The Book of Psalms from the Greek
INCIPIT LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA EMENDATUS
Chapter 1
(1:1) beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit (1:2)
sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac
nocte (1:3) et erit tamquam lignum quod plantatum est
secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque
faciet prosperabuntur (1:4) non sic impii non
sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae; (1:5) ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
(1:6) quoniam novit Dominus viam iustorum et iter
impiorum peribit
Chapter 2
(2:1) psalmus David quare fremuerunt gentes et
populi meditati sunt inania (2:2) adstiterunt reges
terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
(2:3) disrumpamus vincula eorum et proiciamus a
nobis iugum ipsorum (2:4) qui habitat in
caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos (2:5) tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos (2:6) ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion
montem sanctum eius praedicans praeceptum eius (2:7) Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te (2:8)
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos
terrae (2:9) reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli
confringes eos (2:10) et nunc reges
intellegite erudimini qui iudicatis terram (2:11)
servite Domino in timore et exultate ei in tremore (2:12) adprehendite disciplinam nequando irascatur
Dominus et pereatis de via iusta (2:13) cum exarserit in
brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo
Chapter 3
(3:1) psalmus David cum fugeret a facie Abessalon
filii sui (3:2) Domine quid
multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me (3:3) multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma (3:4) tu autem Domine susceptor meus es gloria mea
et exaltans caput meum (3:5) voce mea ad Dominum
clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma (3:6) ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me (3:7) non timebo milia populi circumdantis me
exsurge Domine salvum me fac Deus meus (3:8) quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum
contrivisti (3:9) Domini est salus et
super populum tuum benedictio tua
Chapter 4
(4:1) in finem in carminibus psalmus
David (4:2) cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae
in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam (4:3)
filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium
diapsalma (4:4) et scitote quoniam
mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum (4:5) irascimini et nolite peccare quae dicitis in
cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma (4:6) sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis
bona (4:7) signatum est super nos lumen vultus tui Domine
dedisti laetitiam in corde meo (4:8) a fructu frumenti et
vini et olei sui multiplicati sunt (4:9) in pace in id ipsum dormiam et requiescam (4:10)
quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me
Chapter 5
(5:1) in finem pro ea quae hereditatem consequitur
psalmus David (5:2) verba mea auribus
percipe Domine intellege clamorem meum (5:3) intende voci orationis meae rex meus et Deus meus (5:4) quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam (5:5) mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es (5:6) neque habitabit iuxta te malignus neque
permanebunt iniusti ante oculos tuos (5:7) odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et
dolosum abominabitur Dominus (5:8) ego autem in
multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore
tuo (5:9) Domine deduc me in iustitia tua propter
inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam (5:10)
quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est (5:11) sepulchrum patens est guttur eorum linguis
suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum
expelle eos quoniam inritaverunt te Domine (5:12)
et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et
gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum (5:13)
quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti
nos
Chapter 6
(6:1) in finem in carminibus pro octava psalmus
David (6:2) Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira
tua corripias me (6:3) miserere mei Domine
quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea (6:4)
et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo (6:5) convertere Domine eripe animam meam salvum me
fac propter misericordiam tuam (6:6) quoniam non est in
morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi (6:7) laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum
rigabo (6:8) turbatus est a furore oculus meus inveteravi
inter omnes inimicos meos (6:9) discedite a me omnes
qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei (6:10)
exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
(6:11) erubescant et conturbentur vehementer omnes
inimici mei convertantur et erubescant valde velociter
Chapter 7
(7:1) psalmus David quem cantavit Domino pro verbis
Chusi filii Iemini (7:2) Domine Deus meus in
te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me (7:3)
nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum
faciat (7:4) Domine Deus meus si feci istud si est
iniquitas in manibus meis (7:5) si reddidi
retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis (7:6) persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam
in pulverem deducat diapsalma (7:7) exsurge Domine in
ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod
mandasti (7:8) et synagoga
populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere (7:9) Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam
super me (7:10) consummetur
nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus (7:11)
iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde (7:12) Deus iudex iustus et fortis et patiens
numquid irascitur per singulos dies (7:13)
nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit
illum (7:14) et in eo paravit vasa mortis sagittas suas
ardentibus effecit (7:15) ecce parturiit
iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem (7:16)
lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit
(7:17) convertetur dolor eius in caput eius et in
verticem ipsius iniquitas eius descendet (7:18)
confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini
altissimi
Chapter 8
(8:1) in finem pro torcularibus psalmus
David (8:2) Domine Dominus noster quam admirabile est
nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos (8:3) ex ore infantium et lactantium perfecisti
laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem (8:4) quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu
fundasti (8:5) quid est homo quod
memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum (8:6) minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum (8:7) et constituisti eum super opera manuum
tuarum (8:8) omnia subiecisti sub pedibus eius oves et
boves universas insuper et pecora campi (8:9) volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris (8:10) Domine Dominus noster quam admirabile est
nomen tuum in universa terra
Chapter 9
(9:1) in finem pro occultis filii psalmus
David (9:2) confitebor tibi Domine in toto corde meo
narrabo omnia mirabilia tua (9:3) laetabor et exultabo
in te psallam nomini tuo Altissime (9:4) in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua
(9:5) quoniam fecisti iudicium meum et causam meam
sedisti super thronum qui iudicas iustitiam (9:6) increpasti gentes et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum
saeculi; (9:7) inimici defecerunt
frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu (9:8) et Dominus in aeternum permanet paravit in
iudicio thronum suum (9:9) et ipse iudicabit
orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia (9:10)
et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in
tribulatione (9:11) et sperent in te
qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine (9:12)
psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius
(9:13) quoniam requirens sanguinem eorum recordatus
est non est oblitus clamorem pauperum (9:14)
miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis (9:15) qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem
omnes laudationes tuas in portis filiae Sion (9:16)
exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto
quem absconderunt conprehensus est pes eorum (9:17)
cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est
peccator canticum diapsalmatis (9:18) convertantur
peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum (9:19)
quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in
finem (9:20) exsurge Domine non confortetur homo
iudicentur gentes in conspectu tuo (9:21)
constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt
diapsalma (9:22) ut quid Domine
recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione (9:23)
dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus
cogitant (9:24) quoniam laudatur
peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur (9:25)
exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non
quaeret (9:26) non est Deus in conspectu eius inquinatae
sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum
dominabitur (9:27) dixit enim in corde
suo non movebor a generatione in generationem sine malo (9:28)
cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et
dolor (9:29) sedet in insidiis cum divitibus in occultis
ut interficiat innocentem (9:30) oculi eius in
pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere
pauperem dum adtrahit eum (9:31) in laqueo suo
humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum (9:32)
dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in
finem (9:33) exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne
obliviscaris pauperum (9:34) propter quid
inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret (9:35)
vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi
derelictus est pauper orfano tu eras adiutor (9:36)
contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non
invenietur (9:37) Dominus regnabit in
aeternum et in saeculum saeculi; peribitis gentes de terra illius (9:38)
desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris
tua (9:39) iudicare pupillo et humili ut non adponat
ultra magnificare se homo super terram
Chapter 10
(10:1) in finem psalmus David
(10:2) in Domino confido quomodo dicitis animae meae
transmigra in montes sicut passer (10:3) quoniam ecce
peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos
corde (10:4) quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus
autem; quid fecit (10:5) Dominus in templo
sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios
hominum (10:6) Dominus interrogat iustum et impium qui autem
diligit iniquitatem odit animam suam (10:7)
pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis
eorum (10:8) quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit
aequitatem vidit vultus eius
Chapter 11
(11:1) in finem pro octava psalmus
David (11:2) salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus
quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum (11:3)
vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti
sunt (11:4) disperdat Dominus universa labia dolosa
linguam magniloquam (11:5) qui dixerunt
linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est (11:6) propter miseriam inopum et gemitum pauperum
nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo (11:7)
eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum
septuplum (11:8) tu Domine servabis
nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum (11:9)
in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios
hominum
Chapter 12
(12:1) in finem psalmus David usquequo Domine
oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me (12:2)
quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem
(12:3) usquequo exaltabitur inimicus meus super
me (12:4) respice exaudi me Domine Deus meus inlumina
oculos meos ne umquam obdormiam in mortem (12:5)
nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si
motus fuero (12:6) ego autem in
misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam
nomini Domini altissimi
Chapter 13
(13:1) in finem psalmus David dixit insipiens in
corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum non
est usque ad unum; (13:2) Dominus de caelo
prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut; requirens Deum (13:3) omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant
venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad
effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei
ante oculos eorum; (13:4) nonne cognoscent
omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis (13:5) Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt
timore ubi non erat timor; (13:6) quoniam Deus in
generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est (13:7) quis dabit ex Sion salutare Israhel cum
averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Chapter 14
(14:1) psalmus David Domine quis habitabit in
tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo (14:2)
qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam (14:3) qui loquitur veritatem in corde suo qui non
egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos
suos (14:4) ad nihilum deductus est in conspectu eius
malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit (14:5) qui pecuniam suam non dedit ad usuram et
munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
Chapter 15
(15:1) tituli inscriptio ipsi David conserva me
Domine quoniam in te speravi (15:2) dixi Domino Dominus
meus es tu quoniam bonorum meorum non eges (15:3)
sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in
eis (15:4) multiplicatae sunt infirmitates eorum postea
adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia
mea (15:5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei
tu es qui restitues hereditatem meam mihi (15:6)
funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est
mihi (15:7) benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum
insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei (15:8)
providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne
commovear (15:9) propter hoc
laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
(15:10) quoniam non derelinques animam meam in
inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum
vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
Chapter 16
(16:1) oratio David exaudi Domine iustitiam meam
intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis (16:2) de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui
videant aequitates (16:3) probasti cor meum
visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas (16:4)
ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi
vias duras (16:5) perfice gressus
meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea (16:6)
ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba
mea (16:7) mirifica misericordias tuas qui salvos facis
sperantes in te (16:8) a resistentibus
dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me (16:9) a facie impiorum qui me adflixerunt inimici
mei animam meam circumdederunt *super me; (16:10)
adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia (16:11) proicientes me nunc circumdederunt me oculos
