The Book of Revelation
INCIPIT APOCALYPSIS IOHANNIS APOSTOLI
Chapter 1
(1:1) apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus
palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo
Iohanni (1:2) qui testimonium
perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit (1:3)
beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta
sunt tempus enim prope est (1:4) Iohannes septem
ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem
spiritibus qui in conspectu throni eius sunt (1:5)
et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum
terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (1:6) et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et
Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen (1:7)
ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent
se super eum omnes tribus terrae etiam amen (1:8)
ego sum et principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus
est Omnipotens (1:9) ego Iohannes frater
vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos
propter verbum Dei et testimonium Iesu (1:10)
fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam
tubae (1:11) dicentis quod vides
scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et
Philadelphiam et Laodiciam (1:12) et conversus sum ut
viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea (1:13) et in medio septem candelabrorum similem
Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream (1:14)
caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius
velut flamma ignis (1:15) et pedes eius
similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
(1:16) et habebat in dextera sua stellas septem et
de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
(1:17) et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius
tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et
novissimus (1:18) et vivus et fui
mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni (1:19) scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae
oportet fieri post haec (1:20) sacramentum septem
stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem
ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
Chapter 2
(2:1) angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui
tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
(2:2) scio opera tua et laborem et patientiam tuam
et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos
mendaces (2:3) et patientiam habes
et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti (2:4)
sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
(2:5) memor esto itaque unde excideris et age
paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam
egeris (2:6) sed hoc habes quia
odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi (2:7)
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno
vitae quod est in paradiso Dei mei (2:8)
et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus
et vivit (2:9) scio tribulationem
tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt
synagoga Satanae (2:10) nihil horum timeas
quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem
diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae (2:11)
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte
secunda (2:12) et angelo Pergami
ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam (2:13)
scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam
et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
(2:14) sed habeo adversus te pauca quia habes illic
tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et
fornicari (2:15) ita habes et tu
tenentes doctrinam Nicolaitarum (2:16)
similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in
gladio oris mei (2:17) qui habet aurem
audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in
calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit (2:18)
et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut
flammam ignis et pedes eius similes orichalco (2:19)
novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua
novissima plura prioribus (2:20) sed habeo adversus
te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et
manducare de idolothytis (2:21) et dedi illi tempus
ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua (2:22)
ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi
paenitentiam egerint ab operibus eius (2:23)
et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans
renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra (2:24)
vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui
non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
(2:25) tamen id quod habetis tenete donec
veniam (2:26) et qui vicerit et
qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes (2:27) et reget illas in virga ferrea tamquam vas
figuli confringentur (2:28) sicut et ego accepi
a Patre meo et dabo illi stellam matutinam (2:29)
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
Chapter 3
(3:1) et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit
qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus
es (3:2) esto vigilans et confirma cetera quae moritura
erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo (3:3)
in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si
ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te (3:4) sed habes pauca nomina in Sardis qui non
inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt (3:5) qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et
non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis
eius (3:6) qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat
ecclesiis (3:7) et angelo
Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit
et cludit et nemo aperit (3:8) scio opera tua ecce
dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et
non negasti nomen meum (3:9) ecce dabo de
synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et
adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te (3:10)
quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae
ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra (3:11)
venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam (3:12) qui vicerit faciam illum columnam in templo
Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae
Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum (3:13)
qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis (3:14) et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec
dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei (3:15)
scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut
calidus (3:16) sed quia tepidus es
et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo (3:17)
quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser
et miserabilis et pauper et caecus et nudus (3:18)
suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis
induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas
(3:19) ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo
et paenitentiam age (3:20) ecce sto ad ostium
et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse
mecum (3:21) qui vicerit dabo ei
sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius (3:22) qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat
