The Book of Zechariah
INCIPIT ZACCHARIAS PROPHETA
Chapter 1
(1:1) in mense octavo in anno secundo Darii factum
est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens (1:2) iratus est Dominus super patres vestros
iracundia (1:3) et dices ad eos haec
dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus
exercituum (1:4) ne sitis sicut
patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis
vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit
Dominus (1:5) patres vestri ubi
sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent (1:6)
verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non
conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis
secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis (1:7)
in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est
verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens (1:8) vidi per noctem et ecce vir ascendens super
equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et
albi (1:9) et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad
me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec (1:10)
et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut
perambularent terram (1:11) et responderunt
angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et
quiescit (1:12) et respondit
angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus
es iste septuagesimus annus est (1:13) et respondit
Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria (1:14)
et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus
exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno (1:15)
et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero
adiuverunt in malum (1:16) propterea haec
dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et
perpendiculum extendetur super Hierusalem (1:17)
adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis
et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem (1:18)
et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua (1:19) et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid
sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem
(1:20) et ostendit mihi Dominus quattuor
fabros (1:21) et dixi quid isti
veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum
levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super
terram Iuda ut dispergerent eam
Chapter 2
(2:1) et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et
in manu eius funiculus mensorum (2:2) et dixi quo tu vadis
et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
(2:3) et ecce angelus qui loquebatur in me
egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius (2:4)
et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur
Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius (2:5)
et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio
eius (2:6) o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus
quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus (2:7)
o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis (2:8) quia haec dicit Dominus exercituum post
gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi
eius (2:9) quia ecce ego levo manum meam super eos et
erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
(2:10) lauda et laetare filia Sion quia ecce ego
venio et habitabo in medio tui ait Dominus (2:11)
et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et
habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te (2:12)
et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc
Hierusalem (2:13) sileat omnis caro a
facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo
Chapter 3
(3:1) et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum
stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei (3:2) et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in
te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de
igne (3:3) et Iesus erat indutus vestibus sordidis et
stabat ante faciem angeli (3:4) qui respondit et ait
ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te
iniquitatem tuam et indui te mutatoriis (3:5)
et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt cidarim mundam super
caput eius et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat (3:6)
et contestabatur angelus Domini Iesum dicens (3:7)
haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam
custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic
adsistunt (3:8) audi Iesu sacerdos
magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum
orientem (3:9) quia ecce lapis quem
dedi coram Iesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum
et auferam iniquitatem terrae illius in die una (3:10)
in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter
ficum
Chapter 4
(4:1) et reversus est angelus qui loquebatur in me
et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo (4:2)
et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas
eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant
super caput illius (4:3) et duae olivae super
illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius (4:4)
et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine
mi (4:5) et respondit angelus qui loquebatur in me et
dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi (4:6)
et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in
exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum (4:7)
quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et
exaequabit gratiam gratiae eius (4:8) et factum est verbum
Domini ad me dicens (4:9) manus Zorobabel
fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad
vos (4:10) quis enim despexit dies parvos et laetabuntur
et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa
terra (4:11) et respondi et dixi ad eum quid sunt duae
olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius (4:12)
et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo
rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro (4:13)
et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine
(4:14) et dixit isti duo filii olei qui adsistunt
Dominatori universae terrae
Chapter 5
(5:1) et conversus sum et levavi oculos meos et vidi
et ecce volumen volans (5:2) et dixit ad me quid
tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem
cubitorum (5:3) et dixit ad me haec
est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et
omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur (5:4)
educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis
in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides
eius (5:5) et egressus est angelus qui loquebatur in me
et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur (5:6)
et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum
in universa terra (5:7) et ecce talentum
plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae (5:8)
et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam
in os eius (5:9) et levavi oculos
meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et
levaverunt amphoram inter terram et caelum (5:10)
et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram
(5:11) et dixit ad me ut aedificetur ei domus in
terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam
Chapter 6
(6:1) et conversus sum et levavi oculos meos et vidi
et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes montes aerei
(6:2) in quadriga prima equi rufi et in quadriga
secunda equi nigri (6:3) et in quadriga
tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes (6:4)
et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec domine
mi (6:5) et respondit angelus et ait ad me isti sunt
quattuor venti caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae (6:6) in quo erant equi nigri egrediebantur in terra
aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri (6:7) qui autem erant robustissimi exierunt et
quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt
terram (6:8) et vocavit me et
locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra
aquilonis (6:9) et factum est verbum
Domini ad me dicens (6:10) sume a
transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii
Sofoniae qui venerunt de Babylone (6:11)
et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech
sacerdotis magni (6:12) et loqueris ad eum
dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit
templum Domino (6:13) et ipse extruet
templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super
solio suo et consilium pacis erit inter duos illos (6:14)
et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo
Domini (6:15) et qui procul sunt
venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si
auditu audieritis vocem Domini Dei vestri
Chapter 7
(7:1) et factum est in anno quarto Darii regis
factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu (7:2) et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech
et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini (7:3)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid
flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis
(7:4) et factum est verbum Domini exercituum ad me
dicens (7:5) loquere ad omnem
populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos
septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi (7:6)
et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis
bibistis (7:7) numquid non sunt
verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta
ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur (7:8) et factum est verbum Domini ad Zacchariam
dicens (7:9) haec ait Dominus
exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre
suo (7:10) et viduam et pupillum et advenam et pauperem
nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo (7:11)
et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt
ne audirent (7:12) et cor suum
posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum
prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum (7:13)
et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit
Dominus exercituum (7:14) et dispersi eos per
omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt
terram desiderabilem in desertum
Chapter 8
(8:1) et factum est verbum Domini exercituum
dicens (8:2) haec dicit Dominus
exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam (8:3) haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad
Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons
sanctificatus (8:4) haec dicit Dominus
exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae multitudine
dierum (8:5) et plateae civitatis
conplebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis eius (8:6)
haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi
huius in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum
(8:7) haec dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo
populum meum de terra orientis et de terra occasus solis (8:8)
et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero
eis in Deum in veritate et iustitia (8:9)
haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui auditis in diebus his
sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum
aedificaretur (8:10) siquidem ante dies
illos merces hominum non erat nec merces iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae
tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum (8:11)
nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius dicit Dominus
exercituum (8:12) sed semen pacis
erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam
reliquias populi huius universa haec (8:13)
et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo
vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae (8:14)
quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam
provocassent patres vestri me dicit Dominus (8:15)
et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem
et domui Iuda nolite timere (8:16) haec sunt ergo
verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in
portis vestris (8:17) et unusquisque
malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec
sunt quae odi dicit Dominus (8:18) et factum est
verbum Domini exercituum ad me dicens (8:19)
haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi
et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum
et pacem diligite (8:20) haec dicit Dominus
exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis (8:21)
et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et
quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego (8:22)
et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in
Hierusalem et deprecandam faciem Domini (8:23)
haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex
omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam
Deus vobiscum est
Chapter 9
(9:1) onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci
requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel (9:2)
Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam
valde (9:3) et aedificavit Tyrus munitionem suam et
coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum (9:4)
ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni
devorabitur (9:5) videbit Ascalon et
timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon
non habitabitur (9:6) et sedebit separator
in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum (9:7)
et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et
relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
(9:8) et circumdabo domum meam ex his qui militant
mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis
meis (9:9) exulta satis filia Sion iubila filia
Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum
filium asinae (9:10) et disperdam
quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et
potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae (9:11) tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti
vinctos tuos de lacu in quo non est aqua (9:12)
convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam
tibi (9:13) quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum
implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium
fortium (9:14) et Dominus Deus
super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine
austri (9:15) Dominus exercituum
proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur
ut fialae et quasi cornua altaris (9:16)
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides
sancti elevantur super terram eius (9:17)
quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum
germinans virgines
Chapter 10
(10:1) petite a Domino pluviam in tempore serotino
et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro (10:2) quia simulacra locuta sunt inutile et divini
viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex
adfligentur quia non est eis pastor (10:3)
super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus
exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello (10:4) ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso
arcus proelii ex ipso egredietur omnis exactor simul (10:5)
et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus
cum eis et confundentur ascensores equorum (10:6)
et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et convertam eos quia miserebor
eorum et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam
eos (10:7) et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur
cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum in Domino
(10:8) sibilabo eis et congregabo illos quia redemi
eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati (10:9)
