The Book of Romans
INCIPIT EPISTULA AD ROMANOS
Chapter 1
(1:1) Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus
segregatus in evangelium Dei (1:2) quod ante promiserat
per prophetas suos in scripturis sanctis (1:3) de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (1:4) qui praedestinatus est Filius Dei in virtute
secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
(1:5) per quem accepimus gratiam et apostolatum ad
oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius (1:6) in quibus estis et vos vocati Iesu Christi (1:7) omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et
Domino Iesu Christo (1:8) primum quidem
gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo
mundo (1:9) testis enim mihi est Deus cui servio in
spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio (1:10) semper in orationibus meis obsecrans si quo
modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos (1:11) desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar
gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos (1:12) id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
(1:13) nolo autem vos ignorare fratres quia saepe
proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in
ceteris gentibus (1:14) Graecis ac barbaris
sapientibus et insipientibus debitor sum (1:15) ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare (1:16) non enim erubesco evangelium virtus enim Dei
est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco (1:17) iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide
vivit (1:18) revelatur enim ira Dei de caelo super omnem
impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent (1:19) quia quod notum est Dei manifestum est in
illis Deus enim illis manifestavit (1:20) invisibilia enim
ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et
divinitas ut sint inexcusabiles (1:21) quia cum
cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et
obscuratum est insipiens cor eorum (1:22) dicentes enim se
esse sapientes stulti facti sunt (1:23) et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et
serpentium (1:24) propter quod
tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet
ipsis (1:25) qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio
et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen
(1:26) propterea tradidit illos Deus in passiones
ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
(1:27) similiter autem et masculi relicto naturali
usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem
quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes (1:28) et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant
quae non conveniunt (1:29) repletos omni
iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate
susurrones (1:30) detractores Deo
odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes
(1:31) insipientes inconpositos sine affectione
absque foedere sine misericordia (1:32) qui cum iustitiam
Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et
consentiunt facientibus
Chapter 2
(2:1) propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui
iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas (2:2) scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum
veritatem in eos qui talia agunt (2:3) existimas autem hoc
o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei (2:4) an divitias bonitatis eius et patientiae et
longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
(2:5) secundum duritiam autem tuam et inpaenitens
cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei (2:6) qui reddet unicuique secundum opera
eius (2:7) his quidem qui secundum patientiam boni operis
gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam (2:8) his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et
indignatio (2:9) tribulatio et
angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci (2:10) gloria autem et honor et pax omni operanti
bonum Iudaeo primum et Graeco (2:11) non est enim
personarum acceptio apud Deum (2:12) quicumque enim sine
lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
(2:13) non enim auditores legis iusti sunt apud Deum
sed factores legis iustificabuntur (2:14) cum enim gentes
quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt
lex (2:15) qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus
suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam
defendentium (2:16) in die cum
iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum (2:17) si autem tu Iudaeus cognominaris et
requiescis in lege et gloriaris in Deo (2:18) et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem (2:19) confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen
eorum qui in tenebris sunt (2:20) eruditorem
insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege (2:21) qui ergo alium doces te ipsum non doces qui
praedicas non furandum furaris (2:22) qui dicis non
moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis (2:23) qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras (2:24) nomen enim Dei per vos blasphematur inter
gentes sicut scriptum est (2:25) circumcisio quidem
prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
(2:26) si igitur praeputium iustitias legis
custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur (2:27) et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem
praevaricator legis es (2:28) non enim qui in
manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio (2:29)
sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus
non ex hominibus sed ex Deo est
Chapter 3
(3:1) quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas
circumcisionis (3:2) multum per omnem
modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (3:3) quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit
absit (3:4) est autem Deus verax omnis autem homo mendax
sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris (3:5) si autem iniquitas nostra iustitiam Dei
commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico (3:6) absit alioquin quomodo iudicabit Deus
mundum (3:7) si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit
in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor (3:8) et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum
damnatio iusta est (3:9) quid igitur
praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
