An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of Psalms from the Hebrew


INCIPIT LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS
Chapter 1
(1:1) beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit (1:2) sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte (1:3) et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur (1:4) non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus (1:5) propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum (1:6) quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
Chapter 2
(2:1) quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania (2:2) consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius (2:3) disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum (2:4) habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos (2:5) tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos (2:6) ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum (2:7) Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te (2:8) postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae (2:9) pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos (2:10) nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae (2:11) servite Domino in timore et exultate in tremore (2:12) adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via (2:13) cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum
Chapter 3
(3:1) canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui (3:2) Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me (3:3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper (3:4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum (3:5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper (3:6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me (3:7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus (3:8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti (3:9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
Chapter 4
(4:1) victori in psalmis canticum David (4:2) invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam (4:3) filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper (4:4) et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum (4:5) irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper (4:6) sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum (4:7) leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo (4:8) in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt (4:9) in pace simul requiescam et dormiam (4:10) quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me
Chapter 5
(5:1) victori pro hereditatibus canticum David (5:2) verba mea audi Domine intellege murmur meum (5:3) rex meus et Deus meus (5:4) quia te deprecor Domine mane audies vocem meam (5:5) mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu (5:6) nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum (5:7) odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus (5:8) ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo (5:9) Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam (5:10) non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae (5:11) sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te (5:12) et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum (5:13) quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum
Chapter 6
(6:1) victori in psalmis super octava canticum David (6:2) Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me (6:3) miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea (6:4) et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo (6:5) revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam (6:6) quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi (6:7) laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo (6:8) caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis (6:9) recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei (6:10) audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet (6:11) confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito
Chapter 7
(7:1) pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini (7:2) Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me (7:3) ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat (7:4) Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis (7:5) si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos (7:6) persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper (7:7) surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti (7:8) et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere (7:9) Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me (7:10) consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus (7:11) clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde (7:12) Deus iudex iustus et fortis comminans tota die (7:13) non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum (7:14) et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est (7:15) ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium (7:16) lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est (7:17) revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet (7:18) confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi
Chapter 8
(8:1) victori pro torcularibus canticum David (8:2) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos (8:3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor (8:4) videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti (8:5) quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum (8:6) minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum (8:7) dabis ei potestatem super opera manuum tuarum (8:8) cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri (8:9) aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti (8:10) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
Chapter 9
(9:1) victori pro morte filii canticum David (9:2) confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua (9:3) laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi (9:4) cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua (9:5) fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae (9:6) increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter (9:7) conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis (9:8) Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum (9:9) et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus (9:10) et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia (9:11) et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine (9:12) cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius (9:13) quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum (9:14) misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis (9:15) qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (9:16) exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum (9:17) agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno (9:18) convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum (9:19) quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum (9:20) surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam (9:21) pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper (9:22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae (9:23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt (9:24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi (9:25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret (9:26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit (9:27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo (9:28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas (9:29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem (9:30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum (9:31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter (9:32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum (9:33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum (9:34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat (9:35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor (9:36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies (9:37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius (9:38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua (9:39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra
Chapter 10
(10:1) victori David (10:2) in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis (10:3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde (10:4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est (10:5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum (10:6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius (10:7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum (10:8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum
Chapter 11
(11:1) victori pro octava canticum David (11:2) salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum (11:3) frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt (11:4) disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam (11:5) qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est (11:6) propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum (11:7) eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum (11:8) tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum (11:9) in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum
Chapter 12
(12:1) victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me (12:2) usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem (12:3) usquequo exaltabitur inimicus meus super me (12:4) convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem (12:5) nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero (12:6) ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi
Chapter 13
(13:1) victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum (13:2) Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum (13:3) omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum (13:4) nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis (13:5) Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine (13:6) quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est (13:7) quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Chapter 14
(14:1) canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo (14:2) qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam (14:3) loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo (14:4) dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat (14:5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
Chapter 15
(15:1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te (15:2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te (15:3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis (15:4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis (15:5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae (15:6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est (15:7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei (15:8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear (15:9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter (15:10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos
Chapter 16
(16:1) oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii (16:2) de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates (16:3) probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti (16:4) cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis (16:5) sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea (16:6) ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum (16:7) mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium (16:8) a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me (16:9) a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt (16:10) adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe (16:11) incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram (16:12) similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis (16:13) surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus (16:14) a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum (16:15) ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua
Chapter 17
(17:1) victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait (17:2) diligam te Domine fortitudo mea (17:3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus (17:4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero (17:5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me (17:6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis (17:7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius (17:8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est (17:9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo (17:10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius (17:11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti (17:12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris (17:13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis (17:14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis (17:15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos (17:16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui (17:17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis (17:18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant (17:19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum (17:20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei (17:21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi (17:22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo (17:23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me (17:24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea (17:25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius (17:26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages (17:27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes (17:28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis (17:29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas (17:30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum (17:31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se (17:32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum (17:33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam (17:34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me (17:35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea (17:36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me (17:37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei (17:38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos (17:39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis (17:40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me (17:41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti (17:42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos (17:43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos (17:44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium (17:45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi (17:46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis (17:47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae (17:48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis (17:49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me (17:50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo (17:51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum
Chapter 18
(18:1) victori canticum David (18:2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum (18:3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam (18:4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum (18:5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum (18:6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam (18:7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius (18:8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis (18:9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos (18:10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis (18:11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem (18:12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus (18:13) errores quis intelleget ab occultis munda me (18:14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo (18:15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus
Chapter 19
(19:1) victori canticum David (19:2) exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob (19:3) mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te (19:4) memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper (19:5) det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat (19:6) laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros (19:7) impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae (19:8) hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur (19:9) ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus (19:10) Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus
Chapter 20
(20:1) victori canticum David (20:2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer (20:3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper (20:4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso (20:5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum (20:6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum (20:7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum (20:8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur (20:9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te (20:10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis (20:11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum (20:12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt (20:13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum (20:14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas
Chapter 21
(21:1) victori pro cervo matutino canticum (21:2) Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei (21:3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi (21:4) et tu sancte habitator Laus Israhel (21:5) in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos (21:6) ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi (21:7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis (21:8) omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput (21:9) confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum (21:10) tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae (21:11) in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu (21:12) ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor (21:13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me (21:14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens (21:15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei (21:16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me (21:17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos (21:18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me (21:19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem (21:20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina (21:21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam (21:22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me (21:23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te (21:24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum (21:25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit (21:26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum (21:27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum (21:28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium (21:29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus (21:30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem (21:31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei (21:32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit
Chapter 22
(22:1) canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit (22:2) in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me (22:3) animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum (22:4) sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me (22:5) pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians (22:6) sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum
Chapter 23