suos statuerunt declinare in terram (16:12)
susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in
abditis (16:13) exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum
eripe animam meam ab impio frameam tuam (16:14)
ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de
absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis
suis (16:15) ego autem in iustitia apparebo conspectui
tuo satiabor cum apparuerit gloria tua
Chapter 17
(17:1) in finem puero Domini David quae locutus est
Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et
dixit (17:2) diligam te Domine fortitudo mea
(17:3) Dominus firmamentum meum et refugium meum et
liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor
meus (17:4) laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis
salvus ero (17:5) circumdederunt me
dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me (17:6)
dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
(17:7) cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum
meum clamavi exaudivit de templo sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures
eius (17:8) et commota est et contremuit terra et
fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis (17:9) ascendit fumus in ira eius et ignis a facie
eius exarsit carbones succensi sunt ab eo (17:10)
inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius (17:11) et ascendit super cherubin et volavit
volavit super pinnas ventorum (17:12) et posuit tenebras
latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris (17:13) prae fulgore in conspectu eius nubes eius;
transierunt grando et carbones ignis (17:14)
et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones
ignis; (17:15) et misit sagittas et dissipavit eos et
fulgora multiplicavit et conturbavit eos (17:16)
et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab
increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae (17:17)
misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis (17:18) eripiet me de inimicis meis fortissimis et
ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me (17:19)
praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector
meus (17:20) et eduxit me in latitudinem salvum me faciet
quoniam voluit me (17:21) et; retribuet mihi
Dominus secundum iustitiam meam et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
(17:22) quia custodivi vias Domini nec impie gessi a
Deo meo (17:23) quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo
sunt et iustitias eius non reppuli a me (17:24)
et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea (17:25) et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam
meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius (17:26)
cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
(17:27) et cum electo electus eris et cum perverso
perverteris (17:28) quoniam tu populum
humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis (17:29)
quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras
meas (17:30) quoniam in te eripiar a temptatione et in
Deo meo transgrediar murum (17:31) Deus meus
inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
(17:32) quoniam quis deus praeter Dominum et quis
deus praeter Deum nostrum (17:33) Deus qui
praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam (17:34)
qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
(17:35) qui doces manus meas in proelium et posuisti
arcum aereum brachia mea (17:36) et dedisti mihi
protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua
ipsa me docebit (17:37) dilatasti gressus
meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea (17:38)
persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec
deficiant (17:39) confringam illos
nec poterunt stare cadent subtus pedes meos (17:40)
et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus
me (17:41) et inimicos meos dedisti mihi dorsum et
odientes me disperdisti (17:42) clamaverunt nec
erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos (17:43)
et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo
eos (17:44) eripe me de contradictionibus populi
constitues me in caput gentium (17:45) populus quem non
cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi (17:46)
filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a
semitis suis (17:47) vivit Dominus et
benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae (17:48)
Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus
iracundis (17:49) et ab
insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me (17:50)
propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini
tuo (17:51) magnificans salutes regis eius et faciens
misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum
Chapter 18
(18:1) in finem psalmus David
(18:2) caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum
eius adnuntiat firmamentum (18:3) dies diei eructat
verbum et nox nocti indicat scientiam (18:4)
non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
(18:5) in omnem terram exivit sonus eorum et in
fines orbis terrae verba eorum (18:6) in sole posuit
tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam
suam; (18:7) a summo caeli egressio eius et occursus eius
usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius (18:8)
lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam
praestans parvulis (18:9) iustitiae Domini
rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos (18:10) timor Domini sanctus permanens in saeculum
saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa (18:11)
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et
favum (18:12) etenim servus tuus custodit ea in
custodiendis illis retributio multa (18:13)
delicta quis intellegit ab occultis meis munda me (18:14) et ab alienis parce servo tuo si mei non
fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo (18:15)
et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo
semper Domine adiutor meus et redemptor meus
Chapter 19
(19:1) in finem psalmus David
(19:2) exaudiat te Dominus in die tribulationis
protegat te nomen Dei Iacob (19:3) mittat tibi
auxilium de sancto et de Sion tueatur te (19:4)
memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat
diapsalma (19:5) tribuat tibi
secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet (19:6)
laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur
(19:7) impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc
cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus
dexterae eius (19:8) hii in curribus et
hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus (19:9)
ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus
(19:10) Domine salvum fac regem et exaudi nos in die
qua invocaverimus te
Chapter 20
(20:1) in finem psalmus David
(20:2) Domine in virtute tua laetabitur rex et super
salutare tuum exultabit vehementer (20:3)
desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum
diapsalma (20:4) quoniam praevenisti
eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
(20:5) vitam petiit a te et tribuisti ei
longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi (20:6)
magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super
eum (20:7) quoniam dabis eum benedictionem in saeculum
saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo (20:8)
quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non
commovebitur (20:9) inveniatur manus
tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes; qui te oderunt (20:10)
pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos
et devorabit eos ignis (20:11) fructum eorum de
terra perdes et semen eorum a filiis hominum (20:12)
quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt
stabilire; (20:13) quoniam pones eos
dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum (20:14)
exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
Chapter 21
(21:1) in finem pro adsumptione matutina psalmus
David (21:2) Deus Deus meus respice me; quare me
dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum (21:3)
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam
mihi (21:4) tu autem in sancto habitas Laus
Israhel (21:5) in te speraverunt patres nostri speraverunt
et liberasti eos (21:6) ad te clamaverunt
et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi (21:7)
ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
(21:8) omnes videntes me deriserunt me locuti sunt
labiis moverunt caput (21:9) speravit in Domino
eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum (21:10)
quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris
meae (21:11) in te proiectus sum ex utero de ventre
matris meae Deus meus es tu (21:12) ne discesseris a
me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet (21:13)
circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me (21:14) aperuerunt super me os suum sicut leo
rapiens et rugiens (21:15) sicut aqua effusus
sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris
mei (21:16) aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea
adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me (21:17)
quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt
manus meas et pedes meos (21:18) dinumeraverunt
omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me (21:19)
diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
(21:20) tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum
ad defensionem meam conspice (21:21) erue a framea
animam meam et de manu canis unicam meam (21:22)
salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
(21:23) narrabo nomen tuum fratribus meis in media
ecclesia laudabo te (21:24) qui timetis
Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum (21:25)
timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem
pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me; (21:26) apud te laus mea in ecclesia magna vota mea
reddam in conspectu timentium eum (21:27) edent pauperes et
saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
(21:28) reminiscentur et convertentur ad Dominum
universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium (21:29) quoniam Dei est regnum et ipse; dominabitur
gentium (21:30) manducaverunt et adoraverunt omnes pingues
terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram (21:31)
et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi (21:32) adnuntiabitur Domino generatio ventura et
adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus;
Chapter 22
(22:1) psalmus David Dominus reget me et nihil mihi
deerit (22:2) in loco pascuae ibi; me conlocavit super
aquam refectionis educavit me (22:3) animam meam
convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum (22:4)
nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga
tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (22:5)
parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo
caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est (22:6)
et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo
Domini in longitudinem dierum
Chapter 23
(23:1) psalmus David prima sabbati Domini est terra
et plenitudo eius orbis terrarum et universi; qui habitant in eo (23:2)
*quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum
(23:3) quis ascendit in montem Domini aut quis
stabit in loco sancto eius (23:4) innocens manibus et
mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo (23:5) hic accipiet benedictionem a Domino et
misericordiam a Deo salvatore suo (23:6) haec est generatio
quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma (23:7)
adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex
gloriae (23:8) quis est iste rex gloriae Dominus fortis et
potens Dominus potens in proelio (23:9) adtollite portas
principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae (23:10) quis est iste rex gloriae Dominus virtutum
ipse est rex gloriae diapsalma
Chapter 24
(24:1) psalmus David ad te Domine levavi animam
meam (24:2) Deus meus in te confido non
erubescam (24:3) neque inrideant me
inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur (24:4)
confundantur omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et;
semitas tuas doce me (24:5) dirige me in
veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die (24:6) reminiscere miserationum tuarum Domine et
misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt (24:7)
delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam
memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine (24:8)
dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
(24:9) diriget mansuetos in iudicio docebit mites
vias suas (24:10) universae viae
Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius (24:11) propter nomen tuum Domine et propitiaberis
peccato meo multum est enim (24:12) quis est homo qui
timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit (24:13)
anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
(24:14) firmamentum est Dominus timentibus eum et
testamentum ipsius ut manifestetur illis (24:15)
oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
(24:16) respice in me et miserere mei quia unicus et
pauper sum ego (24:17) tribulationes
cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me (24:18)
vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
(24:19) respice inimicos meos quoniam multiplicati
sunt et odio iniquo oderunt me (24:20) custodi animam
meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te (24:21)
innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te (24:22) libera Deus Israhel ex omnibus
tribulationibus suis
Chapter 25
(25:1) psalmus David iudica me Domine quoniam ego in
innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor (25:2)
proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum (25:3) quoniam misericordia tua ante oculos meos est
et conplacui in veritate tua (25:4) non sedi cum
concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo (25:5)
odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo (25:6) lavabo inter innocentes manus meas et
circumdabo altare tuum Domine (25:7) ut audiam vocem
laudis et enarrem universa mirabilia tua (25:8)
Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae
(25:9) ne perdas cum impiis animam meam et cum viris
sanguinum vitam meam (25:10) in quorum manibus
iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus (25:11)
ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei
(25:12) pes meus stetit in directo in ecclesiis
benedicam te; Domine
Chapter 26
(26:1) David priusquam liniretur Dominus inluminatio
mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo (26:2) dum adpropiant super me nocentes ut edant
carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt (26:3) si consistant adversus me castra non timebit
cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo (26:4)
unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae
ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius (26:5)
quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito
tabernaculi sui (26:6) in petra exaltavit
me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam
vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino (26:7)
exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
(26:8) tibi dixit cor meum exquisivit facies mea
faciem tuam Domine requiram (26:9) ne avertas faciem
tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator
