE]
Ad nonam . Ymnus. Ternis ter horis .
Ant. Commendemus nosmetipsos in multa patientia in ieiuniis multis per arma iustitiae
Capitulum Quaerite dominum . V. Scapulis suis obumbrabit tibi .
Oratio. Ecclesiam tuam quaesumus domine perpetua miseratione prosequere ut salubris expiata ieiuniis et praesenti prosperitate laetetur et aeternam beatitudinem percipere mereatur
Ps. Domine exaudi . Ps. Nisi quia . Preces Ne memineris .
Oratio. Presta quaesumus omnipotens deus ut tibi placita mente serviamus et ad beneficia [NOTE]
Ad vesperas.
Ant. Nos qui vivimus
Capitulum
dicit dominus omnipotens.
R. Ab omni via mala . Ymnus. Iam tibi quaternis . V. Angelis suis .
Ant. Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis dicit dominus
Ps. Domine exaudi . Ps. Qui confidunt . Ps. In convertendo . Ps. De profundis . Preces Adiuva nos .
Oratio. Vide domine infirmitates nostras et celeri nobis pietate succurre et ad beneficia recolenda
Occasion: In tempore Quadragesimae Description: General, in Lent Day Code: 07000000 Prev Table of Contents Next
[...]
[59r] [...]
Occasion: Feria 3 Hebdomada 1 Quadragesimae Description: Tuesday, 1st week, Lent Day Code: 07013000 Prev Table of Contents Next
[...]
In Evangelio Ant. Domus mea domus orationis vocabitur
Ps. Benedictus .
Oratio. Respice domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat
Ad sextam . [...]
Ad vesperas.
Ant. Abiit Jesus foras extra civitatem in Bethaniam ibique docebat eos de regno dei
Oratio. Ascendant ad te domine preces nostrae et ab ecclesia tua cunctam repelle nequitiam
Occasion: Feria 4 Hebdomada 1 Quadragesimae Description: Wednesday, 1st week, Lent Day Code: 07014000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]

[59v]
Ant. Generatio haec prava et perversa signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Jonae prophetae
Oratio. Preces nostras quaesumus domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende
Ad sextam .
Oratio. Devotionem populi tui quaesumus domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente
Ad vesperas.
In Evangelio Ant. Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus ita erit filius hominis in corde terrae
Ps. Magnificat .
Oratio. Mentes nostras quaesumus domine lumine tuae claritatis inlustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus
Occasion: Feria 5 Hebdomada 1 Quadragesimae Description: Thursday, 1st week, Lent Day Code: 07015000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[...]
Ant. Si manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
Oratio. Omnipotens sempiterne deus qui in observatione ieiunii et eleemosinarum largitione posuisti nostrorum remedia peccatorum concede nos mente et corpore semper tibi esse devotos
Ad sextam .
Oratio. Deus qui per verbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris praesta quaesumus ut sancto ieiunio purificati wr tibi toto corde simul subiecti et in tua efficiamur pace concordes
Ad vesperas.
In Evangelio Ant. Ego enim ex deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed pater meus ille me misit
Ps. Magnificat .
Oratio. Da quaesumus domine populis christianis et quae profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant
Occasion: Feria 6 Hebdomada 1 Quadragesimae Description: Friday, 1st week, Lent Day Code: 07016000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]

[60r]
Ant. Angelus domini descendebat de caelo movebatur aqua et sanabatur unus
Oratio. Esto domine plebi tuae propitius et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio
Ad sextam .
Oratio. Deus qui delinquentes perire non pateris sed expectas ut convertantur et vivant ddebitam quaesumus peccatis nostris suspende vindictam et praesta propitius ne dissimulatio cumulet ultionem sed potius per ieiunium emendatio possit inveniri culparum
In Evangelio Ant. Domine non habeo hominem ut cum mota fuerit aqua mittat me in piscinam
Ps. Magnificat .
Oratio. Exaudi nos misericors deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende
Occasion: Sabbato Hebdomada 1 Quadragesimae Description: Saturday, 1st week, Lent Day Code: 07017000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]
In Evangelio Ant. Assumpsit Jesus discipulos suos et ascendit in montem et transfiguratus est ante eos
Ps. Benedictus .
Oratio. Populum tuum quaesumus domine propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte
Ad sextam .
Oratio. Protector noster aspice deus ut qui malorum nostrorum pondere praemimur percepta misericordia libera tibi domine mente famulemur
Ad nonam .
Oratio. Adesto quaesumus domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi
Occasion: Dominica 2 Quadragesimae Description: 2nd Sunday of Lent Day Code: 07021000 Prev Table of Contents Next
Dominica secunda .
Ad vesperas .
Capitulum
R. Ecce odor . Ymnus. Audi benigne . V. Angelis suis deus .
Ant. Descendentibus illis de monte praecepit eis dicens nemini dixeritis visionem
Oratio. Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente

[60v]
Invit. Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos
Ps. Venite . Ymnus. Ex more docti .
In primo nocturno .
Ant. Domine in virtute tua
Lectio prima . Portabat Rebecca geminos in utero fratres ; ante ortus principia bellatores . Certantes filios mater . ante sentit quam novit ante patitur quam videt . ante sustinet quam agnoscat . Licuit filiorum bella sentire ; quos nondum licuit generare .
R. Tolle arma tua pharetram et arcum et affer de venatione tua ut comedam et benedicat tibi anima mea
V.
Lectio secunda . Certamen in utero inter fratres geritur bellum inter innatos committitur . materna viscera quatiuntur . Iam ad ortus principia proparatur ; sed ante principia nova certamina celebrantur .
R. Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni quem benedixit dominus crescere te faciat deus meus sicut arenam maris et donet tibi de rore caeli benedictionem
V.
Lectio tertia . Vellem causas tanti certaminis noscere . vellem istius pugne negotia tractare . Quid intercesserat? Quid factum fuerat? Quae pugnandi ratio? Quae causa vincendi? Quo spectatore id geritur? Quo iudice celebratur? Quid victo econtrario denegatur? Quis certare docuerat? Quis pugnare monstraverat? Sed notum est cunctis istorum certamine fratrum ; causas duorum exprimi populorum .
R. Det tibi deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam serviant tibi tribus populi esto dominus fratrum tuorum
V.
Lectio quarta . Vicit enim deus ante ostendere ventura [...] si pugne non consentiant merita .
R. Dum iret Jacob de Bersabee et pergeret Aran locutus est ei deus dicens terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio . V. In manibus portabit .
Lectio quinta . Sed futurorum praescius deus monstruosum [...] se iudicem demonstravit .
R. Dum exiret Jacob de terra sua vidit gloriam dei et ait quam terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli
V.
Lectio sexta . Adeo geritur certamen praesenti eo qui genuit [...] in utero meo te teste tractatur .

[61r]
R. Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam quam terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli
V.
Lectio septima . Quid facturi sunt nati [...] et maior serviet minori .
R. Si dominus deus meus fuerit mecum in via ista qua ego ambulo et custodierit me et dederit mihi panem ad edendum et vestimentum quo operiar et revocaverit me cum salute erit mihi dominus in refugium et lapis iste in signum
V.
Lectio octava . O veneranda praescientia dei [...] et adhic in natorum nomina ignorantur .
R. Erit mihi dominus in deum et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur domus dei et de universis quae dederis mihi decimas et hostias pacificas offeram tibi
V.
Ad Cantica Ant. O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti
V. Super aspidem et basilicum ambulabis .
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Homelia venerabilis Bedae . Tyrus et Sidon qui civitates fuere gentilium [...] nequaquam fidei suscipere gratiam nosse .
R. Oravit Jacob et dixit domine qui dixisti mihi revertere in terram nativitatis tuae erue me de manu fratris mei quia valde eum timeo
V.
Lectio decima . Filia demoniosa pro qua postulat anima quilibet est in ecclesia [...] ad agnitionem vere lucis excitet .
R. Minor sum cunctis miserationibus tuis domine Abraham in baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior libera me domine de manibus Esau quia valde contremit cor meum illum timens
V.
Lectio undecima . Verum si ad primas rogantis ecclesiae [...] donec et ipsi de caelis domino proprio audienda supplicent ecclesia .

