The Book of The Song of Solomon
INCIPIT LIBER CANTICUM CANTICORUM
Chapter 1
(1:1) osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt
ubera tua vino (1:2) fraglantia unguentis
optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te (1:3)
trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur
in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te (1:4) nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles
Salomonis (1:5) nolite me
considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me
custodem in vineis vineam meam non custodivi (1:6) indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges
sodalium tuorum (1:7) si ignoras te o
pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula
pastorum (1:8) equitatui meo in
curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea (1:9) pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia (1:10) murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas
argento (1:11) dum esset rex in accubitu suo nardus mea
dedit odorem suum (1:12) fasciculus murrae
dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur (1:13)
botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (1:14) ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra
oculi tui columbarum (1:15) ecce tu pulcher es
dilecte mi et decorus lectulus noster floridus (1:16)
tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
Chapter 2
(2:1) ego flos campi et lilium
convallium (2:2) sicut lilium inter
spinas sic amica mea inter filias (2:3) sicut malum inter
ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis
gutturi meo (2:4) introduxit me in
cellam vinariam ordinavit in me caritatem (2:5) fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo (2:6)
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me (2:7) adiuro vos filiae Hierusalem per capreas
cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
(2:8) vox dilecti mei ecce iste venit saliens in
montibus transiliens colles (2:9) similis est dilectus
meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per
cancellos (2:10) et dilectus meus
loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni (2:11)
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit (2:12) flores apparuerunt in terra tempus putationis
advenit vox turturis audita est in terra nostra (2:13)
ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa
mea et veni (2:14) columba mea in
foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua
dulcis et facies tua decora (2:15) capite nobis vulpes
vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit (2:16)
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia (2:17) donec adspiret dies et inclinentur umbrae
revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
Chapter 3
(3:1) in lectulo meo per noctes quaesivi quem
diligit anima mea quaesivi illum et non inveni (3:2) surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum
et non inveni (3:3) invenerunt me
vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis (3:4)
paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam
donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae (3:5) adiuro vos filiae Hierusalem per capreas
cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
(3:6) quae est ista quae ascendit per desertum sicut
virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii (3:7) en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt
ex fortissimis Israhel (3:8) omnes tenentes
gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
(3:9) ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis
Libani (3:10) columnas eius fecit argenteas reclinatorium
aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem (3:11) egredimini et videte filiae Sion regem
Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis
eius
Chapter 4
(4:1) quam pulchra es amica mea quam pulchra es
oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de
monte Galaad (4:2) dentes tui sicut
greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter
eas (4:3) sicut vitta coccinea labia tua et eloquium
tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
(4:4) sicut turris David collum tuum quae aedificata
est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium (4:5) duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli
qui pascuntur in liliis (4:6) donec adspiret dies
et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis (4:7) tota pulchra es amica mea et macula non est in te (4:8) veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon
de cubilibus leonum de montibus pardorum (4:9) vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine
colli tui (4:10) quam pulchrae sunt
mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia
aromata (4:11) favus distillans labia tua sponsa mel et lac
sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis (4:12)
hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
(4:13) emissiones tuae paradisus malorum punicorum
cum pomorum fructibus cypri cum nardo (4:14)
nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum
omnibus primis unguentis (4:15) fons hortorum
puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano (4:16)
surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
Chapter 5
(5:1) veniat dilectus meus in hortum suum et comedat
fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi
favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini
carissimi (5:2) ego dormio et cor
meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput
meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (5:3) expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos
(5:4) dilectus meus misit manum suam per foramen et
venter meus intremuit ad tactum eius (5:5) surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra
probatissima (5:6) pessulum ostii
aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et
non inveni illum vocavi et non respondit mihi (5:7) invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium
meum mihi custodes murorum (5:8) adiuro vos filiae
Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo (5:9) qualis est dilectus tuus ex dilecto o
pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos (5:10) dilectus meus candidus et rubicundus electus
ex milibus (5:11) caput eius aurum
optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus (5:12)
oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident
iuxta fluenta plenissima (5:13) genae illius sicut
areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam
(5:14) manus illius tornatiles aureae plenae
hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris (5:15)
crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut
Libani electus ut cedri (5:16) guttur illius
suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae
Hierusalem (5:17) quo abiit dilectus
tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
Chapter 6
(6:1) dilectus meus descendit in hortum suum ad
areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat (6:2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia (6:3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut
Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata (6:4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae
apparuerunt de Galaad (6:5) dentes tui sicut
grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
(6:6) sicut cortex mali punici genae tuae absque
occultis tuis (6:7) sexaginta sunt
reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus (6:8)
una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt
illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
(6:9) quae est ista quae progreditur quasi aurora
consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata (6:10)
descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea
et germinassent mala punica (6:11) nescivi anima mea
conturbavit me propter quadrigas Aminadab (6:12)
revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
Chapter 7
(7:1) quid videbis in Sulamiten nisi choros
castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia
quae fabricata sunt manu artificis (7:2) umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici
vallatus liliis (7:3) duo ubera tua sicut
duo hinuli gemelli capreae (7:4) collum tuum sicut
turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut
turris Libani quae respicit contra Damascum (7:5) caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
(7:6) quam pulchra es et quam decora carissima in
deliciis (7:7) statura tua
adsimilata est palmae et ubera tua botris (7:8) dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor
oris tui sicut malorum (7:9) guttur tuum sicut
vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
(7:10) ego dilecto meo et ad me conversio
eius (7:11) veni dilecte mi egrediamur in agrum
commoremur in villis (7:12) mane surgamus ad
vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera
mea (7:13) mandragorae dederunt odorem in portis nostris
omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi
Chapter 8
(8:1) quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera
matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat (8:2) adprehendam te et ducam in domum matris meae
ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
(8:3) leva eius sub capite meo et dextera illius
amplexabitur me (8:4) adiuro vos filiae
Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit (8:5) quae est ista quae ascendit de deserto
deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi
violata est genetrix tua (8:6) pone me ut
signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut
inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum (8:7) aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem
substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum (8:8) soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda
est (8:9) si murus est aedificemus super eum
propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis (8:10) ego murus et ubera mea sicut turris ex quo
facta sum coram eo quasi pacem repperiens (8:11)
vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro
fructu eius mille argenteos (8:12) vinea mea coram me
est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius (8:13)
quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
(8:14) fuge dilecte mi et adsimilare capreae
hinuloque cervorum super montes aromatum
EXPLICIT LIBER CANTICUM CANTICORUM
[End of The Book of The Song of Solomon]