The Book of Wisdom
INCIPIT LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS
Chapter 1
(1:1) diligite iustitiam qui iudicatis terram
sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum (1:2) quoniam invenitur ab his qui non temptant
illum apparet autem eis qui fidem habent in illum (1:3) perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit
insipientes (1:4) quoniam in malivolam
animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis (1:5) sanctus enim spiritus disciplinae effugiet
fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente
iniquitate (1:6) benignus est enim
spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis
eius scrutator est verus et linguae illius auditor (1:7) quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet
vocis (1:8) propter hoc qui loquitur iniqua non potest
latere nec praeteriet illum corripiens iudicium (1:9) in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad
correptionem iniquitatum illius (1:10) quoniam auris zeli
audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur (1:11) custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam
responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (1:12) nolite zelare mortem in errore vitae vestrae
neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum (1:13) quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum (1:14) creavit enim ut essent omnia et sanabiles
nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in
terra (1:15) iustitia enim inmortalis est
(1:16) impii autem manibus et verbis arcessierunt
illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex
parte illius
Chapter 2
(2:1) dixerunt enim apud se cogitantes non recte
exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus
sit reversus ab inferis (2:2) quia ex nihilo nati
sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo
scintillae ad commovendum cor nostrum (2:3) quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita
nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius
adgravata (2:4) et nomen nostrum
oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum (2:5) umbrae enim transitus est tempus nostrum et
non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur (2:6) venite ergo et fruamur bonis quae sunt et
utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter (2:7) vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis
(2:8) coronemus nos rosis antequam marcescant nullum
pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (2:9) ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
(2:10) opprimamus pauperem iustum et non parcamus
viduae nec veterani revereamur canos multi temporis (2:11) sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur
(2:12) circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis
est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata
disciplinae nostrae (2:13) promittit scientiam
Dei se habere et filium Dei se nominat (2:14) factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum (2:15)
gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et
inmutatae sunt viae eius (2:16) tamquam nugaces
aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum
et gloriatur patrem Deum se habere (2:17) videamus ergo si
sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima
illius (2:18) si enim est verus filius Dei suscipiet illum
et liberabit eum de manu contrariorum (2:19) contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam
ipsius (2:20) morte turpissima condemnemus illum erit enim
ei respectus ex sermonibus illius (2:21) haec cogitaverunt
et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum (2:22) et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem
animarum sanctarum (2:23) quoniam Deus
creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum (2:24) invidia autem diaboli mors introivit in orbem
terrarum (2:25) imitantur autem illum qui sunt ex parte
illius
Chapter 3
(3:1) iustorum autem animae in manu Dei sunt et non
tanget illos tormentum mortis (3:2) visi sunt in oculis
insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum (3:3) et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace (3:4) et si coram hominibus tormenta passi sunt spes
illorum inmortalitate plena est (3:5) et in paucis vexati
in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se (3:6) tamquam aurum in fornace probavit illos et
quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum (3:7) fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto
discurrent (3:8) iudicabunt nationes
et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum (3:9) qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam
donum et pax est electis illius (3:10) impii autem
secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
(3:11) sapientiam enim et disciplinam qui abicit
infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum
sunt (3:12) mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi
filii eorum (3:13) maledicta creatura
illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione
animarum (3:14) et spado qui non operatus est per manus suas
iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo
Domini acceptissima (3:15) bonorum enim
laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae (3:16)
filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen
exterminabitur (3:17) et si quidem longae
vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
(3:18) et si celerius defuncti fuerint non habebunt
spem nec in die agnitionis adlocutionem (3:19) nationis enim iniquae dirae sunt consummationes
Chapter 4
(4:1) melior est generatio cum claritate
inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
(4:2) cum praesens est imitantur illam et desiderant
eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium
vincens (4:3) multigena autem impiorum multitudo non erit
utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
(4:4) et si in ramis in tempore germinaverint
infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur (4:5) confringentur rami inconsummati et fructus
illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti (4:6) ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in
interrogatione sua (4:7) iustus autem si
morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit (4:8) senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus
hominibus (4:9) et aetas senectutis
vita inmaculata (4:10) placens Deo factus
dilectus et vivens inter peccatores translatus est (4:11) raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
(4:12) fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et
inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia (4:13) consummatus in brevi explevit tempora multa (4:14) placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum
populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia (4:15) quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos
illius et respectus in electos illius (4:16) condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam
iniusti (4:17) videbunt enim finem sapientis et non
intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (4:18) videbunt enim et contemnent illos autem
Dominus inridebit (4:19) et erunt post haec
decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce
et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum
periet (4:20) venient in cogitatione peccatorum suorum
timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum
Chapter 5
(5:1) tunc stabunt iusti in magna constantia
adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum (5:2)
videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae
salutis (5:3) dicent inter se paenitentiam agentes et per
angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine
inproperii (5:4) nos insensati vitam
illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore (5:5) quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est
(5:6) ergo erravimus a via veritatis et iustitiae
lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis (5:7) lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini
ignoravimus (5:8) quid nobis profuit
superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis (5:9) transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens (5:10) et tamquam navis quae pertransit fluctuantem
aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in
fluctibus (5:11) aut avis quae
transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem
ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur
itineris illius (5:12) aut tamquam
sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus
illius (5:13) sic et nos nati continuo desivimus esse et
virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
(5:14) talia dixerunt et peccaverunt
(5:15) quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a
vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus
est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis (5:16) iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud
Altissimum (5:17) ideo accipient
regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet
illos (5:18) accipiet armaturam zelus illius et armabit
creaturam ad ultionem inimicorum (5:19) induet pro torace
iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum (5:20) sumet scutum inexpugnabilem aequitatem (5:21) acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra
insensatos (5:22) ibunt directae
emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum
insilient (5:23) et a petrosa ira
plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter
(5:24) contra illos stabit spiritus virtutis et
tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet
sedes potentium
Chapter 6
(6:1) melior est sapientia quam vires et vir prudens
magis quam fortis (6:2) audite ergo reges et
intellegite discite iudices finium terrae (6:3) praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
(6:4) quoniam data est a Domino potestas vobis et
virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur (6:5) quoniam cum essetis ministri regni illius non
recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
(6:6) horrende et cito apparebit vobis quoniam
iudicium durissimum in his qui praesunt fiet (6:7) exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
(6:8) non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus
nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro
omnibus (6:9) fortioribus autem fortior instat
cruciatio (6:10) ad vos ergo reges
sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis (6:11) qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid
respondeant (6:12) concupiscite ergo
sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam (6:13) clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et
invenietur ab his qui quaerunt illam (6:14) praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat (6:15) qui de luce vigilaverit ad illam non
laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet (6:16) cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit
securus (6:17) quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in
viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis (6:18) initium enim illius verissima est disciplinae
concupiscentia (6:19) cura ergo
disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio
incorruptionis est (6:20) incorruptio autem
facit esse proximum Deo (6:21) concupiscentia
itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum (6:22) si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum
regnetis (6:23) (6:24) quid est autem
sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis
investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem (6:25) neque cum invidia tabescente iter habebo
quoniam ista non erit particeps sapientiae (6:26) multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum
est (6:27) ergo accipite disciplinam per sermones meos
et proderit vobis
Chapter 7
(7:1) sum quidem et ego mortalis homo similis
omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum
caro (7:2) decem mensuum tempore coagulatus in sanguine
ex semine hominis et delectamento somni conveniente (7:3) et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem
omnibus emisi plorans (7:4) in involumentis
nutritus sum et curis magnis (7:5) nemo enim ex regibus
aliud habuit nativitatis initium (7:6) unus ergo introitus
est omnibus ad vitam et similis exitus (7:7) propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus
sapientiae (7:8) et praeposui illam
regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius (7:9)
nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena
est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius (7:10)
super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam
inextinguibile est lumen illius (7:11) venerunt autem mihi
omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius (7:12) et laetatus sum in omnibus quoniam
antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est (7:13) quam sine fictione didici et sine invidia
communico et honestatem illius non abscondo (7:14) infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei
propter disciplinae dona commendati (7:15) mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et
sapientiae dux est et sapientium emendator (7:16) in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae
disciplina (7:17) ipse enim mihi
dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes
elementorum (7:18) initium et
consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones
temporum (7:19) anni cursus et stellarum
dispositiones (7:20) naturas animalium
et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
(7:21) et quaecumque sunt absconsa et inprovisa
didici omnium enim artifex docuit me sapientia (7:22) est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus
incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (7:23) humanus stabilis certus securus omnem habens
virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
(7:24) omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia
adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam (7:25) vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo
nihil inquinatum in illa incurrit (7:26) candor est enim
lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius (7:27) et cum sit una omnia potest et permanens in
se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas
constituit (7:28) neminem enim
diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat (7:29) est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur
prior (7:30) illi enim succedit nox sapientiam autem non
vincit malitia
Chapter 8
(8:1) adtingit enim a fine usque ad finem fortiter
et disponit omnia suaviter (8:2) hanc amavi et
exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius
(8:3) generositatem glorificat contubernium habens
Dei sed et omnium Dominus dilexit illam (8:4) doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius (8:5) et si divitiae appetuntur in vita quid
sapientiae locupletius quae omnia operatur (8:6) si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex
(8:7) et si iustitiam quis diligit labores huius
magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est
in vita hominibus (8:8) et si multitudinem
scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones
argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum
(8:9) proposui ergo hanc adducere mihi ad
convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii
mei (8:10) habebo propter hanc claritatem ad turbas et
honorem apud seniores iuvenis (8:11) acutus inveniar in
iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
(8:12) tacentem me sustinebunt et loquentem me
respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent (8:13) propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt
relinquam (8:14) disponam populos et
nationes mihi erunt subiectae (8:15) timebunt me
audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis (8:16) intrans in domum meam conquiescam cum illa
non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et
gaudium (8:17) haec cogitans apud me et commemorans in corde
meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae (8:18) et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in
certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut
mihi illam adsumerem (8:19) puer autem eram
ingeniosus et sortitus sum animam bonam (8:20) et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum (8:21)
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat
sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis
meis
Chapter 9
(9:1) Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui
fecisti omnia verbo tuo (9:2) et sapientia tua
constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est (9:3) ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium
iudicet (9:4) da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam
et noli me reprobare a pueris tuis (9:5) quoniam ego servus
tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et
legum (9:6) et si quis erit consummatus inter filios
hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur (9:7) tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum (9:8) dixisti aedificare templum in monte sancto tuo
et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab
initio (9:9) et tecum sapientia quae novit opera tua quae
et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in
praeceptis tuis (9:10) mitte illam de
sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid
acceptum sit apud te (9:11) scit enim illa
omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
(9:12) et erunt accepta opera mea et disponam
populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei (9:13) quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit
Dominus (9:14) cogitationes enim mortalium timidae et
incertae providentiae nostrae (9:15) corpus enim quod
corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
(9:16) et difficile aestimamus quae in terra sunt et
quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
(9:17) sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis
sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis (9:18) et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt
homines (9:19) et per sapientiam sanati sunt
Chapter 10
(10:1) haec illum qui primus finctus est patrem
orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit (10:2) et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia (10:3) ab hac ut recessit iniustus in ira sua per
iram homicidii fraternitatis deperiit (10:4) propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum
gubernans (10:5) haec et in consensu
nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia
fortem custodivit (10:6) haec iustum a
pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli (10:7) cuius in testimonium nequitiae fumigabunda
constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans
figmentum salis (10:8) sapientiam enim
praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus
memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent (10:9) sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit (10:10) haec profugum irae fratris iustum deduxit
per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus
et conplevit labores illius (10:11) in fraude
circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit (10:12)
custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit
illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (10:13)
haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum
illo in foveam (10:14) et in vinculis non
dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces
ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam (10:15)
haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum
conprimebant (10:16) intravit in animam
servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis (10:17)
et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit
illis in velamento diei et in luce stellarum nocte (10:18)
transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
(10:19) inimicos autem illorum demersit in mare et
ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum (10:20) et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum
et victricem manum tuam laudaverunt pariter (10:21)
quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit
dissertas
Chapter 11
(11:1) direxit opera illorum in manibus prophetae
sancti (11:2) iter fecerunt per deserta quae non
inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas (11:3) steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt (11:4)
sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies
sitis de lapide duro (11:5) per quae enim
poenas passi sunt inimici illorum (11:6) per haec cum illis
deesset bene cum illis actum est (11:7) nam pro fonte
quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis (11:8) qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam
insperate (11:9) ostendens per sitim
quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares (11:10) cum enim temptati sunt et quidem cum
misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta
paterentur (11:11) hos quidem tamquam
pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti (11:12) absentes enim et praesentes similiter