(23:1) David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius (23:2) quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum (23:3) quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius (23:4) innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose (23:5) accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo (23:6) haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper (23:7) levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae (23:8) quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio (23:9) levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae (23:10) quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper
Chapter 24
(24:1) David ad te Domine animam meam levabo (24:2) Deus meus in te confisus sum ne confundar (24:3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur (24:4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me (24:5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die (24:6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt (24:7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine (24:8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via (24:9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam (24:10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius (24:11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est (24:12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit (24:13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram (24:14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis (24:15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos (24:16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego (24:17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me (24:18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea (24:19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me (24:20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te (24:21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te (24:22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis
Chapter 25
(25:1) David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam (25:2) proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum (25:3) quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua (25:4) non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar (25:5) odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo (25:6) lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine (25:7) ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua (25:8) Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae (25:9) ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam (25:10) in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus (25:11) ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei (25:12) pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino
Chapter 26
(26:1) David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo (26:2) cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt (26:3) si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam (26:4) unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius (26:5) abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui (26:6) in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino (26:7) audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me (26:8) tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram (26:9) ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus (26:10) pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me (26:11) ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos (26:12) ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium (26:13) ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium (26:14) expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum
Chapter 27
(27:1) David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum (27:2) audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum (27:3) ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum (27:4) da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis (27:5) quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis (27:6) benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae (27:7) Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi (27:8) Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est (27:9) salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum
Chapter 28
(28:1) canticum David adferte Domino filios arietum (28:2) adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto (28:3) vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas (28:4) vox Domini in fortitudine vox Domini in decore (28:5) vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani (28:6) et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis (28:7) vox Domini dividens flammas ignis (28:8) vox Domini parturire faciens desertum Cades (28:9) vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam (28:10) Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum (28:11) Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
Chapter 29
(29:1) psalmus cantici pro dedicatione domus David (29:2) exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me (29:3) Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me (29:4) Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum (29:5) cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius (29:6) quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus (29:7) ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum (29:8) Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus (29:9) ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor (29:10) quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam (29:11) audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor (29:12) convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia (29:13) ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi
Chapter 30
(30:1) victori canticum David (30:2) in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me (30:3) inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me (30:4) quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me (30:5) educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es (30:6) in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis (30:7) odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum (30:8) exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae (30:9) et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos (30:10) miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus (30:11) quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt (30:12) apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me (30:13) oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum (30:14) audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent (30:15) ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu (30:16) in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me (30:17) ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua (30:18) Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno (30:19) muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione (30:20) quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum (30:21) abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum (30:22) benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita (30:23) ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te (30:24) diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam (30:25) confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum
Chapter 31
(31:1) David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum (31:2) beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus (31:3) quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die (31:4) die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter (31:5) peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper (31:6) pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant (31:7) tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper (31:8) doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo (31:9) nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te (31:10) multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit (31:11) laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde
Chapter 32
(32:1) laudate iusti Dominum rectos decet laudatio (32:2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei (32:3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo (32:4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide (32:5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra (32:6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum (32:7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos (32:8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis (32:9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit (32:10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum (32:11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione (32:12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi (32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam (32:14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae (32:15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum (32:16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis (32:17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit (32:18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius (32:19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame (32:20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est (32:21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus (32:22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te
Chapter 33
(33:1) David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit (33:2) benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo (33:3) in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur (33:4) magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter (33:5) quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me (33:6) respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur (33:7) hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum (33:8) circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos (33:9) gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo (33:10) timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum (33:11) leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum (33:12) venite filii audite me timorem Domini docebo vos (33:13) quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos (33:14) custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum (33:15) recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam (33:16) oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum (33:17) vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum (33:18) clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos (33:19) iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit (33:20) multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus (33:21) custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur (33:22) interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur (33:23) redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo
Chapter 34
(34:1) David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me (34:2) adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum (34:3) evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum (34:4) confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi (34:5) fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat (34:6) sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos (34:7) quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae (34:8) veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum (34:9) anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua (34:10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento (34:11) surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me (34:12) reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae (34:13) ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur (34:14) quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar (34:15) et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam (34:16) scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis (34:17) Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam (34:18) confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te (34:19) non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo (34:20) non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant (34:21) et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster (34:22) vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me (34:23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam (34:24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi (34:25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum (34:26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me (34:27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui (34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam
Chapter 35
(35:1) pro victoria servi Domini David (35:2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius (35:3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum (35:4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere (35:5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet (35:6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes (35:7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine (35:8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt (35:9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos (35:10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen (35:11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde (35:12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat (35:13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
Chapter 36
(36:1) David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem (36:2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent (36:3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide (36:4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui (36:5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet (36:6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem (36:7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat (36:8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias (36:9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram (36:10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet (36:11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis (36:12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis (36:13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius (36:14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via (36:15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur (36:16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae (36:17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus (36:18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit (36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur (36:20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur (36:21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit (36:22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt (36:23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet (36:24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius (36:25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem (36:26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione (36:27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno (36:28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit (36:29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam (36:30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium (36:31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius (36:32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum (36:33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur (36:34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis (36:35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem (36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus (36:37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax (36:38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit (36:39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis (36:40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo
Chapter 37
(37:1) canticum David in commemoratione (37:2) Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me (37:3) quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua (37:4) non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei (37:5) quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me (37:6) conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (37:7) adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam (37:8) quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea (37:9) evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei (37:10) Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus (37:11) cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum (37:12) cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt (37:13) et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur (37:14) ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum (37:15) et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones (37:16) te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus (37:17) quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur (37:18) quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper (37:19) quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo (37:20) inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter (37:21) et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum (37:22) ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me (37:23) festina in auxilium meum Domine salutis meae
Chapter 38
(38:1) pro victoria Idithun canticum David (38:2) dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me (38:3) obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est (38:4) incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni (38:5) locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit (38:6) ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper (38:7) tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea (38:8) nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es (38:9) ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me (38:10) obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti (38:11) tolle a me plagas tuas (38:12) a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper (38:13) audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei (38:14) parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam
Chapter 39
(39:1) pro victoria David canticum (39:2) expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me (39:3) et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos (39:4) et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino (39:5) beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii (39:6) multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant (39:7) victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti (39:8) tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me (39:9) ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei (39:10) adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti (39:11) iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa (39:12) tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me (39:13) circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me (39:14) placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina (39:15) confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi (39:16) pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va (39:17) gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum (39:18) ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris
Chapter 40
(40:1) pro victoria canticum David (40:2) beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus (40:3) Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum (40:4) Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua (40:5) ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi (40:6) inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius (40:7) et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet (40:8) simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi (40:9) verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat (40:10) sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam (40:11) tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis (40:12) in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi (40:13) ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum (40:14) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen
Chapter 41
(41:1) pro victoria doctissimi filiorum Core (41:2) sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus (41:3) sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam (41:4) fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus (41:5) horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis (41:6) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius (41:7) Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo (41:8) abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt (41:9) per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae (41:10) dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico (41:11) cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus (41:12) quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Chapter 42
(42:1) iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me (42:2) tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico (42:3) mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum (42:4) et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus (42:5) quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo
Chapter 43
(43:1) pro victoria filiorum Core eruditionis (43:2) Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis (43:3) tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos (43:4) non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi (43:5) tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob (43:6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros (43:7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me (43:8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti (43:9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper (43:10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris (43:11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos (43:12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos (43:13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum (43:14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro (43:15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus (43:16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me (43:17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris (43:18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo (43:19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua (43:20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis (43:21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum (43:22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis (43:23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum (43:24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras (43:25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster (43:26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
Chapter 44
(44:1) victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi (44:2) eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis (44:3) decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum (44:4) accingere gladio tuo super femur fortissime (44:5) gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua (44:6) sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis (44:7) thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui (44:8) dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis (44:9) zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te (44:10) filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo (44:11) audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui (44:12) et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum (44:13) et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi (44:14) omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est (44:15) in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc (44:16) ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis (44:17) pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra (44:18) recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum
Chapter 45
(45:1) victori filiorum Core pro iuventutibus canticum (45:2) Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum (45:3) ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris (45:4) sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper (45:5) fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi (45:6) Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino (45:7) conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra (45:8) Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper (45:9) venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra (45:10) conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni (45:11) cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra (45:12) Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper
Chapter 46
(46:1) victori filiorum Core canticum (46:2) omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis (46:3) quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram (46:4) congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris (46:5) elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper (46:6) ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae (46:7) canite Deo canite canite regi nostro canite (46:8) quia rex universae terrae Deus canite erudite (46:9) regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum (46:10) principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt
Chapter 47
(47:1) canticum psalmi filiorum Core (47:2) magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo (47:3) specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni (47:4) Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando (47:5) quia ecce reges congregati sunt venerunt simul (47:6) ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt (47:7) horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis (47:8) in vento uredinis confringes naves maris (47:9) sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper (47:10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui (47:11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua (47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua (47:13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius (47:14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima (47:15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte
Chapter 48
(48:1) victori filiorum Core canticum (48:2) audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis (48:3) tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper (48:4) os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias (48:5) inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum (48:6) quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me (48:7) qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt (48:8) fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo (48:9) neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo (48:10) et vivet ultra in sempiternum (48:11) et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas (48:12) interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas (48:13) et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est (48:14) haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper (48:15) quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum (48:16) verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper (48:17) noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius (48:18) neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius (48:19) quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi (48:20) intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem (48:21) homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur
Chapter 49
(49:1) canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius (49:2) de Sion perfecta decore Deus apparuit (49:3) veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida (49:4) vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum (49:5) congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio (49:6) et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper (49:7) audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum (49:8) non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper (49:9) non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos (49:10) mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium (49:11) scio omnes aves montium et universitas agri mecum est (49:12) si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius (49:13) numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam (49:14) immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua (49:15) et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me (49:16) impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo (49:17) qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te (49:18) si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua (49:19) os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum (49:20) sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium (49:21) haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos (49:22) intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet (49:23) qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei
Chapter 50
(50:1) victori canticum David (50:2) cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee (50:3) miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas (50:4) multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me (50:5) quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper (50:6) tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris (50:7) ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea (50:8) ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi (50:9) asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor (50:10) auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti (50:11) absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele (50:12) cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis (50:13) ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me (50:14) redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me (50:15) docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur (50:16) libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam (50:17) Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam (50:18) non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet (50:19) sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies (50:20) benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem (50:21) tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos
Chapter 51
(51:1) victori ab erudito David (51:2) cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech (51:3) quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die (51:4) insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum (51:5) dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper (51:6) dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa (51:7) sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper (51:8) videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt (51:9) ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis (51:10) ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum (51:11) confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum
Chapter 52
(52:1) victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus (52:2) corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum (52:3) Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum (52:4) omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum (52:5) numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis (52:6) Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos (52:7) quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel
Chapter 53
(53:1) victori in psalmis eruditi David (53:2) quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos (53:3) Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me (53:4) Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei (53:5) quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper (53:6) ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam (53:7) reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos (53:8) voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est (53:9) quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus
Chapter 54
(54:1) victori in psalmis eruditi David (54:2) exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam (54:3) adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus (54:4) a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi (54:5) cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me (54:6) timor et tremor venit super me et operuit me caligo (54:7) et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam (54:8) ut procul abeam et commorer in deserto semper (54:9) festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis (54:10) praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate (54:11) die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius (54:12) insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia (54:13) non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo (54:14) sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus (54:15) qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore (54:16) veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum (54:17) ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me (54:18) vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam (54:19) redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me (54:20) exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum (54:21) extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum (54:22) nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae (54:23) proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto (54:24) tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui
Chapter 55
(55:1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth (55:2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me (55:3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime (55:4) quacumque die territus fuero ego in te confidam (55:5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi (55:6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum (55:7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam (55:8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus (55:9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua (55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es (55:11) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi (55:12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi (55:13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
Chapter 56
(56:1) pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca (56:2) miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae (56:3) invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum (56:4) mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam (56:5) anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus (56:6) exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua (56:7) rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper (56:8) paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam (56:9) surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane (56:10) confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus (56:11) quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua (56:12) exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
Chapter 57
(57:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem (57:2) si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum (57:3) etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite (57:4) alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium (57:5) furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam (57:6) ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas (57:7) Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine (57:8) dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur (57:9) quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem (57:10) antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas (57:11) laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii (57:12) et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
Chapter 58
(58:1) victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum (58:2) erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me (58:3) libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me (58:4) quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi (58:5) absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur (58:6) surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper (58:7) revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem (58:8) ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat (58:9) tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes (58:10) fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus (58:11) Dei mei misericordia praeveniet me (58:12) Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine (58:13) in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes (58:14) consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper (58:15) et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem (58:16) ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt (58:17) ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae (58:18) tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
Chapter 59
(59:1) victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum (59:2) quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia (59:3) Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos (59:4) commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est (59:5) ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente (59:6) dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui (59:7) salva dextera tua et exaudi me (59:8) Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar (59:9) meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus (59:10) Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est (59:11) quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam (59:12) nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris (59:13) da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine (59:14) in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos
Chapter 60
(60:1) victori in psalmis David (60:2) exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae (60:3) de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus (60:4) fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici (60:5) habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper (60:6) tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum (60:7) dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio (60:8) sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum (60:9) sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies
Chapter 61
(61:1) victori per Idithun canticum David (61:2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea (61:3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius (61:4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens (61:5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper (61:6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea (61:7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo (61:8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo (61:9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper (61:10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul (61:11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor (61:12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est (61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
Chapter 62
(62:1) canticum David cum esset in deserto Iuda (62:2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea (62:3) in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam (62:4) melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te (62:5) sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas (62:6) quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum (62:7) recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi (62:8) quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo (62:9) adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua (62:10) ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae (62:11) congregentur in manus gladii pars vulpium erunt (62:12) rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium
Chapter 63
(63:1) victori canticum David (63:2) audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam (63:3) absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem (63:4) qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum (63:5) ut sagittarent in absconditis simplicem (63:6) subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos (63:7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo (63:8) sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum (63:9) et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos (63:10) et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent (63:11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
Chapter 64
(64:1) victori carmen David cantici (64:2) tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum (64:3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat (64:4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis (64:5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui (64:6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui (64:7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine (64:8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium (64:9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies (64:10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam (64:11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic (64:12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine (64:13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur (64:14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
Chapter 65
(65:1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra (65:2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius (65:3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui (65:4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper (65:5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum (65:6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo (65:7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper (65:8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius (65:9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros (65:10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum (65:11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro (65:12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium (65:13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea (65:14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer (65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper (65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae (65:17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea (65:18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus (65:19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae (65:20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
Chapter 66
(66:1) victori in psalmis canticum carminis (66:2) Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper (66:3) ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua (66:4) confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes (66:5) laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus (66:6) confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes (66:7) terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster (66:8) benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae
Chapter 67
(67:1) victori David psalmus cantici (67:2) exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius (67:3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei (67:4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia (67:5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo (67:6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo (67:7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus (67:8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper (67:9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel (67:10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti (67:11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus (67:12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae (67:13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia (67:14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri (67:15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon (67:16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis (67:17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper (67:18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto (67:19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum (67:20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper (67:21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus (67:22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis (67:23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris (67:24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso (67:25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto (67:26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum (67:27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel (67:28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali (67:29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis (67:30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera (67:31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt (67:32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo (67:33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper (67:34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis (67:35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis (67:36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus
Chapter 68
(68:1) victori pro liliis David (68:2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam (68:3) infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me (68:4) laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum (68:5) multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam (68:6) Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita (68:7) non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel (68:8) quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam (68:9) alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae (68:10) quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me (68:11) et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi (68:12) et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam (68:13) contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum (68:14) mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui (68:15) erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis (68:16) ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum (68:17) exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me (68:18) et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me (68:19) accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me (68:20) tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam (68:21) coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni (68:22) et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto (68:23) sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum (68:24) contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva (68:25) effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos (68:26) fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet (68:27) quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant (68:28) da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua (68:29) deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur (68:30) ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me (68:31) laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione (68:32) et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas (68:33) videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra (68:34) quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit (68:35) laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis (68:36) quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam (68:37) et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Chapter 69
(69:1) victori David ad recordandum (69:2) Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina (69:3) confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam (69:4) convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va (69:5) gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum (69:6) ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris
Chapter 70
(70:1) in te Domine speravi ne confundar in aeternum (70:2) iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me (70:3) esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu (70:4) Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis (70:5) quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea (70:6) a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper (70:7) quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima (70:8) impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua (70:9) ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me (70:10) quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter (70:11) dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat (70:12) Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina (70:13) confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi (70:14) ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas (70:15) os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas (70:16) ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius (70:17) Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua (70:18) insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas (70:19) et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi (70:20) qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos (70:21) multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me (70:22) ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel (70:23) laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti (70:24) insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi
Chapter 71
(71:1) Salomonis (71:2) Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio (71:3) adsument montes pacem populo et colles iustitiam (71:4) iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem (71:5) et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum (71:6) descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram (71:7) germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna (71:8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae (71:9) ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent (71:10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent (71:11) et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei (71:12) quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor (71:13) parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit (71:14) ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius (71:15) et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei (71:16) erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae (71:17) erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum (71:18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus (71:19) et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen (71:20) conpletae sunt orationes David filii Iesse
Chapter 72
(72:1) canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde (72:2) mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei (72:3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns (72:4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum (72:5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur (72:6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi (72:7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis (72:8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes (72:9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra (72:10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis (72:11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso (72:12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias (72:13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas (72:14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis (72:15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui (72:16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis (72:17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum (72:18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum (72:19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint (72:20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges (72:21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans (72:22) et ego insipiens et nescius (72:23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum (72:24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me (72:25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra (72:26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum (72:27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te (72:28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
Chapter 73
(73:1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae (73:2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti (73:3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario (73:4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum (73:5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures (73:6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt (73:7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui (73:8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra (73:9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo (73:10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem (73:11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume (73:12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae (73:13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis (73:14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum (73:15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia (73:16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem (73:17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti (73:18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum (73:19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum (73:20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae (73:21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum (73:22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die (73:23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
Chapter 74
(74:1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici (74:2) confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua (74:3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo (74:4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper (74:5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu (74:6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri (74:7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium (74:8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit (74:9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae (74:10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob (74:11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
Chapter 75
(75:1) victori in psalmis canticum Asaph carminis (75:2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius (75:3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion (75:4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper (75:5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis (75:6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas (75:7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus (75:8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua (75:9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit (75:10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper (75:11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris (75:12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili (75:13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
Chapter 76
(76:1) victori per Idithun psalmus Asaph (76:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me (76:3) in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea (76:4) recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper (76:5) prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar (76:6) recogitabam dies antiquos annos pristinos (76:7) recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum (76:8) ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra (76:9) ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione (76:10) numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper (76:11) et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi (76:12) recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua (76:13) et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar (76:14) Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus (76:15) tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam (76:16) redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper (76:17) videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi (76:18) excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant (76:19) vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra (76:20) in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita (76:21) deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron
Chapter 77
(77:1) eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei (77:2) aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua (77:3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis (77:4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit (77:5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos (77:6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis (77:7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant (77:8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius (77:9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli (77:10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi (77:11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis (77:12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos (77:13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum (77:14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis (77:15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis (77:16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas (77:17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio (77:18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae (77:19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine (77:20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo (77:21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel (77:22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius (77:23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit (77:24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis (77:25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem (77:26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum (77:27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata (77:28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius (77:29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis (77:30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum (77:31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit (77:32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius (77:33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter (77:34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum (77:35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum (77:36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei (77:37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius (77:38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum (77:39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens (77:40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine (77:41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt (77:42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante (77:43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos (77:44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent (77:45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos (77:46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae (77:47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore (77:48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus (77:49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum (77:50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit (77:51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham (77:52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto (77:53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare (77:54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem (77:55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel (77:56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt (77:57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis (77:58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt (77:59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel (77:60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines (77:61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis (77:62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit (77:63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit (77:64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae (77:65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini (77:66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos (77:67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit (77:68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit (77:69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum (77:70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum (77:71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius (77:72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