[61v]
R. Dixit angelus ad Jacob dimitte me aurora est respondit ei non dimittam te nisi benedixeris mihi et benedixit eum in eodem loco
V.
Lectio duodecima . Sicque fit ut si mentem ab intentione proposita [...]
R. Vidi dominum facie ad faciem et salva facta est anima mea
V.
In illo tempore ;
Oratio. Deus qui conspicis .
In laudibus .
Ant. Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam
Ps. Miserere .
Ant. Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me
Ps. Confitemini .
Ant. Factus est adiutor meus deus meus
Ant. Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum
Ant. Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
Capitulum Rogamus vos .
R. Bonum mihi domine quod humiliasti me bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
V.
Ymnus. Dicamus omnes cernui . V. Domine refugium .
In Evangelio Ant. Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamabat dicens miserere mei fili David
Ps. Benedictus .
Ad primam .
Ant. Dixit dominus mulieri Chananaeae non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum utique domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum ait illi Jesus mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti
Ad tertiam .
Ant. Jesus respondens mulieri Chananaeae dixit non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel at illa adorans eum dixit domine adiuva me

[62r] Capitulum Rogamus vos . V. Dicet domino . Oratio. Deus qui conspicis .
Ad sextam .
Ant. Domine dimitte eam quia clamat post nos ait illis Jesus non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel
Capitulum
V. Ipse liberavit me .
Oratio. Praesta nobis quaesumus domine deus omnipotens ut placatione tuam promptis mentibus exoremus et peccatorum veniam consequentes a noxiis liberemur incursibus
Ad nonam .
Ant. Missus sum ad oves quae perierant domus Israel dicit dominus
Capitulum
V. Scapulis suis .
Oratio. Familiam tuam quaesumus domine propitiatus illustra ut beneplacitis in haerendo cunctaque bona sunt mereatur accipere
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus . Psalmum ipsum
R. Servus tuus sum ego da mihi intellectum domine
V.
V. Angelis suis .
Ant. Clamabat autem mulier domine adiuva me qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus at illa dixit utique domine nam et catelli edunt de mensa dominorum suorum
Occasion: Feria 2 Hebdomada 2 Quadragesimae Description: Monday, 2nd week, Lent Day Code: 07022000 Prev Table of Contents
Feria secunda .
Lectio prima .
[John, 8:21 - 8:21] dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini
Refert superius sanctus evangelista Johannes quia cum doceret dominus in gazophilatio [...] sic et voluntate passus .
Lectio secunda . Ut ostenderet dominus illos inefficaciter armari [...] per humana salute pati debeam .
Lectio tertia . Ego quippe vado . ego volens ad passionem perago [...] non amore sed odio .
Ant. Ego principium qui et loquor vobis
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut familia tua quae se affligendo carnem ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiuniet
Ad sextam . [...]
Ad vesperas.
Ant. Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper
Oratio. Adesto supplicationibus nostris omnipotens deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum

[62v]
Occasion: Feria 3 Hebdomada 2 Quadragesimae Description: Tuesday, 2nd week, Lent Day Code: 07023000 Table of Contents Next
Feria tertia .
[...]
Ant. Unus est enim magister vester qui in caelis est Christus dominus
Oratio. Perfice quaesumus domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus
Ad sextam .
Oratio. Adesto quaesumus domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi
Ad vesperas.
Ant. Qui maior est vestrum erit minister vester quia omnis qui se exaltat humiliabitur dicit dominus
Oratio. Propitiare domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur
Occasion: Feria 4 Hebdomada 2 Quadragesimae Description: Wednesday, 2nd week, Lent Day Code: 07024000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]
Ant. Ecce ascendimus Jerosolymam et filius hominis tradetur ut crucifigatur
Oratio. Populum tuum domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecepis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede
Ad sextam .
Oratio. Ecclesiam tuam quaesumus domine perpetua miseratione prosequere ut salubris expiata ieiuniis et praesenti prosperitate laetetur et aeternam beatitudinem percipere mereatur
Ant. Sedere autem mecum non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo

[63r]
Oratio. Deus innocentiae restitutor et rector dirige ad te tuorum corda servorum ut spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces
Occasion: Feria 5 Hebdomada 2 Quadragesimae Description: Thursday, 2nd week, Lent Day Code: 07025000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[...]
Ant. Ego non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
Ps. Benedictus .
Oratio. Praesta nobis domine quaesumus auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis
Ad sextam .
Oratio. Quaesumus omnipotens deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur
Ad vesperas.
Ant. Opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia pater me misit
Ps. Magnificat .
Oratio. Adesto domine famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus ut qui te auctore et gubernatore gloriantur et congregata restaures et restaurata conserves
Occasion: Feria 6 Hebdomada 2 Quadragesimae Description: Friday, 2nd week, Lent Day Code: 07026000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
Ant. Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddent ei fructum temporibus suis
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire Da quaesumus domine rex aeterne cunctorum ut sacro nos purificante ieiunio sinceris quoque mentibus ad sancta ventura facias pervenire
Oratio. Conserva domine familiam tuam bonis semper operibus eruditam et sic praesentibus consolare praesidiis ut ad superna perducas dona propitius
Ad vesperas.
Ant. Quaerentes eum tenere timuerum turbam quia sicut prophetam eum habebant
Oratio. Da quaesumus domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tuae semper virtutis mereantur protectione defendiDa quaesumus domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur protectione defendi
Occasion: Sabbato Hebdomada 2 Quadragesimae Description: Saturday, 2nd week, Lent Day Code: 07027000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]

[63v]
Ant. Vadam ad patrem meum et dicam ei pater fac me sicut unum ex mercennariis tuis
Oratio. Da quaesumus domine nostris effectum ieiuniis salutare ut castigatio carnis adsumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum
Ad sextam .
Oratio. Averte quaesumus domine iram tuam propitiatus a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocamus expelle
Occasion: Dominica 3 Quadragesimae Description: 3rd Sunday of Lent Day Code: 07031000 Prev Table of Contents Next
Ad vesperas .
Capitulum
R. Igitur Joseph . Ymnus. Audi benigne . V. Angelis suis deus .
Ant. Dedit pater paenitenti filio stolam primam pariter et annulum nam et calceamenta illi tribuens celebravit magnum convivium habemus stolam primam in lavacro et annulum fidei signaculum
Ps. Magnificat .
Oratio. Quaesumus omnipotens deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende
Invit. Dominum qui fecit nos venite adoremus
Ps. Venite . Ymnus. Ex more docti .
In primo nocturno . Ant. Domine in virtute . V. Scuto circumdabit .
Lectio prima . Mittitur a Jacob patre sanctissimo Joseph sanctus ad fratres [...] quos locorum diversitas separabat .
R. Videntes Joseph a longe loquebantur mutuo fratres dicentes ecce somniator venit venite occidamus eum et videamus si prosint illi somnia sua
V.
Lectio secunda . Quem cum venientem de longe conspicerent; [...] et videamus quid protendant somnia sua .
R. Dixit Judas fratribus suis ecce Ismaelitae transeunt venite venumdentur et manus nostrae non polluantur caro enim et frater noster est

[64r] V.
Lectio tertia . O nephanda rabies iniquorum . Non licet Joseph non licet inquam [...] emulatione lacescunt .
R. Videns Jacob vestimenta Joseph scidit vestimenta sua cum fletu et ait fera pessima devoravit filium meum Joseph
V.
Lectio quarta . Patitur Joseph sanctus innocentis vitae invidiam [...] possent improperia sustinere .
R. Joseph dum intraret in terram Aegypti linguam quam novit audivit manus eius in laboribus servierunt et lingua eius inter principes loquebatur sapientiam
V.
In secundo nocturno . Ant. Illumination mea . V. In manibus .
Lectio quinta . Cur innocentem zelas inimica fraternitas [...] innocentis sanguineis inveniris?
R. Memento mei dum bene tibi fuerit ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere quia furtim sublatus sum et hic innocens in lacum missus sum
V.
Lectio sexta . Saltem distractus aliquatenus vivat [...] quem sentias aliquando placatum .
R. Merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae eius dum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos tribulatio
V.
Lectio septima . Serva in columem quem necessitatis tempore invenias provisorem [...] non perpetrasse collibeat .
R. Dixit Ruben fratribus suis numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur
V.
Lectio octava . Levius crimen est sanctum servituti addicere [...] in paracidio non reperies . quod excuses .
R. Igitur Joseph ductus est in Aegyptum fuitque dominus cum eo per quem erat vir in cunctis prospere agens

