The Book of Luke
INCIPIT SECUNDUM LUCAM
Chapter 1
(1:1) quoniam quidem multi conati sunt ordinare
narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum (1:2) sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
(1:3) visum est et mihi adsecuto a principio omnibus
diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile (1:4) ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem (1:5) fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos
quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
(1:6) erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in
omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella (1:7) et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus
suis (1:8) factum est autem cum sacerdotio fungeretur in
ordine vicis suae ante Deum (1:9) secundum
consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
(1:10) et omnis multitudo erat populi orans foris
hora incensi (1:11) apparuit autem illi
angelus Domini stans a dextris altaris incensi (1:12) et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum (1:13) ait autem ad illum angelus ne timeas
Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius
Iohannem (1:14) et erit gaudium tibi et exultatio et multi in
nativitate eius gaudebunt (1:15) erit enim magnus
coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris
suae (1:16) et multos filiorum Israhel convertet ad
Dominum Deum ipsorum (1:17) et ipse praecedet
ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam
iustorum parare Domino plebem perfectam (1:18) et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus
suis (1:19) et respondens angelus dixit ei ego sum
Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare (1:20) et ecce eris tacens et non poteris loqui
usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore
suo (1:21) et erat plebs expectans Zacchariam et
mirabantur quod tardaret ipse in templo (1:22) egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse
erat innuens illis et permansit mutus (1:23) et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam (1:24) post hos autem dies concepit Elisabeth uxor
eius et occultabat se mensibus quinque dicens (1:25) quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter
homines (1:26) in mense autem sexto missus est angelus
Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth (1:27) ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis
Maria (1:28) et ingressus angelus ad eam dixit have gratia
plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus (1:29) quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista
salutatio (1:30) et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti
enim gratiam apud Deum (1:31) ecce concipies in
utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum (1:32) hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris
eius (1:33) et regnabit in domo Iacob in aeternum et
regni eius non erit finis (1:34) dixit autem Maria
ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco (1:35) et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit
tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (1:36) et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus
illi quae vocatur sterilis (1:37) quia non erit
inpossibile apud Deum omne verbum (1:38) dixit autem Maria
ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus (1:39) exsurgens autem Maria in diebus illis abiit
in montana cum festinatione in civitatem Iuda (1:40) et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth (1:41)
et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius
et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (1:42) et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris
tui (1:43) et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei
ad me (1:44) ecce enim ut facta est vox salutationis tuae
in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo (1:45) et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
(1:46) et ait Maria magnificat anima mea
Dominum (1:47) et exultavit spiritus meus in Deo salutari
meo (1:48) quia respexit humilitatem ancillae suae ecce
enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (1:49) quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius (1:50) et misericordia eius in progenies et
progenies timentibus eum (1:51) fecit potentiam in
brachio suo dispersit superbos mente cordis sui (1:52) deposuit potentes de sede et exaltavit humiles (1:53) esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes (1:54) suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae (1:55) sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula (1:56) mansit autem Maria cum illa quasi mensibus
tribus et reversa est in domum suam (1:57) Elisabeth autem
impletum est tempus pariendi et peperit filium (1:58) et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et
congratulabantur ei (1:59) et factum est in
die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
(1:60) et respondens mater eius dixit nequaquam sed
vocabitur Iohannes (1:61) et dixerunt ad
illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine (1:62) innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum (1:63) et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt
universi (1:64) apertum est autem ilico os eius et lingua
eius et loquebatur benedicens Deum (1:65) et factus est timor
super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
(1:66) et posuerunt omnes qui audierant in corde suo
dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo (1:67)
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit
dicens (1:68) benedictus Deus Israhel quia visitavit et
fecit redemptionem plebi suae (1:69) et erexit cornu
salutis nobis in domo David pueri sui (1:70) sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius (1:71) salutem ex inimicis nostris et de manu omnium
qui oderunt nos (1:72) ad faciendam
misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti (1:73)
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum (1:74) daturum se nobis ut sine timore de manu
inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (1:75) in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris (1:76) et tu puer propheta Altissimi vocaberis
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius (1:77) ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum (1:78) per viscera misericordiae Dei nostri in
quibus visitavit nos oriens ex alto (1:79) inluminare his qui
in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (1:80) puer autem crescebat et confortabatur spiritu
et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
Chapter 2
(2:1) factum est autem in diebus illis exiit edictum
a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis (2:2) haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino (2:3) et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem (2:4) ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur
Bethleem eo quod esset de domo et familia David (2:5) ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate (2:6) factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret (2:7) et peperit filium suum primogenitum et pannis
eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio (2:8) et pastores erant in regione eadem vigilantes
et custodientes vigilias noctis supra gregem suum (2:9) et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore
magno (2:10) et dixit illis angelus nolite timere ecce
enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (2:11) quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
(2:12) et hoc vobis signum invenietis infantem
pannis involutum et positum in praesepio (2:13) et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et
dicentium (2:14) gloria in altissimis Deo et in terra pax in
hominibus bonae voluntatis (2:15) et factum est ut
discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus
hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (2:16) et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in
praesepio (2:17) videntes autem cognoverunt de verbo quod
dictum erat illis de puero hoc (2:18) et omnes qui
audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos (2:19) Maria autem conservabat omnia verba haec
conferens in corde suo (2:20) et reversi sunt
pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad
illos (2:21) et postquam consummati sunt dies octo ut
circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero
conciperetur (2:22) et postquam impleti
sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum
Domino (2:23) sicut scriptum est in lege Domini quia omne
masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (2:24) et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos
columbarum (2:25) et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen
Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in
eo (2:26) et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non
visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini (2:27) et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum
consuetudinem legis pro eo (2:28) et ipse accepit eum
in ulnas suas et benedixit Deum et dixit (2:29) nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace (2:30) quia viderunt oculi mei salutare
tuum (2:31) quod parasti ante faciem omnium
populorum (2:32) lumen ad revelationem gentium et gloriam
plebis tuae Israhel (2:33) et erat pater eius
et mater mirantes super his quae dicebantur de illo (2:34) et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et
resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur (2:35) et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus
cogitationes (2:36) et erat Anna
prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis
septem a virginitate sua (2:37) et haec vidua usque
ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac
die (2:38) et haec ipsa hora superveniens confitebatur
Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem (2:39) et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini
reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth (2:40) puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
(2:41) et ibant parentes eius per omnes annos in
Hierusalem in die sollemni paschae (2:42) et cum factus esset
annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
(2:43) consummatisque diebus cum redirent remansit
puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius (2:44) existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et
notos (2:45) et non invenientes regressi sunt in
Hierusalem requirentes eum (2:46) et factum est post
triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
(2:47) stupebant autem omnes qui eum audiebant super
prudentia et responsis eius (2:48) et videntes
admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te (2:49) et ait ad illos
quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
(2:50) et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus
est ad illos (2:51) et descendit cum
eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde
suo (2:52) et Iesus proficiebat sapientia aetate et
gratia apud Deum et homines
Chapter 3
(3:1) anno autem quintodecimo imperii Tiberii
Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius
tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha (3:2) sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha
factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto (3:3) et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem
peccatorum (3:4) sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae
prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius (3:5) omnis vallis implebitur et omnis mons et
collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas (3:6) et videbit omnis caro salutare
Dei (3:7) dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut
baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira (3:8) facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne
coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios
Abrahae (3:9) iam enim securis ad radicem arborum posita est
omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur (3:10)
et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus (3:11) respondens autem dicebat illis qui habet duas
tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat (3:12) venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid
faciemus (3:13) at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod
constitutum est vobis faciatis (3:14) interrogabant autem
eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et
contenti estote stipendiis vestris (3:15) existimante autem
populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
(3:16) respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem
aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos
baptizabit in Spiritu Sancto et igni (3:17) cuius ventilabrum