Chapter 78
(78:1) canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum (78:2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae (78:3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret (78:4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt (78:5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus (78:6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt (78:7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt (78:8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis (78:9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum (78:10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est (78:11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus (78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine (78:13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas
Chapter 79
(79:1) victori pro liliis testimonii Asaph canticum (79:2) qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere (79:3) ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos (79:4) Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus (79:5) Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui (79:6) cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter (79:7) posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos (79:8) Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus (79:9) vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam (79:10) praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram (79:11) operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei (79:12) expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua (79:13) quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam (79:14) vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam (79:15) Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc (79:16) et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi (79:17) succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant (79:18) fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi (79:19) et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur (79:20) Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
Chapter 80
(80:1) victori in torcularibus Asaph (80:2) laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob (80:3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio (80:4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae (80:5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob (80:6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi (80:7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt (80:8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper (80:9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me (80:10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum (80:11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud (80:12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi (80:13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis (80:14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset (80:15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam (80:16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo (80:17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos
Chapter 81
(81:1) canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat (81:2) usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper (81:3) iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite (81:4) salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate (81:5) non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae (81:6) ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos (81:7) ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis (81:8) surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes
Chapter 82
(82:1) canticum psalmi Asaph (82:2) Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus (82:3) quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput (82:4) contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum (82:5) dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra (82:6) quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt (82:7) tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni (82:8) Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri (82:9) sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper (82:10) fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison (82:11) contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae (82:12) pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum (82:13) qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei (82:14) Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti (82:15) quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes (82:16) sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos (82:17) imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine (82:18) confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant (82:19) et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram
Chapter 83
(83:1) victori pro torculari filiorum Core canticum (83:2) quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum (83:3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem (83:4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus (83:5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper (83:6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius (83:7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam (83:8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion (83:9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper (83:10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui (83:11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis (83:12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus (83:13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
Chapter 84
(84:1) victori filiorum Core canticum (84:2) placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob (84:3) dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper (84:4) continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui (84:5) converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos (84:6) noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem (84:7) nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te (84:8) ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis (84:9) audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam (84:10) verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra (84:11) misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt (84:12) veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit (84:13) sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum (84:14) iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos
Chapter 85
(85:1) oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum (85:2) custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te (85:3) miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die (85:4) laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo (85:5) tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te (85:6) exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum (85:7) in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me (85:8) non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua (85:9) omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum (85:10) quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus (85:11) doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum (85:12) confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum (85:13) quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo (85:14) Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo (85:15) tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus (85:16) respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae (85:17) fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me
Chapter 86
(86:1) filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii (86:2) diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob (86:3) gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper (86:4) commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi (86:5) ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus (86:6) Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper (86:7) et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te
Chapter 87
(87:1) canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae (87:2) Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te (87:3) ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam (87:4) quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit (87:5) reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus (87:6) inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt (87:7) posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis (87:8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper (87:9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem (87:10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas (87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper (87:12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione (87:13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est (87:14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te (87:15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me (87:16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum (87:17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me (87:18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter (87:19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti
Chapter 88
(88:1) eruditionis Aethan Ezraitae (88:2) misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo (88:3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis (88:4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo (88:5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper (88:6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum (88:7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei (88:8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt (88:9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo (88:10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis (88:11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti (88:13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt (88:14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua (88:15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam (88:16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt (88:17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur (88:18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum (88:19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro (88:20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo (88:21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum (88:22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum (88:23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum (88:24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam (88:25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius (88:26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius (88:27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae (88:28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae (88:29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit (88:30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli (88:31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint (88:32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint (88:33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum (88:34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea (88:35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo (88:36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar (88:37) semen eius in sempiternum erit (88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper (88:39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum (88:40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius (88:41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem (88:42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis (88:43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius (88:44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio (88:45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti (88:46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna (88:47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua (88:48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum (88:49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper (88:50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua (88:51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum (88:52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui (88:53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen
Chapter 89
(89:1) oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione (89:2) antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es (89:3) convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam (89:4) quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna (89:5) percutiente te eos somnium erunt (89:6) mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur (89:7) consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus (89:8) posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui (89:9) omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens (89:10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus (89:11) quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam (89:12) ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti (89:13) revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis (89:14) imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris (89:15) laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala (89:16) appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum (89:17) et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
Chapter 90
(90:1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur (90:2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum (90:3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum (90:4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis (90:5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno (90:6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie (90:7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit (90:8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes (90:9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum (90:10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo (90:11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis (90:12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus (90:13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem (90:14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum (90:15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo (90:16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
Chapter 91
(91:1) psalmus cantici in die sabbati (91:2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime (91:3) ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte (91:4) in decacordo et in psalterio in cantico in cithara (91:5) quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo (91:6) quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae (91:7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud (91:8) germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum (91:9) tu autem Excelsus in aeternum Domine (91:10) ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem (91:11) et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi (91:12) et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea (91:13) iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur (91:14) transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt (91:15) adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt (91:16) adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo
Chapter 92
(92:1) Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur (92:2) firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es (92:3) levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos (92:4) a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus (92:5) testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum
Chapter 93
(93:1) Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere (93:2) elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis (93:3) usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt (93:4) fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem (93:5) populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent (93:6) viduam et advenam interficient et pupillos occident (93:7) et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob (93:8) intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite (93:9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit (93:10) qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam (93:11) Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt (93:12) beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum (93:13) ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus (93:14) non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret (93:15) quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde (93:16) quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis (93:17) nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea (93:18) si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me (93:19) in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam (93:20) numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto (93:21) copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt (93:22) erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae (93:23) et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
Chapter 94
(94:1) venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro (94:2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei (94:3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos (94:4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt (94:5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt (94:6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri (94:7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius (94:8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra (94:9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum (94:10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est (94:11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
Chapter 95
(95:1) canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra (95:2) canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius (95:3) narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius (95:4) quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos (95:5) omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit (95:6) gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius (95:7) adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem (95:8) adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius (95:9) adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra (95:10) dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate (95:11) laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius (95:12) gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus (95:13) ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