[64v] V.
Ad Cantica Ant. Qui non colligit mecum dispergit et qui non est mecum contra me est
V. Super aspidem .
Secundum Lucam . In illo tempore ;
Et reliqua Bedae . Demoniacus iste apud Mattheum non solum mutus [...] ita ut loqueretur et videret .
R. Tollite hinc vobiscum munera et ite ad dominum terrae et dum inveneritis adorate eum super terram deus autem meus faciat vobis eum placabilem et remittat et hunc fratrem vestrum vobiscum et eum quem tenet in vinculis
V.
Lectio decima . Tria generalia signa simul in uno homine perpetrata sunt [...] in conversione credentium .
R. Iste est frater vester minimus de quo dixeratis mihi deus misereatur tui fili mi festinavitque in domum et ploravit quia erumpebant lacrimae et non poterat se continere
V.
Lectio undecima . Allegorice autem caecus iste genus humanum significat [...] diabolo suadente contempsit .
R. Dixit Joseph undecim fratribus suis ego sum Joseph quem vendidistis in Aegyptum adhuc vivit pater noster senior de quo dixeratis mihi ite adducite eum ad me ut possit vivere
V.
Lectio duodecima . Tunc videndi deum dignitatem amisit [...] a laude deo cessavit .
R. Loquens Joseph fratribus suis dixit pax vobis nolite timere pro salute enim vestra misit me dominus ante vos
V.
R. Nuntiaverunt Jacob dicentes Joseph filius tuus vivit et ipse dominatur in tota terra Aegypti quo audito revixit spiritus eius et dixit sufficit mihi vadam et videbo eum antequam moriar
V.
R. Salus nostra in manu tua est domine respiciat super nos misericordia tua et securi serviemus regi
V.
In illo tempore ;

[65r] Oratio. Quaesumus omnipotens deus .
In laudibus .
Ant. Fac benigne in bona voluntate tua et aedificentur muri Jerusalem
Ps. Miserere .
Ant. Dominus mihi adiutor est non timebo quid faciat mihi homo
Ps. Confitemini .
Ant. Repleatur anima mea caelesti pinguedine et labiis exultationis deum laudet os meum
Ant. Vim virtutis suae oblitus est ignis ut pueri tui liberarentur illaesi
Ps. B'
Ant. Sol et luna laudate deum quia exaltatum est nomen eius solius
Capitulum Estote imitatores .
R. Declara super nos deus tuam misericordiam
V.
Ymnus. Dicamus omnes . V. Domine refugium .
Ant. Erat Jesus eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
Ps. Benedictus . Oratio. Quaesumus omnipotens deus .
Ad primam .
Ant. Si in digito dei eicio daemonia profecto venit in vos regnum dei
Ad tertiam .
Ant. Cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia quae possidet [NOTE]
Capitulum Estote imitatores . V. Dicet domino . Oratio. Quaesumus omnipotens deus .
Ad sextam .
Ant. Qui non colligit mecum dispergit et qui non est mecum contra me est
Capitulum
V. Ipse liberavit me .
Oratio. Gratias tibi referat domine sancte pater omnipotens aeterne deus corde subiecto tua semper ecclesia et consequenter obtineat ut et observationes antiquas iugiter recitando proficiat in futurum

[65v]
Ad nonam .
Ant. Cum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non invenit
Capitulum
V. Scapulis suis obumbrabit tibi .
Oratio. Exaudi quaesumus domine gemitum populi supplicantis ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed indulgentiam sentiamus
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus . Psalmum ipsum Capitulum Estote imitatores .
R. Septies in die laudem dixi tibi domine deus meus ne perdas me
V.
Ymnus. Audi benigne . V. Angelis suis .
Ant. Extollens quaedam mulier vocem de turba dixit beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti yat Jesus dixit ei quin immo beati qui audiunt verbum dei et custodiunt illud
Ps. Magnificat .
Occasion: Feria 2 Hebdomada 3 Quadragesimae Description: Monday, 3rd week, Lent Day Code: 07032000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
[...]
In Evangelio Ant. Amen dico vobis quia nemo propheta susceptus est in patria sua
Ps. Benedictus .
Oratio. Cordibus nostris quaesumus domine gratiam tuam benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus abstinemus itaque sensus nostros a noxiis retrahamus excessibus
Ad sextam .
Oratio. Exaudi quaesumus domine gemitum populi supplicantis nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam misericordia tua indulta fletibus supplicantium
Ad vesperas.
In Evangelio Ant. Jesus autem transiens per medium illorum ibat
Oratio. Subveniat nobis domine quaesumus misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari
Occasion: Feria 3 Hebdomada 3 Quadragesimae Description: Tuesday, 3rd week, Lent Day Code: 07033000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
[...]

[66r]
In Evangelio Ant. Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo in medio eorum sum dicit dominus
Ps. Benedictus .
Oratio. Exaudi nos omnipotens et misericors deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede
Ad sextam .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens et misericors deus ut inter innumeros vitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur
Ad vesperas.
Ant. Ascendens Petrus ad Jesum dixit domine si peccaverit in me frater meus dimittam ei usque septies dixit illi Jesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
Ps. Magnificat .
Oratio. Tua nos domine protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi
Occasion: Feria 4 Hebdomada 3 Quadragesimae Description: Wednesday, 3rd week, Lent Day Code: 07034000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]
Ant. Audite et intelligite traditiones quas dominus dedit vobis
Oratio. Praesta nobis quaesumus domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus
Ad sextam .
Oratio. Deus refugium pauperum spes humilium salusque miserorum supplicationes servorum turorum clementer exaudi ut quos iustitia verberum fecit afflictos abundantia remediorum faciat consolatos
Ant. Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem
Ps. Magnificat .
Oratio. Concede quaesumus omnipotens deus ut qui protectionis tuae gratiam querimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus
Occasion: Feria 5 Hebdomada 3 Quadragesimae Description: Thursday, 3rd week, Lent Day Code: 07035000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[...]

[66v]
Ant. Operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam
Oratio. Concede quaesumus omnipotens deus ut ieiuniorum nobis sancta devotio et purificationem tribuat et maiestati tuae nos reddat acceptos
Ad sextam .
Oratio. Deus qui peccantium animas non vis perire sed culpas contine quam meremur iram et quam precamur super nos effunde clementiam ut de merore gaudium tuae misericordiae consequi mereamur
Ant. Panis enim dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo
Oratio. Subiectum tibi populum quaesumus domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis
Occasion: Feria 6 Hebdomada 3 Quadragesimae Description: Friday, 3rd week, Lent Day Code: 07036000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
Ant. Aqua quam ego dedero qui biberit ex ea non sitiet ultra
Oratio. Ieiunia nostra quaesumus domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente
Ad sextam .
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire Da quaesumus domine rex aeterne cunctorum ut sacro nos purificante ieiunio sinceris quoque mentibus ad sancta ventura facias pervenire
Ant. Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens et misericors deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus
Occasion: Sabbato Hebdomada 3 Quadragesimae Description: Saturday, 3rd week, Lent Day Code: 07037000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]

[67r]
Ant. Inclinavit se Jesus et scribebat in terra si quis sine peccato est mittat in eam lapidem
Ps. Benedictus .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui se affligendo carnem ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiunent
Ad sextam .
Oratio. Praetende domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur
Occasion: Dominica 4 Quadragesimae Description: 4th Sunday of Lent Day Code: 07041000 Prev Table of Contents Next
Dominica quarta .
Capitulum Fratres ;
R. Moyses famulus . Ymnus. Audi benigne . V. Angelis suis .
Ant. Nemo te condemnavit mulier nemo domine nec ego te condemnabo iam amplius noli peccare
Ps. Magnificat .
Oratio. Concede quaesumus omnipotens deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus
Invit. Populus domini et oves pascuae eius venite adoremus eum
Ps. Venite . Ymnus. Ex more docti .
In primo nocturno . Ant. Domine in virtute . V. Scuto circumdabit te .
Lectio prima . Stabat Moyses in monte non armis sed precibus pugnaturus . Stabat extensis manibus ad caelum . devoto orans affectu ; non de terra sed de caelo aucilium postulabat .
R. Locutus est dominus ad Moysen dicens descende in Aegyptum et dic Pharaoni ut dimittat populum meum induratum est cor Pharaonis non vult dimittere populum nisi in manu forti
V.
Pugnat cum hostibus absens [...] sed manifesta victoria .
R. Stetit Moyses coram Pharaone et dixit haec dicit dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto
V.
Lectio tertia . Latenter dimicat ; ut evidenter devincat . Solus orat ut multi salventer . [...] tanto oratio proximum deo faciebat .
R. Cantemus domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem proiecit in mare adiutor et protector factus est mihi dominus in salutem
V.