meus (26:10) quoniam pater meus et mater mea
dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me (26:11)
legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos
meos (26:12) ne tradideris me in animas tribulantium me
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi (26:13) credo videre bona Domini in terra
viventium (26:14) expecta Dominum
viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
Chapter 27
(27:1) huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne
sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum (27:2) exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum (27:3)
ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me;
qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum (27:4)
da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum
opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis (27:5)
quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non
aedificabis eos; (27:6) benedictus Dominus
quoniam exaudivit vocem deprecationis meae (27:7)
Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et
refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei (27:8)
Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
(27:9) salvam fac plebem tuam et benedic hereditati
tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
Chapter 28
(28:1) psalmus David in consummatione tabernaculi
adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum (28:2)
adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum
in atrio sancto eius (28:3) vox Domini super
aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas (28:4)
vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia (28:5) vox Domini confringentis cedros et confringet
Dominus cedros Libani (28:6) et comminuet eas
tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium (28:7)
vox Domini intercidentis flammam ignis (28:8)
vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
(28:9) vox Domini praeparantis cervos et revelabit
condensa et in templo eius omnis dicet gloriam (28:10)
Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
(28:11) Dominus virtutem populo suo dabit Dominus
benedicet populo suo in pace
Chapter 29
(29:1) psalmus cantici in dedicatione domus
David (29:2) exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec
delectasti inimicos meos super me (29:3) Domine Deus meus
clamavi ad te et sanasti me (29:4) Domine eduxisti ab
inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum (29:5)
psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
(29:6) quoniam ira in indignatione eius et vita in
voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia (29:7) ego autem dixi in abundantia mea non movebor
in aeternum (29:8) Domine in voluntate
tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
(29:9) ad te Domine clamabo et ad Deum meum
deprecabor (29:10) quae utilitas in
sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem
tuam (29:11) audivit Dominus et misertus est mei Dominus
factus est adiutor meus (29:12) convertisti
planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia (29:13) ut cantet tibi gloria mea et non conpungar
Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
Chapter 30
(30:1) in finem psalmus David
(30:2) in te Domine speravi non confundar in
aeternum in iustitia tua libera me (30:3)
inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in
domum refugii ut salvum me facias (30:4) quoniam fortitudo
mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me (30:5) educes me de laqueo hoc quem absconderunt
mihi quoniam tu es protector meus (30:6) in manus tuas
commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis (30:7)
odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi
(30:8) exultabo et laetabor in misericordia tua
quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam (30:9) nec conclusisti me in manibus inimici
statuisti in loco spatioso pedes meos (30:10)
miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et
venter meus (30:11) quoniam defecit in
dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata
sunt (30:12) super omnes inimicos meos factus sum
obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me
(30:13) oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde
factus sum tamquam vas perditum (30:14) quoniam audivi
vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam
consiliati sunt (30:15) ego autem in te
speravi Domine dixi Deus meus es tu (30:16)
in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus
me (30:17) inlustra faciem tuam super servum tuum
salvum me fac in misericordia tua (30:18) Domine ne
confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum (30:19) muta fiant labia dolosa quae loquuntur
adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione (30:20)
quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine; quam abscondisti timentibus te
perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum (30:21)
abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in
tabernaculo a contradictione linguarum (30:22)
benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate
munita (30:23) ego autem dixi in excessu mentis meae
proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te
(30:24) diligite Dominum omnes sancti eius quoniam;
veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam (30:25) viriliter agite et confortetur cor vestrum
omnes qui speratis in Domino
Chapter 31
(31:1) huic David intellectus beati quorum remissae
sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (31:2)
beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius
dolus (31:3) quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum
clamarem tota die (31:4) quoniam die ac
nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur mihi; spina
diapsalma (31:5) delictum meum
cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et
tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma (31:6)
pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum
multarum ad eum non adproximabunt (31:7) tu es refugium meum
a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
(31:8) intellectum tibi dabo et instruam te in via
hac qua gradieris firmabo super te oculos meos (31:9)
nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno
maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te (31:10)
multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia
circumdabit (31:11) laetamini in
Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde
Chapter 32
(32:1) psalmus David exultate iusti in Domino rectos
decet laudatio (32:2) confitemini Domino
in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi (32:3)
cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione (32:4) quia rectum est verbum Domini et omnia opera
eius in fide (32:5) diligit
misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra (32:6)
verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
(32:7) congregans sicut in utre aquas maris ponens
in thesauris abyssos (32:8) timeat Dominum
omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem (32:9)
quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
(32:10) Dominus dissipat consilia gentium reprobat
autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum; (32:11)
consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et
generationem (32:12) beata gens cuius
est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi (32:13)
de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum (32:14) de praeparato habitaculo suo respexit super
omnes qui habitant terram (32:15) qui finxit
singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum (32:16)
non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis
suae (32:17) fallax equus ad salutem in abundantia autem
virtutis suae non salvabitur (32:18) ecce oculi Domini
super metuentes eum qui sperant super misericordia eius (32:19)
ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame (32:20) anima nostra sustinet Dominum quoniam
adiutor et protector noster est (32:21) quia in eo
laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus (32:22)
fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te
Chapter 33
(33:1) David cum inmutavit vultum suum coram
Abimelech et dimisit eum et abiit (33:2) benedicam Dominum
in omni tempore semper laus eius in ore meo (33:3)
in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur
(33:4) magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen
eius in id ipsum (33:5) exquisivi Dominum
et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me (33:6)
accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur
(33:7) iste pauper clamavit et Dominus exaudivit
eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum (33:8)
vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos
(33:9) gustate et videte quoniam suavis est Dominus
beatus vir qui sperat in eo (33:10) timete Dominum
omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum (33:11)
divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono
diapsalma (33:12) venite filii
audite me timorem Domini docebo vos (33:13)
quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos (33:14) prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne
loquantur dolum (33:15) deverte a malo et
fac bonum inquire pacem et persequere eam (33:16)
oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum (33:17) facies Domini super facientes mala ut perdat
de terra memoriam eorum (33:18) clamaverunt iusti
et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos (33:19) iuxta est Dominus his qui tribulato sunt
corde et humiles spiritu salvabit (33:20) multae
tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos (33:21)
Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur
(33:22) mors peccatorum pessima et qui oderunt
iustum delinquent (33:23) redimet Dominus
animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum
Chapter 34
(34:1) huic David iudica Domine nocentes me expugna
expugnantes me (34:2) adprehende arma et
scutum et exsurge in adiutorium mihi (34:3)
effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus
tua ego sum (34:4) confundantur et
revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
(34:5) fiant tamquam pulvis ante faciem venti et
angelus Domini coartans eos (34:6) fiat via illorum
tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos (34:7)
quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt
animam meam (34:8) veniat illi laqueus
quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso (34:9) anima autem mea exultabit in Domino
delectabitur super salutari suo (34:10) omnia ossa mea
dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus
eum (34:11) surgentes testes iniqui quae ignorabam
interrogabant me (34:12) retribuebant mihi
mala pro bonis sterilitatem animae meae (34:13)
ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam
et oratio mea in sinum meum convertetur (34:14)
quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic
humiliabar (34:15) et adversum me
laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi (34:16) dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me
subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis (34:17)
Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam
meam (34:18) confitebor tibi in ecclesia magna in populo
gravi laudabo te (34:19) non supergaudeant
mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis (34:20) quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et
in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant (34:21)
et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi
nostri (34:22) vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas
a me (34:23) exsurge et intende iudicio meo Deus meus et
Dominus meus in causam meam (34:24) iudica me secundum
iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi (34:25)
non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus
eum (34:26) erubescant et revereantur simul qui
gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
(34:27) exultent et laetentur qui volunt iustitiam
meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius (34:28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam
tota die laudem tuam
Chapter 35
(35:1) in finem servo Domini David
(35:2) dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non
est timor Dei ante oculos eius (35:3) quoniam dolose egit
in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium (35:4)
verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
(35:5) iniquitatem meditatus est in cubili suo
adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit (35:6)
Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
(35:7) iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua
abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine (35:8)
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine
alarum tuarum sperabunt (35:9) inebriabuntur ab
ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos (35:10)
quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen (35:11) praetende misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam his qui recto sunt corde (35:12)
non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
(35:13) ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem
expulsi sunt nec potuerunt stare
Chapter 36
(36:1) ipsi David noli aemulari in malignantibus
neque zelaveris facientes iniquitatem (36:2)
quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito
decident (36:3) spera in Domino et
fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius (36:4)
delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui (36:5) revela Domino viam tuam et spera in eum et
ipse faciet (36:6) et educet quasi
lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem (36:7)
subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in
homine faciente iniustitias (36:8) desine ab ira et
derelinque furorem noli aemulari ut maligneris (36:9)
quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt
terram (36:10) et adhuc pusillum et non erit peccator et
quaeres locum eius et non invenies (36:11)
mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine
pacis (36:12) observabit peccator iustum et stridebit
super eum dentibus suis (36:13) Dominus autem
inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius (36:14)
gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et
inopem ut trucident rectos corde (36:15) gladius eorum
intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur (36:16)
melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas (36:17) quoniam brachia peccatorum conterentur
confirmat autem iustos Dominus (36:18) novit Dominus dies
inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit (36:19)
non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
(36:20) quia peccatores peribunt inimici vero Domini
mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt (36:21) mutuabitur peccator et non solvet iustus
autem miseretur et tribuet (36:22) quia benedicentes
ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt (36:23)
apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet (36:24) cum ceciderit non conlidetur quia Dominus
subponit manum suam (36:25) iunior fui et
senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes (36:26)
tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
(36:27) declina a malo et fac bonum et inhabita in
