The Book of Titus
INCIPIT AD TITUM
Chapter 1
(1:1) Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi
secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est (1:2) in spem vitae aeternae quam promisit qui non
mentitur Deus ante tempora saecularia (1:3) manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum
praeceptum salvatoris nostri Dei (1:4) Tito dilecto filio
secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro (1:5) huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae
desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (1:6) si quis sine crimine est unius uxoris vir
filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos (1:7)
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non
iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum (1:8) sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem (1:9) amplectentem eum qui secundum doctrinam est
fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
(1:10) sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et
seductores maxime qui de circumcisione sunt (1:11) quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri
gratia (1:12) dixit quidam ex illis proprius ipsorum
propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri (1:13) testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
(1:14) non intendentes iudaicis fabulis et mandatis
hominum aversantium se a veritate (1:15) omnia munda mundis
coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
(1:16) confitentur se nosse Deum factis autem negant
cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
Chapter 2
(2:1) tu autem loquere quae decet sanam
doctrinam (2:2) senes ut sobrii sint pudici prudentes sani
fide dilectione patientia (2:3) anus similiter in
habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes (2:4) ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros
suos ament filios diligant (2:5) prudentes castas
domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei (2:6) iuvenes similiter hortare ut sobrii
sint (2:7) in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum
operum in doctrina integritatem gravitatem (2:8) verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de
nobis (2:9) servos dominis suis subditos esse in omnibus
placentes non contradicentes (2:10) non fraudantes sed
in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
(2:11) apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus
hominibus (2:12) erudiens nos ut abnegantes impietatem et
saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo (2:13)
expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu
Christi (2:14) qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos
redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
(2:15) haec loquere et exhortare et argue cum omni
imperio nemo te contemnat
Chapter 3
(3:1) admone illos principibus et potestatibus
subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse (3:2) neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes
homines (3:3) eramus enim et nos aliquando insipientes
increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles
odientes invicem (3:4) cum autem benignitas
et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei (3:5) non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti (3:6) quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum (3:7) ut iustificati gratia ipsius heredes simus
secundum spem vitae aeternae (3:8) fidelis sermo est et
de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia
hominibus (3:9) stultas autem quaestiones et genealogias et
contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae (3:10) hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita (3:11) sciens quia subversus est qui eiusmodi est et
delinquit proprio iudicio condemnatus (3:12) cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui
hiemare (3:13) Zenan legis peritum et Apollo sollicite
praemitte ut nihil illis desit (3:14) discant autem et
nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi (3:15) salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui
nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen
EXPLICIT EPISTULA AD TITUM
[End of The Book of Titus]