(3:10) sicut scriptum est quia non est iustus
quisquam (3:11) non est intellegens non est requirens
Deum (3:12) omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum (3:13) sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis
eorum (3:14) quorum os maledictione et amaritudine plenum
est (3:15) veloces pedes eorum ad effundendum
sanguinem (3:16) contritio et
infelicitas in viis eorum (3:17) et viam pacis non
cognoverunt (3:18) non est timor Dei
ante oculos eorum (3:19) scimus autem
quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis
mundus Deo (3:20) quia ex operibus
legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (3:21) nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata
est testificata a lege et prophetis (3:22) iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est
distinctio (3:23) omnes enim
peccaverunt et egent gloriam Dei (3:24) iustificati gratis
per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu (3:25) quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae
propter remissionem praecedentium delictorum (3:26) in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et
iustificans eum qui ex fide est Iesu (3:27) ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
(3:28) arbitramur enim iustificari hominem per fidem
sine operibus legis (3:29) an Iudaeorum Deus
tantum nonne et gentium immo et gentium (3:30) quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per
fidem (3:31) legem ergo destruimus per fidem absit sed
legem statuimus
Chapter 4
(4:1) quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem
nostrum secundum carnem (4:2) si enim Abraham ex
operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum (4:3) quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
(4:4) ei autem qui operatur merces non inputatur
secundum gratiam sed secundum debitum (4:5) ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad
iustitiam (4:6) sicut et David dicit
beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus (4:7)
beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
(4:8) beatus vir cui non inputabit Dominus
peccatum (4:9) beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam
in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam (4:10) quomodo ergo reputata est in circumcisione an
in praeputio non in circumcisione sed in praeputio (4:11) et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater
omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam (4:12)
et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui
sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae (4:13)
non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per
iustitiam fidei (4:14) si enim qui ex lege
heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio (4:15) lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio (4:16) ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit
promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium
nostrum (4:17) sicut scriptum est quia patrem multarum
gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae
sunt (4:18) qui contra spem in spem credidit ut fieret
pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum (4:19)
et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum
esset et emortuam vulvam Sarrae (4:20) in repromissione
etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo (4:21) plenissime sciens quia quaecumque promisit
potens est et facere (4:22) ideo et reputatum
est illi ad iustitiam (4:23) non est autem
scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi (4:24) sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a
mortuis (4:25) qui traditus est propter delicta nostra et
resurrexit propter iustificationem nostram
Chapter 5
(5:1) iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad
Deum per Dominum nostrum Iesum Christum (5:2) per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae
filiorum Dei (5:3) non solum autem sed
et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur (5:4) patientia autem probationem probatio vero
spem (5:5) spes autem non confundit quia caritas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (5:6) ut quid enim Christus cum adhuc infirmi
essemus secundum tempus pro impiis mortuus est (5:7) vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
(5:8) commendat autem suam caritatem Deus in nos
quoniam cum adhuc peccatores essemus (5:9) Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi
erimus ab ira per ipsum (5:10) si enim cum inimici
essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita
ipsius (5:11) non solum autem sed et gloriamur in Deo per
Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus (5:12) propterea sicut per unum hominem in hunc
mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes
peccaverunt (5:13) usque ad legem enim
peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est (5:14)
sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in
similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri (5:15) sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia
Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit (5:16) et non sicut per unum peccantem ita et donum
nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
(5:17) si enim in unius delicto mors regnavit per
unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum
Christum (5:18) igitur sicut per unius delictum in omnes
homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
(5:19) sicut enim per inoboedientiam unius hominis
peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
(5:20) lex autem subintravit ut abundaret delictum
ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia (5:21) ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per
Iesum Christum Dominum nostrum
Chapter 6
(6:1) quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut
gratia abundet (6:2) absit qui enim
mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo (6:3) an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati
sumus (6:4) consepulti enim sumus cum illo per baptismum
in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae
ambulemus (6:5) si enim conplantati
facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus (6:6)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati
ut ultra non serviamus peccato (6:7) qui enim mortuus est