[67v]
Lectio quarta . Fit Moyse orante victoria [...] orationis nobis potentia monstreretur .
R. In mari via tua et semitae tuae in aquis multis deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio . Psalmum ipsum V. In manibus portabunt te .
Lectio quinta . Denique tam diu ista diversitas valuit [...] iam Amalech precibus debellatur .
R. Qui persequebantur populum tuum domine demersisti eos in profundum et in columna nubis ductor eorum fuisti domine
V.
Lectio sexta . Commendatur Hebraeorum populus deo [...] in populum dei potentior esset .
R. Moyses famulus domini ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus ut legem domini mereretur accipere
V.
Lectio septima . Oratione Danieli visa panduntur [...] tanto celerior de inimico veniet vindicta .
R. Splendida facta est facies Moysi dum respiceret in eum dominus videntes seniores claritatem vultus eius admirantes timuerunt valde
V.
Lectio octava . Licet colloqui cum deo mando [...] et si non verbis tamen beneficiis dignatur .
R. Audi Israel praecepta domini et ea in corde tuo quasi in libro scribe et dabo tibi terram fluentem lac et mel
V.
Ad Cantica Ant. De quinque panibus et duobus piscibus satiavit dominus quinque milia hominum
V. Super aspidem .
Secundum Johannem . In illo tempore ;
Et reliqua Bedae . Qui signa et miracula domini ac salvatoris [...] in hiis misticum perpendere debeat . inspiciunt .

[68r]
R. Ecce mitto angelum meum qui praecedet et custodiat te semper observa et audi vocem meam et inimicus ero inimicis tuis et affligentes te affligam et praecedet te angelus meus
V.
Lectio decima . Ecce etenim appropinquante pascha die festo Iudeorum [...] et eos qui cura indigebant sanabat .
R. Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
V.
Lectio undecima . Ett vos ergo fratres carissimi exemplo huius facti propinquante die festo [...] ut vestigia eius sequi mereamur .
R. Popule meus quid feci aut quid molestus fui tibi responde mihi quoniam adduxi vos de terra Aegypti et de domo servitutis quadraginta annis in eremo manna plui vobis et obliti estis me dicit dominus
V.
Lectio duodecima . Quicquid in nobis imperitiae nocentis [...] illius munere postulemus emundari .
R. Sicut fui cum Moyse ita ero tecum dicit dominus confortare et esto robustus introduces populum meum ad terram lacte et melle manantem
V.
R. Adduxi vos per desertum quadraginta annis ego dominus non sunt attrita vestimenta vestra manna de caelo plui vobis et obliti estis me dicit dominus
V.
R. Vos qui transituri estis Jordanem aedificate altare domino de lapidibus quos ferrum non tetigit et offerte super illud holocausta et hostias pacificas deo vestro
V.
In illo tempore ;

[68v] Oratio. Concede quaesumus .
In laudibus .
Ant. Tunc acceptabis sacrificium iustitiae si averteris faciem tuam a peccatis meis
Ps. Miserere .
Ant. Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus
Ps. Confit'
Ant. In velamento alarum tuarum exultabo quia suscepit me dextera tua
Ps. Deus deus .
Ant. Potens es domine eripere nos de manu mortis liberare nos deus noster
Ps. Bened'
Ant. Reges terrae et omnes populi laudate deum
Ps. Laudate . Capitulum Fratres scriptum est .
R. Educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo domine
V.
Ymnus. Dicamus omnes . V. Domine refugium .
Ant. Abiit Jesus trans mare Galilaeae et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebant erat autem proximum pascha dies festus Judaeorum
Oratio. Concede quaesumus .
Ad primam .
Ant. Subiit ergo Jesus in montem et ibi sedebat cum discipulis suis erat autem proximum pascha dies festus Judaeorum
Ad tertiam .
Ant. Accepit ergo Jesus panes et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
Capitulum Fratres scriptum est . V. Dicet domino . Oratio. Concede quaesumus .
Ad sextam .
Ant. Satiavit dominus quinque millia hominum ex quinque panibus et duobus piscibus
Capitulum
V. Ipse liberavit me .
Oratio. Adesto domine quaesumus supplicationibus nostris et famulos tuos assidua protectione conserva ut qui tibi iugiter famulantur continua remuneratione dicentur
Ad nonam .
Ant. Accepit ergo Jesus panes benedixit dedit discipulis suis et porrigebat illis
Capitulum
V. Scapulis suis obumbrabit .
Oratio. Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritualem ne deficiamus impende
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus . Capitulum Fratres scriptum .
R. Esto nobis domine turris fortitudinis
V.

[69r] Ymnus. Audi benigne . V. Angelis suis .
In Evangelio Ant. Illi homines cum signum vidissent quod factum fuerat glorificabant deum et dicebant quia hic est salvator mundi [NOTE]
Occasion: Feria 2 Hebdomada 4 Quadragesimae Description: Monday, 4th week, Lent Day Code: 07042000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
[...]
In Evangelio Ant. Auferte ista hinc et nolite facere domum patris mei domum negotiationis
Ps. Benedictus .
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente
Ad vesperas. Ant. Angelis . R. Esto nobis domine .
Ant. Solvite templum hoc dicit dominus et post triduum excitabo illud hoc autem dicebat de templo corporis sui
Oratio. Deprecationem nostram quaesumus domine benignus exaudi et quibus supplicandi praestas affectum tribue defensionis auxilium
Occasion: Feria 3 Hebdomada 4 Quadragesimae Description: Tuesday, 4th week, Lent Day Code: 07043000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
[...]
Ant. Quid me quaeritis interficere hominem qui vera locutus sum vobis
Oratio. Sacrae nobis quaesumus domine observationis ieiunia et pie conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium
Ant. Unum opus feci et admiramini quia totum hominem sanum feci in sabbato
Oratio. Miserere domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede
Occasion: Feria 4 Hebdomada 4 Quadragesimae Description: Wednesday, 4th week, Lent Day Code: 07044000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]

[69v]
In Evangelio Ant. Rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur respondit Jesus et dixit neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestentur opera dei in illo
Oratio. Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum
Ant. Ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit ex sputo et linivit oculos meos et modo video
Ps. Magnificat .
Oratio. Pateant aures misericordiae tuae domine precibus supplicantum et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare
Occasion: Feria 5 Hebdomada 4 Quadragesimae Description: Thursday, 4th week, Lent Day Code: 07045000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[...]
In Evangelio Ant. Pater diligit filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus
In Evangelio Ant. Sicut pater suscitat mortuos et vivificat sic et filius quos vult vivificat
Oratio. Populi tui deus institutor et rector peccata quibus inpugnantur expelle ut tibi semper placatus et tuo munimine sit securus
Occasion: Feria 6 Hebdomada 4 Quadragesimae Description: Friday, 4th week, Lent Day Code: 07046000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
[70r]
In Evangelio Ant. Lazarus amicus noster dormit eamus et a somno excitemus eum
Ps. Benedictus .
Oratio. Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut ecclesia tua et aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis
In Evangelio Ant. Domine si hic fuisses Lazarus non esset mortuus ecce iam foetet quatriduanus in monumento
Ps. Magnificat .
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper protectione gaudeamus
Occasion: Sabbato Hebdomada 4 Quadragesimae Description: Saturday, 4th week, Lent Day Code: 07047000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]
In Evangelio Ant. Ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulat in tenebris sed habebit lumen vitae dicit dominus
Oratio. Fiat quaesumus domine per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati
Occasion: Dominica de Passione Description: 5th Sunday of Lent: Passion Sunday Day Code: 07051000 Prev Table of Contents Next
Dominica in passione domini .
Capitulum
R. Multiplicati . Ymnus. Vexilla regis . V. Eripe me domine .
Ant. Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso et testimonium perhibet de me qui misit me pater
Oratio. Quaesumus omnipotens deus familiam tuam propitius respice ut te largiante regatur in corpore et te servante custodiatur in mente

[70v]
Invit. Hodie si vocem domini audieritis nolite obdurare corda vestra
Ps. Venite . Ymnus. Pange lingua . V. Intende animae .
Lectio prima .
R. Isti sunt dies quos observare debetis temporibus suis quartadecima die ad vesperum pascha domini est et in quintadecima solemnitatem celebrabitis altissimo domino
V.
Lectio secunda .
R. Multiplicati sunt qui tribulant me et dicunt non est salus illi in deo eius exsurge domine salvum me fac deus meus
V.
Lectio tertia .
R. Doceam iniquos vias tuas et impii ad te convertentur libera me de sanguinibus deus salutis meae
V.
Lectio quarta .
R. Deus meus es tu ne discedas a me quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet
V.
In secundo nocturno . V. Eripe me de inimicos meos .
Lectio quinta .
R. In te iactatus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu ne discedas a me quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet
V.
Lectio sexta .
R. In proximo est tribulatio mea domine et non est qui adiuvet ut fodeant manus meas et pedes meos libera me de ore leonis ut narrem nomen tuum fratribus meis
V.
Lectio septima .

