The Book of John
INCIPIT SECUNDUM IOHANNEM
Chapter 1
(1:1) in principio erat Verbum et Verbum erat apud
Deum et Deus erat Verbum (1:2) hoc erat in
principio apud Deum (1:3) omnia per ipsum
facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est (1:4) in ipso vita erat et vita erat lux hominum (1:5) et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt (1:6) fuit homo missus a Deo cui nomen erat
Iohannes (1:7) hic venit in testimonium ut testimonium
perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum (1:8) non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine (1:9) erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum (1:10) in mundo erat et mundus per ipsum factus est
et mundus eum non cognovit (1:11) in propria venit et
sui eum non receperunt (1:12) quotquot autem
receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
(1:13) qui non ex sanguinibus neque ex voluntate
carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt (1:14) et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a
Patre plenum gratiae et veritatis (1:15) Iohannes
testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me
factus est quia prior me erat (1:16) et de plenitudine
eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia (1:17) quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
(1:18) Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui
est in sinu Patris ipse enarravit (1:19) et hoc est
testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum
tu quis es (1:20) et confessus est et non negavit et confessus
est quia non sum ego Christus (1:21) et interrogaverunt
eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non (1:22) dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus
his qui miserunt nos quid dicis de te ipso (1:23) ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
(1:24) et qui missi fuerant erant ex
Pharisaeis (1:25) et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid
ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta (1:26) respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non
scitis (1:27) ipse est qui post me venturus est qui ante me
factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti (1:28) haec in Bethania facta sunt trans Iordanen
ubi erat Iohannes baptizans (1:29) altera die videt
Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi (1:30) hic est de quo dixi post me venit vir qui
ante me factus est quia prior me erat (1:31) et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua
baptizans (1:32) et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia
vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum (1:33) et ego nesciebam eum sed qui misit me
baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui
baptizat in Spiritu Sancto (1:34) et ego vidi et
testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (1:35) altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo (1:36) et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce
agnus Dei (1:37) et audierunt eum duo discipuli loquentem et
secuti sunt Iesum (1:38) conversus autem
Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum
magister ubi habitas (1:39) dicit eis venite et
videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi
decima (1:40) erat autem Andreas frater Simonis Petri unus
ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum (1:41) invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum
Christus (1:42) et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum
Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
(1:43) in crastinum voluit exire in Galilaeam et
invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me (1:44) erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri (1:45) invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem
scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth (1:46) et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest
aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide (1:47) vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non
est (1:48) dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit
Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te (1:49) respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es
Filius Dei tu es rex Israhel (1:50) respondit Iesus et
dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis (1:51) et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et
descendentes supra Filium hominis
Chapter 2
(2:1) et die tertio nuptiae factae sunt in Cana
Galilaeae et erat mater Iesu ibi (2:2) vocatus est autem
ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias (2:3) et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent (2:4) et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier
nondum venit hora mea (2:5) dicit mater eius
ministris quodcumque dixerit vobis facite (2:6) erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae
metretas binas vel ternas (2:7) dicit eis Iesus
implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum (2:8) et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt (2:9) ut autem gustavit architriclinus aquam vinum
factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum
architriclinus (2:10) et dicit ei omnis
homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum
usque adhuc (2:11) hoc fecit initium
signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli
eius (2:12) post hoc descendit Capharnaum ipse et mater
eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus (2:13) et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit
Hierosolyma Iesus (2:14) et invenit in
templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes (2:15)
et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et
boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit (2:16) et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum
negotiationis (2:17) recordati vero sunt
discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me (2:18) responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
(2:19) respondit Iesus et dixit eis solvite templum
hoc et in tribus diebus excitabo illud (2:20) dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus
excitabis illud (2:21) ille autem dicebat
de templo corporis sui (2:22) cum ergo
resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni
quem dixit Iesus (2:23) cum autem esset
Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae
faciebat (2:24) ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis
eo quod ipse nosset omnes (2:25) et quia opus ei non
erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
Chapter 3
(3:1) erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine
princeps Iudaeorum (3:2) hic venit ad eum
nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis
nisi fuerit Deus cum eo (3:3) respondit Iesus et
dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
(3:4) dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo
nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
(3:5) respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (3:6) quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
(3:7) non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci
denuo (3:8) Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis
sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu (3:9) respondit Nicodemus et dixit ei quomodo
possunt haec fieri (3:10) respondit Iesus et
dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras (3:11) amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non
accipitis (3:12) si terrena dixi vobis et non creditis quomodo
si dixero vobis caelestia credetis (3:13) et nemo ascendit in
caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo (3:14)
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium
hominis (3:15) ut omnis qui credit in ipso non pereat sed
habeat vitam aeternam (3:16) sic enim dilexit
Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam
aeternam (3:17) non enim misit Deus Filium suum in mundum ut
iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum (3:18) qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in
nomine unigeniti Filii Dei (3:19) hoc est autem
iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala
opera (3:20) omnis enim qui mala agit odit lucem et non
venit ad lucem ut non arguantur opera eius (3:21) qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt
facta (3:22) post haec venit Iesus et discipuli eius in
iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat (3:23) erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et
adveniebant et baptizabantur (3:24) nondum enim missus
fuerat in carcerem Iohannes (3:25) facta est ergo
quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione (3:26) et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium
perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum (3:27) respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de
caelo (3:28) ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod
dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum (3:29) qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter
vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est (3:30) illum oportet crescere me autem minui (3:31) qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de
caelo venit supra omnes est (3:32) et quod vidit et
audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit (3:33) qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est (3:34)
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus
Spiritum (3:35) Pater diligit Filium et omnia dedit in manu
eius (3:36) qui credit in Filium habet vitam aeternam qui
autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