Chapter 96
(96:1) Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae (96:2) nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius (96:3) ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius (96:4) apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra (96:5) montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae (96:6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius (96:7) confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii (96:8) audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine (96:9) tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos (96:10) qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos (96:11) lux orta est iusto et rectis corde laetitia (96:12) laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius
Chapter 97
(97:1) canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius (97:2) notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam (97:3) recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri (97:4) iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite (97:5) cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis (97:6) in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino (97:7) tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius (97:8) flumina plaudent manu simul montes laudabunt (97:9) ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus
Chapter 98
(98:1) Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra (98:2) Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos (98:3) confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque (98:4) imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti (98:5) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est (98:6) Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos (98:7) in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis (98:8) Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum (98:9) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster
Chapter 99
(99:1) canticum in gratiarum actione (99:2) iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude (99:3) scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius (99:4) ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius (99:5) quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius
Chapter 100
(100:1) David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam (100:2) erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae (100:3) non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi (100:4) cor pravum recedet a me malum nesciam (100:5) loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero (100:6) oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi (100:7) non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum (100:8) mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem
Chapter 101
(101:1) oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum (101:2) Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat (101:3) ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me (101:4) quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt (101:5) percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum (101:6) a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae (101:7) adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum (101:8) vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum (101:9) tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant (101:10) quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui (101:11) a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me (101:12) dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui (101:13) tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione (101:14) tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum (101:15) quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem (101:16) et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam (101:17) quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua (101:18) respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum (101:19) scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum (101:20) quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est (101:21) ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis (101:22) ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem (101:23) cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino (101:24) adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos (101:25) dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui (101:26) a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli (101:27) ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur (101:28) tu autem ipse es et anni tui non deficient (101:29) filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit
Chapter 102
(102:1) David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius (102:2) benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius (102:3) qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas (102:4) qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus (102:5) qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua (102:6) faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent (102:7) notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas (102:8) misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis (102:9) non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur (102:10) non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis (102:11) quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum (102:12) quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra (102:13) sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se (102:14) ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus (102:15) homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit (102:16) quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius (102:17) misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum (102:18) his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea (102:19) Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur (102:20) benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius (102:21) benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius (102:22) benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
Chapter 103
(103:1) benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es (103:2) amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem (103:3) qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti (103:4) qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem (103:5) qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum (103:6) abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae (103:7) ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt (103:8) ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis (103:9) terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram (103:10) qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant (103:11) ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam (103:12) super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem (103:13) qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra (103:14) germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra (103:15) et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat (103:16) saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti (103:17) ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius (103:18) montes excelsi cervis petra refugium ericiis (103:19) fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum (103:20) posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae (103:21) leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi (103:22) oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt (103:23) egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam (103:24) quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua (103:25) hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus (103:26) ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei (103:27) omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo (103:28) dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono (103:29) abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur (103:30) emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae (103:31) sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis (103:32) qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt (103:33) cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum (103:34) placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino (103:35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino
Chapter 104
(104:1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius (104:2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius (104:3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum (104:4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter (104:5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius (104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius (104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius (104:8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes (104:9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac (104:10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum (104:11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae (104:12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea (104:13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum (104:14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges (104:15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere (104:16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit (104:17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph (104:18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius (104:19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum (104:20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum (104:21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua (104:22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret (104:23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham (104:24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius (104:25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius (104:26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi (104:27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham (104:28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius (104:29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum (104:30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum (104:31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum (104:32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum (104:33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum (104:34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus (104:35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum (104:36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum (104:37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus (104:38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos (104:39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte (104:40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos (104:41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina (104:42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo (104:43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos (104:44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt (104:45) ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
Chapter 105
(105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius (105:2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius (105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore (105:4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo (105:5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua (105:6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus (105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro (105:8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam (105:9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto (105:10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici (105:11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit (105:12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius (105:13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius (105:14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine (105:15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum (105:16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini (105:17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram (105:18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios (105:19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile (105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum (105:21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto (105:22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum (105:23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret (105:24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius (105:25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini (105:26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto (105:27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris (105:28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum (105:29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga (105:30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio (105:31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum (105:32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos (105:33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis (105:34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis (105:35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum (105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus (105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus (105:39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis (105:40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam (105:41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos (105:42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum (105:43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas (105:44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes (105:45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae (105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos (105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te (105:48) benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
Chapter 106
(106:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius (106:2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos (106:3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari (106:4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt (106:5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat (106:6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos (106:7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem (106:8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum (106:9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis (106:10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro (106:11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt (106:12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret (106:13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos (106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit (106:15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum (106:16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit (106:17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos (106:18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis (106:19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos (106:20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu (106:21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum (106:22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude (106:23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis (106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo (106:25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius (106:26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur (106:27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est (106:28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos (106:29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius (106:30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt (106:31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum (106:32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum (106:33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim (106:34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius (106:35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum (106:36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum (106:37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina (106:38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet (106:39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris (106:40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia (106:41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias (106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum (106:43) quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini
Chapter 107
(107:1) canticum psalmi David (107:2) paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea (107:3) consurge psalterium et cithara consurgam mane (107:4) confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus (107:5) quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua (107:6) exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua (107:7) ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me (107:8) Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar (107:9) meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus (107:10) Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor (107:11) quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam (107:12) nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris (107:13) da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine (107:14) in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros
Chapter 108
(108:1) pro victoria David canticum (108:2) Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est (108:3) locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra (108:4) pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam (108:5) et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea (108:6) constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius (108:7) cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum (108:8) fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter (108:9) sint filii eius pupilli et uxor eius vidua (108:10) instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis (108:11) scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius (108:12) non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius (108:13) fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius (108:14) redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur (108:15) sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum (108:16) eo quod non est recordatus facere misericordiam (108:17) et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret (108:18) et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius (108:19) sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur (108:20) haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam (108:21) tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me (108:22) quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus (108:23) quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta (108:24) genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo (108:25) et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum (108:26) adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam (108:27) et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam (108:28) maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur (108:29) induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua (108:30) confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum (108:31) quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius
Chapter 109