torquebantur (11:13) duplex enim illos
acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum (11:14)
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt
Dominum (11:15) quem enim in expositione prava proiectum
deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens (11:16)
pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant
mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in
vindictam (11:17) ut scirent quia
per quae peccat quis per haec et torquetur (11:18)
non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex
materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (11:19) aut novi generis ira plenas et ignotas
bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas
emittentes (11:20) quarum non solum
laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere (11:21) sed et sine his uno spiritu occidi poterant
persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero
et pondere disposuisti (11:22) multum enim valere
tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet (11:23)
quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta
roris antelucani quae descendit in terram (11:24)
sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter
paenitentiam (11:25) diligis enim omnia
quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti (11:26) quomodo autem posset aliquid permanere nisi
tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur (11:27)
parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
Chapter 12
(12:1) bonus enim spiritus tuus est in
omnibus (12:2) propter quod hos qui exerrant partibus
corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
(12:3) et illos enim antiquos inhabitatores sanctae
tuae terrae odiens (12:4) quoniam odibilia
tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta (12:5) et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis
a medio sacramento tuo (12:6) et auctores
parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum (12:7) ut dignam perciperent peregrinationem
puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra (12:8) sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos
paulatim exterminarent (12:9) non quia inpotens
eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
(12:10) sed partibus iudicans dabas locum
paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat
mutari cogitatio illorum in perpetuum (12:11)
semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis
illorum (12:12) quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis
stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi
inputabit si nationes perierint quas tu fecisti (12:13)
nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non
iniuste iudicasti (12:14) neque rex neque
tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti (12:15)
cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas
exterum aestimas a tua virtute (12:16) virtus enim tua
iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis (12:17) virtutem enim ostendis tu qui non crederis
esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis (12:18)
tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia
disponis nos subest enim tibi cum voles posse (12:19)
docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et
bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae (12:20) si enim inimicos servorum tuorum et debitos
morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a
malitia (12:21) cum quanta diligentia iudicasti filios tuos
quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum (12:22) cum ergo nobis disciplinam das inimicos
nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus
misericordiam (12:23) unde et illis qui
in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
(12:24) etenim in erroris via diutius erraverunt
deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
(12:25) propter hoc tamquam pueris insensatis
iudicium in derisum dedisti (12:26) qui autem
ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt (12:27) in his enim quae patiebantur moleste
ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes
illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis
veniet
Chapter 13
(13:1) vani sunt autem omnes homines quibus non
subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus
adtendentes agnoverunt quis esset artifex (13:2) sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et
lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt (13:3) quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei
enim generator haec omnia constituit (13:4) aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit
fortior est illis (13:5) a magnitudine enim
speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri (13:6) sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et
volentes invenire (13:7) etenim cum in
operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur
(13:8) iterum autem nec his debet
ignosci (13:9) si enim tantum potuerunt scire ut possent
aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt (13:10)
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera
manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus
antiquae (13:11) aut si quis artifex faber de silva lignum
rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in
conversatione vitae (13:12) reliquias autem
eius operis ad praeparationem escae abutatur (13:13)
et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum
sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini
hominis (13:14) aut alicui ex animalibus illud conparet
perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est
perliniens (13:15) et faciat ei
dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro (13:16)
ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est
et opus est illi adiutorio (13:17) et de substantia
sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima
est (13:18) et pro sanitate quidem infirmum deprecatur
et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat (13:19)
et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando
et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis
Chapter 14
(14:1) iterum alius navigare cogitans et per feros
fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat (14:2) illud enim cupiditas adquirendi excogitavit
et artifex sapientia fabricavit sua (14:3) tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam
firmissimam (14:4) ostendens quoniam
potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat (14:5) sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines
animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt (14:6) sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit
saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata (14:7) benedictum est enim lignum per quod fit iustitia (14:8) per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est
illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est (14:9) similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius (14:10)
etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
(14:11) propter hoc et idolis nationum non erit
respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum
pedibus insipientium (14:12) initium enim
fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est (14:13) neque erant ab initio neque erunt in
perpetuum (14:14) supervacuitas enim
hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est (14:15) acerbo enim luctu dolens pater cito sibi
filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit
inter servos suos sacra et sacrificia (14:16)
deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex
custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta (14:17)
hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo
figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam
praesentem colerent sua sollicitudine (14:18)
provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia
diligentia (14:19) ille enim volens
placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
(14:20) multitudo autem adducta per speciem operis
eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt (14:21) et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam
aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis
inposuerunt (14:22) et non sufficerat
errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem
appellant (14:23) aut enim filios
suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
(14:24) neque vitam neque nuptias mundas iam
custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat (14:25) et omnia commixta sunt sanguis homicidium
furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum (14:26) Domini inmemoratio animarum inquinatio
nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia (14:27)
infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et
finis (14:28) aut enim dum laetantur insaniunt aut
vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito (14:29)
dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non
sperant (14:30) utraque ergo illis evenient digne quoniam
male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
(14:31) non enim iurantium est virtus sed peccantium
poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem
Chapter 15
(15:1) tu autem Deus noster suavis et verus es
patiens et misericordia disponens omnia (15:2) etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam
apud te sumus conputati (15:3) nosse enim te
consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis
(15:4) non enim in errorem induxit nos hominum malae
artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
(15:5) cuius aspectus insensato dat concupiscentiam
et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima (15:6) malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui
colunt (15:7) sed et figulus mollem terram premens
laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa
similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
(15:8) et cum labore vanum deum de eodem fingit luto
ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum
animae quem habebat (15:9) sed est illi cura
non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et
aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit (15:10)
cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita
illius (15:11) quoniam ignoravit qui se finxit et qui
inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem (15:12) sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram
et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
(15:13) hic enim super omnes scit se delinquere qui
ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit (15:14)
omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi
tui et imperantes illi (15:15) quoniam omnia
idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum
spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad
ambulandum (15:16) homo enim fecit
illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum
fingere (15:17) cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus
iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem
numquam (15:18) sed et animalia miserrima colunt insensate
enim conparata his aliis sunt deteriora (15:19)
sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei
laudem et benedictionem eius
Chapter 16
(16:1) propter hoc per his similia passi sunt digne
tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt (16:2) pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti
sui novum saporem escam parans eis ortygometram (16:3) ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a
necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
(16:4) oportebat enim illis quidem sine excusatione
supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum
exterminabantur (16:5) etenim cum
supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
(16:6) non in perpetuum permansit ira tua sed ad
correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis
tuae (16:7) qui enim conversus est non per hoc quod
videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem (16:8) et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
(16:9) illos enim lucustarum et muscarum occiderunt
morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
(16:10) filios autem tuos nec draconum venenatorum
vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos (16:11)
in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes
oblivionem non possent tuo uti adiutorio (16:12)
etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat
omnia (16:13) tu enim vitae et mortis habes potestatem et
deducis ad portas mortis et reducis (16:14)
homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non
revertetur nec revocabit animam quae recepta est (16:15)
sed tuam manum effugere inpossibile est (16:16)
negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis
et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati (16:17)
quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est
enim orbis iustorum (16:18) quodam enim
tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent
quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem (16:19)
et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem
exterminaret (16:20) pro quibus
angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne
delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (16:21)
substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens
uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur (16:22)
nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam
fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans (16:23) hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam
suae virtutis oblitus est (16:24) creatura enim tibi
factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in
te confidunt (16:25) propter hoc et
tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati
sunt (16:26) ut scirent filii tui quos dilexisti Domine
quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint
conservat (16:27) quod enim ab igni
non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat (16:28) ut notum omnibus esset quoniam oportet
praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare (16:29) ingrati enim fides tamquam hibernalis
glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua
Chapter 17
(17:1) magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia
verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt (17:2) dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae
noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt (17:3) et dum putant se latere in obscuris peccatis
tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia
perturbati (17:4) neque enim quae
continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae
tristes apparentes pavorem illis praestabant (17:5) et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare
poterant illam noctem horrendam (17:6) apparebat autem
illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant
deteriora esse quae videbantur (17:7) et magicae artis
adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia (17:8)
illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum
derisu pleni timore languebant (17:9) nam et si nihil
illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et
aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre (17:10)
cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva
conturbata conscientia (17:11) nihil enim est
timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum (17:12)
et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua
tormentum praestat (17:13) illi autem qui
inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum
dormientes (17:14) aliquando
monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus
timor supervenerat (17:15) deinde si
quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus (17:16) si enim rusticus quis erat aut pastor aut
agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem (17:17) una enim catena tenebrarum omnes erant
conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis
nimium (17:18) aut sonus validus praecipitarum petrarum aut
ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus
echo deficientes faciebat illos prae timore (17:19)
omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus
continebatur (17:20) solis autem illis
superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores
tenebris
Chapter 18
(18:1) sanctis autem tuis maxima erat lux et horum
quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant
magnificabant (18:2) et qui ante laesi
erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
(18:3) propter quod igni ardentem columnam ducem
habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti (18:4) digni quidem illi carere luce et pati
carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo
dari (18:5) cum cogitarent iustorum occidere infantes et
uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos
perdidisti in aquam validam (18:6) illa nox ante
cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores
essent (18:7) suscepta est autem a populo tuo sanitas
quidem iustorum iniustorum autem exterminatio (18:8) sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti (18:9) absconse enim sacrificabant iusti pueri
bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam
decantantes laudes (18:10) resonabat autem
inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium (18:11) simili autem poena servus cum domino
adflictus et popularis homo regi similia passus (18:12)
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad
sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata
est (18:13) de omnibus enim non credentes propter
veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
(18:14) cum enim quietum silentium contineret omnia
et nox in suo cursu medium iter haberet (18:15)
omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam
exterminii terram prosilivit (18:16) gladius acutus
insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in
terra (18:17) tum continuo visus somniorum malorum
turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati (18:18)
et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam
demonstrabat (18:19) visiones enim quae
illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent (18:20) tetigit autem tunc et iustos temptatio
mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira (18:21) properans enim homo sine querella
propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae
et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (18:22)
vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem
subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans (18:23)
cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit
impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam (18:24)
in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in
quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat
scripta (18:25) haec autem his cessit qui exterminabat et
haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
Chapter 19
(19:1) impiis autem usque in novissimum sine
misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum (19:2) quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos
consequebantur illos paenitentia acti (19:3) adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi
adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos
persequebantur (19:4) ducebat enim illos
ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant (19:5) ut eam quae deerat tormentis replerent
punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
(19:6) omnis enim creatura ad suum genus ab initio
refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi (19:7) nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua
quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo
nimio (19:8) per quem omnis natio transivit quae tegebatur
tua manu videntes mirabilia monstra (19:9) tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti
illos (19:10) memores enim erant adhuc eorum quae in
incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus
eructavit fluvius multitudinem ranarum (19:11)
novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia
postulaverunt escam epulationis (19:12) in adlocutione
enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis
quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas
nequitias (19:13) etenim
detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos
hospites in servitutem accipiebant (19:14) et non solum hoc
sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos (19:15) qui autem cum laetitia receperunt hos qui
eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus (19:16)
percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti
essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat (19:17)
in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et
omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu (19:18)
agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram
transiebant (19:19) ignis in aqua
valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur (19:20) flammae e contrario corruptibilium animalium
non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam
in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni
loco adsistens eis
EXPLICIT LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS
[End of The Book of Wisdom]