Chapter 4
(4:1) ut ergo cognovit Iesus quia audierunt
Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes (4:2) quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli
eius (4:3) reliquit Iudaeam et abiit iterum in
Galilaeam (4:4) oportebat autem eum transire per
Samariam (4:5) venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur
Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo (4:6) erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat
quasi sexta (4:7) venit mulier de
Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere (4:8) discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent (4:9) dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo
tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei
Samaritanis (4:10) respondit Iesus et
dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset
tibi aquam vivam (4:11) dicit ei mulier
Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam (4:12) numquid tu maior es patre nostro Iacob qui
dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius (4:13)
respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem
biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum (4:14) sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
(4:15) dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam
ut non sitiam neque veniam huc haurire (4:16) dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc (4:17) respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo
virum (4:18) quinque enim viros habuisti et nunc quem
habes non est tuus vir hoc vere dixisti (4:19) dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu (4:20) patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare
oportet (4:21) dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet
hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem (4:22) vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod
scimus quia salus ex Iudaeis est (4:23) sed venit hora et
nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui
adorent eum (4:24) spiritus est Deus
et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare (4:25) dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis
adnuntiabit omnia (4:26) dicit ei Iesus ego
sum qui loquor tecum (4:27) et continuo
venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid
loqueris cum ea (4:28) reliquit ergo
hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus (4:29)
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est
Christus (4:30) exierunt de civitate et veniebant ad
eum (4:31) interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi
manduca (4:32) ille autem dixit eis ego cibum habeo
manducare quem vos nescitis (4:33) dicebant ergo
discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare (4:34) dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus
eius (4:35) nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses
sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad
messem (4:36) et qui metit mercedem accipit et congregat
fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit (4:37) in hoc enim est verbum verum quia alius est
qui seminat et alius est qui metit (4:38) ego misi vos metere
quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis (4:39) ex civitate autem illa multi crediderunt in
eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque
feci (4:40) cum venissent ergo ad illum Samaritani
rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies (4:41) et multo plures crediderunt propter sermonem eius (4:42) et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus
quia hic est vere salvator mundi (4:43) post duos autem
dies exiit inde et abiit in Galilaeam (4:44) ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
(4:45) cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum
Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem
festum (4:46) venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit
aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum (4:47) hic cum audisset quia Iesus adveniret a
Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim
mori (4:48) dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et
prodigia videritis non creditis (4:49) dicit ad eum
regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus (4:50) dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et
ibat (4:51) iam autem eo descendente servi occurrerunt ei
et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret (4:52) interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima
reliquit eum febris (4:53) cognovit ergo pater
quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
(4:54) hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum
venisset a Iudaea in Galilaeam
Chapter 5
(5:1) post haec erat dies festus Iudaeorum et
ascendit Iesus Hierosolymis (5:2) est autem
Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus
habens (5:3) in his iacebat multitudo magna languentium
caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum (5:4)
(5:5) erat autem quidam homo ibi triginta et octo
annos habens in infirmitate sua (5:6) hunc cum vidisset
Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
(5:7) respondit ei languidus Domine hominem non
habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me
descendit (5:8) dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et
ambula (5:9) et statim sanus factus est homo et sustulit
grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die (5:10) dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum
tuum (5:11) respondit eis qui me fecit sanum ille mihi
dixit tolle grabattum tuum et ambula (5:12) interrogaverunt
ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula (5:13) is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat
quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco (5:14) postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne
deterius tibi aliquid contingat (5:15) abiit ille homo et
nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum (5:16) propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato (5:17) Iesus autem respondit eis Pater meus usque
modo operatur et ego operor (5:18) propterea ergo
magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum
aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis (5:19) amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem
quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit (5:20) Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei
opera ut vos miremini (5:21) sicut enim Pater
suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat (5:22) neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio (5:23) ut omnes honorificent Filium sicut
honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
(5:24) amen amen dico vobis quia qui verbum meum
audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in
vitam (5:25) amen amen dico vobis quia venit hora et nunc
est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent (5:26) sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet
ipso (5:27) et potestatem dedit ei et iudicium facere
quia Filius hominis est (5:28) nolite mirari hoc
quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius (5:29) et procedent qui bona fecerunt in
resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii (5:30)
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum
est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me (5:31)
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
(5:32) alius est qui testimonium perhibet de me et
scio quia verum est testimonium quod perhibet de me (5:33) vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati (5:34) ego autem non ab homine testimonium accipio
sed haec dico ut vos salvi sitis (5:35) ille erat lucerna
ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius (5:36)
ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut
perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
(5:37) et qui misit me Pater ipse testimonium
perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis (5:38) et verbum eius non habetis in vobis manens
quia quem misit ille huic vos non creditis (5:39) scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae
testimonium perhibent de me (5:40) et non vultis
venire ad me ut vitam habeatis (5:41) claritatem ab
hominibus non accipio (5:42) sed cognovi vos
quia dilectionem Dei non habetis in vobis (5:43) ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum
accipietis (5:44) quomodo potestis vos credere qui gloriam ab
invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis (5:45) nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos
speratis (5:46) si enim crederetis Mosi crederetis forsitan
et mihi de me enim ille scripsit (5:47) si autem illius
litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
Chapter 6
(6:1) post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae
quod est Tiberiadis (6:2) et sequebatur eum
multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur (6:3) subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum
discipulis suis (6:4) erat autem proximum
pascha dies festus Iudaeorum (6:5) cum sublevasset ergo
oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent
hii (6:6) hoc autem dicebat temptans eum ipse enim
sciebat quid esset facturus (6:7) respondit ei
Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
(6:8) dicit ei unus ex discipulis eius Andreas
frater Simonis Petri (6:9) est puer unus hic
qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos (6:10) dixit ergo Iesus facite homines discumbere
erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia (6:11) accepit ergo panes Iesus et cum gratias
egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant (6:12) ut autem impleti sunt dixit discipulis suis
colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant (6:13) collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae
superfuerunt his qui manducaverunt (6:14) illi ergo homines
cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in
mundum (6:15) Iesus ergo cum cognovisset quia venturi
essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus (6:16) ut autem sero factum est descenderunt
discipuli eius ad mare (6:17) et cum ascendissent
navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos
Iesus (6:18) mare autem vento magno flante
exsurgebat (6:19) cum remigassent ergo quasi stadia viginti
quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
(6:20) ille autem dicit eis ego sum nolite
timere (6:21) voluerunt ergo accipere eum in navi et statim
fuit navis ad terram quam ibant (6:22) altera die turba
quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis
suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent (6:23) aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente
Domino (6:24) cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset
ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
(6:25) et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei
rabbi quando huc venisti (6:26) respondit eis Iesus
et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et
saturati estis (6:27) operamini non cibum
qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit
Deus (6:28) dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut
operemur opera Dei (6:29) respondit Iesus et
dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille (6:30) dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid
operaris (6:31) patres nostri manna manducaverunt in deserto
sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare (6:32) dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat
vobis panem de caelo verum (6:33) panis enim Dei est
qui descendit de caelo et dat vitam mundo (6:34) dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc (6:35)
dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit
in me non sitiet umquam (6:36) sed dixi vobis quia
et vidistis me et non creditis (6:37) omne quod dat mihi
Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras (6:38) quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit
me (6:39) haec est autem voluntas eius qui misit me
Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die (6:40) haec est enim voluntas Patris mei qui misit
me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo
die (6:41) murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset
ego sum panis qui de caelo descendi (6:42) et dicebant nonne
hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo
descendi (6:43) respondit ergo Iesus et dixit eis nolite
murmurare in invicem (6:44) nemo potest venire
ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die (6:45) est scriptum in prophetis et erunt omnes
docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me (6:46) non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem (6:47) amen amen dico vobis qui credit in me habet
vitam aeternam (6:48) ego sum panis
vitae (6:49) patres vestri manducaverunt in deserto manna
et mortui sunt (6:50) hic est panis de
caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur (6:51) ego sum panis vivus qui de caelo descendi (6:52) si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi
vita (6:53) litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes
quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum (6:54) dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis
eius sanguinem non habetis vitam in vobis (6:55) qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in
novissimo die (6:56) caro enim mea vere
est cibus et sanguis meus vere est potus (6:57) qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
(6:58) sicut misit me vivens Pater et ego vivo
propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me (6:59) hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt
qui manducat hunc panem vivet in aeternum (6:60) haec dixit in synagoga docens in Capharnaum (6:61) multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum
audire (6:62) sciens autem Iesus apud semet ipsum quia
murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat (6:63) si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius (6:64) spiritus est qui vivificat caro non prodest
quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (6:65) sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et
quis traditurus esset eum (6:66) et dicebat
propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
(6:67) ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro
et iam non cum illo ambulabant (6:68) dixit ergo Iesus ad
duodecim numquid et vos vultis abire (6:69) respondit ergo ei
Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes (6:70) et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei (6:71) respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim
elegi et ex vobis unus diabolus est (6:72) dicebat autem Iudam
Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
Chapter 7
(7:1) post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non
enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere (7:2) erat autem in proximo dies festus Iudaeorum
scenopegia (7:3) dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc
et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis (7:4) nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum
mundo (7:5) neque enim fratres eius credebant in
eum (7:6) dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum
advenit tempus autem vestrum semper est paratum (7:7) non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius
mala sunt (7:8) vos ascendite ad diem festum hunc ego non
ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est (7:9) haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea (7:10) ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in
occulto (7:11) Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et
dicebant ubi est ille (7:12) et murmur multus de
eo erat in turba quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
(7:13) nemo tamen palam loquebatur de illo propter
metum Iudaeorum (7:14) iam autem die festo
mediante ascendit Iesus in templum et docebat (7:15) et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
(7:16) respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non
est mea sed eius qui misit me (7:17) si quis voluerit
voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
(7:18) qui a semet ipso loquitur gloriam propriam
quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non
est (7:19) nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex
vobis facit legem (7:20) quid me quaeritis
interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere (7:21) respondit Iesus et dixit eis unum opus feci
et omnes miramini (7:22) propterea Moses
dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis
hominem (7:23) si circumcisionem accipit homo in sabbato ut
non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato (7:24) nolite iudicare secundum faciem sed iustum
iudicium iudicate (7:25) dicebant ergo
quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere (7:26) et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est
Christus (7:27) sed hunc scimus unde sit Christus autem cum
venerit nemo scit unde sit (7:28) clamabat ergo
docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui
misit me quem vos non scitis (7:29) ego scio eum quia
ab ipso sum et ipse me misit (7:30) quaerebant ergo eum
adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius (7:31) de turba autem multi crediderunt in eum et
dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit (7:32) audierunt Pharisaei turbam murmurantem de
illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum (7:33) dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus
vobiscum sum et vado ad eum qui misit me (7:34) quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire (7:35) dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic
iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus
gentes (7:36) quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et
non invenietis et ubi sum ego non potestis venire (7:37) in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad
me et bibat (7:38) qui credit in me
sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae (7:39) hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia
Iesus nondum fuerat glorificatus (7:40) ex illa ergo turba
cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta (7:41) alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus
venit (7:42) nonne scriptura dicit quia ex semine David et
Bethleem castello ubi erat David venit Christus (7:43) dissensio itaque facta est in turba propter eum (7:44) quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
(7:45) venerunt ergo ministri ad pontifices et
Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum (7:46) responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo (7:47) responderunt ergo eis Pharisaei numquid et
vos seducti estis (7:48) numquid aliquis ex
principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis (7:49) sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt (7:50) dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
(7:51) numquid lex nostra iudicat hominem nisi
audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat (7:52) responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea
non surgit (7:53) et reversi sunt unusquisque in domum
suam
Chapter 8