(109:1) David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (109:2) virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum (109:3) populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae (109:4) iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (109:5) Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges (109:6) iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa (109:7) de torrente in via bibet propterea exaltabit caput
Chapter 110
(110:1) alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione (110:2) gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis (110:3) he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper (110:4) zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus (110:5) teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui (110:6) caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo (110:7) lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium (110:8) nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate (110:9) fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius (110:10) res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia
Chapter 111
(111:1) aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis (111:2) gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur (111:3) he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper (111:4) zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus (111:5) teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio (111:6) caph quia in aeternum non commovebitur (111:7) lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino (111:8) samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis (111:9) phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria (111:10) res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit
Chapter 112
(112:1) alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini (112:2) sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum (112:3) ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini (112:4) excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius (112:5) quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans (112:6) humilia respicit in caelo et in terra (112:7) suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem (112:8) ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui (112:9) qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia
Chapter 113
(113:1) cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro (113:2) factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius (113:3) mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum (113:4) montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis (113:5) quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum (113:6) montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis (113:7) a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob (113:8) qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum (113:9) non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam (113:10) propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum (113:11) Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit (113:12) idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum (113:13) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt (113:14) aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur (113:15) manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo (113:16) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis (113:17) Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est (113:18) domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est (113:19) timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est (113:20) Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron (113:21) benedicet timentibus Dominum parvis et magnis (113:22) addat Dominus super vos super vos et super filios vestros (113:23) benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram (113:24) caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum (113:25) non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium (113:26) sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia
Chapter 114
(114:1) dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae (114:2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo (114:3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi (114:4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam (114:5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors (114:6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me (114:7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi (114:8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa (114:9) deambulabo coram Domino in terris viventium (115:10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis (115:11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium (115:12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi (115:13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo (115:14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius (115:15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius (115:16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea (115:17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo (115:18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius (115:19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia
Chapter 116
(116:1) laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi (116:2) quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia
Chapter 117
(117:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius (117:2) dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius (117:3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius (117:4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius (117:5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus (117:6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo (117:7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me (117:8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine (117:9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus (117:10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas (117:11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas (117:12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas (117:13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me (117:14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem (117:15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum (117:16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem (117:17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini (117:18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me (117:19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino (117:20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam (117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem (117:22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli (117:23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris (117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea (117:25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro (117:26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini (117:27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris (117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te (117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
Chapter 118
(118:1) aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini (118:2) beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum (118:3) nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt (118:4) tu mandasti praecepta tua custodire nimis (118:5) utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua (118:6) tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua (118:7) confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae (118:8) praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis (118:9) beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua (118:10) in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis (118:11) in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi (118:12) benedictus tu Domine doce me praecepta tua (118:13) in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui (118:14) in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis (118:15) in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas (118:16) iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua (118:17) gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua (118:18) revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua (118:19) advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua (118:20) desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore (118:21) increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis (118:22) aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi (118:23) etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua (118:24) sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei (118:25) deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum (118:26) vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam (118:27) viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis (118:28) destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum (118:29) viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi (118:30) viam fidei elegi iudicia tua proponebam (118:31) adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me (118:32) viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum (118:33) he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium (118:34) doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde (118:35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui (118:36) inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam (118:37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me (118:38) suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum (118:39) averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona (118:40) ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me (118:41) vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum (118:42) et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo (118:43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi (118:44) et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra (118:45) et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi (118:46) et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar (118:47) et delectabor in mandatis tuis quae dilexi (118:48) et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis (118:49) zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti (118:50) haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me (118:51) superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi (118:52) recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum (118:53) horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam (118:54) carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae (118:55) recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam (118:56) hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi (118:57) heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum (118:58) deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum (118:59) recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua (118:60) festinavi et non neglexi custodire mandata tua (118:61) funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus (118:62) medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae (118:63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua (118:64) misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me (118:65) teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum (118:66) bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi (118:67) antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi (118:68) bonus tu et beneficus doce me praecepta tua (118:69) adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua (118:70) incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar (118:71) bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua (118:72) melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti (118:73) ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua (118:74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi (118:75) scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me (118:76) sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo (118:77) veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea (118:78) confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis (118:79) revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum (118:80) fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar (118:81) caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi (118:82) consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me (118:83) et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus (118:84) quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium (118:85) foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam (118:86) omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi (118:87) paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua (118:88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui (118:89) lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo (118:90) in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat (118:91) iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi (118:92) nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea (118:93) in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me (118:94) tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi (118:95) me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo (118:96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis (118:97) mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea (118:98) super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi (118:99) super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea (118:100) super senes intellexi quia praecepta tua servavi (118:101) ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua (118:102) a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me (118:103) quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo (118:104) praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii (118:105) nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae (118:106) iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae (118:107) adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum (118:108) voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me (118:109) anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus (118:110) posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi (118:111) hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt (118:112) inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem (118:113) samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi (118:114) protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi (118:115) recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei (118:116) confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea (118:117) auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter (118:118) abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum (118:119) quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua (118:120) horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui (118:121) ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me (118:122) sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi (118:123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae (118:124) fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me (118:125) servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua (118:126) tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam (118:127) propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium (118:128) propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui (118:129) fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea (118:130) ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos (118:131) os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam (118:132) respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum (118:133) gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati (118:134) redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua (118:135) vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua (118:136) rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam (118:137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum (118:138) praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis (118:139) consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei (118:140) probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum (118:141) parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus (118:142) iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas (118:143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea (118:144) iusta testimonia tua semper doce me et vivam (118:145) coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam (118:146) invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua (118:147) surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans (118:148) praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis (118:149) vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me (118:150) adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt (118:151) prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas (118:152) a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea (118:153) res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus (118:154) iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me (118:155) longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt (118:156) misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me (118:157) multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi (118:158) vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt (118:159) vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me (118:160) caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae (118:161) sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum (118:162) gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa (118:163) mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi (118:164) septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae (118:165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum (118:166) expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci (118:167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis (118:168) custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo (118:169) thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me (118:170) veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me (118:171) fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua (118:172) loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta (118:173) sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi (118:174) desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea (118:175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi (118:176) erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus
Chapter 119
(119:1) canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me (119:2) Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa (119:3) quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam (119:4) sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum (119:5) heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar (119:6) multum peregrinata est anima mea (119:7) cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia
Chapter 120
(120:1) canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum (120:2) auxilium meum a Domino factore caeli et terrae (120:3) non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te (120:4) ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel (120:5) Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam (120:6) per diem sol non percutiet te neque luna per noctem (120:7) Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam (120:8) Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum
Chapter 121
(121:1) canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus (121:2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem (121:3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul (121:4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini (121:5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David (121:6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te (121:7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis (121:8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi (121:9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