ecclesiis
Chapter 4
(4:1) post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo
et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri
post haec (4:2) statim fui in
spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens (4:3)
et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in
circuitu sedis similis visioni zmaragdinae (4:4)
et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor
seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas
(4:5) et de throno procedunt fulgura et voces et
tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei (4:6) et in conspectu sedis tamquam mare vitreum
simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et
retro (4:7) et animal primum
simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal
simile aquilae volanti (4:8) et quattuor animalia
singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et
nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus
est (4:9) et cum darent illa animalia gloriam et honorem
et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum (4:10)
procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in
saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes (4:11)
dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu
creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt
Chapter 5
(5:1) et vidi in dextera sedentis super thronum
librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem (5:2)
et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et
solvere signacula eius (5:3) et nemo poterat in
caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum (5:4) et ego flebam multum quoniam nemo dignus
inventus est aperire librum nec videre eum (5:5)
et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David
aperire librum et septem signacula eius (5:6)
et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum
stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem
terram (5:7) et venit et accepit
de dextera sedentis de throno (5:8) et cum aperuisset
librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et
fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum (5:9)
et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula
eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et
natione (5:10) et fecisti eos Deo
nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram (5:11)
et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et
seniorum et erat numerus eorum milia milium (5:12)
dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et
divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (5:13) et omnem creaturam quae in caelo est et super
terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno
benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum (5:14)
et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et
adoraverunt
Chapter 6
(6:1) et vidi quod aperuisset agnus unum de septem
signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni
(6:2) et vidi et ecce equus albus et qui sedebat
super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret (6:3) et cum aperuisset sigillum secundum audivi
secundum animal dicens veni (6:4) et exivit alius
equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant
et datus est illi gladius magnus (6:5)
et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce
equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua (6:6)
et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario
et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris (6:7)
et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et
vidi (6:8) et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper
nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere
gladio fame et morte et bestiis terrae (6:9)
et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter
verbum Dei et propter testimonium quod habebant (6:10)
et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et
vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra (6:11)
et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus
adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et
illi (6:12) et vidi cum aperuisset sigillum sextum et
terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut
sanguis (6:13) et stellae caeli
ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur (6:14) et caelum recessit sicut liber involutus et
omnis mons et insulae de locis suis motae sunt (6:15)
et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber
absconderunt se in speluncis et petris montium (6:16)
et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis
super thronum et ab ira agni (6:17) quoniam venit dies
magnus irae ipsorum et quis poterit stare
Chapter 7
(7:1) post haec vidi quattuor angelos stantes super
quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram neque super mare neque
in ullam arborem (7:2) et vidi alterum
angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus
datum est nocere terrae et mari (7:3)
dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei
nostri in frontibus eorum (7:4) et audivi numerum
signatorum centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israhel
(7:5) ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu
Ruben duodecim milia ex tribu Gad duodecim milia (7:6)
ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim milia ex tribu Manasse
duodecim milia (7:7) ex tribu Symeon
duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia ex tribu Issachar duodecim milia (7:8) ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu
Ioseph duodecim milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati (7:9)
post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et
tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in
manibus eorum (7:10) et clamabant voce
magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno (7:11)
et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et
ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum (7:12)
dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et
virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen (7:13)
et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt
et unde venerunt (7:14) et dixi illi domine
mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt
eas in sanguine agni (7:15) ideo sunt ante
thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super
illos (7:16) non esurient neque
sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus (7:17)
quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes
aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum
Chapter 8
(8:1) et cum aperuisset sigillum septimum factum est
silentium in caelo quasi media hora (8:2)
et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem
tubae (8:3) et alius angelus
venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus
sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum (8:4)
et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram
Deo (8:5) et accepit angelus turibulum et implevit illud
de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus
(8:6) et septem angeli qui habebant septem tubas
paraverunt se ut tuba canerent (8:7) et primus tuba
cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta
est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est (8:8) et secundus angelus tuba cecinit et tamquam
mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis (8:9) et mortua est tertia pars creaturae quae
habent animas et tertia pars navium interiit (8:10)
et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam
facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum (8:11)
et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et
multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt (8:12)
et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars
lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox
similiter (8:13) et vidi et audivi
vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de
ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri
Chapter 9
(9:1) et quintus angelus tuba cecinit et vidi
stellam de caelo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi (9:2) et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus
putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei (9:3) et de fumo exierunt lucustae in terram et data
est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae (9:4)
et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem
arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus (9:5)
et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur mensibus quinque et
cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem (9:6)
et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori
et fugiet mors ab ipsis (9:7) et similitudines
lucustarum similes equis paratis in proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et facies
earum sicut facies hominum (9:8) et habebant capillos
sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant (9:9)
et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum
equorum multorum currentium in bellum (9:10)
et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis earum potestas earum nocere
hominibus mensibus quinque (9:11) et habebant super
se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen
Exterminans (9:12) vae unum abiit ecce
veniunt adhuc duo vae post haec (9:13)
et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex cornibus altaris aurei quod
est ante oculos Dei (9:14) dicentem sexto
angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate
(9:15) et soluti sunt quattuor angeli qui parati
erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum (9:16) et numerus equestris exercitus vicies milies
dena milia audivi numerum eorum (9:17)
et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et
hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et
fumus et sulphur (9:18) ab his tribus
plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum
(9:19) potestas enim equorum in ore eorum est et in
caudis eorum nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent
(9:20) et ceteri homines qui non sunt occisi in his
plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et
argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare
(9:21) et non egerunt paenitentiam ab homicidiis
suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis
Chapter 10
(10:1) et vidi alium angelum fortem descendentem de
caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna
ignis (10:2) et habebat in manu
sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram
(10:3) et clamavit voce magna quemadmodum cum leo
rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas (10:4)
et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de caelo
dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere (10:5)
et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad
caelum (10:6) et iuravit per
viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et
mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit (10:7)
sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur
mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas (10:8)
et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum
apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram (10:9)
et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora
illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel (10:10) et accepi librum de manu angeli et devoravi
eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus
(10:11) et dicunt mihi oportet te iterum prophetare
populis et gentibus et linguis et regibus multis
Chapter 11
(11:1) et datus est mihi calamus similis virgae
dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo (11:2)
atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est
gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (11:3)
et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti
saccos (11:4) hii sunt duo olivae
et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes (11:5)
et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum
et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi (11:6)
hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et
potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque
voluerint (11:7) et cum finierint
testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet
illos (11:8) et corpora eorum in
plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus
est (11:9) et videbunt de populis et tribubus et linguis
et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in
monumentis (11:10) et inhabitantes
terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae
cruciaverunt eos qui inhabitant super terram (11:11)
et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super
pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos (11:12)
et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in
caelum in nube et viderunt illos inimici eorum (11:13)
et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et
occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo
caeli (11:14) vae secundum abiit
ecce vae tertium veniet cito (11:15) et septimus
angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini
nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum (11:16)
et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt
in facies suas et adoraverunt Deum (11:17)
dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti
virtutem tuam magnam et regnasti (11:18)
et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere
mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui
corruperunt terram (11:19) et apertum est
templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et
terraemotus et grando magna
Chapter 12
(12:1) et signum magnum paruit in caelo mulier
amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim (12:2) et in utero habens et clamat parturiens et
cruciatur ut pariat (12:3) et visum est aliud
signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem
diademata (12:4) et cauda eius
trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat
paritura ut cum peperisset filium eius devoraret (12:5)
et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus
est filius eius ad Deum et ad thronum eius (12:6)
et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam
diebus mille ducentis sexaginta (12:7)
et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et