(8:1) Iesus autem perrexit in montem
Oliveti (8:2) et diluculo iterum venit in templum et omnis
populus venit ad eum et sedens docebat eos (8:3) adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in
medio (8:4) et dixerunt ei magister haec mulier modo
deprehensa est in adulterio (8:5) in lege autem Moses
mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis (8:6) haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum
digito scribebat in terra (8:7) cum autem
perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem
mittat (8:8) et iterum se inclinans scribebat in
terra (8:9) audientes autem unus post unum exiebant
incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans (8:10)
erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit
(8:11) quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec
ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare (8:12) iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in
tenebris sed habebit lucem vitae (8:13) dixerunt ergo ei
Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum (8:14) respondit Iesus et dixit eis et si ego
testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis
unde venio aut quo vado (8:15) vos secundum carnem
iudicatis ego non iudico quemquam (8:16) et si iudico ego
iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater (8:17) et in lege vestra scriptum est quia duorum
hominum testimonium verum est (8:18) ego sum qui
testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater (8:19) dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit
Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
(8:20) haec verba locutus est in gazofilacio docens
in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius (8:21) dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado
vos non potestis venire (8:22) dicebant ergo
Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
(8:23) et dicebat eis vos de deorsum estis ego de
supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo (8:24) dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum
moriemini in peccato vestro (8:25) dicebant ergo ei tu
quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis (8:26) multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec
loquor in mundo (8:27) et non cognoverunt
quia Patrem eis dicebat (8:28) dixit ergo eis
Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut
docuit me Pater haec loquor (8:29) et qui me misit
mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper (8:30) haec illo loquente multi crediderunt in
eum (8:31) dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei
Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis (8:32)
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos (8:33) responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini
servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis (8:34) respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est
peccati (8:35) servus autem non manet in domo in aeternum
filius manet in aeternum (8:36) si ergo Filius vos
liberaverit vere liberi eritis (8:37) scio quia filii
Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis (8:38) ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae
vidistis apud patrem vestrum facitis (8:39) responderunt et
dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae
facite (8:40) nunc autem quaeritis me interficere hominem
qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit (8:41) vos facitis opera patris vestri dixerunt
itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum (8:42)
dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo
processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit (8:43) quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
(8:44) vos ex patre diabolo estis et desideria
patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo
cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius (8:45) ego autem quia veritatem dico non creditis
mihi (8:46) quis ex vobis arguit me de peccato si
veritatem dico quare vos non creditis mihi (8:47) qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
(8:48) responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei
nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes (8:49) respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis
me (8:50) ego autem non quaero gloriam meam est qui
quaerit et iudicat (8:51) amen amen dico
vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum (8:52)
dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et
prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
(8:53) numquid tu maior es patre nostro Abraham qui
mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis (8:54) respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me
quem vos dicitis quia Deus noster est (8:55) et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax
sed scio eum et sermonem eius servo (8:56) Abraham pater
vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est (8:57) dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
(8:58) dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam
Abraham fieret ego sum (8:59) tulerunt ergo
lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo
Chapter 9
(9:1) et praeteriens vidit hominem caecum a
nativitate (9:2) et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi
quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur (9:3) respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in
illo (9:4) me oportet operari opera eius qui misit me
donec dies est venit nox quando nemo potest operari (9:5) quamdiu in mundo sum lux sum mundi (9:6) haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos
eius (9:7) et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod
interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns (9:8) itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et
mendicabat alii dicebant quia hic est (9:9) alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum (9:10) dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi
tibi (9:11) respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum
fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et
vidi (9:12) dixerunt ei ubi est ille ait
nescio (9:13) adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus
fuerat (9:14) erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus
et aperuit oculos eius (9:15) iterum ergo
interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et
video (9:16) dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est
hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et
scisma erat in eis (9:17) dicunt ergo caeco
iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
(9:18) non crediderunt ergo Iudaei de illo quia
caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat (9:19)
et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus
natus est quomodo ergo nunc videt (9:20) responderunt eis
parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
(9:21) quomodo autem nunc videat nescimus aut quis
eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
(9:22) haec dixerunt parentes eius quia timebant
Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam
fieret (9:23) propterea parentes eius dixerunt quia aetatem
habet ipsum interrogate (9:24) vocaverunt ergo
rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator
est (9:25) dixit ergo ille si peccator est nescio unum
scio quia caecus cum essem modo video (9:26) dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos (9:27) respondit eis dixi vobis iam et audistis quid
iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri (9:28) maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
(9:29) nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc
autem nescimus unde sit (9:30) respondit ille homo
et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
(9:31) scimus autem quia peccatores Deus non audit
sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit (9:32) a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati (9:33) nisi esset hic a Deo non poterat facere
quicquam (9:34) responderunt et dixerunt ei in peccatis natus
es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras (9:35) audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium
Dei (9:36) respondit ille et dixit quis est Domine ut
credam in eum (9:37) et dixit ei Iesus
et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est (9:38) at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum (9:39) dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci
fiant (9:40) et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant
et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus (9:41) dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum
vestrum manet
Chapter 10
(10:1) amen amen dico vobis qui non intrat per
ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro (10:2) qui autem intrat per ostium pastor est ovium (10:3) huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit
eas (10:4) et cum proprias oves emiserit ante eas vadit
et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius (10:5) alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
(10:6) hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non
cognoverunt quid loqueretur eis (10:7) dixit ergo eis
iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium (10:8) omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
(10:9) ego sum ostium per me si quis introierit
salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet (10:10) fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius
habeant (10:11) ego sum pastor bonus bonus pastor animam
suam dat pro ovibus (10:12) mercennarius et
qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus
rapit et dispergit oves (10:13) mercennarius autem
fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus (10:14) ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae (10:15) sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem
et animam meam pono pro ovibus (10:16) et alias oves
habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus
pastor (10:17) propterea me Pater diligit quia ego pono
animam meam ut iterum sumam eam (10:18) nemo tollit eam a
me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc
mandatum accepi a Patre meo (10:19) dissensio iterum
facta est inter Iudaeos propter sermones hos (10:20) dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
(10:21) alii dicebant haec verba non sunt daemonium
habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire (10:22) facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat (10:23)
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis (10:24) circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant
ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam (10:25)
respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine
Patris mei haec testimonium perhibent de me (10:26) sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis (10:27) oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me (10:28) et ego vitam aeternam do eis et non peribunt
in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea (10:29) Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris
mei (10:30) ego et Pater unum sumus
(10:31) sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent
eum (10:32) respondit eis Iesus multa opera bona ostendi
vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis (10:33) responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis
facis te ipsum Deum (10:34) respondit eis
Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis (10:35) si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
(10:36) quem Pater sanctificavit et misit in mundum
vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum (10:37) si non facio opera Patris mei nolite credere mihi (10:38) si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in
me est Pater et ego in Patre (10:39) quaerebant ergo
eum prendere et exivit de manibus eorum (10:40) et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit
illic (10:41) et multi venerunt ad eum et dicebant quia
Iohannes quidem signum fecit nullum (10:42) omnia autem
quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
Chapter 11
(11:1) erat autem quidam languens Lazarus a Bethania
de castello Mariae et Marthae sororis eius (11:2) Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater
Lazarus infirmabatur (11:3) miserunt ergo
sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur (11:4) audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut
glorificetur Filius Dei per eam (11:5) diligebat autem
Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum (11:6) ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
(11:7) deinde post haec dicit discipulis suis eamus
in Iudaeam iterum (11:8) dicunt ei discipuli
rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc (11:9) respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem
huius mundi videt (11:10) si autem
ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo (11:11) haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem
eum (11:12) dixerunt ergo discipuli eius Domine si
dormit salvus erit (11:13) dixerat autem
Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret (11:14) tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus
mortuus est (11:15) et gaudeo propter
vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum (11:16) dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum
eo (11:17) venit itaque Iesus et invenit eum quattuor
dies iam in monumento habentem (11:18) erat autem
Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim (11:19) multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre
suo (11:20) Martha ergo ut audivit quia Iesus venit
occurrit illi Maria autem domi sedebat (11:21) dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
(11:22) sed et nunc scio quia quaecumque poposceris
a Deo dabit tibi Deus (11:23) dicit illi Iesus
resurget frater tuus (11:24) dicit ei Martha
scio quia resurget in resurrectione in novissima die (11:25) dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit
vivet (11:26) et omnis qui vivit et credit in me non
morietur in aeternum credis hoc (11:27) ait illi utique
Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti (11:28) et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam
sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te (11:29) illa ut audivit surgit cito et venit ad eum (11:30) nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei
Martha (11:31) Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et
consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad
monumentum ut ploret ibi (11:32) Maria ergo cum
venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus
frater meus (11:33) Iesus ergo ut
vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se
ipsum (11:34) et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine
veni et vide (11:35) et lacrimatus est
Iesus (11:36) dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat
eum (11:37) quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat
hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur (11:38) Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis
superpositus erat ei (11:39) ait Iesus tollite
lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
(11:40) dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si
credideris videbis gloriam Dei (11:41) tulerunt ergo
lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
(11:42) ego autem sciebam quia semper me audis sed
propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti (11:43) haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras (11:44)
et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius
sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire (11:45) multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in
eum (11:46) quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos
et dixerunt eis quae fecit Iesus (11:47) collegerunt ergo
pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
(11:48) si dimittimus eum sic omnes credent in eum
et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem (11:49) unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis
quicquam (11:50) nec cogitatis quia expedit nobis ut unus
moriatur homo pro populo et non tota gens pereat (11:51) hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus
moriturus erat pro gente (11:52) et non tantum pro
gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum (11:53) ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum (11:54) Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in
civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis (11:55) proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut
sanctificarent se ipsos (11:56) quaerebant ergo
Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem
festum (11:57) dederant autem pontifices et Pharisaei
mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
Chapter 12
(12:1) Iesus ergo ante sex dies paschae venit
Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus (12:2) fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum
eo (12:3) Maria ergo accepit libram unguenti nardi
pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore
unguenti (12:4) dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas
Scariotis qui erat eum traditurus (12:5) quare hoc unguentum
non veniit trecentis denariis et datum est egenis (12:6) dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae
mittebantur portabat (12:7) dixit ergo Iesus
sine illam ut in die sepulturae meae servet illud (12:8) pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis (12:9) cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia
illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a
mortuis (12:10) cogitaverunt autem principes sacerdotum ut
et Lazarum interficerent (12:11) quia multi propter
illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum (12:12) in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus
Hierosolyma (12:13) acceperunt ramos
palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex
Israhel (12:14) et invenit Iesus asellum et sedit super eum
sicut scriptum est (12:15) noli timere filia
Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae (12:16) haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt
quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei (12:17) testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et
suscitavit eum a mortuis (12:18) propterea et
obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum (12:19) Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum
abiit (12:20) erant autem gentiles quidam ex his qui
ascenderant ut adorarent in die festo (12:21) hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine
volumus Iesum videre (12:22) venit Philippus et
dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu (12:23) Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
(12:24) amen amen dico vobis nisi granum frumenti
cadens in terram mortuum fuerit (12:25) ipsum solum manet
si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc
mundo in vitam aeternam custodit eam (12:26) si quis mihi
ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum
Pater meus (12:27) nunc anima mea turbata est et quid dicam
Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc (12:28) Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum
clarificabo (12:29) turba ergo quae
stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
(12:30) respondit Iesus et dixit non propter me vox
haec venit sed propter vos (12:31) nunc iudicium est
mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras (12:32) et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum (12:33) hoc autem dicebat significans qua morte
esset moriturus (12:34) respondit ei turba
nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis
quis est iste Filius hominis (12:35) dixit ergo eis
Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui
ambulat in tenebris nescit quo vadat (12:36) dum lucem habetis
credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
(12:37) cum autem tanta signa fecisset coram eis non
credebant in eum (12:38) ut sermo Esaiae
prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum
est (12:39) propterea non poterant credere quia iterum
dixit Esaias (12:40) excaecavit oculos
eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem
eos (12:41) haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius
et locutus est de eo (12:42) verumtamen et ex
principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non
eicerentur (12:43) dilexerunt enim gloriam hominum magis quam
gloriam Dei (12:44) Iesus autem
clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me (12:45) et qui videt me videt eum qui misit
me (12:46) ego lux in mundum veni ut omnis qui credit
in me in tenebris non maneat (12:47) et si quis
audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem
mundum (12:48) qui spernit me et non accipit verba mea
habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die (12:49) quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui
misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar (12:50) et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic
loquor
Chapter 13
(13:1) ante diem autem festum paschae sciens Iesus
quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem
dilexit eos (13:2) et cena facta cum
diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis (13:3) sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et
quia a Deo exivit et ad Deum vadit (13:4) surgit a cena et
ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se (13:5) deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat
praecinctus (13:6) venit ergo ad
Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes (13:7) respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
(13:8) dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in
aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum (13:9)
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et
caput (13:10) dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut
lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes (13:11) sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
(13:12) postquam ergo lavit pedes eorum et accepit
vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis (13:13) vos vocatis me magister et Domine et bene
dicitis sum etenim (13:14) si ergo ego lavi
vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes (13:15) exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego
feci vobis ita et vos faciatis (13:16) amen amen dico
vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum (13:17) si haec scitis beati eritis si feceritis
ea (13:18) non de omnibus vobis dico ego scio quos
elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
(13:19) amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis
cum factum fuerit quia ego sum (13:20) amen amen dico
vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
(13:21) cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu
et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me (13:22) aspiciebant ergo ad invicem discipuli
haesitantes de quo diceret (13:23) erat ergo
recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus (13:24)
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
(13:25) itaque cum recubuisset ille supra pectus
Iesu dicit ei Domine quis est (13:26) respondit Iesus
ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis
Scariotis (13:27) et post buccellam tunc introivit in illum
Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius (13:28) hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei (13:29)
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus
sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret (13:30) cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox (13:31) cum ergo exisset dicit Iesus nunc
clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo (13:32) si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit
eum (13:33) filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis
me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo (13:34) mandatum novum do vobis ut diligatis invicem
sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem (13:35) in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad
invicem (13:36) dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis
respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea (13:37) dicit ei Petrus quare non possum sequi te
modo animam meam pro te ponam (13:38) respondit Iesus
animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
Chapter 14
(14:1) non turbetur cor vestrum creditis in Deum et
in me credite (14:2) in domo Patris mei
mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum (14:3) et si abiero et praeparavero vobis locum
iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis (14:4)
et quo ego vado scitis et viam scitis (14:5) dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
(14:6) dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita
nemo venit ad Patrem nisi per me (14:7) si cognovissetis me
et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum (14:8) dicit ei Philippus Domine ostende nobis
Patrem et sufficit nobis (14:9) dicit ei Iesus
tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis
ostende nobis Patrem (14:10) non credis quia
ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens
ipse facit opera (14:11) non creditis quia
ego in Patre et Pater in me est (14:12) alioquin propter
opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum
faciet quia ego ad Patrem vado (14:13) et quodcumque
petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio (14:14)
si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam (14:15) si diligitis me mandata mea
servate (14:16) et ego rogabo Patrem et alium paracletum
dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum (14:17) Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem
cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit (14:18) non relinquam vos orfanos veniam ad vos (14:19) adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos
vivetis (14:20) in illo die vos cognoscetis quia ego sum in
Patre meo et vos in me et ego in vobis (14:21) qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre
meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum (14:22) dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et
non mundo (14:23) respondit Iesus et dixit ei si quis diligit
me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum
faciemus (14:24) qui non diligit me sermones meos non servat
et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris (14:25)
haec locutus sum vobis apud vos manens (14:26) paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et
suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis (14:27) pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor
vestrum neque formidet (14:28) audistis quia ego
dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me
est (14:29) et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum
factum fuerit credatis (14:30) iam non multa
loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam (14:31) sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
Chapter 15
(15:1) ego sum vitis vera et Pater meus agricola
est (15:2) omnem palmitem in me non ferentem fructum
tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat (15:3) iam vos mundi estis propter sermonem quem
locutus sum vobis (15:4) manete in me et ego
in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me
manseritis (15:5) ego sum vitis vos palmites qui manet in me et
ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere (15:6)
si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et
in ignem mittunt et ardent (15:7) si manseritis in me
et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis (15:8) in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum
plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli (15:9) sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea (15:10) si praecepta mea servaveritis manebitis in
dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
(15:11) haec locutus sum vobis ut gaudium meum in
vobis sit et gaudium vestrum impleatur (15:12) hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos (15:13) maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam
suam quis ponat pro amicis suis (15:14) vos amici mei
estis si feceritis quae ego praecipio vobis (15:15) iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia
omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis (15:16) non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus
vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis (15:17)
haec mando vobis ut diligatis invicem (15:18) si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit (15:19) si de mundo fuissetis mundus quod suum erat
diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
(15:20) mementote sermonis mei quem ego dixi vobis