Chapter 122
(122:1) canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis (122:2) ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri (122:3) miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione (122:4) multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum
Chapter 123
(123:1) canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel (123:2) nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines (123:3) forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos (123:4) forsitan aquae circumdedissent nos (123:5) torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae (123:6) benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum (123:7) anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus (123:8) auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram
Chapter 124
(124:1) canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis (124:2) Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum (124:3) quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas (124:4) benefac Domine bonis et rectis corde (124:5) qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel
Chapter 125
(125:1) canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes (125:2) tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis (125:3) magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes (125:4) converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro (125:5) qui seminant in lacrimis in exultatione metent (125:6) qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos
Chapter 126
(126:1) canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam (126:2) frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum (126:3) ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris (126:4) sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis (126:5) beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta
Chapter 127
(127:1) canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius (127:2) laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit (127:3) uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae (127:4) ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum (127:5) benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae (127:6) et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel
Chapter 128
(128:1) canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel (128:2) saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi (128:3) super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum (128:4) Dominus iustus concidet laqueos impiorum (128:5) confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion (128:6) fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet (128:7) de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens (128:8) de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
Chapter 129
(129:1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine (129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae (129:3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit (129:4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi (129:5) anima mea ad Dominum (129:6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum (129:7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio (129:8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Chapter 130
(130:1) canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me (130:2) si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea (130:3) expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum
Chapter 131
(131:1) canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius (131:2) qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob (131:3) si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei (131:4) si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem (131:5) donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob (131:6) ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus (131:7) intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius (131:8) surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae (131:9) sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent (131:10) propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui (131:11) iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (131:12) si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum (131:13) quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum (131:14) haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam (131:15) venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane (131:16) sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt (131:17) ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo (131:18) inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius
Chapter 132
(132:1) canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno (132:2) sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius (132:3) sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum
Chapter 133
(133:1) canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini (133:2) in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino (133:3) benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae
Chapter 134
(134:1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum (134:2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri (134:3) laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens (134:4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum (134:5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis (134:6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis (134:7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis (134:8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus (134:9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius (134:10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes (134:11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan (134:12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo (134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione (134:14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis (134:15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum (134:16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt (134:17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum (134:18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis (134:19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino (134:20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino (134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia
Chapter 135
(135:1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius (135:2) confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius (135:3) confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius (135:4) qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius (135:5) qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius (135:6) qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius (135:7) qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius (135:8) solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius (135:9) lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius (135:10) qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius (135:11) et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius (135:12) in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius (135:13) qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius (135:14) et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius (135:15) et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius (135:16) qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius (135:17) qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius (135:18) et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius (135:19) Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius (135:20) et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius (135:21) et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius (135:22) hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius (135:23) quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius (135:24) et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius (135:25) qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius (135:26) confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius
Chapter 136
(136:1) super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion (136:2) super salices in medio eius suspendimus citharas nostras (136:3) quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion (136:4) quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (136:5) si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea (136:6) adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae (136:7) memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius (136:8) filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis (136:9) beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram
Chapter 137
(137:1) David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi (137:2) adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum (137:3) in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem (137:4) confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui (137:5) et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini (137:6) quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit (137:7) si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua (137:8) Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas
Chapter 138
(138:1) pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti (138:2) tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam (138:3) intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti (138:4) et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea (138:5) ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam (138:6) super me est scientia et excelsior est non potero ad eam (138:7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam (138:8) si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades (138:9) si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris (138:10) etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua (138:11) si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me (138:12) nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux (138:13) quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae (138:14) confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis (138:15) non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae (138:16) informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis (138:17) mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum (138:18) dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum (138:19) si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me (138:20) qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui (138:21) nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui (138:22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi (138:23) scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas (138:24) et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna
Chapter 139
(139:1) pro victoria canticum David (139:2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me (139:3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis (139:4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper (139:5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos (139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper (139:7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae (139:8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli (139:9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper (139:10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos (139:11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant (139:12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu (139:13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum (139:14) attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
Chapter 140
(140:1) canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te (140:2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (140:3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum (140:4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum (140:5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum (140:6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt (140:7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi (140:8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam (140:9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem (140:10) incident in rete eius impii simul ego autem transibo
Chapter 141
(141:1) eruditio David cum esset in spelunca oratio (141:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum (141:3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo (141:4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi (141:5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam (141:6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium (141:7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me (141:8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
Chapter 142
(142:1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua (142:2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (142:3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos (142:4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum (142:5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar (142:6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper (142:7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum (142:8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam (142:9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum (142:10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta (142:11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam (142:12) et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus
Chapter 143
(143:1) David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum (143:2) misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi (143:3) Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum (143:4) homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens (143:5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt (143:6) mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos (143:7) extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum (143:8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii (143:9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi (143:10) qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo (143:11) libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii (143:12) ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi (143:13) promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris (143:14) tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris (143:15) beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus
Chapter 144
(144:1) hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra (144:2) beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter (144:3) gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio (144:4) deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt (144:5) he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar (144:6) vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo (144:7) zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt (144:8) heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis (144:9) teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius (144:10) ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi (144:11) caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur (144:12) lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius (144:13) mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione (144:14) samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes (144:15) ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo (144:16) fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione (144:17) sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis (144:18) coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate (144:19) res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos (144:20) sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret (144:21) thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter
Chapter 145
(145:1) alleluia (145:2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus (145:3) in filio hominis cui non est salus (145:4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius (145:5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo (145:6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt (145:7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos (145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos (145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret (145:10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem
Chapter 146
(146:1) alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio (146:2) aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit (146:3) qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum (146:4) qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat (146:5) magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus (146:6) suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram (146:7) canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara (146:8) qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen (146:9) qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus (146:10) non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei (146:11) placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius (147:12) lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion (147:13) quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui (147:14) qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te (147:15) qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius (147:16) qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit (147:17) proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit (147:18) mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae (147:19) qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel (147:20) non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia
Chapter 148
(148:1) alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis (148:2) laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius (148:3) laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis (148:4) laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt (148:5) laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt (148:6) et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit (148:7) laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi (148:8) ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius (148:9) montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri (148:10) bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes (148:11) reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae (148:12) iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini (148:13) quoniam sublime nomen eius solius (148:14) gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia
Chapter 149
(149:1) alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum (149:2) laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo (149:3) laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei (149:4) quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu (149:5) exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis (149:6) exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum (149:7) ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis (149:8) ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis (149:9) ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia
Chapter 150
(150:1) alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius (150:2) laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae (150:3) laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara (150:4) laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo (150:5) laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus (150:6) omne quod spirat laudet Dominum alleluia
ALLELUIA EXPLICIT PSALTERIUM
[End of The Book of Psalms from the Hebrew]