in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni
inextinguibili (3:18) multa quidem et
alia exhortans evangelizabat populum (3:19) Herodes autem
tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit
Herodes (3:20) adiecit et hoc supra omnia et inclusit
Iohannem in carcere (3:21) factum est autem
cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum (3:22) et descendit Spiritus Sanctus corporali
specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit
mihi (3:23) et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum
triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli (3:24) qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
(3:25) qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit
Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae (3:26) qui fuit Maath qui
fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda (3:27) qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
(3:28) qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam
qui fuit Helmadam qui fuit Her (3:29) qui fuit Iesu qui
fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi (3:30) qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
(3:31) qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit
Matthata qui fuit Nathan qui fuit David (3:32) qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
(3:33) qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit
Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae (3:34) qui fuit Iacob qui
fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor (3:35) qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
(3:36) qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem
qui fuit Noe qui fuit Lamech (3:37) qui fuit Mathusalae
qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan (3:38) qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei
Chapter 4
(4:1) Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus
est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum (4:2) diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis
illis esuriit (4:3) dixit autem illi
diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat (4:4) et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo
Dei (4:5) et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia
regna orbis terrae in momento temporis (4:6) et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui
volo do illa (4:7) tu ergo si
adoraveris coram me erunt tua omnia (4:8) et respondens Iesus
dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (4:9) et duxit illum in Hierusalem et statuit eum
supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum (4:10) scriptum est enim quod angelis suis mandabit
de te ut conservent te (4:11) et quia in manibus
tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (4:12) et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum
(4:13) et consummata omni temptatione diabolus
recessit ab illo usque ad tempus (4:14) et regressus est
Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo
(4:15) et ipse docebat in synagogis eorum et
magnificabatur ab omnibus (4:16) et venit Nazareth
ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit
legere (4:17) et traditus est illi liber prophetae Esaiae
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat (4:18) Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
(4:19) praedicare captivis remissionem et caecis
visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem
retributionis (4:20) et cum plicuisset
librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
(4:21) coepit autem dicere ad illos quia hodie
impleta est haec scriptura in auribus vestris (4:22) et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius
et dicebant nonne hic filius est Ioseph (4:23) et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta
in Capharnaum fac et hic in patria tua (4:24) ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
(4:25) in veritate dico vobis multae viduae erant in
diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in
omni terra (4:26) et ad nullam illarum missus est Helias nisi
in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam (4:27) et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman
Syrus (4:28) et repleti sunt omnes in synagoga ira haec
audientes (4:29) et surrexerunt et eiecerunt illum extra
civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut
praecipitarent eum (4:30) ipse autem
transiens per medium illorum ibat (4:31) et descendit in
Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis (4:32) et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius (4:33) et in synagoga erat homo habens daemonium
inmundum et exclamavit voce magna (4:34) dicens sine quid
nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei (4:35) et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et
exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit
(4:36) et factus est pavor in omnibus et
conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis
spiritibus et exeunt (4:37) et divulgabatur
fama de illo in omnem locum regionis (4:38) surgens autem de
synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro
ea (4:39) et stans super illam imperavit febri et
dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis (4:40) cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at
ille singulis manus inponens curabat eos (4:41) exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans
non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum (4:42) facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad
ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis (4:43) quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus
sum (4:44) et erat praedicans in synagogis
Galilaeae
Chapter 5
(5:1) factum est autem cum turbae inruerent in eum
ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth (5:2) et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant
retia (5:3) ascendens autem in unam navem quae erat
Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas (5:4) ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc
in altum et laxate retia vestra in capturam (5:5) et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo
autem tuo laxabo rete (5:6) et cum hoc fecissent
concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum (5:7) et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut
venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
(5:8) quod cum videret Simon Petrus procidit ad
genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine (5:9) stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam
ceperant (5:10) similiter autem Iacobum et Iohannem filios
Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris
capiens (5:11) et subductis ad terram navibus relictis
omnibus secuti sunt illum (5:12) et factum est cum
esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens
Domine si vis potes me mundare (5:13) et extendens manum
tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo (5:14) et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed
vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium
illis (5:15) perambulabat autem magis sermo de illo et
conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis (5:16) ipse autem secedebat in deserto et
orabat (5:17) et factum est in una dierum et ipse sedebat
docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et
Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos (5:18) et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere
ante eum (5:19) et non invenientes qua parte illum inferrent
prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante
Iesum (5:20) quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur
tibi peccata tua (5:21) et coeperunt
cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata
nisi solus Deus (5:22) ut cognovit autem
Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris
(5:23) quid est facilius dicere dimittuntur tibi
peccata an dicere surge et ambula (5:24) ut autem sciatis
quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum
tuum et vade in domum tuam (5:25) et confestim
surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum (5:26) et stupor adprehendit omnes et magnificabant
Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie (5:27) et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere
me (5:28) et relictis omnibus surgens secutus est
eum (5:29) et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua
et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes (5:30) et murmurabant Pharisaei et scribae eorum
dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis
(5:31) et respondens Iesus dixit ad illos non egent
qui sani sunt medico sed qui male habent (5:32) non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam (5:33) at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt
similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt (5:34) quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere
ieiunare (5:35) venient autem dies et cum ablatus fuerit ab
illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus (5:36) dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in
vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo
(5:37) et nemo mittit vinum novum in utres veteres
alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt (5:38) sed vinum novum in utres novos mittendum est
et utraque conservantur (5:39) et nemo bibens
vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est
Chapter 6
(6:1) factum est autem in sabbato secundoprimo cum
transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
(6:2) quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid
facitis quod non licet in sabbatis (6:3) et respondens Iesus
ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
(6:4) quomodo intravit in domum Dei et panes
propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum
sacerdotibus (6:5) et dicebat illis
quia dominus est Filius hominis etiam sabbati (6:6) factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus
eius dextra erat arida (6:7) observabant autem
scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum (6:8) ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait
homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit (6:9) ait autem ad illos Iesus interrogo vos si
licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere (6:10) et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus
eius (6:11) ipsi autem repleti sunt insipientia et
conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu (6:12) factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione
Dei (6:13) et cum dies factus esset vocavit discipulos
suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit (6:14) Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et
Bartholomeum (6:15) Mattheum et Thomam
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes (6:16) Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor (6:17) et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa
plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis (6:18) qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus
inmundis curabantur (6:19) et omnis turba
quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes (6:20)
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est
regnum Dei (6:21) beati qui nunc esuritis quia saturabimini
beati qui nunc fletis quia ridebitis (6:22) beati eritis cum
vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum
propter Filium hominis (6:23) gaudete in illa die
et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres
eorum (6:24) verumtamen vae vobis divitibus quia habetis
consolationem vestram (6:25) vae vobis qui
saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
(6:26) vae cum bene vobis dixerint omnes homines
secundum haec faciebant prophetis patres eorum (6:27) sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
(6:28) benedicite maledicentibus vobis orate pro
calumniantibus vos (6:29) ei qui te percutit
in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
(6:30) omni autem petenti te tribue et qui aufert
quae tua sunt ne repetas (6:31) et prout vultis ut
faciant vobis homines et vos facite illis similiter (6:32) et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se
diligunt (6:33) et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt
quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt (6:34) et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores
peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia (6:35) verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit
merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
(6:36) estote ergo misericordes sicut et Pater
vester misericors est (6:37) nolite iudicare et
non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini (6:38) date et dabitur vobis mensuram bonam
confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis
remetietur vobis (6:39) dicebat autem illis
et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent (6:40) non est discipulus super magistrum perfectus
autem omnis erit sicut magister eius (6:41) quid autem vides
festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras (6:42) et quomodo potes dicere fratri tuo frater
sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo
tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui (6:43) non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum
bonum (6:44) unaquaeque enim arbor de fructu suo
cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam (6:45) bonus homo de bono thesauro cordis sui
profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
(6:46) quid autem vocatis me Domine Domine et non
facitis quae dico (6:47) omnis qui venit ad
me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est (6:48)
similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra
petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra
petram (6:49) qui autem audivit et non fecit similis est
homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit
et facta est ruina domus illius magna
Chapter 7
(7:1) cum autem implesset omnia verba sua in aures
plebis intravit Capharnaum (7:2) centurionis autem
cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus (7:3) et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum
eius (7:4) at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum
sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes (7:5) diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis (7:6) Iesus autem ibat cum illis et cum iam non
longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum
meum intres (7:7) propter quod et me
ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
(7:8) nam et ego homo sum sub potestate constitutus
habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et
facit (7:9) quo audito Iesus miratus est et conversus
sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni (7:10) et reversi qui missi fuerant domum invenerunt
servum qui languerat sanum (7:11) et factum est
deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
(7:12) cum autem adpropinquaret portae civitatis et
ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum
illa (7:13) quam cum vidisset Dominus misericordia motus
super ea dixit illi noli flere (7:14) et accessit et
tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
(7:15) et resedit qui erat mortuus et coepit loqui
et dedit illum matri suae (7:16) accepit autem omnes
timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem
suam (7:17) et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo
et omnem circa regionem (7:18) et nuntiaverunt
Iohanni discipuli eius de omnibus his (7:19) et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es
an alium expectamus (7:20) cum autem venissent
ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium
expectamus (7:21) in ipsa autem hora curavit multos a
languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum (7:22) et respondens dixit illis euntes nuntiate
Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui
resurgunt pauperes evangelizantur (7:23) et beatus est
quicumque non fuerit scandalizatus in me (7:24) et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum
videre harundinem vento moveri (7:25) sed quid existis
videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum
sunt (7:26) sed quid existis videre prophetam utique dico
vobis et plus quam prophetam (7:27) hic est de quo
scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
(7:28) dico enim vobis maior inter natos mulierum
propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo (7:29) et omnis populus audiens et publicani
iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis (7:30) Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab
eo (7:31) cui ergo similes dicam homines generationis
huius et cui similes sunt (7:32) similes sunt pueris
sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis
lamentavimus et non plorastis (7:33) venit enim Iohannes
Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet (7:34) venit Filius hominis manducans et bibens et
dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum (7:35) et iustificata est sapientia ab omnibus
filiis suis (7:36) rogabat autem illum
quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit (7:37) et ecce mulier quae erat in civitate
peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti (7:38) et stans retro secus pedes eius lacrimis
coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento
unguebat (7:39) videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait
intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix
est (7:40) et respondens Iesus dixit ad illum Simon
habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic (7:41) duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius
quinquaginta (7:42) non habentibus
illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget (7:43) respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte
iudicasti (7:44) et conversus ad mulierem dixit Simoni vides
hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et
capillis suis tersit (7:45) osculum mihi non
dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos (7:46)
oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
(7:47) propter quod dico tibi remittentur ei peccata
multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit (7:48)
dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata (7:49)
et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata
dimittit (7:50) dixit autem ad mulierem fides tua te salvam
fecit vade in pace
Chapter 8
(8:1) et factum est deinceps et ipse iter faciebat
per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
(8:2) et mulieres aliquae quae erant curatae ab
spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem
exierant (8:3) et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et
Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis (8:4) cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per
similitudinem (8:5) exiit qui seminat
seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt
illud (8:6) et aliud cecidit supra petram et natum aruit
quia non habebat humorem (8:7) et aliud cecidit
inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud (8:8) et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet
aures audiendi audiat (8:9) interrogabant autem
eum discipuli eius quae esset haec parabola (8:10) quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut
videntes non videant et audientes non intellegant (8:11) est autem haec parabola semen est verbum Dei (8:12) qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne
credentes salvi fiant (8:13) nam qui supra
petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in
tempore temptationis recedunt (8:14) quod autem in
spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes
suffocantur et non referunt fructum (8:15) quod autem in bonam
terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in
patientia (8:16) nemo autem lucernam accendens operit eam vaso
aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen (8:17) non enim est occultum quod non manifestetur
nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat (8:18) videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat
se habere auferetur ab illo (8:19) venerunt autem ad
illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba (8:20)
et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te
videre (8:21) qui respondens dixit ad eos mater mea et
fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt (8:22) factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos
transfretemus trans stagnum et ascenderunt (8:23) navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et
periclitabantur (8:24) accedentes autem
suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et
cessavit et facta est tranquillitas (8:25) dixit autem illis
ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat
et mari et oboediunt ei (8:26) enavigaverunt autem
ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam (8:27) et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus
multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis (8:28) is ut vidit Iesum procidit ante illum et
exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me
torqueas (8:29) praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret
ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis
vinculis agebatur a daemonio in deserta (8:30) interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt
daemonia multa in eum (8:31) et rogabant illum
ne imperaret illis ut in abyssum irent (8:32) erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in
illos ingredi et permisit illos (8:33) exierunt ergo
daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus
est (8:34) quod ut viderunt factum qui pascebant
fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas (8:35) exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo
daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt (8:36)
nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a
Legione (8:37) et rogaverunt illum omnis multitudo regionis
Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus
est (8:38) et rogabat illum vir a quo daemonia exierant
ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens (8:39) redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans
quanta illi fecisset Iesus (8:40) factum est autem
cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum (8:41) et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse
princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
(8:42) quia filia unica erat illi fere annorum
duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur (8:43) et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab
annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
(8:44) accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti
eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius (8:45) et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant
praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit (8:46)
et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
(8:47) videns autem mulier quia non latuit tremens
venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et
quemadmodum confestim sanata sit (8:48) at ipse dixit illi
filia fides tua te salvam fecit vade in pace (8:49) adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare
illum (8:50) Iesus autem audito hoc verbo respondit patri
puellae noli timere crede tantum et salva erit (8:51) et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et
patrem et matrem puellae (8:52) flebant autem omnes
et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit (8:53) et deridebant eum scientes quia mortua
esset (8:54) ipse autem tenens manum eius clamavit dicens
puella surge (8:55) et reversus est
spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare (8:56) et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat
Chapter 9
(9:1) convocatis autem duodecim apostolis dedit
illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent (9:2) et misit illos praedicare regnum Dei et sanare
infirmos (9:3) et ait ad illos nihil tuleritis in via neque
virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis (9:4) et in quamcumque domum intraveritis ibi manete
et inde ne exeatis (9:5) et quicumque non
receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra
illos (9:6) egressi autem circumibant per castella
evangelizantes et curantes ubique (9:7) audivit autem
Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur (9:8) a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a
quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
(9:9) et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis
autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum (9:10) et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in
locum desertum qui est Bethsaida (9:11) quod cum
cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura
indigebant sanabat (9:12) dies autem coeperat
declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt
devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus (9:13) ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque
panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas (9:14) erant autem fere viri quinque milia ait autem
ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos (9:15)
et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes (9:16)
acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit
illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas (9:17)