iustificatus est a peccato (6:8) si autem mortui
sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo (6:9) scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non
dominabitur (6:10) quod enim mortuus
est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo (6:11) ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo
Iesu (6:12) non ergo regnet peccatum in vestro mortali
corpore ut oboediatis concupiscentiis eius (6:13) sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex
mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo (6:14) peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
(6:15) quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub
lege sed sub gratia absit (6:16) nescitis quoniam
cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad
iustitiam (6:17) gratias autem Deo
quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi
estis (6:18) liberati autem a peccato servi facti estis
iustitiae (6:19) humanum dico
propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad
iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem (6:20) cum enim servi essetis peccati liberi fuistis
iustitiae (6:21) quem ergo fructum
habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est (6:22)
nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in
sanctificationem finem vero vitam aeternam (6:23) stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino
nostro
Chapter 7
(7:1) an ignoratis fratres scientibus enim legem
loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit (7:2) nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta
est a lege viri (7:3) igitur vivente viro
vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit
adultera si fuerit cum alio viro (7:4) itaque fratres mei
et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut
fructificaremus Deo (7:5) cum enim essemus in
carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent
morti (7:6) nunc autem soluti sumus a lege morientes in
quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae (7:7) quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed
peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non
concupisces (7:8) occasione autem
accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum
erat (7:9) ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum
venisset mandatum peccatum revixit (7:10) ego autem mortuus
sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem (7:11) nam peccatum occasione accepta per mandatum
seduxit me et per illud occidit (7:12) itaque lex quidem
sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum (7:13) quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi
operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum (7:14)
scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub
peccato (7:15) quod enim operor non intellego non enim quod
volo hoc ago sed quod odi illud facio (7:16) si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona (7:17) nunc autem iam non ego operor illud sed quod
habitat in me peccatum (7:18) scio enim quia non
habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non
invenio (7:19) non enim quod volo bonum hoc facio sed quod
nolo malum hoc ago (7:20) si autem quod nolo
illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum (7:21) invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
(7:22) condelector enim legi Dei secundum interiorem
hominem (7:23) video autem aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
(7:24) infelix ego homo quis me liberabit de corpore
mortis huius (7:25) gratia Dei per
Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
Chapter 8
(8:1) nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt
in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant (8:2) lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis
(8:3) nam quod inpossibile erat legis in quo
infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit
peccatum in carne (8:4) ut iustificatio
legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum (8:5) qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt
sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt (8:6) nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax (8:7) quoniam sapientia carnis inimicitia est in
Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest (8:8) qui autem in carne sunt Deo placere non possunt (8:9) vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem
Spiritum Christi non habet hic non est eius (8:10) si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita
propter iustificationem (8:11) quod si Spiritus
eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et
mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis (8:12)
ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
(8:13) si enim secundum carnem vixeritis moriemini
si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis (8:14) quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei (8:15) non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis
filiorum in quo clamamus Abba Pater (8:16) ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (8:17) si autem filii et heredes heredes quidem Dei
coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur (8:18) existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae
revelabitur in nobis (8:19) nam expectatio
creaturae revelationem filiorum Dei expectat (8:20) vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
(8:21) quia et ipsa creatura liberabitur a servitute
corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (8:22) scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc (8:23) non solum autem illa sed et nos ipsi
primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis
nostri (8:24) spe enim salvi facti sumus spes autem quae
videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat (8:25) si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus (8:26) similiter autem et Spiritus adiuvat
infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus
inenarrabilibus (8:27) qui autem scrutatur
corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis (8:28) scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti (8:29)
nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse
primogenitus in multis fratribus (8:30) quos autem
praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et
glorificavit (8:31) quid ergo dicemus
ad haec si Deus pro nobis quis contra nos (8:32) qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo
omnia nobis donabit (8:33) quis accusabit
adversus electos Dei Deus qui iustificat (8:34) quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram
Dei qui etiam interpellat pro nobis (8:35) quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an
periculum an gladius (8:36) sicut scriptum est
quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis (8:37) sed in his omnibus superamus propter eum qui
dilexit nos (8:38) certus sum enim
quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque
fortitudines (8:39) neque altitudo
neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino
nostro
Chapter 9
(9:1) veritatem dico in Christo non mentior
testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto (9:2) quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo (9:3) optabam enim ipse ego anathema esse a Christo
pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem (9:4) qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et
obsequium et promissa (9:5) quorum patres et ex
quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
(9:6) non autem quod exciderit verbum Dei non enim
omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel (9:7) neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
(9:8) id est non qui filii carnis hii filii Dei sed
qui filii sunt promissionis aestimantur in semine (9:9) promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
(9:10) non solum autem sed et Rebecca ex uno
concubitum habens Isaac patre nostro (9:11) cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem
propositum Dei maneret (9:12) non ex operibus sed
ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori (9:13) sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui (9:14) quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit (9:15) Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
(9:16) igitur non volentis neque currentis sed
miserentis Dei (9:17) dicit enim
scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum
in universa terra (9:18) ergo cuius vult
miseretur et quem vult indurat (9:19) dicis itaque mihi
quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit (9:20) o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti
sic (9:21) an non habet potestatem figulus luti ex eadem
massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam (9:22)
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa
patientia vasa irae aptata in interitum (9:23) ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in
gloriam (9:24) quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed
etiam ex gentibus (9:25) sicut in Osee dicit
vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
(9:26) et erit in loco ubi dictum est eis non plebs
mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi (9:27) Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae
salvae fient (9:28) verbum enim
consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
(9:29) et sicut praedixit Esaias nisi Dominus
Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
(9:30) quid ergo dicemus quod gentes quae non
sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est (9:31) Israhel vero sectans legem iustitiae in legem
iustitiae non pervenit (9:32) quare quia non ex
fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis (9:33) sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit
in eum non confundetur
Chapter 10
(10:1) fratres voluntas quidem cordis mei et
obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem (10:2) testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum
scientiam (10:3) ignorantes enim Dei
iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti (10:4)
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti (10:5) Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex
lege est qui fecerit homo vivet in ea (10:6) quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est
Christum deducere (10:7) aut quis descendit
in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare (10:8) sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod
praedicamus (10:9) quia si confitearis
in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus
eris (10:10) corde enim creditur ad iustitiam ore autem
confessio fit in salutem (10:11) dicit enim
scriptura omnis qui credit in illum non confundetur (10:12)
non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui
invocant illum (10:13) omnis enim
quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (10:14)
quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non
audierunt quomodo autem audient sine praedicante (10:15)
quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes
evangelizantium pacem evangelizantium bona (10:16)
sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui
nostro (10:17) ergo fides ex auditu auditus autem per
verbum Christi (10:18) sed dico numquid
non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
(10:19) sed dico numquid Israhel non cognovit primus
Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos
mittam (10:20) Esaias autem audet et dicit inventus sum non
quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant (10:21)
ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et
contradicentem
Chapter 11
(11:1) dico ergo numquid reppulit Deus populum suum
absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin (11:2) non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura
quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel (11:3) Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt
animam meam (11:4) sed quid dicit illi
responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal (11:5) sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum
electionem gratiae factae sunt (11:6) si autem gratia non
ex operibus alioquin gratia iam non est gratia (11:7) quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero
excaecati sunt (11:8) sicut scriptum est
dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum
diem (11:9) et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et
in captionem et in scandalum et in retributionem illis (11:10)
obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