saeculum saeculi (36:28) quia Dominus amat
iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum
peribit (36:29) iusti autem hereditabunt terram et
inhabitabunt in saeculum saeculi; super eam (36:30)
os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
(36:31) lex Dei eius in corde ipsius et non
subplantabuntur gressus eius (36:32) considerat
peccator iustum et quaerit mortificare eum (36:33)
Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur
illi (36:34) expecta Dominum et custodi viam eius et
exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis (36:35) vidi impium superexaltatum et elevatum sicut
cedros Libani (36:36) et transivi et
ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius (36:37)
custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini
pacifico (36:38) iniusti autem
disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt (36:39)
salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore
tribulationis (36:40) et adiuvabit eos
Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
Chapter 37
(37:1) psalmus David in rememorationem de
sabbato (37:2) Domine ne in furore tuo arguas me neque in
ira tua corripias me (37:3) quoniam sagittae
tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam (37:4)
non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie
peccatorum meorum (37:5) quoniam iniquitates
meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me (37:6) putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae
a facie insipientiae meae (37:7) miser factus sum et
curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar (37:8)
quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne
mea (37:9) adflictus sum et humiliatus sum nimis
rugiebam a gemitu cordis mei (37:10) Domine ante te
omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus (37:11)
cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum
non est mecum (37:12) amici mei et
proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
(37:13) et vim faciebant qui quaerebant animam meam
et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur (37:14) ego autem tamquam surdus non audiebam et
sicut mutus non aperiens os suum (37:15) et factus sum
sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones (37:16)
quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus (37:17) quia dixi nequando supergaudeant mihi
inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt (37:18)
quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
(37:19) quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et;
cogitabo pro peccato meo (37:20) inimici autem mei
vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique (37:21) qui retribuunt mala pro bonis detrahebant
mihi quoniam sequebar bonitatem (37:22) non derelinquas me
Domine Deus meus ne discesseris a me (37:23)
intende in adiutorium meum Domine salutis meae
Chapter 38
(38:1) in finem Idithun canticum David
(38:2) dixi custodiam vias meas ut non delinquam in
lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me (38:3) obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et
dolor meus renovatus est (38:4) concaluit cor meum
intra me et in meditatione mea exardescet ignis (38:5)
locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum
quis est ut sciam quid desit mihi (38:6) ecce mensurabiles
posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens
diapsalma (38:7) verumtamen in
imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
(38:8) et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus
et substantia mea apud te est (38:9) ab omnibus
iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me (38:10)
obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti (38:11) amove a me plagas tuas
(38:12) a fortitudine manus tuae ego defeci in
increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius
verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma (38:13)
exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne
sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei (38:14) remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam
et amplius non ero
Chapter 39
(39:1) in finem David psalmus
(39:2) expectans expectavi Dominum et intendit
mihi (39:3) et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu
miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos
(39:4) et inmisit in os meum canticum novum carmen
Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino (39:5)
beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et
insanias falsas (39:6) multa fecisti tu
Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum
multiplicati sunt super numerum (39:7) sacrificium et
oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti
(39:8) tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum
est de me (39:9) ut facerem
voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei (39:10)
adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu
scisti (39:11) iustitiam tuam non abscondi in corde meo
veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio
multo (39:12) tu autem Domine ne longe facias miserationes
tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me (39:13)
quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates
meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit
me (39:14) conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad
adiuvandum me respice (39:15) confundantur et
revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt
mihi mala (39:16) ferant confestim
confusionem suam qui dicunt mihi euge euge (39:17)
exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur
Dominus qui diligunt salutare tuum (39:18)
ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector
meus tu es Deus meus ne tardaveris
Chapter 40
(40:1) in finem psalmus David
(40:2) beatus qui intellegit super egenum et
pauperem in die mala liberabit eum Dominus (40:3)
Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat
eum in animam inimicorum eius (40:4) Dominus opem ferat
illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius (40:5) ego dixi Domine miserere mei sana animam meam
quoniam peccavi tibi (40:6) inimici mei
dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius (40:7)
et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi
egrediebatur foras et loquebatur (40:8) in id ipsum
adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi (40:9) verbum iniquum constituerunt adversus me
numquid qui dormit non adiciet ut resurgat (40:10)
etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me
subplantationem (40:11) tu autem Domine
miserere mei et resuscita me et retribuam eis (40:12)
in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super
me (40:13) me autem propter innocentiam suscepisti et
confirmasti me in conspectu tuo in aeternum (40:14)
benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat
Chapter 41
(41:1) in finem in intellectum filiis
Core (41:2) quemadmodum desiderat cervus ad fontes
aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus (41:3)
sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem
Dei (41:4) fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte
dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus (41:5)
haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi
admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
(41:6) quare tristis es anima mea et quare conturbas
me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei (41:7)
Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra
Iordanis et Hermoniim a monte modico (41:8)
abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus
tui super me transierunt (41:9) in die mandavit
Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae (41:10) dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es
mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus (41:11)
dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per
singulos dies ubi est Deus tuus (41:12) quare tristis es
anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus
meus
Chapter 42
(42:1) psalmus David iudica me Deus et discerne
causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me (42:2)
quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit
me inimicus (42:3) emitte lucem tuam
et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua
(42:4) et introibo ad altare Dei ad Deum qui
laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus (42:5)
quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc;
confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus
Chapter 43
(43:1) in finem filiis Core ad
intellectum (43:2) Deus auribus
nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus
antiquis (43:3) manus tua gentes
disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos (43:4)
nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed
dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
(43:5) tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas
salutes Iacob (43:6) in te inimicos
nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis (43:7) non enim in arcu meo sperabo et gladius meus
non salvabit me (43:8) salvasti enim nos
de adfligentibus nos et odientes nos confudisti (43:9)
in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum
diapsalma (43:10) nunc autem
reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris (43:11)
avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant
sibi (43:12) dedisti nos tamquam oves escarum et in
gentibus dispersisti nos (43:13) vendidisti populum
tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris (43:14)
posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu
nostro (43:15) posuisti nos in similitudinem gentibus
commotionem capitis in populis (43:16) tota die
verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me (43:17)
a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
(43:18) haec omnia venerunt super nos nec obliti
sumus te et inique non egimus in testamento tuo (43:19)
et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via
tua (43:20) quoniam humiliasti nos in loco adflictionis
et cooperuit nos umbra mortis (43:21) si obliti sumus
nomen Dei nostri et si; expandimus manus nostras ad deum alienum (43:22)
nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te
mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis (43:23)
exsurge quare dormis Domine exsurge et; ne repellas in finem
(43:24) quare faciem tuam avertis oblivisceris
inopiae nostrae et tribulationis nostrae (43:25)
quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter
noster (43:26) exsurge adiuva nos et redime nos propter
nomen tuum
Chapter 44
(44:1) in finem pro his qui commutabuntur filiis
Core ad intellectum canticum pro dilecto (44:2)
eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae
velociter scribentis (44:3) speciosus forma
prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum
(44:4) accingere gladio tuo super femur tuum
potentissime (44:5) specie tua et
pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et
deducet te mirabiliter dextera tua (44:6)
sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis
(44:7) sedis tua Deus in saeculum saeculi virga
directionis virga regni tui (44:8) dilexisti iustitiam
et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis
(44:9) murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a
domibus eburneis ex quibus delectaverunt te (44:10)
filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato
circumdata varietate (44:11) audi filia et vide
et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui (44:12)
et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt
eum (44:13) *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum
deprecabuntur divites plebis (44:14) omnis gloria eius
filiae regis ab intus in fimbriis aureis (44:15)
circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur
tibi (44:16) adferentur in laetitia et exultatione
adducentur in templum regis (44:17) pro patribus tuis
nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram (44:18)
memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi
confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
Chapter 45
(45:1) in finem pro filiis Core pro arcanis
psalmus (45:2) Deus noster refugium et virtus adiutor in
tribulationibus quae invenerunt nos nimis (45:3)
propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor
maris (45:4) sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum
conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma (45:5)
fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum
Altissimus (45:6) Deus in medio eius
non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo (45:7)
conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est
terra (45:8) Dominus virtutum nobiscum susceptor noster
Deus Iacob diapsalma (45:9) venite et videte
opera Domini quae posuit prodigia super terram (45:10)
auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta
conburet in igne (45:11) vacate et videte
quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra (45:12)
Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
Chapter 46
(46:1) in finem pro filiis Core
psalmus (46:2) omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in
voce exultationis (46:3) quoniam Dominus
excelsus terribilis rex magnus super omnem terram (46:4)
subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris (46:5) elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob
quam dilexit diapsalma (46:6) ascendit Deus in
iubilo Dominus in voce tubae (46:7) psallite Deo nostro
psallite psallite regi nostro psallite (46:8)
quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter (46:9) regnavit Deus super gentes Deus sedit super
sedem sanctam suam (46:10) principes
populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt
Chapter 47
(47:1) canticum psalmi filiis Core secunda
sabbati (47:2) magnus Dominus et laudabilis nimis in
civitate Dei nostri in monte sancto eius (47:3)
fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis
magni (47:4) Deus in domibus eius cognoscitur cum
suscipiet eam (47:5) quoniam ecce reges
congregati sunt convenerunt in unum (47:6)
ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
(47:7) tremor adprehendit eos ibi dolores ut
parturientis (47:8) in spiritu
vehementi conteres naves Tharsis (47:9) sicut audivimus sic
vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum
diapsalma (47:10) suscepimus Deus
misericordiam tuam in medio templi tui (47:11)
secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera
tua (47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae
propter iudicia tua Domine; (47:13) circumdate Sion et
conplectimini eam narrate in turribus eius (47:14)
ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in
progeniem alteram (47:15) quoniam hic est
Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula
Chapter 48
(48:1) in finem filiis Core psalmus
(48:2) audite haec omnes gentes auribus percipite
omnes qui habitatis orbem (48:3) quique terriginae
et filii hominum in unum dives et pauper (48:4)
os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam
(48:5) inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in
psalterio propositionem meam (48:6) cur timebo in die
malo iniquitas calcanei mei circumdabit me (48:7)
qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum
gloriantur (48:8) frater non redimit