et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis
fragmentorum cofini duodecim (9:18) et factum est cum
solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse
turbae (9:19) at illi responderunt et dixerunt Iohannem
Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit (9:20) dixit autem illis vos autem quem me esse
dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei (9:21) at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc (9:22) dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum
et scribis et occidi et tertia die resurgere (9:23) dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie
et sequatur me (9:24) qui enim voluerit
animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet
illam (9:25) quid enim proficit homo si lucretur universum
mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat (9:26) nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua
et Patris et sanctorum angelorum (9:27) dico autem vobis
vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei (9:28) factum est autem post haec verba fere dies
octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret (9:29) et factum est dum oraret species vultus eius
altera et vestitus eius albus refulgens (9:30) et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias (9:31) visi in maiestate et dicebant excessum eius
quem conpleturus erat in Hierusalem (9:32) Petrus vero et qui
cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum
illo (9:33) et factum est cum discederent ab illo ait
Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum
Heliae nesciens quid diceret (9:34) haec autem illo
loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem (9:35) et vox facta est de nube dicens hic est
Filius meus electus ipsum audite (9:36) et dum fieret vox
inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae
viderant (9:37) factum est autem in sequenti die
descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa (9:38) et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est
mihi (9:39) et ecce spiritus adprehendit illum et subito
clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum (9:40) et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum
et non potuerunt (9:41) respondens autem
Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium
tuum (9:42) et cum accederet elisit illum daemonium et
dissipavit (9:43) et increpavit Iesus spiritum inmundum et
sanavit puerum et reddidit illum patri eius (9:44) stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad
discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in
manus hominum (9:45) at illi ignorabant
verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc
verbo (9:46) intravit autem cogitatio in eos quis eorum
maior esset (9:47) at Iesus videns
cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se (9:48)
et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque
me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
(9:49) respondens autem Iohannes dixit praeceptor
vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
(9:50) et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui
enim non est adversum vos pro vobis est (9:51) factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret
Hierusalem (9:52) et misit nuntios ante conspectum suum et
euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi (9:53) et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem (9:54) cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et
Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos (9:55) et conversus increpavit illos
(9:56) et abierunt in aliud castellum
(9:57) factum est autem ambulantibus illis in via
dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris (9:58) et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi
caput reclinet (9:59) ait autem ad
alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
(9:60) dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant
mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei (9:61) et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
(9:62) ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in
aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei
Chapter 10
(10:1) post haec autem designavit Dominus et alios
septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse
venturus (10:2) et dicebat illis messis quidem multa operarii
autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem (10:3)
ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos (10:4) nolite portare sacculum neque peram neque
calciamenta et neminem per viam salutaveritis (10:5) in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui (10:6) et si ibi fuerit filius pacis requiescet
super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur (10:7) in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius
mercede sua nolite transire de domo in domum (10:8) et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur
vobis (10:9) et curate infirmos qui in illa sunt et dicite
illis adpropinquavit in vos regnum Dei (10:10) in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius
dicite (10:11) etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate
vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei (10:12) dico vobis quia Sodomis in die illa
remissius erit quam illi civitati (10:13) vae tibi Corazain
vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in
cilicio et cinere sedentes paeniterent (10:14) verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis (10:15) et tu Capharnaum usque in caelum exaltata
usque ad infernum demergeris (10:16) qui vos audit me
audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit (10:17) reversi sunt autem septuaginta duo cum
gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo (10:18)
et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
(10:19) ecce dedi vobis potestatem calcandi supra
serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit (10:20) verumtamen in hoc nolite gaudere quia
spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis (10:21) in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et
dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et
revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te (10:22) omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi
Filius et cui voluerit Filius revelare (10:23) et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
(10:24) dico enim vobis quod multi prophetae et
reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
(10:25) et ecce quidam legis peritus surrexit
temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo (10:26) at ille dixit ad eum in lege quid scriptum
est quomodo legis (10:27) ille respondens
dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni
mente tua et proximum tuum sicut te ipsum (10:28) dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives (10:29) ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
(10:30) suscipiens autem Iesus dixit homo quidam
descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis
abierunt semivivo relicto (10:31) accidit autem ut
sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit (10:32) similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit (10:33) Samaritanus autem quidam iter faciens venit
secus eum et videns eum misericordia motus est (10:34) et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum
duxit in stabulum et curam eius egit (10:35) et altera die
protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum
rediero reddam tibi (10:36) quis horum trium
videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones (10:37) at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac
similiter (10:38) factum est autem dum irent et ipse intravit
in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam (10:39) et huic erat soror nomine Maria quae etiam
sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius (10:40) Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae
quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet (10:41) et respondens dixit illi Dominus Martha
Martha sollicita es et turbaris erga plurima (10:42) porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
Chapter 11
(11:1) et factum est cum esset in loco quodam orans
ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos
suos (11:2) et ait illis cum oratis dicite Pater
sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum (11:3) panem nostrum cotidianum da nobis cotidie (11:4) et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas
in temptationem (11:5) et ait ad illos
quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres
panes (11:6) quoniam amicus meus venit de via ad me et non
habeo quod ponam ante illum (11:7) et ille de intus
respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum
surgere et dare tibi (11:8) dico vobis et si
non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot
habet necessarios (11:9) et ego vobis dico
petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis (11:10) omnis enim qui petit accipit et qui quaerit
invenit et pulsanti aperietur (11:11) quis autem ex
vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit
illi (11:12) aut si petierit ovum numquid porriget illi
scorpionem (11:13) si ergo vos cum sitis mali nostis bona data
dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
(11:14) et erat eiciens daemonium et illud erat
mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae (11:15) quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub
principe daemoniorum eicit daemonia (11:16) et alii temptantes
signum de caelo quaerebant ab eo (11:17) ipse autem ut
vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum
cadet (11:18) si autem et Satanas in se ipsum divisus est
quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia (11:19) si autem ego in Beelzebub eicio daemonia
filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt (11:20) porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
(11:21) cum fortis armatus custodit atrium suum in
pace sunt ea quae possidet (11:22) si autem fortior
illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius
distribuit (11:23) qui non est mecum adversum me est et qui non
colligit mecum dispergit (11:24) cum inmundus
spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in
domum meam unde exivi (11:25) et cum venerit
invenit scopis mundatam (11:26) et tunc vadit et
adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora
prioribus (11:27) factum est autem cum haec diceret extollens
vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
(11:28) at ille dixit quippini beati qui audiunt
verbum Dei et custodiunt (11:29) turbis autem
concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi
nisi signum Ionae (11:30) nam sicut Ionas
fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti (11:31) regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a
finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic (11:32)
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia
paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic (11:33)
nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum
ut qui ingrediuntur lumen videant (11:34) lucerna corporis
tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam
corpus tuum tenebrosum erit (11:35) vide ergo ne lumen
quod in te est tenebrae sint (11:36) si ergo corpus
tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris
inluminabit te (11:37) et cum loqueretur
rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit (11:38) Pharisaeus autem coepit intra se reputans
dicere quare non baptizatus esset ante prandium (11:39) et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod
autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate (11:40) stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
(11:41) verumtamen quod superest date elemosynam et
ecce omnia munda sunt vobis (11:42) sed vae vobis
Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem
oportuit facere et illa non omittere (11:43) vae vobis
Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro (11:44) vae vobis quia estis ut monumenta quae non
parent et homines ambulantes supra nesciunt (11:45) respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam
facis (11:46) at ille ait et vobis legis peritis vae quia
oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis
sarcinas (11:47) vae vobis quia aedificatis monumenta
prophetarum patres autem vestri occiderunt illos (11:48) profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos
occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra (11:49) propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et
persequentur (11:50) ut inquiratur
sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
(11:51) a sanguine Abel usque ad sanguinem
Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