draco pugnabat et angeli eius (12:8) et non valuerunt
neque locus inventus est eorum amplius in caelo (12:9)
et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas
qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
(12:10) et audivi vocem magnam in caelo dicentem
nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator
fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (12:11) et ipsi vicerunt illum propter sanguinem
agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem
(12:12) propterea laetamini caeli et qui habitatis
in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus
habet (12:13) et postquam vidit
draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum (12:14) et datae sunt mulieri duae alae aquilae
magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie
serpentis (12:15) et misit serpens
ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine (12:16) et adiuvit terra mulierem et aperuit terra
os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo (12:17)
et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius
qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu (12:18)
et stetit super harenam maris
Chapter 13
(13:1) et vidi de mare bestiam ascendentem habentem
capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina
blasphemiae (13:2) et bestiam quam
vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam
et potestatem magnam (13:3) et unum de
capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post
bestiam (13:4) et adoraverunt
draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit
pugnare cum ea (13:5) et datum est ei os
loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo
(13:6) et aperuit os suum in blasphemias ad Deum
blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant (13:7) et datum est illi bellum facere cum sanctis
et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem
(13:8) et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram
quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi
(13:9) si quis habet aurem audiat
(13:10) qui in captivitatem in captivitatem vadit
qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum
(13:11) et vidi aliam bestiam ascendentem de terra
et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco (13:12)
et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et
inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis (13:13) et fecit signa magna ut etiam ignem faceret
de caelo descendere in terram in conspectu hominum (13:14)
et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu
bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et
vixit (13:15) et datum est illi
ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem
bestiae occidantur (13:16) et faciet omnes
pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in
frontibus suis (13:17) et ne quis possit
emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius (13:18) hic sapientia est qui habet intellectum
conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex
Chapter 14
(14:1) et vidi et ecce agnus stabat supra montem
Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in
frontibus suis (14:2) et audivi vocem de
caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum
citharizantium in citharis suis (14:3)
et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et
nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de
terra (14:4) hii sunt qui cum
mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt
ex hominibus primitiae Deo et agno (14:5)
et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt
(14:6) et vidi alterum angelum volantem per medium
caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum
et linguam et populum (14:7) dicens magna voce
timete Deum et date illi honorem quia venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et
mare et fontes aquarum (14:8) et alius angelus
secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes
gentes (14:9) et alius angelus
tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit
caracterem in fronte sua aut in manu sua (14:10)
et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et
cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni
(14:11) et fumus tormentorum eorum in saecula
saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis
acceperit caracterem nominis eius (14:12)
hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu
(14:13) et audivi vocem de caelo dicentem scribe
beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim
illorum sequuntur illos (14:14) et vidi et ecce
nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu
sua falcem acutam (14:15) et alter angelus
exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut
metatur quoniam aruit messis terrae (14:16)
et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est
terra (14:17) et alius angelus
exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam (14:18)
et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna
qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae
sunt uvae eius (14:19) et misit angelus
falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum
(14:20) et calcatus est lacus extra civitatem et
exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta
Chapter 15
(15:1) et vidi aliud signum in caelo magnum et
mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira
Dei (15:2) et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et
eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes
citharas Dei (15:3) et cantant canticum
Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae
viae tuae rex saeculorum (15:4) quis non timebit
Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo
quoniam iudicia tua manifestata sunt (15:5)
et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in
caelo (15:6) et exierunt septem
angeli habentes septem plagas de templo vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis
aureis (15:7) et unus ex quattuor
animalibus dedit septem angelis septem fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula
saeculorum (15:8) et impletum est
templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur
septem plagae septem angelorum
Chapter 16
(16:1) et audivi vocem magnam de templo dicentem
septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram (16:2)
et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac
pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
(16:3) et secundus effudit fialam suam in mare et
factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari (16:4) et tertius effudit fialam suam super flumina
et super fontes aquarum et factus est sanguis (16:5)
et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec
iudicasti (16:6) quia sanguinem
sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt (16:7) et audivi altare dicens etiam Domine Deus
omnipotens vera et iusta iudicia tua (16:8)
et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et
igni (16:9) et aestuaverunt homines aestu magno et
blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi
gloriam (16:10) et quintus effudit
fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae
dolore (16:11) et blasphemaverunt
Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
(16:12) et sextus effudit fialam suam in flumen
illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
(16:13) et vidi de ore draconis et de ore bestiae et
de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum (16:14)
sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae
congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis (16:15)
ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet
et videant turpitudinem eius (16:16) et congregavit
illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon (16:17)
et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno
dicens factum est (16:18) et facta sunt
fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt
super terram talis terraemotus sic magnus (16:19)
et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon
magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius (16:20) et omnis insula fugit et montes non sunt
inventi (16:21) et grando magna
sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam
magna facta est vehementer
Chapter 17
(17:1) et venit unus de septem angelis qui habebant
septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super
aquas multas (17:2) cum qua fornicati
sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius
(17:3) et abstulit me in desertum in spiritu et vidi
mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua
decem (17:4) et mulier erat
circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu
sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius (17:5)
et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et
abominationum terrae (17:6) et vidi mulierem
ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione
magna (17:7) et dixit mihi
angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem
et decem cornua (17:8) bestiam quam
vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram
quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non
est (17:9) et hic est sensus qui habet sapientiam septem
capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt (17:10) quinque ceciderunt unus est alius nondum
venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere (17:11)
et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum
vadit (17:12) et decem cornua
quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt
post bestiam (17:13) hii unum consilium
habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt (17:14)
hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex
regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles (17:15)
et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et
linguae (17:16) et decem cornua
quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt
et ipsam igni concremabunt (17:17) Deus enim dedit in
corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba
Dei (17:18) et mulier quam vidisti est civitas magna
quae habet regnum super reges terrae
Chapter 18
(18:1) et post haec vidi alium angelum descendentem
de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius (18:2) et exclamavit in forti voce dicens cecidit
cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis
volucris inmundae (18:3) quia de ira
fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de
virtute deliciarum eius divites facti sunt (18:4)
et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes
sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis (18:5)
quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum
eius (18:6) reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate
duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum (18:7) quantum glorificavit se et in deliciis fuit
tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non
videbo (18:8) ideo in una die
venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit
illam (18:9) et flebunt et
plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum
incendii eius (18:10) longe stantes
propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una
hora venit iudicium tuum (18:11) et negotiatores
terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius (18:12) mercem auri et argenti et lapidis pretiosi
et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia
vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore (18:13)
et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et
similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum
hominum (18:14) et poma tua
desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non
invenient (18:15) mercatores horum
qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes
(18:16) et dicentes vae vae civitas illa magna quae
amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis
(18:17) quoniam una hora destitutae sunt tantae
divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe
steterunt (18:18) et clamaverunt
videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnae (18:19) et miserunt pulverem super capita sua et
clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent
naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est (18:20)
exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus
iudicium vestrum de illa (18:21) et sustulit unus
angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa
civitas et ultra iam non invenietur (18:22)
et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te
amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te
amplius (18:23) et lux lucernae
non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant
principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes (18:24)
et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt
in terra
Chapter 19
(19:1) post haec audivi quasi vocem magnam turbarum
multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est (19:2) quia vera et iusta iudicia sunt eius quia
iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum
suorum de manibus eius (19:3) et iterum dixerunt
alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum (19:4)
et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum
sedentem super thronum dicentes amen alleluia (19:5)
et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui
timetis eum pusilli et magni (19:6) et audivi quasi
vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens (19:7)
gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius
praeparavit se (19:8) et datum est illi
ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum
(19:9) et dicit mihi scribe beati qui ad cenam
nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt (19:10)
et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus
tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus
prophetiae (19:11) et vidi caelum
apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat
et pugnat (19:12) oculi autem eius
sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi
ipse (19:13) et vestitus erat vestem aspersam sanguine et
vocatur nomen eius Verbum Dei (19:14) et exercitus qui
sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum (19:15) et de ore ipsius procedit gladius acutus ut
in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei
omnipotentis (19:16) et habet in
vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium (19:17)
et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus
quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei (19:18) ut manducetis carnes regum et carnes
tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum
et pusillorum ac magnorum (19:19) et vidi bestiam et
reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum
exercitu eius (19:20) et adprehensa est
bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem
bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure
(19:21) et ceteri occisi sunt in gladio sedentis
super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum
Chapter 20
(20:1) et vidi angelum descendentem de caelo
habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua (20:2)
et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum
per annos mille (20:3) et misit eum in
abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post
haec oportet illum solvi modico tempore (20:4)
et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas
decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem
eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille
annis (20:5) ceteri mortuorum
non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima (20:6)
beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non
habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis
(20:7) et cum consummati fuerint mille anni solvetur
Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et
congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris (20:8)
et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem
dilectam (20:9) et descendit ignis
a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et
bestia (20:10) et pseudoprophetes
et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum (20:11)
et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et
caelum et locus non est inventus ab eis (20:12)
et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt
et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum
opera ipsorum (20:13) et dedit mare
mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis
secundum opera ipsorum (20:14) et inferus et mors
missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis (20:15)
et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum
ignis
Chapter 21
(21:1) et vidi caelum novum et terram novam primum
enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est (21:2)
et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut
sponsam ornatam viro suo (21:3) et audivi vocem
magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt
et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (21:4)
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus
neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt (21:5)
et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba
fidelissima sunt et vera (21:6) et dixit mihi
factum est ego sum et initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
(21:7) qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus
et ille erit mihi filius (21:8) timidis autem et
incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars
illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda (21:9)
et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et
locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni (21:10)
et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem
sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo (21:11)
habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis
sicut cristallum (21:12) et habebat murum
magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina
duodecim tribuum filiorum Israhel (21:13)
ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab
occasu portae tres (21:14) et murus civitatis
habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni (21:15) et qui loquebatur mecum habebat mensuram
harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum (21:16)
et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et
mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia
sunt (21:17) et mensus est murus eius centum quadraginta
quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli (21:18)
et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile
vitro mundo (21:19) fundamenta muri
civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius
quartus zmaragdus (21:20) quintus sardonix
sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus
hyacinthus duodecimus amethistus (21:21)
et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex
singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum (21:22) et templum non vidi in ea Dominus enim Deus
omnipotens templum illius est et agnus (21:23)
et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam
et lucerna eius est agnus (21:24) et ambulabunt
gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam (21:25) et portae eius non cludentur per diem nox
enim non erit illic (21:26) et adferent
gloriam et honorem gentium in illam (21:27)
nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi
qui scripti sunt in libro vitae agni
Chapter 22
(22:1) et ostendit mihi fluvium aquae vitae
splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni (22:2)
in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus
duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium
(22:3) et omne maledictum non erit amplius et sedes
Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi (22:4)
et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum (22:5) et nox ultra non erit et non egebunt lumine
lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula
saeculorum (22:6) et dixit mihi haec
verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis
quae oportet fieri cito (22:7) et ecce venio
velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius (22:8)
et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut
adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat (22:9)
et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et
eorum qui servant verba libri huius Deum adora (22:10)
et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope
est (22:11) qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus
est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc
(22:12) ecce venio cito et merces mea mecum est
reddere unicuique secundum opera sua (22:13)
ego et primus et novissimus principium et finis (22:14) beati qui lavant stolas suas ut sit potestas
eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem (22:15)
foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui
amat et facit mendacium (22:16) ego Iesus misi
angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et
matutina (22:17) et Spiritus et
sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae
gratis (22:18) contestor ego omni
audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in
libro isto (22:19) et si quis
deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et
de his quae scripta sunt in libro isto (22:20)
dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine
Iesu (22:21) gratia Domini nostri Iesu Christi cum
omnibus
EXPLICIT APOCALYPSIS IOHANNIS APOSTOLI
[End of The Book of Revelation]