[71r]
R. Tota die contristatus ingrediebar domine quoniam anima mea completa est illusionibus et vim faciebant qui quaerebant animam meam
V.
Lectio octava .
R. Non avertas faciem tuam a puero tuo domine quoniam tribulor velociter exaudi me
V.
Ad Cantica Ant. Tulerunt lapides ut iacerent in Jesum Jesus autem abscondit se et exivit de templo
Secundum Johannem .
In illo tempore ; dixit Jesus turbis Judeorum et principibus sacerdotum .
[John, 8:46 - 8:46] quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi quis ex vobis arguit me de peccato
Et reliqua
Homelia Gregorii . Pensate fratres carissimi mansuetudinem dei . Relaxare peccata venerat et dicebat . Quis ex vobis arguet me de peccato .
R. Vide quia tribulor velociter exaudi me intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me domine
V.
Lectio decima . Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem [...] quia ex deo non estis .
R. Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui quoniam tu es patientia mea
V.
Lectio undecima . Si enim ipse verba dei audit qui ex deo est [...] aliena non appetere propria largire .
R. Pacifice loquebantur mihi inimici mei et in ira molesti erant mihi vidisti domine ne sileas ne discedas a me
V.
Lectio duodecima . Penset ergo unusquisque vestrum si haec vox dei [...] sed nullo ea mentis desiderio complectuntur .
R. Qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum deus meus ne elonges a me deus meus in adiutorium meum intende
V.
Secundum Johannem . In illo tempore ; dixit Jesus turbis Judeorum et principibus sacerdotum .

[71v] Oratio. Quaesumus omnipotens deus .
In laudibus .
Ant. Vide domine afflictionem meam quoniam contrarius est inimicus meus
Ant. In tribulatione mea invocavi dominum et exaudivit me in latitudine
Ant. Iudicasti domine causam animae meae defensor vitae meae domine deus meus
Ant. Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi
Ant. Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
Capitulum Christus assistens .
R. Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam [NOTE]
V.
Ymnus. Lustra sex . V. Dederunt in escam meam fel .
In Evangelio Ant. Quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit propterea vos non auditis quia ex deo non estis
Oratio. Quaesumus omnipotens deus .
Ad primam .
Ant. Ego daemonium non habeo sed honorifico patrem meum dicit dominus
Ad tertiam .
Ant. Ego gloriam meam non quaero est qui quaerat et iudicet
Capitulum Christus assistens pontifex . V. Erue a framea . Oratio. Quaesumus omnipotens deus .
Ad sextam .
Ant. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit et gavisus est
Capitulum

[72r] V. De ore leonis . ;
Oratio. Plebem tuam quaesumus domine interius exteriusque custodi ut quam corporis novius delectationibus impediri spirituali facias vigere proposito et sic rebus foveas transitoriis ut tribuas potius inhaerere caelestibus
Ad nonam .
Ant. Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti amen dico vobis antequam fieret ego sum
Capitulum Christus
V. Ne perdas cum impiis .
Oratio. Benedictio tua quaesumus fomine in tuos fideles copiosa descendat ut quod subiectis corporibus expetunt largiter consequantur
Ad vesperas. Ant. Dixit dominus . Capitulum Christus assistens .
R. De ore leonis libera me domine et a cornibus unicornium humilitatem meam
V.
Ymnus. Vexilla regis . V. Eripe me domine .
Ant. Amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum sustulerunt lapides Judaei ut iacerent in Jesum Jesus autem abscondit se et exivit de templo
Oratio. Quaesumus omnipotens deus .
Occasion: Feria 2 de Passione Description: Monday, 5th week, Lent Day Code: 07052000 Prev Table of Contents
Feria secunda .
Invit. Adoremus dominum qui nos redemit per crucem
Ps. Venite . Ymnus. Pange lingua .
Lectio prima . .
Nemo satis digne sufficit admirari . quanta fuerit in quorumdam Scribarum et Pharisaeorum corde duritia .
Lectio secunda . Cum enim redemptor noster assidua praedicatione [...] vere etiam apprehendere eum laborabant .
Lectio tertia . In amore namque saeculi radicem cordis fixerant . idcirco verba doctrinae caelestis recipere non valebant . Miserunt ministros ut comprehenderent eum . [...]
In Evangelio Ant. In die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Oratio. Sanctifica quaesumus domine nostra ieiunia et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum
Ad primam .
Ant. Animae impiorum fremebant adversum me et gravatum est cor meum super eos
Ad tertiam . Ant. Iudicasti domine . V. Erue a framea .
Ad sextam . Ant. Popule meus . V. De ore leonis .
Ad nonam . Ant. Numquid redditur . V. Ne perdas .
Ad vesperas. R. De ore leonis . V. Eripe me deus .
Ant. Si quis sitit veniat et bibat et de ventre eius fluent aquae vivae
Ps. Magnificat .
Oratio. Da quaesumus domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tuae semper virtutis mereantur protectione defendiDa quaesumus domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur protectione defendi

[72v]
Occasion: Feria 3 de Passione Description: Tuesday, 5th week, Lent Day Code: 07053000 Table of Contents Next
Feria tertia .
[...]
Ad laudes . V. [...]
In Evangelio Ant. Vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendam quia tempus meum nondum advenit
Oratio. Nostra tibi quaesumus domine sint accepta ieiunia quae nos expianda gratia tua dignos efficiant et ad gaudia perducant aeterna
Ad vesperas. V. Eripe me domine ab homine malo .
Ant. Quidam autem Judaei dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
Oratio. Da nobis quaesumus domine perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur
Occasion: Feria 4 de Passione Description: Wednesday, 5th week, Lent Day Code: 07054000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
[...]
Ad laudes . V. [...]
In Evangelio Ant. Oves meae vocem meam audiunt et ego dominus agnosco eas
Oratio. Sanctificato hoc ieiunio deus tuorum corda fidelium miserator inlustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum
Ad vesperas. V. Eripe me domine ab homine malo .
Ant. Multa bona opera operatus sum vobis propter quod opus vultis me occidere
Oratio. Adesto supplicationibus nostris omnipotens deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum
Occasion: Feria 5 de Passione Description: Thursday, 5th week, Lent Day Code: 07055000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
[73r]
[...]
Ant. Quid molesti estis huic mulieri opus enim bonum operata est in me
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut dignitas conditionis humanae per immoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur
Ad vesperas. V. Eripe me domine .
Ant. Mittens haec mulier in corpus meum hoc unguentum ad sepeliendum me fecit
Ps. Magnificat .
Oratio. Esto quaesumus domine propitius plebi tuae ut quae tibi non placent respuentes tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum
Occasion: Feria 6 de Passione Description: Friday, 5th week, Lent Day Code: 07056000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
[...]
Ad laudes . V. [...]
In Evangelio Ant. Magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
Ps. Benedictus .
Oratio. Cordibus nostris quaesumus domine spiritum sanctum clementer infunde ut peccata nostra castigatione voluntaria cohibentes temporaliter potius maceremur quam suppliciis deputemur aeternis
Ad vesperas. V. Eripe me deus .
Ant. Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
Ps. Magnificat .
Oratio. Concede quaesumus omnipotens deus ut qui protectionis tuae gratiam querimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus
Occasion: Sabbato de Passione Description: Saturday, 6th week, Lent Day Code: 07057000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
[...]

