The Book of Tobit
INCIPIT LIBER TOBIAE
Chapter 1
(1:1) Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est
in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem
Sephet (1:2) cum captus esset in diebus Salmanassar regis
Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit (1:3)
ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere
inpertiret (1:4) cumque esset iunior
omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere (1:5) denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat
consortia omnium (1:6) et pergebat ad
Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas
fideliter offerens (1:7) ita ut in tertio
anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem (1:8) haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat (1:9) cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam
ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei (1:10) ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato (1:11) igitur cum per captivitatem devenisset cum
uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua (1:12) et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in
escis eorum (1:13) et quoniam memor
fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
(1:14) et dedit ei potestatem quocumque vellet ire
habens libertatem quaecumque facere voluisset (1:15) pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
(1:16) cum autem venisset in Rages civitatem Medorum
et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti (1:17) et cum multa turba generis sui Gabelum
egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
(1:18) post multum vero temporis mortuo Salmanassar
rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu
suo (1:19) Tobias pergebat per omnem cognationem suam et
consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis (1:20) esurientes alebat nudis vestimenta praebebat
et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat (1:21) denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat
propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora
eorum (1:22) at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi
et tulit ei omnem substantiam eius (1:23) Tobias vero cum
filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum (1:24)
post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius
(1:25) et reversus est Tobias ad domum suam omnisque
facultas eius restituta est ei
Chapter 2
(2:1) post haec vero cum esset dies festus Domini et
factum esset prandium bonum in domo Tobis (2:2) dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur
nobiscum (2:3) cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis
Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad
corpus (2:4) tollensque illud portavit ad domum suam
occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum (2:5) cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore (2:6) memorans illum sermonem quem dixit Dominus per
Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum (2:7) cum vero sol occubuisset abiit et sepelivit
eum (2:8) arguebant autem illum omnes proximi sui
dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis
mortuos (2:9) sed Tobias plus timens Deum quam regem
rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
(2:10) contigit autem ut quadam die fatigatus a
sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset (2:11)
ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius
fieretque caecus (2:12) hanc autem
temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti
Iob (2:13) nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit
et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
(2:14) sed inmobilis in Dei timore permansit agens
gratias Deo omnibus diebus vitae suae (2:15) nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius
dicentes (2:16) ubi est spes tua pro qua elemosynas et
sepulturas faciebas (2:17) Tobias vero
increpabat eos dicens nolite ita loqui (2:18) quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam
numquam mutant ab eo (2:19) Anna vero uxor eius
ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat
deferebat (2:20) unde factum est ut hedum caprarum accipiens
detulisset domi (2:21) cuius cum vocem
balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis
ex furto aliquid aut edere aut contingere (2:22) ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo
paruerunt (2:23) atque his et aliis huiusmodi verbis
exprobrabat ei
Chapter 3
(3:1) tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum
lacrimis (3:2) dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua
iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium (3:3) et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea
vel parentum meorum (3:4) quoniam non
oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in
inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos (3:5) et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus
sinceriter coram te (3:6) et nunc Domine
secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam
vivere (3:7) eadem itaque die contigit ut Sarra filia
Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui
(3:8) quoniam tradita fuerat septem viris et
daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam (3:9) ergo cum pro culpa sua increparet puellam
respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum
tuorum (3:10) numquid et me occidere vis sicut et iam
septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus
non manducavit neque bibit (3:11) sed in oratione
persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam (3:12) factum est autem tertia die dum conpleret
orationem benedicens Dominum (3:13) dixit benedictum
est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis
peccata dimittis his qui invocant te (3:14) ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto (3:15) peto Domine ut de vinculo inproperii huius
absolvas me aut certe desuper terra eripias me (3:16) tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni
concupiscentia (3:17) numquam cum
ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui (3:18) virum autem cum timore tuo non libidine mea
consensi suscipere (3:19) et aut ego indigna
fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
(3:20) non est enim in hominis potestate consilium
tuum (3:21) hoc autem certum habet omnis qui colit te
quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in
correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit (3:22) non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post
lacrimationem et fletum exultationem infundis (3:23) sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula (3:24) in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei
(3:25) et missus est angelus Domini sanctus Rafahel
ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata
Chapter 4
(4:1) igitur cum Tobias putaret orationem suam
exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum (4:2) dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum
construe (4:3) cum acceperit Deus animam meam corpus meum
sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius (4:4) memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo
(4:5) cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae
suae sepelies eam circa me (4:6) omnibus autem diebus
vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei
nostri (4:7) ex substantia tua fac elemosynam et noli
avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
(4:8) quomodo potueris ita esto
misericors (4:9) si multum tibi
fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude (4:10) praemium enim tibi bonum thesaurizas in die
necessitatis (4:11) quoniam elemosyna
ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras (4:12) fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna
omnibus qui faciunt eam (4:13) adtende tibi fili
mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire (4:14) superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo
verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio (4:15)
quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces
mercennarii apud te omnino non maneat (4:16) quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias (4:17) panem tuum cum esurientibus et egenis comede
et de vestimentis tuis nudos tege (4:18) panem tuum et vinum
super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus
(4:19) consilium semper a sapiente
perquire (4:20) omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut
vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant (4:21) indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages
civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo (4:22) et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et
restituas ei chirografum suum (4:23) noli timere fili mi
pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et
fecerimus bene
Chapter 5
(5:1) tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia
quaecumque praecepisti mihi faciam pater (5:2) quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi
sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi (5:3) tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi
ostenderis statim restituet (5:4) sed perge nunc et
inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias
ea (5:5) tunc egressus Tobias invenit iuvenem
splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum (5:6) et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone
iuvenis (5:7) at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias
dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum (5:8) cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem
nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis (5:9) cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec
ipsa nuntiem patri meo (5:10) tunc ingressus
indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
(5:11) ingressus itaque salutavit eum et dixit
gaudium tibi semper sit (5:12) et Tobias ait quale
mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video (5:13) cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris (5:14) dixit itaque illi Tobias numquid poteris
perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
(5:15) et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam
ad te (5:16) cui Tobias respondit rogo te indica mihi de
qua domo aut de qua tribu es tu (5:17) cui Rafahel angelus
dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat (5:18) sed ne forte sollicitum te reddam ego sum
Azarias Ananiae magni filius (5:19) et Tobias respondit
ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum (5:20) dixit autem illi angelus ego sanum ducam et
sanum tibi reducam filium tuum (5:21) respondens autem
Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
(5:22) tunc paratis omnibus quae erant in via
portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul (5:23) cumque profecti essent coepit flere mater
eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis (5:24) numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti
eum (5:25) sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut
divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum (5:26) dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi
tui videbunt eum (5:27) credo enim quoniam
angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur
ad nos (5:28) ad hanc vocem cessavit mater eius flere et
tacuit
Chapter 6
(6:1) profectusque est Tobias et canis secutus est
eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris (6:2) et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
(6:3) quem expavescens clamavit voce magna dicens
Domine invadet me (6:4) et dixit ei angelus
adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante
pedes eius (6:5) tunc dixit ei
angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad
medicamenta utiliter (6:6) quod cum fecisset
assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in
Rages civitatem Medorum (6:7) tunc interrogavit
Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce
servare iussisti (6:8) respondensque dixit
ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a
muliere ita ut ultra non accedat ad eos (6:9)
(6:10) et dixit ei ubi vis ut maneamus
(6:11) respondensque angelus ait est hic Raguhel
nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum
habet alium praeter eam (6:12) tibi debetur omnis
substantia eius et oportet te eam accipere coniugem (6:13) pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem (6:14) tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec
audivi quia daemonium illos occidit (6:15) timeo ergo ne forte
mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad
infernum (6:16) tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et
ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium (6:17) hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita
vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos
(6:18) tu autem cum acceperis eam ingressus
cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
(6:19) ipsa autem nocte incenso iecore piscis
fugabitur daemonium (6:20) secunda vero nocte
in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris (6:21) tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
(6:22) transacta autem tertia nocte accipies
virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in
filiis consequaris
Chapter 7
(7:1) ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit
eos Raguhel cum gaudio (7:2) intuensque Tobiam
Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo (7:3) et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes
fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven (7:4) dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum
qui dixerunt novimus (7:5) cumque multa bona
loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
(7:6) et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus
est eum et plorans super collum eius (7:7) dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es (7:8) et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum
lacrimatae sunt (7:9) postquam autem
locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad
prandendum (7:10) Tobias dixit hic
ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam
tuam (7:11) quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid
evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret
ullum petenti responsum (7:12) dixit ei angelus
noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit
habere illam (7:13) tunc dixit Raguhel
non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit (7:14) et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire
ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non
tradam (7:15) et adprehendens dexteram filiae suae dexterae
Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque
benedictionem suam in vobis (7:16) et accepta carta
fecerunt conscriptionem coniugii (7:17) et post haec
epulati sunt benedicentes Deum (7:18) vocavitque ad se
Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum (7:19) et introduxit in eum Sarram filiam suam et
lacrimata est (7:20) dixitque ei forti
animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es
Chapter 8
(8:1) postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem
ad eam (8:2) recordatus itaque Tobias sermonem angeli
protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos (8:3) tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et
religavit eum in deserto superioris Aegypti (8:4) tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et
secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus
coniugio (8:5) filii quippe sanctorum sumus et non possumus
ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum (8:6) surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis (8:7) dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum
benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt
(8:8) tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei
adiutorium Evam (8:9) et nunc Domine tu
scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen
tuum in saecula saeculorum (8:10) dixit itaque Sarra
miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani (8:11) et factum est circa pullorum cantum accersiri
iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum (8:12)
dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt
ingressi ad eam (8:13) cumque parassent
fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit (8:14) mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam
inlucescat (8:15) at illa mittens
unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes
(8:16) reversa nuntiavit bonum nuntium et
benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius (8:17) et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum
putabamus (8:18) fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et
exclusisti a nobis inimicum persequentem nos (8:19) misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi
laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa
terra (8:20) statimque praecepit servis suis Raguhel ut
replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret (8:21) uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter
agentibus necessaria (8:22) duas quoque vaccas
pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis
amicis (8:23) et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas
moraretur apud eum (8:24) de omnibus autem
quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat
post obitum eorum Tobis dominio deveniret
Chapter 9
(9:1) tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem
hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea (9:2) si me ipsum tradam tibi servum non ero
condignus providentiae tuae (9:3) tamen obsecro ut
adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et
recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (9:4) scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima
eius (9:5) et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me
cuius adiuramentum spernere non possum (9:6) tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et
inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam (9:7)
indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire
ad nuptias (9:8) cumque ingressus
esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque
Gabelus et benedixit Deum (9:9) et dixit benedicat
te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas
facientis (9:10) et dicatur benedictio super uxorem tuam et
super parentes vestros (9:11) et videatis filios
vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum
a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum (9:12) cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium
exercebant
Chapter 10
(10:1) cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum
sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est
ibi (10:2) putasne Gabelus mortuus est et nemo illi
reddet pecuniam (10:3) coepit autem
contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime
reverteretur filius eorum ad eos (10:4) flebat igitur mater
eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum
nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae
(10:5) omnia in te uno habentes te non debuimus
dimittere ire a nobis (10:6) cui dicebat Tobias
tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum
(10:7) illa autem nullo modo consolari poterat sed
cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret
eum si fieri possit venientem (10:8) at vero Raguhel
dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum
(10:9) cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et
mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis (10:10)
cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire
tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in
camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se (10:11) dicens angelus Domini sanctus sit in itinere
vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei
filios vestros priusquam moriar (10:12) et adprehendentes
parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire (10:13) monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam
inreprehensibilem exhibere
Chapter 11
(11:1) cumque reverterentur pervenerunt ad Charram
quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die (11:2) dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum (11:3) si placet itaque tibi praecedamus et lento
gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus (11:4) cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel
ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et
abierunt (11:5) Anna vero sedebat secus viam in supercilio
montis unde respicere poterat de longinquo (11:6) et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium
suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (11:7) dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias
agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (11:8) statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox
aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit (11:9) tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in
via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat (11:10) unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero
occurrit in obviam filio suo (11:11) et suscipiens
osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio (11:12) cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt (11:13)
tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo
(11:14) et sustinens quasi dimidiam fere horam
coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi (11:15) quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit (11:16) et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor
eius et omnes qui sciebant eum (11:17) dicebatque Tobias
benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium
meum (11:18) ingressa est etiam post septem dies Sarra
uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam
receperat a Gabelo (11:19) et narravit
parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat
(11:20) veneruntque Achior et Nabath consobrini
Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus
(11:21) et per septem dies epulantes omnes gaudio
magno gavisi sunt
Chapter 12
(12:1) tunc vocavit ad se Tobias filium suum
dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum (12:2) respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis
eius (12:3) me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo
ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me
ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus
quid illi ad haec dignum poterimus dare (12:4) sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi
adsumere (12:5) et vocantes eum pater scilicet et filius
tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam
habere (12:6) tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli
et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
(12:7) etenim sacramentum regis abscondere bonum est
opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (12:8) bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere
(12:9) quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est
quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam (12:10) qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae (12:11) manifesto ergo vobis veritatem et non
abscondam a vobis sermonem occultum (12:12) quando orabas cum
lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte
sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino (12:13) et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te (12:14) et nunc misit me Dominus ut curarem te et
Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem (12:15) ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum (12:16) cumque haec audissent turbati sunt et
trementes ceciderunt super faciem suam (12:17) dixitque eis angelus pax vobis nolite timere (12:18) etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi
(12:19) videbar quidem vobiscum manducare et bibere
sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor (12:20) tempus est ergo ut revertar ad eum qui me
misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius (12:21) et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt
(12:22) tunc prostrati per horas tres in faciem
benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
Chapter 13
(13:1) aperiens autem Tobias senior os suum
benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
(13:2) quoniam tu flagellas et salvas deducis ad
infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam (13:3) confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum (13:4) quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae
ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter
eum (13:5) ipse castigavit nos propter iniquitates
nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam (13:6) aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum
exaltate in operibus vestris (13:7) ego autem in terra
captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
(13:8) convertimini itaque peccatores et facite
iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam (13:9)
ego autem et anima mea in eo laetabimur (13:10) benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
(13:11) Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus
in operibus manuum tuarum (13:12) confitere Domino
in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et
gaudeas in omnia saecula saeculorum (13:13) luce splendida
fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te (13:14) nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam
in sanctificatione habebunt (13:15) nomen magnum
invocabunt in te (13:16) maledicti erunt
qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint
te (13:17) tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam
omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum (13:18) beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua (13:19)
anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
(13:20) beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei
ad videndam claritatem Hierusalem (13:21) portae Hierusalem
ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
(13:22) ex lapide candido et mundo omnes plateae
eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur (13:23) benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam
amen
Chapter 14
(14:1) et consummati sunt sermones Tobi et
posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
(14:2) conpletis itaque annis centum duobus sepultus
est honorifice in Nineven (14:3) quinquaginta namque
et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit (14:4) reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in
pace (14:5) in hora autem mortis suae vocavit ad se
Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis (14:6) prope erit interitus Nineven non enim excidit
verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam (14:7) omnis autem deserta terra eius replebitur et
domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum
(14:8) et relinquent gentes idola sua et venient in
Hierusalem et inhabitabunt in ea (14:9) et gaudebunt in ea
omnes adorantes regem Israhel (14:10) audite ergo filii
mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
(14:11) et filiis vestris mandate ut faciant
iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute
sua (14:12) nunc ergo filii audite me et nolite manere
hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut
exeatis hinc (14:13) video enim quoniam
iniquitas eius finem dabit ei (14:14) factum est autem
post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros
suos (14:15) invenitque eos incolomes in senectute bona
et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque
quintam generationem filios filiorum suorum (14:16) et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum
(14:17) omnis cognatio eius et omnis generatio eius
in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis
habitatoribus terrae
EXPLICIT LIBER TOBIAE
[End of The Book of Tobit]