The Book of Zephaniah
INCIPIT SOFONIAS PROPHETA
Chapter 1
(1:1) verbum Domini quod factum est ad Sofoniam
filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis
Iuda (1:2) congregans congregabo omnia a facie terrae
dicit Dominus (1:3) congregans hominem
et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie
terrae dicit Dominus (1:4) et extendam manum
meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina
aedituorum cum sacerdotibus (1:5) et eos qui adorant
super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom (1:6) et qui avertuntur de post tergum Domini et qui
non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum (1:7)
silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam
sanctificavit vocatos suos (1:8) et erit in die
hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste
peregrina (1:9) et visitabo omnem
qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et
dolo (1:10) et erit in die illa dicit Dominus vox
clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus (1:11) ululate habitatores pilae conticuit omnis
populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento (1:12)
et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros
defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male
(1:13) et erit fortitudo eorum in direptionem et
domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum
earum (1:14) iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox
nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis (1:15)
dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies
tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis (1:16)
dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos
excelsos (1:17) et tribulabo
homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus
eorum sicut stercora (1:18) sed et argentum
eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra
quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram
Chapter 2
(2:1) convenite congregamini gens non
amabilis (2:2) priusquam pariat
iussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos
dies furoris Domini (2:3) quaerite Dominum
omnes mansueti terrae qui iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo
abscondamini in die furoris Domini (2:4)
quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient et Accaron
eradicabitur (2:5) vae qui habitatis
funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut
non sit inhabitator (2:6) et erit funiculus
maris requies pastorum et caulae pecorum (2:7)
et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi pascentur in domibus Ascalonis
ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum
(2:8) audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum
Ammon quae exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum (2:9) propterea vivo ego dicit Dominus exercituum
Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et
desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt
eos (2:10) hoc eis eveniet pro superbia sua quia
blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum (2:11)
horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terrae et adorabunt eum vir de
loco suo omnes insulae gentium (2:12) sed et vos
Aethiopes interfecti gladio meo eritis (2:13)
et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et ponet speciosam in
solitudinem et in invium et quasi desertum (2:14)
et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium et onocrotalus et ericius in
liminibus eius morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur
eius (2:15) haec est civitas gloriosa habitans in
confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum
cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam
Chapter 3
(3:1) vae provocatrix et redempta civitas
columba (3:2) non audivit vocem et
non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit (3:3) principes eius in medio eius quasi leones
rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane (3:4)
prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste
egerunt contra legem (3:5) Dominus iustus in
medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem
iniquus confusionem (3:6) disperdi gentes et
dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum
non remanente viro nec ullo habitatore (3:7)
dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter
omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas
(3:8) quapropter expecta me dicit Dominus in die
resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas
indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
(3:9) quia tunc reddam populis labium electum ut
vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno (3:10)
ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus
mihi (3:11) in die illa non confunderis super cunctis
adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae
et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo (3:12)
et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine
Domini (3:13) reliquiae Israhel
non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi
pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat (3:14)
lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia
Hierusalem (3:15) abstulit Dominus
iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
(3:16) in die illa dicetur Hierusalem noli timere
Sion non dissolvantur manus tuae (3:17)
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia
silebit in dilectione tua exultabit super te in laude (3:18)
nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super
eis obprobrium (3:19) ecce ego
interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat
congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum (3:20) in tempore illo quo adducam vos et in tempore
quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem
vestram coram oculis vestris dicit Dominus
EXPLICIT SOFONIAS PROPHETA
[End of The Book of Zephaniah]