[73v]
Ad laudes . V. [...]
Ant. Appropinquabat autem dies festus et quaerebant principes sacerdotum quomodo Jesum interficerent sed timebant plebem
Ps. Benedictus .
Oratio. Proficiat quaesumus domine plebs tibi dicata piae devotionis affectum ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur
Occasion: Hebdomada de Passione Description: 5th week of Lent Day Code: 07058000 Prev Table of Contents Next
per totam passionem . [...]
Occasion: Dominica in Palmis Description: Palm Sunday Day Code: 07061000 Prev Table of Contents Next
Dominica in ramis palmarum
Ad primas vesperas .
Capitulum
R. Dominus Jesus . Ymnus. Vexilla .
[74r] V. Eripe me deus .
Ant. Clarifica me pater apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret
Oratio. Omnipotens sempiterne deus qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum salvatorem nostrum carnem sumere et crucem subire fecisti concede propitius ut et patientiae ipsius habere documenta et resurrectionis consortia mereatur
Invit. Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
Ps. Venite .
Lectio prima .
; Dominus Jesus Christus omnia praevidens atque dispensans cui futura cuncta praesentia sunt quasi iam vicina passione promptus exclamat . deus deus meus . Haec tamen verba accipienda sunt ob humanitatis ipsius naturam .
R. In die qua invocavi te domine dixisti noli timere iudicasti causam meam et liberasti me deus meus
V.
Lectio secunda . Naturam autem esse dico virtutem [...] noverat utique prestaturam .
R. Fratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
V.
Lectio tertia . Deus sermo Graecus est [...] celerrimum sibi resurrectionis provenire deprecatur auxilium .
R. Attende domine ad me et audi voces adversariorum meorum numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
V.
Lectio quarta . Sequitur . quare me dereliquisti? Istud quare non nullam dinoscitur [...] quare ab eo fuerit derelictus .
R. Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam non avertas faciem tuam a me quoniam tribulor exaudi me deus meus
V.
In secundo nocturno . Ant. Illuminatio mea .
Lectio quinta . Haec et hiis similia ad humanitatem respiciunt [...] et qui numquam moritur resurrexit .

[74v]
R. Noli mihi esse domine alienus parce mihi in die mala confundantur omnes qui me persequuntur et non confundar ego
V.
Lectio sexta . De hoc loco Cyrillus ita pulchre locutus est [...] ipse vita sit . e resurrectio mortuorum .
R. Dominus mecum est tamquam bellator fortis propterea persecuti sunt me et intelligere non potuerunt domine probans renes et corda tibi revelavi causam meam
V.
Lectio septima . Similiter et beatus Ambrosius idem patiebatur et non patiebatur [...] cum tamen anima eius nullo fine claudatur .
R. Synagoge populorum circumdederunt me et non reddidi retribuentibus mihi mala consumetur domine nequitia peccatorum et diriges iustum
V.
Lectio octava . Quapropter derelictum se sub interrogatione testatur [...] Dixit enim longe a se fieri . verba quae delicta parturiunt .
R. Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia quaesierunt me interficere et non pepercerunt in faciem meam spuere et lanceis suis vulneraverunt me et concussa sunt omnia ossa mea ego autem aestimabam me tamquam mortuum super terram
V.
Ad Cantica Ant. Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini rex Israel hosanna in excelsis
Cantica Deducant oculi . V. Deus meus eripe me .
Secundum Mattheum . In illo tempore ;
Et reliqua Bedae . Mediator dei et hominum . homo Christus Jesus qui pro humani generis salute [...] sed sponte pateretur .
R. Dominus Jesus ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Jesus
V.
Lectio decima . In asino venire et a turbis rex appellari [...] prophetia olim praemissa signaverat .

[75r]
R. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut Lazarum interficerent propter quem multi veniebant et credebant in Jesum
V.
Lectio undecima . Ante quique dies paschae venire voluit sicut ex Johannis testimonio didicimus [...] significans eum qui nos suo sanguine erat redemptus .
R. Cum audisset turba quia venit Jesus Hierosolymam cum ramis palmarum processerunt ei obviam
V.
Lectio duodecima . Ante quinque dies paschi . id est hodierno die magno precedentium [...] tentus est a Iudeis et mane crucifixus .
R. Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabat in excelsis
V.
Require istud evangelium in adventum domini .
In illo tempore ;
Oratio. Omnipotens sempiterne .
In laudibus .
Ant. Dominus deus auxiliator meus et ideo non sum confusus
Ant. Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini vindicabor in eis
Ant. Iudica causam meam defende quia potens es domine
Ant. Cum angelis et pueris fideles inveniantur triumphatori mortis clamantes hosanna in excelsis
Ant. Confundantur qui me persequuntur et non confundar ego domine deus meus
Capitulum Hoc snetite .
R. Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua
V.
Ymnus. Lustra sex . V. Dederunt in escam .
In Evangelio Ant. Turba multa quae convenerat ad diem festum clamabat domino benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Oratio. Omnipotens sempiterne .
Ad primam .
Ant. Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum obviaverunt domino clamantes et dicentes hosanna in excelsis
Ad tertiam .
Ant. Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini
Capitulum Hoc sentite . V. Erue a framea . Oratio. Omnipotens sempiterne .
Ad sextam .
Ant. Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini

[75v]
Capitulum
V. De ore leonis libera me domine .
Oratio. Deus quem diligere amare iustitia ineffabilis gratiae tuae in nobis dona multiplica ut qui fecisti nos morte filii tui sperare quod credimus fac nos eodem resurgente pervenire quo tendimus
Ad nonam .
Ant. Omnes collaudant nomen tuum et dicunt benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
Capitulum
V. Ne perdas cum impiis .
Oratio. Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors deus ut quia viciis subiacet nostra mortalitas tua nos medicina purificet et potentia tueatur
Ad vesperas.
R. Circumdederunt me viri mendaces sine causa flagellis ceciderunt me sed tu domine defensor vindica mea
V.
Ymnus. Vexilla regis . V. Eripe me domine ab homine .
Ant. Occurrunt turbae cum floribus et palmis redemptori obviam et victori triumphanti digna dant obsequia filium dei ore gentes praedicant et in laudem Christi voces sonant per nubila hosanna
Ps. Magnificat . Oratio. Omnipotens sempiterne .
Occasion: Feria 2 Hebdomadae Sanctae Description: Monday, Holy Week Day Code: 07062000 Prev Table of Contents Next
Feria secunda .
Lectio prima .
R. Dominus Jesus ante sex dies .
Lectio secunda . Ne enim dicerent increduli non vere sed phantastice [...] qui eum suscitaverat potentiam agnoscerent .
R. Cogitaverunt .
Lectio tertia . Mistice haex cena quae domino praeparatur [...] per paenitentiam resuscitati sunt .
R. Cum audisset . Capitulum Recordare quod steterim . V. Eripe me . Oratio. Tua passio .
In laudibus .
Ant. Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me
Ps. Miserere .
Ant. Framea suscitare adversus eos qui dispergunt gregem meum
Ant. Appenderunt mercedem meam triginta argenteis quos appretiatus sum ab eis
Ps. Dixit iniustus .
Ant. Inundaverunt aquae super caput meum dixi perii invocavi nomen tuum domine deus

[76r]
Ant. Labia insurgentium et cogitationes eorum vide domine
Capitulum Attende domine ad me . R. Principes persecuti . Ymnus. Lustra sex qui . V. Dederunt in escam .
Ant. Non haberes in me potestatem nisi desuper tibi datum fuisset
Oratio. Da quaesumus omnipotens deus ut qui in tot adversis ex nostra infirmitate deficimus intercedente unigeniti filii tui passione respiremus
Ad horis ut in supradictis .
Ad vesperas. Ant. Nos qui vivimus .
Capitulum
R. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me respice et exaudi me domine deus meus
V.
Ymnus. Vexilla regis . V. Eripe me deus .
Ant. Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum assumendi eam
Oratio. Adiuva nos deus salutaris noster et ad beneficia recolenda quibus nos instaurare dignatus es tribue venire gaudentes
Occasion: Feria 3 Hebdomadae Sanctae Description: Tuesday, Holy Week Day Code: 07063000 Prev Table of Contents Next
Feria tertia .
Invit. Adoremus dominum .
Lectio prima .
R. Deus Israel propter te sustinui improperium operuit reverentia faciem meam extraneus factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae quoniam zelus domus tuae comedit me
V.
Lectio secunda . Qui debuerant paschae vicino parare victimas laevigare [...] sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur .
R. Conclusit inimicus meus vias meas insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito replevit et inebriavit me amaritudine deduxerunt in laqueum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitatem illorum et iudica causam animae meae defensor vitae meae
V.
Lectio tertia .
Passurus per omni mundo et universas nationes [...] ut virtus curantis appareat .
R. Insurrexerunt . Capitulum et collecta ut supra .
In laudibus .
Ant. Vide domine et considera quoniam tribulor velociter exaudi me
Ps. Miserere .
Ant. Discerne causam meam domine ab homine iniquo et doloso eripe me