redimet homo non dabit Deo placationem suam (48:9)
et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum
(48:10) et vivet adhuc; in finem
(48:11) non videbit interitum cum viderit sapientes
morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas (48:12) et; sepulchra eorum domus illorum in
aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis
(48:13) et homo cum in honore esset non intellexit
conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis (48:14)
haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt
diapsalma (48:15) sicut oves in
inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in
inferno a gloria eorum (48:16) verumtamen Deus
redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma (48:17)
ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus
eius (48:18) quoniam cum interierit non sumet omnia neque
descendet cum eo *pone; gloria eius (48:19)
quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris
ei (48:20) introibit usque in progenies patrum suorum
usque in aeternum non videbit lumen (48:21)
homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus; et
similis factus est illis
Chapter 49
(49:1) psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum (49:2)
ex Sion species decoris eius (49:3)
Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet
et in circuitu eius tempestas valida (49:4)
advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
(49:5) congregate illi sanctos eius qui ordinant
testamentum eius super sacrificia (49:6) et adnuntiabunt
caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma (49:7)
audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego
sum (49:8) non in sacrificiis tuis arguam te holocausta
autem tua in conspectu meo sunt semper (49:9)
non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
(49:10) quoniam meae sunt omnes ferae silvarum
iumenta in montibus et boves (49:11) cognovi omnia
volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est (49:12)
si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
(49:13) numquid manducabo carnes taurorum aut
sanguinem hircorum potabo (49:14) immola Deo
sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua (49:15)
et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me
diapsalma (49:16) peccatori autem
dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum (49:17) tu vero odisti disciplinam et proiecisti
sermones meos retrorsum (49:18) si videbas furem
currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas (49:19)
os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos (49:20) sedens adversus fratrem tuum loquebaris et
adversus filium matris tuae ponebas scandalum (49:21)
haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam
contra faciem tuam (49:22) intellegite nunc
haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat (49:23)
sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare
Dei
Chapter 50
(50:1) in finem psalmus David
(50:2) cum venit ad eum Nathan propheta quando
intravit ad Bethsabee (50:3) miserere mei Deus
secundum magnam; misericordiam tuam et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem
meam (50:4) amplius lava me ab iniquitate mea et a
peccato meo munda me (50:5) quoniam iniquitatem
meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper (50:6)
tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas
cum iudicaris (50:7) ecce enim in
iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea (50:8)
ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti
mihi (50:9) asparges me hysopo et mundabor lavabis me et
super nivem dealbabor (50:10) auditui meo dabis
gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata (50:11)
averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele
(50:12) cor mundum crea in me Deus et spiritum
rectum innova in visceribus meis (50:13) ne proicias me a
facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me (50:14)
redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me
(50:15) docebo iniquos vias tuas et impii ad te
convertentur (50:16) libera me de
sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam (50:17) Domine labia mea aperies et os meum
adnuntiabit laudem tuam (50:18) quoniam si
voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis (50:19)
sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non
spernet (50:20) benigne fac Domine in bona voluntate tua
Sion et aedificentur muri Hierusalem (50:21)
tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super
altare tuum vitulos
Chapter 51
(51:1) in finem intellectus David
(51:2) cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et
dixit venit David in domo Achimelech (51:3)
quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate (51:4) tota die iniustitiam cogitavit lingua tua
sicut novacula acuta fecisti dolum (51:5)
dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem
diapsalma (51:6) dilexisti omnia
verba praecipitationis linguam dolosam (51:7)
propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et
radicem tuam de terra viventium diapsalma (51:8)
videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent (51:9) ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum
sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua (51:10) ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei
speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi (51:11)
confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in
conspectu sanctorum tuorum
Chapter 52
(52:1) in finem pro Melech intellegentiae David
dixit insipiens in corde suo non est Deus (52:2)
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat
bonum (52:3) Deus de caelo prospexit in filios hominum ut
videat si est intellegens aut; requirens Deum (52:4)
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque
ad unum (52:5) nonne scient omnes; qui operantur iniquitatem
qui devorant plebem meam ut cibum panis (52:6)
Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus
dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos (52:7) quis dabit ex Sion salutare Israhel dum
convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Chapter 53
(53:1) in finem in carminibus intellectus
David (53:2) cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul
nonne David absconditus est apud nos (53:3)
Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me
(53:4) Deus exaudi orationem meam auribus percipe
verba oris mei (53:5) quoniam alieni
insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum
diapsalma (53:6) ecce enim Deus
adiuvat me Dominus susceptor animae meae (53:7)
avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos (53:8) voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini
tuo Domine quoniam bonum (53:9) quoniam ex omni
tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus
Chapter 54
(54:1) in finem in carminibus intellectus
David (54:2) exaudi Deus orationem meam et ne despexeris
deprecationem meam (54:3) intende mihi et
exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum (54:4)
a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem
et in ira molesti erant mihi (54:5) cor meum
conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me (54:6)
timor et tremor venit super me et contexit me tenebra (54:7) et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae
et volabo et requiescam (54:8) ecce elongavi
fugiens et mansi in solitudine diapsalma (54:9)
expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a
tempestate (54:10) praecipita Domine
divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate (54:11) die et nocte circumdabit eam super muros
eius et iniquitas et labor in medio eius (54:12)
et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
(54:13) quoniam si inimicus maledixisset mihi
sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab
eo (54:14) tu vero homo unianimis dux meus et notus
meus (54:15) qui simul mecum dulces capiebas cibos in
domo Dei ambulavimus cum consensu (54:16) veniat mors super
illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
(54:17) ego autem; ad Deum clamavi et Dominus
salvabit me (54:18) vespere et mane et
meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam (54:19)
redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant
mecum (54:20) exaudiet Deus et humiliabit illos qui est
ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum (54:21) extendit manum suam in retribuendo
contaminaverunt testamentum eius (54:22) divisi sunt ab ira
vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt
iacula (54:23) iacta super Dominum curam tuam et ipse te
enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto (54:24)
tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt
dies suos ego autem sperabo in te Domine
Chapter 55
(55:1) in finem pro populo qui a sanctis longe
factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth (55:2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo
tota die inpugnans tribulavit me (55:3) conculcaverunt me
inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me (55:4)
ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo (55:5) in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi
non timebo quid faciat mihi caro (55:6) tota die verba mea
execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum (55:7)
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam
meam (55:8) pro nihilo salvos facies illos in ira populos
confringes Deus (55:9) vitam meam
adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
(55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in
quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es (55:11)
in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid
faciat mihi homo (55:12) in me sunt Deus
vota tua; quae; reddam laudationes tibi (55:13)
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in
lumine viventium
Chapter 56
(56:1) in finem ne disperdas David in tituli
inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca (56:2)
miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum
tuarum sperabo donec transeat iniquitas (56:3)
clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi (56:4) misit de caelo et liberavit me dedit in
obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
(56:5) et eripuit animam meam de medio catulorum
leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius
acutus (56:6) exaltare super caelos Deus et in omnem terram
gloria tua (56:7) laqueum paraverunt
pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam
diapsalma (56:8) paratum cor meum
Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam (56:9)
exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo
(56:10) confitebor tibi in populis Domine psalmum
dicam tibi in gentibus (56:11) quoniam
magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua (56:12) exaltare super caelos Deus et super omnem
terram gloria tua
Chapter 57
(57:1) in finem ne disperdas David in tituli
inscriptione (57:2) si vere utique
iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum (57:3)
etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae
concinnant (57:4) alienati sunt
peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa (57:5)
furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures
suas (57:6) quae non exaudiet vocem incantantium et
venefici incantantis sapienter (57:7) Deus conteret
dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus (57:8)
ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec
infirmentur (57:9) sicut cera quae
fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem (57:10)
priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet
vos (57:11) laetabitur iustus cum viderit vindictam
manus suas lavabit in sanguine peccatoris (57:12)
et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in
terra
Chapter 58
(58:1) in finem ne disperdas David in tituli
inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum (58:2) eripe me de inimicis meis Deus et ab
insurgentibus in me libera me (58:3) eripe me de
operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me (58:4)
quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes (58:5) neque iniquitas mea neque peccatum meum
Domine sine iniquitate cucurri et direxi (58:6)
exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad
visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma (58:7) convertentur ad vesperam et famem patientur
ut canes et circuibunt civitatem (58:8) ecce loquentur in
ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit (58:9)
et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes (58:10) fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus
susceptor meus (58:11) Deus meus voluntas
eius praeveniet me (58:12) Deus ostendet mihi
super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone
eos protector meus Domine (58:13) delictum oris
eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio
adnuntiabuntur (58:14) in consummatione
in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma
(58:15) convertentur ad vesperam et famem patientur
ut canes et circuibunt civitatem (58:16) ipsi dispergentur
ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt (58:17)
ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus
es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae (58:18)
adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia
mea
Chapter 59
(59:1) in finem his qui inmutabuntur in tituli
inscriptione David in doctrina (59:2) cum succendit
Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim
milia (59:3) Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus
es et misertus es nobis (59:4) commovisti terram
et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est (59:5)
ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis (59:6) dedisti metuentibus te significationem ut
fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui (59:7)
salvum fac dextera tua et exaudi me (59:8)
Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem
tabernaculorum metibor (59:9) meus est Galaad et
meus est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus (59:10)
Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi
sunt (59:11) quis deducet me in civitatem munitam quis
deducet me usque in Idumeam (59:12) nonne tu Deus qui
reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris (59:13)
da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis (59:14) in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum
deducet tribulantes nos
Chapter 60
(60:1) in finem in hymnis David
(60:2) exaudi Deus deprecationem meam intende
orationi meae (60:3) a finibus terrae ad
te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me (60:4)
quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici
(60:5) inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula
protegar in velamento alarum tuarum diapsalma (60:6)
quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen
tuum (60:7) dies super dies regis adicies annos eius
usque in diem generationis et generationis (60:8)
permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret
eius (60:9) sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum
saeculi ut reddam vota mea de die in diem
Chapter 61
(61:1) in finem pro Idithun psalmus
David (61:2) nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso
enim salutare meum (61:3) nam et ipse Deus
meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius (61:4)
quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et
maceriae depulsae (61:5) verumtamen pretium
meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant
diapsalma (61:6) verumtamen Deo
subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea (61:7)
quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo
(61:8) in Deo salutare meum et gloria mea Deus
auxilii mei et spes mea in Deo est (61:9)
sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor
noster in aeternum (61:10) verumtamen vani
filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum
(61:11) nolite sperare in iniquitate et rapinas
nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere (61:12)
semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei (61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes
unicuique iuxta opera sua
Chapter 62
(62:1) psalmus David cum esset in deserto
Iudaeae (62:2) Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit
in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea (62:3)
in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem
tuam et gloriam tuam (62:4) quoniam melior est
misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te (62:5)
sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas
(62:6) sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea
et labia exultationis laudabit os meum (62:7)
si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te
(62:8) quia fuisti adiutor meus et in velamento
alarum tuarum exultabo (62:9) adhesit anima mea
post te me suscepit dextera tua (62:10) ipsi vero in vanum
quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae (62:11)
tradentur in manus gladii partes vulpium erunt (62:12) rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis
qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua
Chapter 63
(63:1) in finem psalmus David
(63:2) exaudi Deus orationem meam cum deprecor a
timore inimici eripe animam meam (63:3) protexisti me a
conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem (63:4)
quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
(63:5) ut sagittent in occultis
inmaculatum (63:6) subito sagittabunt
eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis
videbit eos (63:7) scrutati sunt
iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum (63:8)
et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
(63:9) et infirmatae sunt contra eos linguae eorum
conturbati sunt omnes qui videbant eos (63:10)
et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius
intellexerunt (63:11) laetabitur iustus
in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
Chapter 64
(64:1) in finem psalmus David *canticum; Hieremiae
et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci (64:2)
te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem
(64:3) exaudi orationem ad te omnis caro
veniet (64:4) verba iniquorum praevaluerunt super nos et
impietatibus nostris tu propitiaberis (64:5)
beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis
domus tuae sanctum est templum tuum (64:6)
mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et
in mari longe (64:7) praeparans montes
in virtute tua accinctus potentia (64:8) qui conturbas
profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes (64:9)
et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere
delectabis (64:10) visitasti terram
et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam
ita est praeparatio eius (64:11) rivos eius inebria
multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans (64:12)
benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur
ubertate (64:13) pinguescent
speciosa deserti et exultatione colles accingentur (64:14)
induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum
dicent
Chapter 65
(65:1) in finem canticum psalmi resurrectionis
iubilate Deo omnis terra (65:2) psalmum dicite
nomini eius date gloriam laudi eius (65:3)
dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae
mentientur tibi inimici tui (65:4) omnis terra adorent
te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma (65:5)
venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
(65:6) qui convertit mare in aridam in flumine
pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso (65:7)
qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui
exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma (65:8)
benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
(65:9) qui posuit animam meam ad vitam et non dedit
in commotionem pedes meos (65:10) quoniam probasti
nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum (65:11)
induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
(65:12) inposuisti homines super capita nostra
transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium (65:13)
introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea (65:14) quae distinxerunt labia mea et locutum est
os meum in tribulatione mea (65:15) holocausta
medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma (65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis
Deum quanta fecit animae meae (65:17) ad ipsum ore meo
clamavi et exaltavi sub lingua mea (65:18)
iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus (65:19) propterea exaudivit Deus adtendit voci
deprecationis meae (65:20) benedictus Deus
qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me
Chapter 66
(66:1) in finem in hymnis psalmus
cantici (66:2) Deus misereatur nostri et benedicat nobis
inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma (66:3)
ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum
(66:4) confiteantur tibi populi Deus confiteantur
tibi populi omnes (66:5) laetentur et
exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma
(66:6) confiteantur tibi populi Deus confiteantur
tibi populi omnes (66:7) terra dedit fructum
suum benedicat nos Deus Deus noster (66:8)
benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae
Chapter 67
(67:1) in finem David psalmus cantici
(67:2) exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et
fugiant qui oderunt eum a facie eius (67:3)
sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a
facie Dei (67:4) et iusti epulentur
exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia (67:5)
cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum
Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius (67:6) patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in
loco sancto suo (67:7) Deus inhabitare
facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in
sepulchris (67:8) Deus cum
egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma (67:9) terra mota est etenim caeli distillaverunt a
facie Dei Sinai a facie Dei Israhel (67:10)
pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero
perfecisti eam (67:11) animalia tua
habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus (67:12)
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (67:13) rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei
domus dividere spolia (67:14) si dormiatis inter
medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
(67:15) dum discernit Caelestis reges super eam nive
dealbabuntur in Selmon (67:16) mons Dei mons
pinguis mons coagulatus mons pinguis (67:17)
ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo
etenim Dominus habitabit in finem (67:18) currus Dei decem
milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto (67:19)
ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non
credentes inhabitare Dominum Deus (67:20) benedictus Dominus
die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma (67:21) Deus noster Deus salvos faciendi et Domini
Domini exitus mortis (67:22) verumtamen Deus
confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
(67:23) dixit Dominus ex Basan convertam convertam
in profundis maris (67:24) ut intinguatur pes
tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso (67:25)
viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in
sancto (67:26) praevenerunt principes coniuncti
psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum (67:27)
in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel (67:28) ibi Beniamin adulescentulus in mentis
excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali (67:29) manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc
quod operatus es nobis (67:30) a templo tuo in
Hierusalem tibi adferent reges munera (67:31)
increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos
qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt (67:32)
venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
(67:33) regna terrae cantate Deo psallite Domino
diapsalma psallite Deo; (67:34) qui ascendit super
caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis (67:35)
date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in
nubibus (67:36) mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel
ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus
Chapter 68
(68:1) in finem pro his qui commutabuntur
David (68:2) salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae
usque ad animam meam (68:3) infixus sum in
limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
(68:4) laboravi clamans raucae factae sunt fauces
meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum (68:5)
multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt
qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam (68:6) Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea
a te non sunt abscondita (68:7) non erubescant in
me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus
Israhel (68:8) quoniam propter te sustinui obprobrium
operuit confusio faciem meam (68:9) extraneus factus
sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae (68:10)
quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super
me (68:11) et operui in ieiunio animam meam et factum
est in obprobrium mihi (68:12) et posui
vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam (68:13)
adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant
vinum (68:14) ego vero orationem meam ad te Domine tempus
beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
(68:15) eripe me de luto ut non infigar liberer ab
his qui oderunt me et de profundis aquarum (68:16)
non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me
puteus os suum (68:17) exaudi me Domine
quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
(68:18) et ne avertas faciem tuam a puero tuo
quoniam tribulor velociter exaudi me (68:19)
intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
(68:20) tu scis inproperium meum et confusionem et
reverentiam meam (68:21) in conspectu tuo
sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur
et non fuit et qui consolaretur et non inveni (68:22)
et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
(68:23) fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et
in retributiones et in scandalum (68:24) obscurentur oculi
eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva (68:25)
effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
(68:26) fiat habitatio eorum deserta et in
tabernaculis eorum non sit qui inhabitet (68:27)
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum
addiderunt (68:28) adpone iniquitatem
super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua (68:29)
deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur (68:30) ego sum pauper et dolens salus tua Deus
suscepit me (68:31) laudabo nomen Dei
cum cantico magnificabo eum in laude (68:32)
et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
(68:33) videant pauperes et laetentur quaerite Deum
et vivet anima vestra (68:34) quoniam exaudivit
pauperes Dominus et vinctos suos non despexit (68:35)
laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis (68:36) quoniam Deus salvam faciet Sion et
aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam (68:37) et semen servorum eius possidebunt eam et
qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Chapter 69
(69:1) in finem David in rememoratione eo quod
salvum me fecit Dominus (69:2) Deus in adiutorium
meum intende * Domine ad adiuvandum me festina; (69:3)
confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam (69:4) avertantur retrorsum et erubescant qui volunt
mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi; euge euge (69:5)
exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus
qui diligunt salutare tuum (69:6) ego vero egenus et
pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris
Chapter 70
(70:1) David psalmus filiorum Ionadab et priorum
captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum (70:2)
in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva
me (70:3) esto mihi in Deum protectorem et in locum
munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu (70:4) Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu
contra legem agentis et iniqui (70:5) quoniam tu es
patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea (70:6)
in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te
cantatio mea semper (70:7) tamquam prodigium
factus sum multis et tu adiutor fortis (70:8)
repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem
tuam (70:9) non proicias me in tempore senectutis cum
deficiet virtus mea ne derelinquas me (70:10)
quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in
unum (70:11) dicentes Deus dereliquit eum persequimini et
conprehendite eum quia non est qui eripiat (70:12)
Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
(70:13) confundantur et deficiant detrahentes animae
meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi (70:14)
ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
(70:15) os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die
salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam (70:16)
introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
(70:17) Deus docuisti me ex iuventute mea et usque
nunc pronuntiabo mirabilia tua (70:18) et usque in
senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est
potentiam tuam (70:19) et iustitiam tuam
Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi (70:20)
quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et
de abyssis terrae iterum reduxisti me (70:21)
multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
(70:22) nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi
veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel (70:23)
exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
(70:24) sed et lingua mea tota die meditabitur
iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
Chapter 71
(71:1) in Salomonem (71:2) Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam
filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio (71:3) suscipiant montes pacem populo et colles
iustitiam (71:4) iudicabit pauperes
populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem (71:5)
et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
(71:6) descendet sicut pluvia in vellus et sicut
stillicidia stillantia super terram (71:7)
orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur
luna (71:8) et dominabitur a mari usque ad mare et a
flumine usque ad terminos orbis terrarum (71:9)
coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
(71:10) reges Tharsis et insulae munera offerent