non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et
vestrum servabunt (15:21) sed haec omnia
facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me (15:22) si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent
de peccato suo (15:23) qui me odit et
Patrem meum odit (15:24) si opera non
fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem
meum (15:25) sed ut impleatur sermo qui in lege eorum
scriptus est quia odio me habuerunt gratis (15:26) cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre
procedit ille testimonium perhibebit de me (15:27) et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
Chapter 16
(16:1) haec locutus sum vobis ut non
scandalizemini (16:2) absque synagogis
facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
(16:3) et haec facient quia non noverunt Patrem
neque me (16:4) sed haec locutus sum vobis ut cum venerit
hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis (16:5) haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo
ex vobis interrogat me quo vadis (16:6) sed quia haec
locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum (16:7) sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet
ad vos si autem abiero mittam eum ad vos (16:8) et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
(16:9) de peccato quidem quia non credunt in
me (16:10) de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam
non videbitis me (16:11) de iudicio autem
quia princeps mundi huius iudicatus est (16:12) adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo (16:13) cum autem venerit ille Spiritus veritatis
docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura
sunt adnuntiabit vobis (16:14) ille me
clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis (16:15) omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit
vobis (16:16) modicum et iam non videbitis me et iterum
modicum et videbitis me quia vado ad Patrem (16:17) dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non
videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem (16:18)
dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
(16:19) cognovit autem Iesus quia volebant eum
interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum
et videbitis me (16:20) amen amen dico
vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra
vertetur in gaudium (16:21) mulier cum parit
tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium
quia natus est homo in mundum (16:22) et vos igitur nunc
quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a
vobis (16:23) et in illo die me non rogabitis quicquam
amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis (16:24) usque modo non petistis quicquam in nomine
meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum (16:25) haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam
de Patre adnuntiabo vobis (16:26) illo die in nomine
meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis (16:27) ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
(16:28) exivi a Patre et veni in mundum iterum
relinquo mundum et vado ad Patrem (16:29) dicunt ei
discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis (16:30)
nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc
credimus quia a Deo existi (16:31) respondit eis
Iesus modo creditis (16:32) ecce venit hora et
iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum
est (16:33) haec locutus sum vobis ut in me pacem
habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum
Chapter 17
(17:1) haec locutus est Iesus et sublevatis oculis
in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
(17:2) sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut
omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam (17:3) haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum
Christum (17:4) ego te clarificavi super terram opus
consummavi quod dedisti mihi ut faciam (17:5) et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud
te (17:6) manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti
mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt (17:7) nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi
abs te sunt (17:8) quia verba quae
dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me
misisti (17:9) ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro
his quos dedisti mihi quia tui sunt (17:10) et mea omnia tua
sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis (17:11) et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine
tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos (17:12) cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his
perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur (17:13) nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet
ipsis (17:14) ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio
eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo (17:15) non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo (17:16)
de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo (17:17) sanctifica eos in veritate sermo tuus
veritas est (17:18) sicut me misisti
in mundum et ego misi eos in mundum (17:19) et pro eis ego
sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate (17:20) non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in
me (17:21) ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et
ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti (17:22) et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis
ut sint unum sicut nos unum sumus (17:23) ego in eis et tu
in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me
dilexisti (17:24) Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum
et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem
mundi (17:25) Pater iuste et mundus te non cognovit ego
autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti (17:26) et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in
ipsis
Chapter 18
(18:1) haec cum dixisset Iesus egressus est cum
discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
(18:2) sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum
locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis (18:3) Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum
lanternis et facibus et armis (18:4) Iesus itaque sciens
omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis (18:5) responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis
Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis (18:6) ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram (18:7) iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis
illi autem dixerunt Iesum Nazarenum (18:8) respondit Iesus
dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire (18:9) ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
(18:10) Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum
et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo
Malchus (18:11) dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in
vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum (18:12) cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt
eum (18:13) et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim
socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius (18:14) erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro
populo (18:15) sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius
discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium
pontificis (18:16) Petrus autem stabat ad ostium foris exivit
ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
(18:17) dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et
tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum (18:18) stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et
Petrus stans et calefaciens se (18:19) pontifex ergo
interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius (18:20) respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo
omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil (18:21) quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae
dixerim ego (18:22) haec autem cum
dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
(18:23) respondit ei Iesus si male locutus sum
testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis (18:24) et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem (18:25) erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius
es negavit ille et dixit non sum (18:26) dicit unus ex
servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum
illo (18:27) iterum ergo negavit Petrus et statim gallus
cantavit (18:28) adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium
erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent
pascha (18:29) exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit
quam accusationem adfertis adversus hominem hunc (18:30) responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
(18:31) dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et
secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere
quemquam (18:32) ut sermo Iesu impleretur quem dixit
significans qua esset morte moriturus (18:33) introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex
Iudaeorum (18:34) et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an
alii tibi dixerunt de me (18:35) respondit Pilatus
numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti (18:36) respondit Iesus regnum meum non est de mundo
hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum
non est hinc (18:37) dixit itaque ei
Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in
mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
(18:38) dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc
dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam (18:39) est autem consuetudo vobis ut unum dimittam
vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum (18:40) clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
Chapter 19
(19:1) tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et
flagellavit (19:2) et milites
plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
(19:3) et veniebant ad eum et dicebant have rex
Iudaeorum et dabant ei alapas (19:4) exiit iterum
Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam
invenio (19:5) exiit ergo Iesus portans spineam coronam et
purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo (19:6) cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis
Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam (19:7) responderunt ei Iudaei nos legem habemus et
secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit (19:8) cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit (19:9) et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit
ei (19:10) dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris
nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te (19:11) respondit Iesus non haberes potestatem
adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum
habet (19:12) exinde quaerebat Pilatus dimittere eum
Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit
Caesari (19:13) Pilatus ergo cum audisset hos sermones
adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem
Gabbatha (19:14) erat autem parasceve paschae hora quasi
sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester (19:15) illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam
responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem (19:16) tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
(19:17) et baiulans sibi crucem exivit in eum qui
dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha (19:18) ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
(19:19) scripsit autem et titulum Pilatus et posuit
super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum (19:20) hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est
Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine (19:21) dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum
Iudaeorum (19:22) respondit Pilatus quod scripsi
scripsi (19:23) milites ergo cum crucifixissent eum
acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica
inconsutilis desuper contexta per totum (19:24) dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur
dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec
fecerunt (19:25) stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius
et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene (19:26) cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce
filius tuus (19:27) deinde dicit
discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua (19:28) postea sciens Iesus quia iam omnia
consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio (19:29) vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes
obtulerunt ori eius (19:30) cum ergo
accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
(19:31) Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non
remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur
eorum crura et tollerentur (19:32) venerunt ergo
milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo (19:33) ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum
iam mortuum non fregerunt eius crura (19:34) sed unus militum
lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua (19:35) et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut
et vos credatis (19:36) facta sunt enim
haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo (19:37) et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt (19:38) post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab
Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et
permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu (19:39) venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi
libras centum (19:40) acceperunt ergo
corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
(19:41) erat autem in loco ubi crucifixus est hortus
et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat (19:42) ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum
Chapter 20
(20:1) una autem sabbati Maria Magdalene venit mane
cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento (20:2) cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et
ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt
eum (20:3) exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et
venerunt ad monumentum (20:4) currebant autem duo
simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
(20:5) et cum se inclinasset videt posita linteamina
non tamen introivit (20:6) venit ergo Simon
Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita (20:7) et sudarium quod fuerat super caput eius non
cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum (20:8) tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et
credidit (20:9) nondum enim sciebant scripturam quia oportet
eum a mortuis resurgere (20:10) abierunt ergo
iterum ad semet ipsos discipuli (20:11) Maria autem stabat
ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
(20:12) et vidit duos angelos in albis sedentes unum
ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu (20:13) dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt
eum (20:14) haec cum dixisset conversa est retrorsum et
videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est (20:15) dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei
domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam (20:16) dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei
rabboni quod dicitur magister (20:17) dicit ei Iesus
noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem
meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum (20:18) venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
(20:19) cum esset ergo sero die illo una sabbatorum
et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit
eis pax vobis (20:20) et hoc cum
dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino (20:21) dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit
me Pater et ego mitto vos (20:22) hoc cum dixisset
insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum (20:23) quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
(20:24) Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur
Didymus non erat cum eis quando venit Iesus (20:25) dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius
figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non
credam (20:26) et post dies octo iterum erant discipuli
eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
(20:27) deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc
et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed
fidelis (20:28) respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et
Deus meus (20:29) dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti
beati qui non viderunt et crediderunt (20:30) multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in
libro hoc (20:31) haec autem scripta sunt ut credatis quia
Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius
Chapter 21
(21:1) postea manifestavit se iterum Iesus ad mare
Tiberiadis manifestavit autem sic (21:2) erant simul Simon
Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex
discipulis eius duo (21:3) dicit eis Simon
Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil
prendiderunt (21:4) mane autem iam
facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est (21:5) dicit ergo eis Iesus pueri numquid
pulmentarium habetis responderunt ei non (21:6) dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud
trahere a multitudine piscium (21:7) dicit ergo
discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam
succinxit se erat enim nudus et misit se in mare (21:8) alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis
trahentes rete piscium (21:9) ut ergo
descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem (21:10) dicit eis Iesus adferte de piscibus quos
prendidistis nunc (21:11) ascendit Simon
Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est
scissum rete (21:12) dicit eis Iesus
venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus
esset (21:13) et venit Iesus et accepit panem et dat eis
et piscem similiter (21:14) hoc iam tertio
manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis (21:15) cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam
Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos (21:16) dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei
pasce agnos meos (21:17) dicit ei tertio
Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis
tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas (21:18) amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris
extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis (21:19) hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei
sequere me (21:20) conversus Petrus vidit illum discipulum quem
diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit
te (21:21) hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu
Domine hic autem quid (21:22) dicit ei Iesus si
sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere (21:23) exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non
moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te (21:24) hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est
testimonium eius (21:25) sunt autem et alia
multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt
libros amen
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM IOHANNEM
[End of The Book of John]