[76v] Ps. Iudica me .
Ant. Dum tribularer clamavi ad dominum de ventre inferi et exaudivit me
Ps. Miserere .
Ant. Domine vim patior responde pro me quia nescio quid dicam inimicis meis
Ps. Ego dixi .
Ant. Dixerunt impii opprimamus virum iustum quoniam contrarius est operibus nostris
Ps. Laudate .
Ant. Nemo tollit a me animam meam sed ego pono eam et iterum sumo eam
Oratio. Omnipotens sempiterne deus da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere ut indulgentiam percipere mereamur
Ad vesperas.
In Evangelio Ant. Recordare mei domine et tuere me ab his qui persequuntur me
Oratio. Tua nos misericordia deus et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat
Occasion: Feria 4 Hebdomadae Sanctae Description: Wednesday, Holy Week Day Code: 07064000 Prev Table of Contents Next
Feria quarta .
Lectio prima .
Haec autem biduum paschae congregatis principibus sacerdotum et senioribus populi ac scribi in atrium Caiphae ; Mattheus actaq testatur .
R. Dixerunt impii apud se non recte cogitantes circumveniamus iustum quoniam contrarius est operibus nostris promittit se scientiam dei habere filium dei se nominat et gloriatur patrem se habere deum videamus si sermones illius veri sint et si est verus filius dei liberet illum de manibus nostris morte turpissima condemnemus eum
V.
Lectio secunda .
Scribit in evanglei suo Johannes . quia cum in dominus panem dedit [...] in vasum iam esse commemorat .
R. Viri impii dixerunt opprimamus virum iustum iniuste et deglutiamus eum tamquam inferi vivum auferamus memoriam illius de terra et de spoliis eius sortem mittamus inter nos ipsi enim homicidae thesaurizaverunt sibi malum insipientes et maligni oderunt sapientiam et rei facti sunt in cogitationibus suis
V.
Lectio tertia .
Quod dixit abiit . et locutus est . ostendit non a principbus invitatum [...] ut traderet illum since turbis .
R. Contumelias et terrores passus sum ab eis qui erant pacifici mei et custodientes latus meum dicentes decipiamus eum et praevaleamus illi sed tu domine mecum es tamquam bellator fortis cadant in opprobrium sempiternum et videam vindictam ab eis quia tibi revelavi causam meam

[77r] V.
Capitulum et collecta ut supra .
Ad laudes .
Ant. Libera me de sanguinibus deus deus meus et exsultabit lingua mea iustitiam tuam
Ps. M'
Ant. Contumelias et terrores passus sum ab eis et dominus mecum est tamquam bellator fortis
Ps. Exaudi . iij .
Ant. Concilium fecerunt inimici mei dicentes conteramus eum de terra viventium
Ps. Te decet .
Ant. Omnes inimici mei audierunt malum meum domine laetati sunt quoniam tu fecisti
Ps. Exultate .
Ant. Alliga domine in vinculis nationes gentium et reges eorum in compedibus
Capitulum Faciem meam non . R. Principes .
Ant. Simon dormis non potuisti una hora vigilare mecum
Oratio. Praesta quaesumus omnipotens deus ut qui nostris excessibus incessanter affligimur per unigeniti tui passionem liberemur
Ad primam .
Ant. Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo et non me tenuistis et modo flagellatum ducitis ad crucifigendum
Ad tertiam .
Ant. Quia ego tecum sum de manu pessimorum liberabo te dicit dominus
Capitulum Faciem meam . V. Erue a framea . Oratio. Praesta quaesumus .
Ad sextam . Ant. Popule meus . Capitulum Domine demonstra .
Oratio. Deus qui pro nobis filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut resurrectionis gratiam consequamur
Ad nonam . Ant. Numquid .
In cena domini ad vesperas . Ant. Laudate . Psalmum ipsum
Capitulum
R. Circumdederunt . Ymnus. Vexilla regis . V. Eripe me .
Ant. Quotidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum
Oratio. Respice quaesumus domine super hanc familiam tuam pro qua dominus noster Jesus Christus non dubitavit manibus tradi nocentium et crucis subire tormentum
Occasion: Feria 5 in Cena Domini Description: Holy Thursday: Maundy Thursday Day Code: 07065000 Prev Table of Contents Next
Feria quinta .
In primo nocturno .
Ant. Zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
Ps. Salvum me fac .
Ant. Avertantur retrorsum et erubescant qui cogitant mihi mala
Ps. Deus in adiutorium .
Ant. Deus meus eripe me de manu peccatoris
Ps. In te domine speravi . V. Cogitaverunt impii .
Lectio prima .
R. In monte Oliveti oravi ad patrem pater si fieri potest transeat a me calix iste spiritus quidem promptus est caro autem infirma fiat voluntas tua
V.
Lectio secunda .

[77v]
R. Tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum nunc videbitis turbam quae circumdat me vos fugam capietis et ego vadam immolari pro vobis
V.
Lectio tertia .
R. Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem aspectus eius in eo non est hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras cuius livore sanati sumus
V.
In secundo nocturno .
Ant. Liberavit dominus pauperem a potente et inopem cui non erat adiutor
Ps. Deus iudicium .
Ant. Cogitaverunt impii et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt
Ps. Quam bonus .
Ant.
Ps. Ut quid deus . V. Deus meus eripe .
Lectio quarta .
Saevierunt inimici in martires [...] non possent eos occidere inimici .
R. Unus ex discipulis meis tradet me hodie vae illi per quem tradar ego melius illi erat si natus non fuisset
V.
Lectio quinta . Ergo exauditi non sunt quia occisi sunt [...] et tamen ab inimicis eruebantur .
R. Eram quasi innocens agnus ductus sum ad immolandum et nesciebam concilium fecerunt inimici mei adversum me dicentes venite mittamus lignum in pane eius et eradamus eum de terra viventium
V.
Lectio sexta . Alii timentes consentiebant et vivebant . [...] et multi mortui absorti .
R. Una hora non potuistis vigilare mecum qui exhortabamini mori pro me vel Judam non videtis quomodo non dormit sed festinat tradere me Judaeis

[78r] V.
In tertio nocturno .
Ant. Dixi iniquis nolite loqui adversus deum iniquitatem
Ps. Confitemini .
Ant. Terra tremuit et quievit dum resurgeret in iudicio deus
Ps. Notus in Iudea .
Ant. In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis
Ps. Voce mea . V. Homo pacis meae .
Lectio septima .
R. Seniores populi concilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent cum gladiis et fustibus exierunt tamquam ad latronem
V.
Lectio octava .
R. Revelabunt caeli iniquitatem Judae et terra adversus eum consurget et manifestum erit peccatum illius in die furoris domini cum eis qui dixerunt domino deo recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus
V.
Lectio nona .
R. O Juda qui dereliquisti consilium pacis et cum Judaeis consiliatus es triginta argenteis vendidisti sanguinem iustum et pacem osculo ferebas quam in pectore non habebas
V.
In laudibus .
Ant. Iustificeris domine in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
Ps. Miserere .
Ant. Dominus tamquam ovis ad victimam ductus est et non aperuit os suum
Ps. Domine refugium .
Ant. Contritum est cor meum in medio mei et contremuerunt omnia ossa mea
Ps. Deus deus meus .
Ant. Exhortatus es in virtute tua et in refectione sancta tua domine
Ps. Cantemus .
Ant. Oblatus est quia ipse voluit et peccata nostra ipse portavit
In Evangelio Ant. Traditor autem dedit eis signum dicens quem osculatus fuero ipse est tenete eum
Ps. Benedictus . Chorus . Kyrieleison. Christeleison. V. Qui passurus advenisti propter nos . Chorus . Kyrieleison . V. Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors . Chorus . Kyrieleison. Christeleison. V. Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te saecula . Kyrieleison. Christeleison. V. Domine miserere nobis . V. Christus dominus factus est oboediens usque ad mortem . V. Mortem autem crucis . Pater noster . Preces Ego dixi . Ps. Miserere . sine Gloria . Oratio. Respice quaesumus .
Ad primam .
Ant. Accepto pane Judas tradidit dominum sicut promiserat principibus sacerdotum
Ps. [...] Preces Kyrieleison . Pater noster . Credo . Repleatur os meum . Et cetera Ps. Miserere . Oratio. Domine deus .
Ad tertiam . Ymnus. Dei fide .
Ant. Ante diem festum paschae sciens Jesus quia venit hora eius cum dilexisset suos in finem dilexit eos