reges Arabum et Saba dona adducent (71:11)
et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei (71:12) quia liberavit pauperem a potente et
pauperem cui non erat adiutor (71:13) parcet pauperi et
inopi et animas pauperum salvas faciet (71:14)
ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram
illo (71:15) et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et
orabunt de ipso semper tota die benedicent ei (71:16)
erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus
eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae (71:17)
sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur
in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum (71:18)
benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
(71:19) et benedictum nomen maiestatis eius in
aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat (71:20)
defecerunt laudes David filii Iesse
Chapter 72
(72:1) psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui
recto sunt corde (72:2) mei autem paene
moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei (72:3)
quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns (72:4) quia non est respectus morti eorum et
firmamentum in plaga eorum (72:5) in labore hominum
non sunt et cum hominibus non flagellabuntur (72:6)
ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
(72:7) prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum
transierunt in affectum cordis (72:8) cogitaverunt et
locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt (72:9)
posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
(72:10) ideo convertetur populus meus hic et dies
pleni invenientur in eis (72:11) et dixerunt
quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso (72:12)
ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
(72:13) et dixi; ergo sine causa iustificavi cor
meum et lavi inter innocentes manus meas (72:14)
et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino (72:15) si dicebam narrabo sic ecce nationem
filiorum tuorum reprobavi (72:16) et existimabam
cognoscere hoc labor est ante me (72:17) donec intrem in
sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum (72:18)
verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
(72:19) quomodo facti sunt in desolationem subito
defecerunt perierunt propter iniquitatem suam (72:20)
velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum
rediges (72:21) quia inflammatum est cor meum et renes mei
commutati sunt (72:22) et ego ad nihilum
redactus sum et nescivi (72:23) ut iumentum factus
sum apud te et ego semper tecum (72:24) tenuisti manum
dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me (72:25) quid enim mihi est in caelo et a te quid
volui super terram (72:26) defecit caro mea
et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum (72:27)
quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs
te (72:28) mihi autem adherere Deo bonum est ponere in
Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;
Chapter 73
(73:1) intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in
finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae (73:2)
memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis
tuae mons Sion in quo habitasti in eo (73:3)
leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in
sancto (73:4) et gloriati sunt qui oderunt te in medio
sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa (73:5)
et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum
securibus (73:6) exciderunt ianuas
eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam; (73:7)
incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis
tui (73:8) dixerunt in corde suo cognatio eorum simul
quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra (73:9)
signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet
amplius (73:10) usquequo Deus inproperabit inimicus inritat
adversarius nomen tuum in finem (73:11) ut quid avertis
manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem (73:12)
Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio
terrae (73:13) tu confirmasti in virtute tua mare
contribulasti capita draconum in aquis (73:14)
tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
(73:15) tu disrupisti fontem et torrentes * tu
siccasti fluvios Aetham; (73:16) tuus est dies et
tua est nox tu fabricatus es auroram et solem (73:17)
tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
(73:18) memor esto huius inimicus inproperavit
Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum (73:19)
ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in
finem (73:20) respice in testamentum tuum quia repleti
sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum (73:21)
ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen
tuum (73:22) exsurge Deus iudica causam tuam memor esto
inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die (73:23)
ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit
semper
Chapter 74
(74:1) in finem ne corrumpas psalmus Asaph
cantici (74:2) confitebimur tibi Deus confitebimur et
invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua (74:3)
cum accepero tempus ego iustitias iudicabo (74:4)
liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius
diapsalma (74:5) dixi iniquis nolite
inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu (74:6)
nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum
iniquitatem (74:7) quia neque ab
oriente neque ab occidente neque a desertis montibus (74:8)
quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat (74:9) quia calix in manu Domini vini meri plenus
mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores
terrae (74:10) ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo
Iacob (74:11) et omnia cornua peccatorum confringam et
exaltabuntur cornua iusti
Chapter 75
(75:1) in finem in laudibus psalmus Asaph canticum
ad Assyrium (75:2) notus in Iudaea
Deus in Israhel magnum nomen eius (75:3) et factus est in
pace locus eius et habitatio eius in Sion (75:4)
ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma
(75:5) inluminas tu mirabiliter de montibus
aeternis (75:6) turbati sunt omnes
insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis
(75:7) ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt
qui ascenderunt equos (75:8) tu terribilis es et
quis resistet tibi ex tunc ira tua (75:9)
de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit (75:10) cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos
faceret omnes mansuetos terrae diapsalma (75:11)
quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum
agent tibi (75:12) vovete et reddite
Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili (75:13) et ei qui aufert spiritus principum
terribili apud reges terrae
Chapter 76
(76:1) in finem pro Idithun psalmus
Asaph (76:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum
et intendit me (76:3) in die
tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima
mea (76:4) memor fui Dei et delectatus sum exercitatus
sum et defecit spiritus meus diapsalma (76:5)
anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus
(76:6) cogitavi dies antiquos et annos aeternos in
mente habui (76:7) et meditatus sum
nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum (76:8)
numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit
adhuc (76:9) aut in finem misericordiam suam abscidet a
generatione in generationem (76:10) aut obliviscetur
misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma (76:11)
et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi (76:12) memor fui operum Domini quia memor ero ab
initio mirabilium tuorum (76:13) et meditabor in
omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor (76:14)
Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster (76:15) tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti
in populis virtutem tuam (76:16) redemisti in
brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma (76:17)
viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt
abyssi (76:18) multitudo sonitus aquarum vocem dederunt
nubes etenim sagittae tuae transeunt (76:19)
vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et
contremuit terra (76:20) in mari via tua et
semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur (76:21)
deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron
Chapter 77
(77:1) intellectus Asaph adtendite populus meus
legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei (77:2)
aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
(77:3) quanta audivimus et cognovimus ea et patres
nostri narraverunt nobis (77:4) non sunt occultata
a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae
fecit (77:5) et suscitavit testimonium in Iacob et legem
posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis (77:6) ut cognoscat generatio altera filii qui
nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis (77:7)
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius
exquirant (77:8) ne fiant sicut
patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo
spiritus eius (77:9) filii Effrem
intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli (77:10)
non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
(77:11) et obliti sunt benefactorum eius et
mirabilium eius quae ostendit eis (77:12) coram patribus
eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos (77:13)
interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem (77:14) et deduxit eos in nube diei et tota nocte in
inluminatione ignis (77:15) interrupit petram
in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa (77:16)
et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas (77:17) et adposuerunt adhuc peccare ei in ira
excitaverunt Excelsum in inaquoso (77:18) et temptaverunt
Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis (77:19)
et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in
deserto (77:20) quoniam percussit petram et fluxerunt aquae
et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
(77:21) ideo audivit Dominus et distulit et ignis
accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel (77:22)
quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
(77:23) et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli
aperuit (77:24) et pluit illis manna ad manducandum et panem
caeli dedit eis (77:25) panem angelorum
manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam (77:26)
transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
(77:27) et pluit super eos sicut pulverem carnes et
sicut harenam maris volatilia pinnata (77:28)
et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
(77:29) et manducaverunt et saturati sunt nimis et
desiderium eorum adtulit eis (77:30) non sunt fraudati
a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum (77:31)
et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel
inpedivit (77:32) in omnibus his
peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius (77:33)
et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
(77:34) cum occideret eos quaerebant eum et
revertebantur et diluculo veniebant ad Deum (77:35)
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum
est (77:36) et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua
mentiti sunt ei (77:37) cor autem ipsorum
non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius (77:38)
ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et
abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam (77:39)
et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
(77:40) quotiens exacerbaverunt eum in deserto in
ira concitaverunt eum in inaquoso (77:41) et conversi sunt
et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt (77:42)
non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
(77:43) sicut posuit in Aegypto signa sua et
prodigia sua in campo Taneos (77:44) et convertit in
sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent (77:45)
misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
(77:46) et dedit erugini fructus eorum et labores
eorum lucustae (77:47) et occidit in
grandine vineam eorum et moros eorum in pruina (77:48)
et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
(77:49) misit in eos iram indignationis suae
indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos (77:50)
viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in
morte conclusit (77:51) et percussit omne
primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham (77:52) et abstulit sicut oves populum suum et
perduxit eos tamquam gregem in deserto (77:53)
et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
(77:54) et induxit eos in montem sanctificationis
suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in
funiculo distributionis (77:55) et habitare fecit
in tabernaculis eorum tribus Israhel (77:56)
et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non
custodierunt (77:57) et averterunt se
et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum (77:58) et in ira concitaverunt eum in collibus suis
et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt (77:59)
audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
(77:60) et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum
suum ubi habitavit in hominibus (77:61) et tradidit in
captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici (77:62)
et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
(77:63) iuvenes eorum comedit ignis et virgines
eorum non sunt lamentatae (77:64) sacerdotes eorum
in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur (77:65)
et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a
vino (77:66) et percussit inimicos suos in posteriora
obprobrium sempiternum dedit illis (77:67)
et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
(77:68) et elegit tribum Iuda montem Sion quem
dilexit (77:69) et aedificavit sicut unicornium sanctificium
suum in terra quam fundavit in saecula (77:70)
et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes
accepit eum (77:71) pascere Iacob
servum suum et Israhel hereditatem suam (77:72)
et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit
eos
Chapter 78
(78:1) psalmus Asaph Deus venerunt gentes in
hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam
(78:2) posuerunt morticina servorum tuorum escas
volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae (78:3)
effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui
sepeliret (78:4) facti sumus
obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt (78:5) usquequo Domine irasceris in finem accendetur
velut ignis zelus tuus (78:6) effunde iram tuam
in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt (78:7) quia comederunt Iacob et locum eius
desolaverunt (78:8) ne memineris
iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus
nimis (78:9) adiuva nos Deus salutaris noster propter
gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
(78:10) ne forte dicant in gentibus ubi est Deus
eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus
est (78:11) introeat in conspectu tuo gemitus
conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum (78:12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu
eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine (78:13)
nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in
generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam
Chapter 79