(11:52) vae vobis legis peritis quia tulistis clavem
scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis (11:53) cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius
opprimere de multis (11:54) insidiantes et
quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum
Chapter 12
(12:1) multis autem turbis circumstantibus ita ut se
invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est
hypocrisis (12:2) nihil autem opertum est quod non reveletur
neque absconditum quod non sciatur (12:3) quoniam quae in
tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in
tectis (12:4) dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab
his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant (12:5)
ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem
mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete (12:6) nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram
Deo (12:7) sed et capilli capitis vestri omnes numerati
sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis (12:8) dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis
confitebitur in illo coram angelis Dei (12:9) qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei (12:10) et omnis qui dicit verbum in Filium hominis
remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur (12:11) cum autem inducent vos in synagogas et ad
magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis
(12:12) Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa
hora quae oporteat dicere (12:13) ait autem quidam
ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem (12:14) at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos
(12:15) dixitque ad illos videte et cavete ab omni
avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet (12:16) dixit autem similitudinem ad illos dicens
hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit (12:17) et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
(12:18) et dixit hoc faciam destruam horrea mea et
maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea (12:19) et dicam animae meae anima habes multa bona
posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare (12:20) dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius
erunt (12:21) sic est qui sibi thesaurizat et non est in
Deum dives (12:22) dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis
nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini (12:23) anima plus est quam esca et corpus quam
vestimentum (12:24) considerate corvos
quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos
pluris estis illis (12:25) quis autem vestrum
cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum (12:26) si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
(12:27) considerate lilia quomodo crescunt non
laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex
istis (12:28) si autem faenum quod hodie in agro est et
cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei (12:29) et vos nolite quaerere quid manducetis aut
quid bibatis et nolite in sublime tolli (12:30) haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
(12:31) verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia
adicientur vobis (12:32) nolite timere
pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum (12:33) vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum
non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit (12:34)
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit (12:35) sint lumbi vestri praecincti et lucernae
ardentes (12:36) et vos similes hominibus expectantibus
dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
(12:37) beati servi illi quos cum venerit dominus
invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit
illis (12:38) et si venerit in secunda vigilia et si in
tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi (12:39) hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non
sineret perfodiri domum suam (12:40) et vos estote
parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit (12:41) ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes (12:42) dixit autem Dominus quis putas est fidelis
dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici
mensuram (12:43) beatus ille servus quem cum venerit dominus
invenerit ita facientem (12:44) vere dico vobis
quia supra omnia quae possidet constituet illum (12:45) quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere
pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari (12:46) veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque
eius cum infidelibus ponet (12:47) ille autem servus
qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit
multas (12:48) qui autem non cognovit et fecit digna plagis
vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus
petent ab eo (12:49) ignem veni mittere
in terram et quid volo si accendatur (12:50) baptisma autem
habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur (12:51) putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem (12:52) erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi
tres in duo et duo in tres (12:53) dividentur pater
in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum
suam (12:54) dicebat autem et ad turbas cum videritis
nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit (12:55) et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit (12:56)
hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non
probatis (12:57) quid autem et a vobis ipsis non iudicatis
quod iustum est (12:58) cum autem vadis
cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex
tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem (12:59) dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
Chapter 13
(13:1) aderant autem quidam ipso in tempore
nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
(13:2) et respondens dixit illis putatis quod hii
Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt (13:3) non dico vobis sed nisi paenitentiam
habueritis omnes similiter peribitis (13:4) sicut illi decem et
octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes
homines habitantes in Hierusalem (13:5) non dico vobis sed
si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis (13:6) dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit
quaerens fructum in illa et non invenit (13:7) dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac
et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat (13:8) at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et
mittam stercora (13:9) et si quidem
fecerit fructum sin autem in futurum succides eam (13:10) erat autem docens in synagoga eorum sabbatis (13:11) et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec
omnino poterat sursum respicere (13:12) quam cum videret
Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua (13:13)
et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
(13:14) respondens autem archisynagogus indignans
quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et
curamini et non in die sabbati (13:15) respondit autem ad
illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et
ducit adaquare (13:16) hanc autem filiam
Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die
sabbati (13:17) et cum haec diceret erubescebant omnes
adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo (13:18) dicebat ergo cui simile est regnum Dei et
cui simile esse existimabo illud (13:19) simile est grano
sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli
requieverunt in ramis eius (13:20) et iterum dixit
cui simile aestimabo regnum Dei (13:21) simile est
fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
(13:22) et ibat per civitates et castella docens et
iter faciens in Hierusalem (13:23) ait autem illi
quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos (13:24)
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non
poterunt (13:25) cum autem intraverit pater familias et
cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet
vobis nescio vos unde sitis (13:26) tunc incipietis
dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti (13:27) et dicet vobis nescio vos unde sitis
discedite a me omnes operarii iniquitatis (13:28) ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in
regno Dei vos autem expelli foras (13:29) et venient ab
oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei (13:30)
et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt
novissimi (13:31) in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum
dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere (13:32) et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et
tertia consummor (13:33) verumtamen oportet
me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
(13:34) Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas
et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub
pinnis et noluisti (13:35) ecce relinquitur
vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in
nomine Domini
Chapter 14
(14:1) et factum est cum intraret in domum cuiusdam
principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum (14:2) et ecce homo quidam hydropicus erat ante
illum (14:3) et respondens Iesus dixit ad legis peritos et
Pharisaeos dicens si licet sabbato curare (14:4) at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit (14:5) et respondens ad illos dixit cuius vestrum
asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati (14:6) et non poterant ad haec respondere
illi (14:7) dicebat autem et ad invitatos parabolam
intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos (14:8) cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus
ab eo (14:9) et veniens is qui te et illum vocavit dicat
tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere (14:10) sed cum vocatus fueris vade recumbe in
novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram
simul discumbentibus (14:11) quia omnis qui se
exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur (14:12) dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque
fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi
retributio (14:13) sed cum facis convivium voca pauperes
debiles claudos caecos (14:14) et beatus eris
quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum (14:15) haec cum audisset quidam de simul
discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei (14:16)
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos
(14:17) et misit servum suum hora cenae dicere
invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia (14:18) et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre
illam rogo te habe me excusatum (14:19) et alter dixit
iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum (14:20)
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire (14:21) et reversus servus nuntiavit haec domino suo
tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et
caecos et claudos introduc huc (14:22) et ait servus
domine factum est ut imperasti et adhuc locus est (14:23) et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus
mea (14:24) dico autem vobis quod nemo virorum illorum
qui vocati sunt gustabit cenam meam (14:25) ibant autem turbae
multae cum eo et conversus dixit ad illos (14:26) si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores
adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus (14:27) et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus
(14:28) quis enim ex vobis volens turrem aedificare
non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum (14:29) ne posteaquam posuerit fundamentum et non
potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei (14:30) dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare (14:31) aut qui rex iturus committere bellum
adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti
milibus venit ad se (14:32) alioquin adhuc
illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt (14:33) sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse
discipulus (14:34) bonum est sal si autem sal quoque evanuerit
in quo condietur (14:35) neque in terram
neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat
Chapter 15
(15:1) erant autem adpropinquantes ei publicani et
peccatores ut audirent illum (15:2) et murmurabant
Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis (15:3) et ait ad illos parabolam istam
dicens (15:4) quis ex vobis homo qui habet centum oves et
si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec
inveniat illam (15:5) et cum invenerit
eam inponit in umeros suos gaudens (15:6) et veniens domum
convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
(15:7) dico vobis quod ita gaudium erit in caelo
super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent
paenitentia (15:8) aut quae mulier
habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit
diligenter donec inveniat (15:9) et cum invenerit
convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
(15:10) ita dico vobis gaudium erit coram angelis
Dei super uno peccatore paenitentiam agente (15:11) ait autem homo quidam habuit duos filios (15:12) et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et
divisit illis substantiam (15:13) et non post multos
dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit
substantiam suam vivendo luxuriose (15:14) et postquam omnia
consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere (15:15) et abiit et adhesit uni civium regionis
illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos (15:16) et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi
dabat (15:17) in se autem reversus dixit quanti
mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo (15:18) surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
(15:19) et iam non sum dignus vocari filius tuus fac
me sicut unum de mercennariis tuis (15:20) et surgens venit
ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens
cecidit supra collum eius et osculatus est illum (15:21) dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius
tuus (15:22) dixit autem pater ad servos suos cito
proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
(15:23) et adducite vitulum saginatum et occidite et
manducemus et epulemur (15:24) quia hic filius
meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari (15:25) erat autem filius eius senior in agro et cum
veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum (15:26) et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent (15:27) isque dixit illi frater tuus venit et
occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit (15:28) indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare
illum (15:29) at ille respondens dixit patri suo ecce tot
annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis
epularer (15:30) sed postquam filius tuus hic qui devoravit
substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum (15:31) at ipse dixit illi fili tu semper mecum es
et omnia mea tua sunt (15:32) epulari autem et
gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
Chapter 16
(16:1) dicebat autem et ad discipulos suos homo
quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona
ipsius (16:2) et vocavit illum et ait illi quid hoc audio
de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare (16:3)
ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem
fodere non valeo mendicare erubesco (16:4) scio quid faciam ut
cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas (16:5) convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino
meo (16:6) at ille dixit centum cados olei dixitque illi
accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta (16:7) deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras
tuas et scribe octoginta (16:8) et laudavit dominus
vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione
sua sunt (16:9) et ego vobis dico facite vobis amicos de
mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula (16:10) qui fidelis est in minimo et in maiori
fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est (16:11) si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
(16:12) et si in alieno fideles non fuistis quod
vestrum est quis dabit vobis (16:13) nemo servus potest
duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non
potestis Deo servire et mamonae (16:14) audiebant autem
omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum (16:15) et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia
quod hominibus altum est abominatio est ante Deum (16:16) lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim
facit (16:17) facilius est autem caelum et terram
praeterire quam de lege unum apicem cadere (16:18) omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit
moechatur (16:19) homo quidam erat dives et induebatur purpura
et bysso et epulabatur cotidie splendide (16:20) et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
(16:21) cupiens saturari de micis quae cadebant de
mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius (16:22) factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est
autem et dives et sepultus est in inferno (16:23) elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu
eius (16:24) et ipse clamans dixit pater Abraham miserere
mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac
flamma (16:25) et dixit illi Abraham fili recordare quia
recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero
cruciaris (16:26) et in his omnibus inter nos et vos chasma
magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc
transmeare (16:27) et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in
domum patris mei (16:28) habeo enim quinque
fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (16:29) et ait illi Abraham habent Mosen et
prophetas audiant illos (16:30) at ille dixit non
pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent (16:31)
ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis
resurrexerit credent
Chapter 17
(17:1) et ad discipulos suos ait inpossibile est ut
non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt (17:2) utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut
scandalizet unum de pusillis istis (17:3) adtendite vobis si
peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi (17:4) et si septies in die peccaverit in te et
septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi (17:5)
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem (17:6) dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut
granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
(17:7) quis autem vestrum habens servum arantem aut
pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe (17:8) et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post
haec tu manducabis et bibes (17:9) numquid gratiam
habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto (17:10) sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod
debuimus facere fecimus (17:11) et factum est dum
iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam (17:12) et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a
longe (17:13) et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor
miserere nostri (17:14) quos ut vidit
dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt (17:15) unus autem ex illis ut vidit quia mundatus
est regressus est cum magna voce magnificans Deum (17:16) et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
(17:17) respondens autem Iesus dixit nonne decem
mundati sunt et novem ubi sunt (17:18) non est inventus
qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena (17:19) et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit (17:20) interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum
Dei cum observatione (17:21) neque dicent ecce
hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est (17:22) et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non
videbitis (17:23) et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite
ire neque sectemini (17:24) nam sicut fulgur
coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
(17:25) primum autem oportet illum multa pati et
reprobari a generatione hac (17:26) et sicut factum
est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis (17:27) edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in
arcam et venit diluvium et perdidit omnes (17:28) similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant
aedificabant (17:29) qua die autem
exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit (17:30) secundum haec erit qua die Filius hominis
revelabitur (17:31) in illa hora qui
fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat
retro (17:32) memores estote uxoris Loth
(17:33) quicumque quaesierit animam suam salvare
perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam (17:34) dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
(17:35) duae erunt molentes in unum una adsumetur et
altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur (17:36)
respondentes dicunt illi ubi Domine (17:37) qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
Chapter 18
(18:1) dicebat autem et parabolam ad illos quoniam
oportet semper orare et non deficere (18:2) dicens iudex quidam
erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur (18:3)
vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de
adversario meo (18:4) et nolebat per
multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
(18:5) tamen quia molesta est mihi haec vidua
vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me (18:6) ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit (18:7) Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam
habebit in illis (18:8) dico vobis quia
cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
(18:9) dixit autem et ad quosdam qui in se
confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam (18:10)
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter
publicanus (18:11) Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus
gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic
publicanus (18:12) ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae
possideo (18:13) et publicanus a longe stans nolebat nec
oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
(18:14) dico vobis descendit hic iustificatus in
domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
(18:15) adferebant autem ad illum et infantes ut eos
tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos (18:16) Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim
regnum Dei (18:17) amen dico vobis quicumque non acceperit
regnum Dei sicut puer non intrabit in illud (18:18) et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam
possidebo (18:19) dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum
nemo bonus nisi solus Deus (18:20) mandata nosti non
occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et
matrem (18:21) qui ait haec omnia custodivi a iuventute
mea (18:22) quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi
deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere
me (18:23) his ille auditis contristatus est quia dives
erat valde (18:24) videns autem illum Iesus tristem factum
dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt (18:25) facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum
Dei (18:26) et dixerunt qui audiebant et quis potest
salvus fieri (18:27) ait illis quae
inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum (18:28) ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te (18:29) qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui
reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei (18:30) et non recipiat multo plura in hoc tempore
et in saeculo venturo vitam aeternam (18:31) adsumpsit autem
Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per
prophetas de Filio hominis (18:32) tradetur enim
gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur (18:33) et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget (18:34) et ipsi nihil horum intellexerunt et erat
verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur (18:35)
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam
mendicans (18:36) et cum audiret turbam praetereuntem
interrogabat quid hoc esset (18:37) dixerunt autem ei
quod Iesus Nazarenus transiret (18:38) et clamavit dicens
Iesu Fili David miserere mei (18:39) et qui praeibant
increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei (18:40) stans autem Iesus iussit illum adduci ad se
et cum adpropinquasset interrogavit illum (18:41) dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam (18:42) et Iesus dixit illi respice fides tua te
salvum fecit (18:43) et confestim vidit
et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
Chapter 19
(19:1) et ingressus perambulabat
Hiericho (19:2) et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat
princeps publicanorum et ipse dives (19:3) et quaerebat videre
Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat (19:4)
et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat
transiturus (19:5) et cum venisset ad
locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet
me manere (19:6) et festinans descendit et excepit illum
gaudens (19:7) et cum viderent omnes murmurabant dicentes
quod ad hominem peccatorem devertisset (19:8) stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si
quid aliquem defraudavi reddo quadruplum (19:9) ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit
Abrahae (19:10) venit enim Filius hominis quaerere et salvum
facere quod perierat (19:11) haec illis
audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim
regnum Dei manifestaretur (19:12) dixit ergo homo
quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti (19:13) vocatis autem decem servis suis dedit illis
decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio (19:14) cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare
super nos (19:15) et factum est ut rediret accepto regno et
iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
(19:16) venit autem primus dicens domine mna tua
decem mnas adquisivit (19:17) et ait illi euge
bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
(19:18) et alter venit dicens domine mna tua fecit
quinque mnas (19:19) et huic ait et tu
esto supra quinque civitates (19:20) et alter venit
dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario (19:21) timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non
seminasti (19:22) dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam
sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
(19:23) et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam
et ego veniens cum usuris utique exegissem illud (19:24) et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
(19:25) et dixerunt ei domine habet decem
mnas (19:26) dico autem vobis quia omni habenti dabitur
ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo (19:27) verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante
me (19:28) et his dictis praecedebat ascendens in
Hierosolyma (19:29) et factum est cum
adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos
suos (19:30) dicens ite in castellum quod contra est in
quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et
adducite (19:31) et si quis vos interrogaverit quare solvitis
sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat (19:32) abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
(19:33) solventibus autem illis pullum dixerunt
domini eius ad illos quid solvitis pullum (19:34) at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet (19:35) et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt
Iesum (19:36) eunte autem illo substernebant vestimenta
sua in via (19:37) et cum adpropinquaret iam ad descensum
montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas
viderant virtutibus (19:38) dicentes
benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis (19:39) et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad
illum magister increpa discipulos tuos (19:40) quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt (19:41) et ut adpropinquavit videns civitatem flevit
super illam dicens (19:42) quia si
cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis
tuis (19:43) quia venient dies in te et circumdabunt te
inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique (19:44) ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem
eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae (19:45) et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes (19:46) dicens illis scriptum est quia domus mea
domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum (19:47) et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis
quaerebant illum perdere (19:48) et non inveniebant
quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
Chapter 20
(20:1) et factum est in una dierum docente illo
populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
(20:2) et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua
potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem (20:3) respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
(20:4) baptismum Iohannis de caelo erat an ex
hominibus (20:5) at illi cogitabant inter se dicentes quia si
dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi (20:6) si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam
esse (20:7) et responderunt se nescire unde
esset (20:8) et Iesus ait illis neque ego dico vobis in
qua potestate haec facio (20:9) coepit autem dicere
ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis
temporibus (20:10) et in tempore misit ad cultores servum ut de
fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem (20:11) et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia
dimiserunt inanem (20:12) et addidit tertium
mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt (20:13) dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint
verebuntur (20:14) quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter
se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas (20:15)
et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus
vineae (20:16) veniet et perdet colonos istos et dabit
vineam aliis quo audito dixerunt illi absit (20:17) ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli (20:18) omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet
illum (20:19) et quaerebant principes sacerdotum et
scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit
similitudinem istam (20:20) et observantes
miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et
potestati praesidis (20:21) et interrogaverunt
illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei
doces (20:22) licet nobis dare tributum Caesari an
non (20:23) considerans autem dolum illorum dixit ad eos
quid me temptatis (20:24) ostendite mihi
denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris (20:25) et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt
Caesari et quae Dei sunt Deo (20:26) et non potuerunt
verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt (20:27) accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui
negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum (20:28) dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic
sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo (20:29) septem ergo fratres erant et primus accepit
uxorem et mortuus est sine filiis (20:30) et sequens accepit
illam et ipse mortuus est sine filio (20:31) et tertius accepit
illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt (20:32) novissima omnium mortua est et
mulier (20:33) in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor
siquidem septem habuerunt eam uxorem (20:34) et ait illis Iesus
filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias (20:35) illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque
ducunt uxores (20:36) neque enim ultra
mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
(20:37) quia vero resurgant mortui et Moses ostendit
secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob (20:38) Deus autem non est mortuorum sed vivorum
omnes enim vivunt ei (20:39) respondentes autem
quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti (20:40) et amplius non audebant eum quicquam interrogare (20:41) dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse (20:42) et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit
Dominus Domino meo sede a dextris meis (20:43) donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (20:44) David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est (20:45)
audiente autem omni populo dixit discipulis suis (20:46) adtendite a scribis qui volunt ambulare in
stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in
conviviis (20:47) qui devorant domos viduarum simulantes
longam orationem hii accipient damnationem maiorem
Chapter 21
(21:1) respiciens autem vidit eos qui mittebant
munera sua in gazofilacium divites (21:2) vidit autem et
quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo (21:3) et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit (21:4) nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in
munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit (21:5) et quibusdam dicentibus de templo quod
lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit (21:6) haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non
destruatur (21:7) interrogaverunt autem illum dicentes
praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient (21:8) qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus
adpropinquavit nolite ergo ire post illos (21:9) cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non
statim finis (21:10) tunc dicebat illis
surget gens contra gentem et regnum adversus regnum (21:11) terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna
erunt (21:12) sed ante haec omnia inicient vobis manus
suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen
meum (21:13) continget autem vobis in
testimonium (21:14) ponite ergo in
cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis (21:15) ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii
vestri (21:16) trademini autem a parentibus et fratribus et
cognatis et amicis et morte adficient ex vobis (21:17) et eritis odio omnibus propter nomen meum (21:18) et capillus de capite vestro non peribit (21:19) in patientia vestra possidebitis animas vestras (21:20) cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio
eius (21:21) tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et
qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam (21:22)
quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
(21:23) vae autem praegnatibus et nutrientibus in
illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic (21:24)
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur
a gentibus donec impleantur tempora nationum (21:25) et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus
maris et fluctuum (21:26) arescentibus
hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum
movebuntur (21:27) et tunc videbunt Filium hominis venientem in
nube cum potestate magna et maiestate (21:28) his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio
vestra (21:29) et dixit illis similitudinem videte
ficulneam et omnes arbores (21:30) cum producunt iam
ex se fructum scitis quoniam prope est aestas (21:31) ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
(21:32) amen dico vobis quia non praeteribit
generatio haec donec omnia fiant (21:33) caelum et terra
transibunt verba autem mea non transient (21:34) adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius
vitae et superveniat in vos repentina dies illa (21:35) tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
(21:36) vigilate itaque omni tempore orantes ut
digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis (21:37) erat autem diebus docens in templo noctibus
vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti (21:38) et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
Chapter 22
(22:1) adpropinquabat autem dies festus azymorum qui
dicitur pascha (22:2) et quaerebant
principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem (22:3) intravit autem Satanas in Iudam qui
cognominatur Scarioth unum de duodecim (22:4) et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet
eis (22:5) et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi
dare (22:6) et spopondit et quaerebat oportunitatem ut
traderet illum sine turbis (22:7) venit autem dies
azymorum in qua necesse erat occidi pascha (22:8) et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
(22:9) at illi dixerunt ubi vis
paremus (22:10) et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in
civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
(22:11) et dicetis patri familias domus dicit tibi
magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem (22:12)
et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
(22:13) euntes autem invenerunt sicut dixit illis et
paraverunt pascha (22:14) et cum facta esset
hora discubuit et duodecim apostoli cum eo (22:15) et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
(22:16) dico enim vobis quia ex hoc non manducabo
illud donec impleatur in regno Dei (22:17) et accepto calice
gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos (22:18) dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
(22:19) et accepto pane gratias egit et fregit et
dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
(22:20) similiter et calicem postquam cenavit dicens
hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur (22:21) verumtamen ecce manus tradentis me mecum est
in mensa (22:22) et quidem Filius hominis secundum quod
definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur (22:23) et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset
(22:24) facta est autem et contentio inter eos quis
eorum videretur esse maior (22:25) dixit autem eis
reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
(22:26) vos autem non sic sed qui maior est in vobis
fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator (22:27) nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum
sum sicut qui ministrat (22:28) vos autem estis
qui permansistis mecum in temptationibus meis (22:29) et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (22:30) ut edatis et bibatis super mensam meam in
regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel (22:31)
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut
triticum (22:32) ego autem rogavi pro te ut non deficiat
fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (22:33) qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire (22:34) et ille dixit dico tibi Petre non cantabit
hodie gallus donec ter abneges nosse me (22:35) et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at
illi dixerunt nihil (22:36) dixit ergo eis sed
nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat
gladium (22:37) dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod
scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem
habent (22:38) at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic
at ille dixit eis satis est (22:39) et egressus ibat
secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli (22:40) et cum pervenisset ad locum dixit illis
orate ne intretis in temptationem (22:41) et ipse avulsus
est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat (22:42) dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua
fiat (22:43) apparuit autem illi angelus de caelo
confortans eum et factus in agonia prolixius orabat (22:44) et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (22:45) et cum surrexisset ab oratione et venisset
ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia (22:46) et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem (22:47) adhuc eo loquente ecce turba et qui
vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
(22:48) Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium
hominis tradis (22:49) videntes autem hii
qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio (22:50) et percussit unus ex illis servum principis
sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram (22:51) respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit
eum (22:52) dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se
principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et
fustibus (22:53) cum cotidie vobiscum fuerim in templo non
extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum (22:54) conprehendentes autem eum duxerunt ad domum
principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe (22:55) accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio
eorum (22:56) quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem
ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat (22:57) at ille negavit eum dicens mulier non novi illum (22:58) et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non
sum (22:59) et intervallo facto quasi horae unius alius
quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est (22:60) et ait Petrus homo nescio quod dicis et
continuo adhuc illo loquente cantavit gallus (22:61) et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia
priusquam gallus cantet ter me negabis (22:62) et egressus foras Petrus flevit amare (22:63) et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes (22:64) et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est
qui te percussit (22:65) et alia multa
blasphemantes dicebant in eum (22:66) et ut factus est
dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
dicentes si tu es Christus dic nobis (22:67) et ait illis si
vobis dixero non creditis mihi (22:68) si autem et
interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis (22:69) ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei (22:70) dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei
qui ait vos dicitis quia ego sum (22:71) at illi dixerunt
quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius
Chapter 23
(23:1) et surgens omnis multitudo eorum duxerunt
illum ad Pilatum (23:2) coeperunt autem
accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et
dicentem se Christum regem esse (23:3) Pilatus autem
interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis (23:4) ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et
turbas nihil invenio causae in hoc homine (23:5) at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a
Galilaea usque huc (23:6) Pilatus autem
audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset (23:7) et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis
erat illis diebus (23:8) Herodes autem viso
Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et
sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (23:9) interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
(23:10) stabant etiam principes sacerdotum et
scribae constanter accusantes eum (23:11) sprevit autem
illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum (23:12) et facti sunt amici Herodes et Pilatus in
ipsa die nam antea inimici erant ad invicem (23:13) Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
(23:14) dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem
quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in
quibus eum accusatis (23:15) sed neque Herodes
nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei (23:16) emendatum ergo illum dimittam (23:17) necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum (23:18)
exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis
Barabban (23:19) qui erat propter seditionem quandam factam
in civitate et homicidium missus in carcerem (23:20) iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum (23:21) at illi succlamabant dicentes crucifige
crucifige illum (23:22) ille autem tertio
dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et
dimittam (23:23) at illi instabant vocibus magnis postulantes
ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum (23:24) et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum (23:25) dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem
petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum (23:26) et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt
illi crucem portare post Iesum (23:27) sequebatur autem
illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum (23:28) conversus autem ad illas Iesus dixit filiae
Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros (23:29) quoniam ecce venient dies in quibus dicent
beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt (23:30) tunc incipient dicere montibus cadite super
nos et collibus operite nos (23:31) quia si in viridi
ligno haec faciunt in arido quid fiet (23:32) ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur (23:33) et postquam venerunt in locum qui vocatur
Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris (23:34) Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non
enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes (23:35) et stabat populus expectans et deridebant
illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei
electus (23:36) inludebant autem ei et milites accedentes et
acetum offerentes illi (23:37) dicentes si tu es
rex Iudaeorum salvum te fac (23:38) erat autem et
superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex
Iudaeorum (23:39) unus autem de his qui pendebant latronibus
blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos (23:40) respondens autem alter increpabat illum
dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es (23:41) et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
(23:42) et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum
veneris in regnum tuum (23:43) et dixit illi
Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso (23:44) erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam
horam (23:45) et obscuratus est sol et velum templi
scissum est medium (23:46) et clamans voce
magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
(23:47) videns autem centurio quod factum fuerat
glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat (23:48) et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes
pectora sua revertebantur (23:49) stabant autem
omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
(23:50) et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio
vir bonus et iustus (23:51) hic non
consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum
Dei (23:52) hic accessit ad Pilatum et petiit corpus
Iesu (23:53) et depositum involvit sindone et posuit eum
in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat (23:54) et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat (23:55) subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum
positum erat corpus eius (23:56) et revertentes
paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
Chapter 24
(24:1) una autem sabbati valde diluculo venerunt ad
monumentum portantes quae paraverant aromata (24:2) et invenerunt lapidem revolutum a monumento (24:3) et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu (24:4) et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste
fulgenti (24:5) cum timerent autem et declinarent vultum in
terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis (24:6) non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea
esset (24:7) dicens quia oportet Filium hominis tradi in
manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere (24:8) et recordatae sunt verborum eius (24:9) et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus
(24:10) erat autem Maria Magdalene et Iohanna et
Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec (24:11) et visa sunt ante illos sicut deliramentum
verba ista et non credebant illis (24:12) Petrus autem
surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum
fuerat (24:13) et ecce duo ex illis ibant ipsa die in
castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus (24:14) et ipsi loquebantur ad invicem de his
omnibus quae acciderant (24:15) et factum est dum
fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis (24:16) oculi autem illorum tenebantur ne eum
agnoscerent (24:17) et ait ad illos
qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes (24:18) et respondens unus cui nomen Cleopas dixit
ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
(24:19) quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu
Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo (24:20) et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum
et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum (24:21) nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies
hodie quod haec facta sunt (24:22) sed et mulieres
quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum (24:23) et non invento corpore eius venerunt
dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere (24:24)
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt
ipsum vero non viderunt (24:25) et ipse dixit ad
eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae (24:26) nonne haec oportuit pati Christum et ita
intrare in gloriam suam (24:27) et incipiens a
Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
(24:28) et adpropinquaverunt castello quo ibant et
ipse se finxit longius ire (24:29) et coegerunt illum
dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
(24:30) et factum est dum recumberet cum illis
accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis (24:31) et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
(24:32) et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum
ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas (24:33) et surgentes eadem hora regressi sunt in
Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant (24:34) dicentes quod surrexit Dominus vere et
apparuit Simoni (24:35) et ipsi narrabant
quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis (24:36)
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum
nolite timere (24:37) conturbati vero et
conterriti existimabant se spiritum videre (24:38) et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
(24:39) videte manus meas et pedes quia ipse ego sum
palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (24:40) et cum hoc dixisset ostendit eis manus et
pedes (24:41) adhuc autem illis non credentibus et
mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur (24:42) at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis (24:43)
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis (24:44) et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus
sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et
prophetis et psalmis de me (24:45) tunc aperuit illis
sensum ut intellegerent scripturas (24:46) et dixit eis
quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
(24:47) et praedicari in nomine eius paenitentiam et
remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma (24:48)
vos autem estis testes horum (24:49) et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini
virtutem ex alto (24:50) eduxit autem eos
foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis (24:51) et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
(24:52) et ipsi adorantes regressi sunt in
Hierusalem cum gaudio magno (24:53) et erant semper in
templo laudantes et benedicentes Deum amen
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM
[End of The Book of Luke]