[78v] Ps. Ad dominum . V. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem . [...]
Ad sextam . Ymnus. Qua Christus .
Ant. Si male locutus sum perhibe testimonium sin autem bene quid me caedis
V. Christus factus est pro . Oratio. Respice quaesumus .
Ad nonam . Ymnus. Ternis ter horis .
Ant. Replevit et inebriavit me amaritudine inimicus meus
V. Christus factus est pro nobis . Oratio. Respice quaesumus .
Ad vesperas.
Ant. Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo
Ps. Credidi propter .
Ant. Cum hiis qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis
Ps. Ad dominum .
Ant. Ab hominibus iniquis libera me domine
Ps. Eripe me deus .
Ant. Custodi me domine a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
Ps. Domine clamavi .
Ant. Considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me
Ps. Voce mea . Capitulum Christus factus est .
In Evangelio Ant. Cenantibus autem accepit Jesus panem benedixit ac fregit dedit discipulis suis
Ps. Magnificat . Oratio. Respice quaesumus .
Occasion: Feria 6 in Parasceve Description: Good Friday Day Code: 07066000 Prev Table of Contents Next
Feria sexta .
In primo nocturno .
Ant. Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius
Ps. Quare fremuerunt .
Ant. Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
Ps. Deus deus meus respice .
Ant. Insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
Ps. Dominus illuminatio . V. Diviserunt sibi .
Lectio prima .
R. Omnes amici mei dereliquerunt me et praevaluerunt insidiantes mihi tradidit me quem diligebam et terribilibus oculis plaga crudeli percutiens aceto potabant me
V.
Lectio secunda .
R. Vinea mea electa ego te plantavi quomodo conversa es in amaritudinem ut me crucifigeres et Barrabam dimitteres
V.
Lectio tertia .
R. Tamquam ad latronem existis cum gladiis comprehendere me quotidie apud vos eram in templo docens et non me tenuistis et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum
V.
In secundo nocturno .
Ant. Vim faciebant qui quaerebant animam meam
Ps. Domine ne in furore .
Ant. Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam ut auferant eam

[79r] Ps. Expectans .
Ant. Alieni insurrexerunt in me et fortes quaesierunt animam meam
Ps. Deus in nomine tuo . V. Ab insurgentibus in me .
Lectio quarta . Exacuerunt tamquam gladium linguas suas [...] quam venire ad vulnus videatur .
R. Barabbas latro dimittitur et innocens Christus occiditur nam et Judas armis doctus sceleris qui per pacem didicit facere bellum osculando tradidit dominum Jesum Christum
V.
Lectio quinta . Sed quem latent insidie cordis humani? [...] Ipse faciebat quid esset in homine . sicut evangelista testatur .
R. Tradiderunt me in manus impiorum et inter iniquos proiecerunt me et non pepercerunt animae meae congregati sunt adversum me fortes et sicut gigantes steterunt contra me
V.
Lectio sexta . Tamen audiamus eos et intueamur eos quasi nesciente domino [...] hoc est in abscondito quasi fallentes insidiis .
R. Jesum tradidit impius summis principibus sacerdotum et senioribus populi Petrus autem sequebatur a longe ut videret finem
V.
In tertio nocturno .
Ant. Ab insurgentibus in me libera me domine quia occupaverunt animam meam
Ps. Eripe me deus .
Ant. Longe fecisti notos meos a me traditus sum et non egrediebar
Ps. Domine deus salutis .
Ant. Captabant in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
Ps. Deus ultionum . V. Insurrexerunt in me testes iniqui .
Lectio septima .
R. Caligaverunt oculi mei a fletu meo quia elongatus est a me qui consolabatur me videte omnes populi si est dolor similis sicut dolor meus
V.
Lectio octava .

[79v]
R. Velum templi scissum est et omnis terra tremuit latro de cruce clamabat dicens memento mei domine cum veneris in regnum tuum
V.
Lectio nona .
R. Tenebrae factae sunt dum crucifixissent Jesum Judaei et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna deus deus meus ut quid dereliquisti me et inclinato capite emisit spiritum tunc unus ex militibus lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
V.
In laudibus .
Ant. Proprio filio suo non pepercit deus sed pro nobis omnibus tradidit illum
Ps. Miserere .
Ant. Anxiatus est in me spiritus meus in me turbatum est cor meum
Ps. Domine exaudi .
Ant. Ait latro ad latronem nos quidem digna factis recipimus hic autem quid fecit memento mei domine dum veneris in regnum tuum
Ps. Deus deus .
Ant. Dum conturbata fuerit anima mea domine misericordiae memor eris
Ps. Domine audivi .
Ant. Memento mei domine deus cum veneris in regnum tuum
In Evangelio Ant. Posuerunt super caput eius causam ipsius scriptam Jesus Nazarenus rex Judaeorum
Kyrieleison Kyrieleison . V. Agno miti basia cui lupus dedit venenosa . Kyrieleison . Christeleison . V. Vita in ligno moritur infernus et mors lugens spoliatur Kyrieleison . Christeleison . V. Te qui vinciri voluisti nosque a mortis vinculis eripuisti. Kyrieleison . Christeleison . V. Domine miserere. V. Christus dominus factus est oboediens usque ad mortem . Mortem autem crucis . Pater noster . Preces Ego dixi . Ps. Miserere . sine Gloria . Oratio. Respice .
Ad primam . Ymnus. Iam lucis . Ant. Accepto pane . Ps. Conserva me . et caetera ut in quinta feria .
Ad vesperas. Ant. Calicem . Ant. Cum hiis . Ant. Ab hominibus . Ant. Custodi .
Ant. De manu filiorum alienorum libera me domine
Ant. Cena facta dixit Jesus discipulis suis amen dico vobis unus vestrum me traditurus est in hac nocte
Oratio. Respice .
Occasion: Sabbato Sancto Description: Holy Saturday Day Code: 07067000 Prev Table of Contents Next
Sabbato .
In primo nocturno .
Ant. In pace in idipsum dormiam et requiescam
Ps. Cum invocarem .
Ant. Habitabit in tabernaculo tuo requiescet in monte sancto tuo
Ps. Domine quis habitabit .
Ant. Caro mea requiescet in spe
Ps. Conserva . V. In pace in idipsum . R. Dormiam et requiescam .
Lectio prima .
R. Sepulto domino signatum est monumentum volventes lapidem ad ostium monumenti ponentes milites qui custodirent illud
V.
Lectio secunda .

[80r]
R. Jerusalem luge et exue te vestibus iucunditatis induere cinere et cilicio quia in te est occisus salvator Israel
V.
Lectio tertia .
R. Plange quasi virgo plebs mea ululate pastores in cinere et cilicio quia veniet dies domini magna et amara valde
V.
In secundo nocturno .
Ant. Elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae
Ps. Domini est terra .
Ant. Credo videre bona domini in terra viventium
Ps. Dominus illuminatio .
Ant. Domine abstraxisti ab inferis animam meam
Ps. Exaltabo te . V. Caro mea . R. Requiescet in spe .
Lectio quarta . Nostis fratres quibus dolis Iudei egerunt [...] ut sagittarent in abscondito immaculatum .
R. Recessit pastor noster fons aquae vivae ad cuius transitum sol obscuratus est nam et ille captus est qui captivum tenebat primum hominem hodie portas mortis et seras pariter salvator noster disrupit
V.
Lectio quinta . Magna iniquitas . Ecce de abscondito venit sagitta [...] Ipse immaculatus non habendo peccata .
R. O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus
V.