et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et
revertentur (10:10) et reducam eos de
terra Aegypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis
locus (10:11) et transibit in maris freto et percutiet in
mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti
recedet (10:12) confortabo eos in
Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus
Chapter 11
(11:1) aperi Libane portas tuas et comedat ignis
cedros tuas (11:2) ulula abies quia
cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus
munitus (11:3) vox ululatus
pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia
Iordanis (11:4) haec dicit Dominus
Deus meus pasce pecora occisionis (11:5)
quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes benedictus
Dominus divites facti sumus et pastores eorum non parcebant eis (11:6)
et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus ecce ego tradam homines
unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu
eorum (11:7) et pascam pecus occisionis propter hoc o
pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi
gregem (11:8) et succidi tres
pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me
(11:9) et dixi non pascam vos quod moritur moriatur
et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui (11:10) et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et
abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis (11:11) et in irritum deductum est in die illa et
cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est (11:12) et dixi ad eos si bonum est in oculis
vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta
argenteos (11:13) et dixit Dominus
ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et
proieci illos in domo Domini ad statuarium (11:14)
et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur Funiculus ut dissolverem
germanitatem inter Iudam et inter Israhel (11:15)
et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stulti
(11:16) quia ecce ego suscitabo pastorem in terra
qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et
carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet (11:17)
o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum
dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur
Chapter 12
(12:1) onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus
extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo (12:2)
ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et
Iuda erit in obsidione contra Hierusalem (12:3)
et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui
levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terrae
(12:4) in die illa dicit Dominus percutiam omnem
equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum
populorum percutiam in caecitate (12:5)
et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino
exercituum Deo eorum (12:6) in die illo ponam
duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad
sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem
(12:7) et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in
principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam
(12:8) in die illo proteget Dominus habitatores
Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus
Domini in conspectu eius (12:9) et erit in die illa
quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Hierusalem (12:10)
et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et
precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super
eum ut doleri solet in morte primogeniti (12:11)
in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo
Mageddon (12:12) et planget terra
familiae et familiae seorsum familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum
(12:13) familiae domus Nathan seorsum et mulieres
eorum seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum et mulieres eorum
seorsum (12:14) omnes familiae
reliquae familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum
Chapter 13
(13:1) in die illa erit fons patens domus David et
habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae (13:2)
et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et
non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra (13:3) et erit cum prophetaverit quispiam ultra
dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et
configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit (13:4) et erit in die illa confundentur prophetae
unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur
(13:5) sed dicet non sum propheta homo agricola ego
sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea (13:6)
et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum
in domo eorum qui diligebant me (13:7) framea suscitare
super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur
oves et convertam manum meam ad parvulos (13:8)
et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et
tertia pars relinquetur in ea (13:9) et ducam tertiam
partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen
meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus
Chapter 14
(14:1) ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia
tua in medio tui (14:2) et congregabo omnes
gentes ad Hierusalem in proelium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et
egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe
(14:3) et egredietur Dominus et proeliabitur contra
gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis (14:4)
et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad
orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et
separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem (14:5)
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad
proximum et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus
meus omnesque sancti cum eo (14:6) et erit in die illa
non erit lux sed frigus et gelu (14:7) et erit dies una
quae nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperae erit lux (14:8) et erit in die illa exibunt aquae vivae de
Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme
erunt (14:9) et erit Dominus rex super omnem terram in die
illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum (14:10)
et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et
exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque ad portam Angulorum
et a turre Ananehel usque ad torcularia regis (14:11)
et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed sedebit Hierusalem
secura (14:12) et haec erit plaga
qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis
super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore
suo (14:13) in die illo erit tumultus Domini magnus in
eis et adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super manum proximi sui
(14:14) sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et
congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multae satis
(14:15) et sic erit ruina equi et muli cameli et
asini et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec (14:16) et omnes qui reliqui fuerint de universis
gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et
celebrent festivitatem tabernaculorum (14:17)
et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum
exercituum non erit super eos imber (14:18)
quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit
ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem
tabernaculorum (14:19) hoc erit peccatum
Aegypti et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem
tabernaculorum (14:20) in die illo erit
quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram
altari (14:21) et erit omnis
lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis
et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo
EXPLICIT ZACCHARIAS PROPHETA
[End of The Book of Zechariah]