(11:11) dico ergo numquid sic offenderunt ut
caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur (11:12)
quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium
quanto magis plenitudo eorum (11:13) vobis enim dico
gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo (11:14) si quo modo ad aemulandum provocem carnem
meam et salvos faciam aliquos ex illis (11:15)
si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex
mortuis (11:16) quod si delibatio sancta est et massa et si
radix sancta et rami (11:17) quod si aliqui ex
ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae
factus es (11:18) noli gloriari
adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te (11:19)
dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar (11:20)
bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed
time (11:21) si enim Deus naturalibus ramis non pepercit
ne forte nec tibi parcat (11:22) vide ergo
bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si
permanseris in bonitate alioquin et tu excideris (11:23)
sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus
iterum inserere illos (11:24) nam si tu ex
naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam
inserentur suae olivae (11:25) nolo enim vos
ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel
donec plenitudo gentium intraret (11:26) et sic omnis
Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
(11:27) et hoc illis a me testamentum cum abstulero
peccata eorum (11:28) secundum
evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
(11:29) sine paenitentia enim sunt dona et vocatio
Dei (11:30) sicut enim aliquando et vos non credidistis
Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem (11:31) ita et isti nunc non crediderunt in vestram
misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur (11:32)
conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
(11:33) o altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
(11:34) quis enim cognovit sensum Domini aut quis
consiliarius eius fuit (11:35) aut quis prior
dedit illi et retribuetur ei (11:36) quoniam ex ipso et
per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
Chapter 12
(12:1) obsecro itaque vos fratres per misericordiam
Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium
vestrum (12:2) et nolite conformari huic saeculo sed
reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et
perfecta (12:3) dico enim per gratiam quae data est mihi
omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus
divisit mensuram fidei (12:4) sicut enim in uno
corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent (12:5) ita multi unum corpus sumus in Christo
singuli autem alter alterius membra (12:6) habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam
secundum rationem fidei (12:7) sive ministerium in
ministrando sive qui docet in doctrina (12:8) qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui
miseretur in hilaritate (12:9) dilectio sine
simulatione odientes malum adherentes bono (12:10)
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
(12:11) sollicitudine non pigri spiritu ferventes
Domino servientes (12:12) spe gaudentes in
tribulatione patientes orationi instantes (12:13)
necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
(12:14) benedicite persequentibus benedicite et
nolite maledicere (12:15) gaudere cum
gaudentibus flere cum flentibus (12:16) id ipsum invicem
sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet
ipsos (12:17) nulli malum pro malo reddentes providentes
bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus (12:18)
si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
(12:19) non vosmet ipsos defendentes carissimi sed
date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus (12:20) sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si
sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius (12:21) noli vinci a malo sed vince in bono
malum
Chapter 13
(13:1) omnis anima potestatibus sublimioribus
subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt (13:2) itaque qui resistit potestati Dei ordinationi
resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt (13:3) nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et
habebis laudem ex illa (13:4) Dei enim minister
est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex
in iram ei qui malum agit (13:5) ideo necessitate
subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam (13:6) ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
(13:7) reddite omnibus debita cui tributum tributum
cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem (13:8) nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem
implevit (13:9) nam non adulterabis non occides non furaberis
non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te
ipsum (13:10) dilectio proximo malum non operatur
plenitudo ergo legis est dilectio (13:11) et hoc scientes
tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum
credidimus (13:12) nox praecessit
dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis (13:13) sicut in die honeste ambulemus non in
comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et
aemulatione (13:14) sed induite
Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
Chapter 14
(14:1) infirmum autem in fide adsumite non in
disceptationibus cogitationum (14:2) alius enim credit
manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat (14:3) is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim
illum adsumpsit (14:4) tu quis es qui
iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere
illum (14:5) nam alius iudicat diem plus inter diem alius
iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet (14:6) qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non
manducat Domino non manducat et gratias agit Deo (14:7) nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur (14:8) sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur
Domini sumus (14:9) in hoc enim
Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur (14:10) tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu
quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei (14:11)
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis
lingua confitebitur Deo (14:12) itaque unusquisque
nostrum pro se rationem reddet Deo (14:13) non ergo amplius
invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
(14:14) scio et confido in Domino Iesu quia nihil
commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est (14:15) si enim propter cibum frater tuus
contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus
est (14:16) non ergo blasphemetur bonum
nostrum (14:17) non est regnum Dei esca et potus sed
iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (14:18)
qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
(14:19) itaque quae pacis sunt sectemur et quae
aedificationis sunt in invicem (14:20) noli propter escam
destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
(14:21) bonum est non manducare carnem et non bibere
vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur (14:22) tu fidem habes penes temet ipsum habe coram
Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat (14:23)
qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non
ex fide peccatum est
Chapter 15
(15:1) debemus autem nos firmiores inbecillitates
infirmorum sustinere et non nobis placere (15:2) unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem (15:3) etenim Christus non sibi placuit sed sicut
scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me (15:4) quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem
scripturarum spem habeamus (15:5) Deus autem
patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
(15:6) ut unianimes uno ore honorificetis Deum et
Patrem Domini nostri Iesu Christi (15:7) propter quod
suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (15:8) dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas
promissiones patrum (15:9) gentes autem super
misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo
cantabo (15:10) et iterum dicit laetamini gentes cum plebe
eius (15:11) et iterum laudate omnes gentes Dominum et
magnificate eum omnes populi (15:12) et rursus Esaias
ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt (15:13) Deus autem spei repleat vos omni gaudio et
pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti (15:14)
certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis
dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere (15:15)
audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens
propter gratiam quae data est mihi a Deo (15:16)
ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio
gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto (15:17)
habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum (15:18)
non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam
gentium verbo et factis (15:19) in virtute
signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum
repleverim evangelium Christi (15:20) sic autem hoc
praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
(15:21) sed sicut scriptum est quibus non est
adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent (15:22)
propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos (15:23) nunc vero ulterius locum non habens in his
regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis (15:24) cum in Hispaniam proficisci coepero spero
quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
(15:25) nunc igitur proficiscar in Hierusalem
ministrare sanctis (15:26) probaverunt enim
Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
(15:27) placuit enim eis et debitores sunt eorum nam
si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
(15:28) hoc igitur cum consummavero et adsignavero
eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam (15:29)
scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi
veniam (15:30) obsecro igitur vos fratres per Dominum
nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
(15:31) ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea
et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis (15:32)
ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
(15:33) Deus autem pacis sit cum omnibus vobis
amen
Chapter 16
(16:1) commendo autem vobis Phoebem sororem nostram
quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris (16:2) ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri
indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi (16:3) salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu (16:4) qui pro anima mea suas cervices subposuerunt
quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium (16:5) et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in
Christo (16:6) salutate Mariam quae multum laboravit in
vobis (16:7) salutate Andronicum et Iuniam cognatos et
concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo (16:8) salutate Ampliatum dilectissimum mihi in
Domino (16:9) salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo
et Stachyn dilectum meum (16:10) salutate Apellen
probum in Christo (16:11) salutate eos qui
sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in
Domino (16:12) salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant
in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino (16:13) salutate Rufum electum in Domino et matrem
eius et meam (16:14) salutate
Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres (16:15) salutate Filologum et Iuliam Nereum et
sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos (16:16)
salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
(16:17) rogo autem vos fratres ut observetis eos qui
dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
(16:18) huiusmodi enim Christo Domino nostro non
serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
(16:19) vestra enim oboedientia in omnem locum
divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
(16:20) Deus autem pacis conteret Satanan sub
pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum (16:21)
salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati
mei (16:22) saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam
in Domino (16:23) salutat vos Gaius
hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
(16:24) (16:25) ei autem qui
potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii
temporibus aeternis taciti (16:26) quod nunc
patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis
gentibus cognito (16:27) solo sapienti Deo
per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen
EXPLICIT EPISTULA AD ROMANOS
[End of The Book of Romans]