The Book of Ruth
INCIPIT LIBER RUTH
Chapter 1
(1:1) in diebus unius iudicis quando iudices
praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum
uxore sua ac duobus liberis (1:2) ipse vocabatur
Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda
ingressique regionem moabitidem morabantur ibi (1:3) et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis (1:4) qui acceperunt uxores moabitidas quarum una
vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis (1:5) et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac
marito (1:6) et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque
nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis
escas (1:7) egressa est itaque de loco peregrinationis
suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda (1:8) dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum
mortuis et mecum (1:9) det vobis invenire
requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere
coeperunt (1:10) et dicere tecum pergemus ad populum
tuum (1:11) quibus illa respondit revertimini filiae mi
cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis
(1:12) revertimini filiae mi abite iam enim
senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere
filios (1:13) si eos expectare velitis donec crescant et
annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me
magis premit et egressa est manus Domini contra me (1:14) elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit
socrui suae (1:15) cui dixit Noemi en
reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea (1:16)
quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris
pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus
meus (1:17) quae te morientem terra susceperit in ea
moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te
separaverit (1:18) videns ergo Noemi
quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum
persuadere (1:19) profectaeque sunt simul et venerunt in
Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa
Noemi (1:20) quibus ait ne vocetis me Noemi id est
pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens
(1:21) egressa sum plena et vacuam reduxit me
Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens (1:22) venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua
de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur
Chapter 2
(2:1) erat autem vir Helimelech consanguineus homo
potens et magnarum opum nomine Booz (2:2) dixitque Ruth
Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque
clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi (2:3) abiit itaque et colligebat spicas post terga
metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech
(2:4) et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque
messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus (2:5) dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat
cuius est haec puella (2:6) qui respondit haec
est Moabitis quae venit cum Noemi de regione moabitide (2:7) et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat
in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est (2:8) et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco
sed iungere puellis meis (2:9) et ubi messuerint
sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe
aquas de quibus et pueri bibunt (2:10) quae cadens in
faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse
me dignareris peregrinam mulierem (2:11) cui ille respondit
nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et
terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas (2:12) reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem
venisti et sub cuius confugisti alas (2:13) quae ait inveni
gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum
similis unius puellarum tuarum (2:14) dixitque ad eam
Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad
messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias
(2:15) atque inde surrexit ut spicas ex more
colligeret praecepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis
eam (2:16) et de vestris quoque manipulis proicite de
industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat
(2:17) collegit ergo in agro usque ad vesperam et
quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres
modios (2:18) quos portans reversa est in civitatem et
ostendit socrui suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat
(2:19) dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et
ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit
viri quod Booz vocaretur (2:20) cui respondit Noemi
benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus
ait noster est homo (2:21) et Ruth hoc quoque
inquit praecepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur
(2:22) cui dixit socrus melius est filia mi ut cum
puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi (2:23) iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum
eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur
Chapter 3
(3:1) postquam autem reversa est ad socrum suam
audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (3:2) Booz iste cuius puellis in agro iuncta es
propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat (3:3) lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo
donec esum potumque finierit (3:4) quando autem ierit
ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et
proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas (3:5) quae respondit quicquid praeceperis faciam (3:6) descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus (3:7) cumque comedisset Booz et bibisset et factus
esset hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus eius
pallio se proiecit (3:8) et ecce nocte iam
media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos (3:9) et ait illi quae es illaque respondit ego sum
Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es (3:10) et ille benedicta inquit es Domino filia et
priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites
(3:11) noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi
faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse
virtutis (3:12) nec abnuo me propinquum sed est alius me
propinquior (3:13) quiesce hac nocte
et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te
absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane (3:14) dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se
cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris (3:15) et rursum expande inquit palliolum tuum quo
operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quae
portans ingressa est civitatem (3:16) et venit ad socrum
suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo (3:17) et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et
ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam (3:18) dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi
conpleverit quod locutus est
Chapter 4
(4:1) ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi
cumque vidisset propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede
hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (4:2) tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic
(4:3) quibus residentibus locutus est ad propinquum
partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de regione moabitide
(4:4) quod audire te volui et tibi dicere coram
cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin
autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te
qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam (4:5) cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quae uxor defuncti
fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua (4:6) qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familiae meae delere debeo tu meo
utere privilegio quo me libenter carere profiteor (4:7) hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si quando alter alteri suo iure
cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium
cessionis in Israhel (4:8) dixit ergo
propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo (4:9) at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia
quae fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Noemi (4:10) et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate
sua ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam huius rei testes
estis (4:11) respondit omnis populus qui erat in porta et
maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam
quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in
Bethleem (4:12) fiatque domus tua sicut domus Phares quem
Thamar peperit Iudae de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella (4:13) tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem
ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium (4:14) dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus
Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur nomen eius in
Israhel (4:15) et habeas qui consoletur animam tuam et
enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si septem
haberes filios (4:16) susceptumque Noemi
puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulae officio fungebatur (4:17)
vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Noemi
vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai patris David (4:18) hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom (4:19) Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab (4:20) Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma (4:21) Salma genuit Booz Booz genuit Obed (4:22) Obed genuit Isai Isai genuit David
EXPLICIT LIBER RUTH
[End of The Book of Ruth]