(79:1) in finem pro his qui commutabuntur
testimonium Asaph psalmus (79:2) qui regis Israhel
intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare (79:3) coram Effraim et Beniamin et Manasse excita
potentiam tuam et veni ut salvos facias nos (79:4)
Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus (79:5) Domine Deus virtutum quousque irasceris super
orationem servi tui (79:6) cibabis nos pane
lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura (79:7)
posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt
nos (79:8) Deus virtutum converte nos et ostende faciem
tuam et salvi erimus (79:9) vineam de Aegypto
transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam (79:10)
dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit
terram (79:11) operuit montes umbra eius et arbusta eius
cedros Dei (79:12) extendit palmites
suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius (79:13)
ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur
viam (79:14) exterminavit eam aper de silva et singularis
ferus depastus est eam (79:15) Deus virtutum
convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam (79:16)
et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti
tibi (79:17) incensa igni et suffossa ab increpatione
vultus tui peribunt (79:18) fiat manus tua
super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi (79:19) et non discedimus a te vivificabis nos et
nomen tuum invocabimus (79:20) Domine Deus
virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
Chapter 80
(80:1) in finem pro torcularibus Asaph
(80:2) exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo
Iacob (80:3) sumite psalmum et date tympanum psalterium
iucundum cum cithara (80:4) bucinate in
neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae (80:5)
quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob (80:6) testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret
de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit (80:7)
devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
(80:8) in tribulatione invocasti me et liberavi te
exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
(80:9) audi populus meus et contestabor te Israhel
si audias me (80:10) non erit in te
deus recens nec adorabis deum alienum (80:11)
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et
implebo illud (80:12) et non audivit
populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi (80:13)
et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus
suis (80:14) si populus meus audisset me Israhel si in
viis meis ambulasset (80:15) pro nihilo
forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam (80:16) inimici Domini mentiti sunt ei et erit
tempus eorum in saeculo (80:17) et cibavit illos
ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
Chapter 81
(81:1) psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum
in medio autem Deus deiudicat (81:2) usquequo iudicatis
iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma (81:3)
iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
(81:4) eripite pauperem et egenum de manu peccatoris
liberate (81:5) nescierunt neque
intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae (81:6)
ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes (81:7)
vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
(81:8) surge Deus iudica terram quoniam tu
hereditabis in omnibus gentibus
Chapter 82
(82:1) canticum psalmi Asaph
(82:2) Deus quis similis erit tibi ne taceas neque
conpescaris Deus (82:3) quoniam ecce
inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput (82:4)
super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos
tuos (82:5) dixerunt venite et disperdamus eos de gente
et non memoretur nomen Israhel ultra (82:6)
quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum
disposuerunt (82:7) tabernacula
Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni (82:8)
Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
(82:9) etenim Assur venit cum illis facti sunt in
adiutorium filiis Loth diapsalma (82:10) fac illis sicut
Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison (82:11)
disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae (82:12) pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et
Zebee et Salmana omnes principes eorum (82:13)
qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei (82:14) Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam
ante faciem venti (82:15) sicut ignis qui
conburit silvam sicut flamma conburens montes (82:16)
ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
(82:17) imple facies illorum ignominia et quaerent
nomen tuum Domine (82:18) erubescant et
conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant (82:19)
et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra
Chapter 83
(83:1) in finem pro torcularibus filiis Core
psalmus (83:2) quam dilecta tabernacula tua Domine
virtutum (83:3) concupiscit et
defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum (83:4) etenim passer invenit sibi; domum et turtur
nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus (83:5) beati qui habitant in domo tua in saecula
saeculorum laudabunt te diapsalma (83:6) beatus vir cui est
auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit (83:7)
in valle lacrimarum in loco quem posuit (83:8)
etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus
deorum in Sion (83:9) Domine Deus
virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma (83:10)
protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
(83:11) quia melior est dies una in atriis tuis
super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
(83:12) quia misericordiam et veritatem diligit;
Deus gratiam et gloriam dabit Dominus (83:13)
non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui
sperat in te
Chapter 84
(84:1) in finem filiis Core psalmus
(84:2) benedixisti Domine terram tuam avertisti
captivitatem Iacob (84:3) remisisti
iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma (84:4)
mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae
(84:5) converte nos Deus salutum nostrarum et averte
iram tuam a nobis (84:6) numquid in aeternum
irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem (84:7)
Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te
(84:8) ostende nobis Domine misericordiam tuam et
salutare tuum da nobis (84:9) audiam quid
loquatur in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui
convertuntur ad cor (84:10) verumtamen prope
timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra (84:11)
misericordia et veritas obviaverunt sibi; iustitia et pax osculatae
sunt (84:12) veritas de terra orta est et iustitia de
caelo prospexit (84:13) etenim Dominus
dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum (84:14)
iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos
Chapter 85
(85:1) oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam
et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego (85:2)
custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in
te (85:3) miserere mei Domine quoniam ad te clamabo
tota die (85:4) laetifica animam
servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi (85:5)
quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus
te (85:6) auribus percipe Domine orationem meam et
intende voci orationis meae (85:7) in die
tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me (85:8)
non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua
(85:9) omnes gentes quascumque fecisti venient et
adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum (85:10)
quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus (85:11) deduc me Domine in via tua et ingrediar in
veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum (85:12)
confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in
aeternum (85:13) quia misericordia
tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori (85:14)
Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et
non proposuerunt te in conspectu suo (85:15)
et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et
verax (85:16) respice in me et miserere mei da imperium
tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae (85:17)
fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine
adiuvasti me et consolatus es me
Chapter 86
(86:1) filiis Core psalmus cantici fundamenta eius
in montibus sanctis (86:2) diligit Dominus
portas Sion super omnia tabernacula Iacob (86:3)
gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma (86:4) memor ero Raab et Babylonis scientibus me
ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic (86:5)
numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam
Altissimus (86:6) Dominus narrabit in
scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma (86:7)
sicut laetantium omnium habitatio in te
Chapter 87
(87:1) canticum psalmi filiis Core in finem pro
Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae (87:2)
Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te (87:3) intret in conspectu tuo oratio mea inclina
aurem tuam ad precem meam (87:4) quia repleta est
malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit (87:5)
aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine
adiutorio (87:6) inter mortuos liber
sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi
sunt (87:7) posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis
et in umbra mortis (87:8) super me
confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma (87:9) longe fecisti notos meos a me posuerunt me
abominationem sibi traditus sum et non egrediebar (87:10)
oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus
meas (87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut medici
suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma (87:12)
numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in
perditione (87:13) numquid
cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis (87:14) et ego ad te Domine clamavi et mane oratio
mea praeveniet te (87:15) ut quid Domine
repellis orationem meam avertis faciem tuam a me (87:16)
pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et
conturbatus (87:17) in me transierunt
irae tuae et terrores tui conturbaverunt me (87:18)
circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul (87:19) elongasti a me amicum et proximum et notos
meos a miseria
Chapter 88
(88:1) intellectus Aethan Ezraitae
(88:2) misericordias Domini in aeternum cantabo in
generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo (88:3)
quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur
veritas tua *in eis; (88:4) disposui
testamentum electis meis iuravi David servo meo (88:5)
usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem
sedem tuam diapsalma (88:6) confitebuntur caeli
mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum (88:7)
quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis
Dei (88:8) Deus qui glorificatur in consilio sanctorum
magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt (88:9)
Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu
tuo (88:10) tu dominaris potestatis maris motum autem
fluctuum eius tu mitigas (88:11) tu humiliasti
sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos (88:12) tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae
et plenitudinem eius tu fundasti (88:13) aquilonem et mare
tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt (88:14)
tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
(88:15) iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae
misericordia et veritas praecedent faciem tuam (88:16)
beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui
ambulabunt (88:17) et in nomine tuo
exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur (88:18)
quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu
nostrum (88:19) quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti
Israhel regis nostri (88:20) tunc locutus es in
visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
(88:21) inveni David servum meum in oleo sancto meo
linui eum (88:22) manus enim mea
auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum (88:23)
nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere
eum (88:24) et concidam a facie ipsius inimicos eius et
odientes eum in fugam convertam (88:25) et veritas mea et
misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius (88:26)
et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius (88:27) ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus
et susceptor salutis meae (88:28) et ego
primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae (88:29)
in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele
ipsi (88:30) et ponam in saeculum saeculi semen eius et
thronum eius sicut dies caeli (88:31) si dereliquerint
filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint (88:32)
si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
(88:33) visitabo in virga iniquitates eorum et in
verberibus peccata eorum (88:34) misericordiam
autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea (88:35)
neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam
irrita (88:36) semel iuravi in sancto meo si David
mentiar (88:37) semen eius in aeternum manebit
(88:38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo
et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma (88:39) tu vero reppulisti et despexisti distulisti
christum tuum (88:40) evertisti
testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius (88:41)
destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
(88:42) diripuerunt eum omnes transeuntes viam
factus est obprobrium vicinis suis (88:43)
exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
(88:44) avertisti adiutorium gladii eius et non es
auxiliatus ei in bello (88:45) destruxisti eum a
mundatione sedem eius in terram conlisisti (88:46)
minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
(88:47) usquequo Domine avertis in finem exardescet
sicut ignis ira tua (88:48) memorare quae mea
substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum (88:49)
quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi
diapsalma (88:50) ubi sunt
misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua (88:51) memor esto Domine obprobrii servorum tuorum
quod continui in sinu meo multarum gentium (88:52)
quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi
tui (88:53) benedictus Dominus in aeternum fiat
fiat
Chapter 89
(89:1) oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu
factus es nobis in generatione et generatione (89:2)
priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu
es Deus (89:3) ne avertas hominem in humilitatem et dixisti
convertimini filii hominum (89:4) quoniam mille anni
ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte (89:5) quae pro nihilo habentur eorum anni
erunt (89:6) mane sicut herba transeat mane floreat et
transeat vespere decidat induret et arescat (89:7)
quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus (89:8) posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo
saeculum nostrum in inluminatione vultus tui (89:9)
quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea
meditabantur (89:10) dies annorum
nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor
quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur (89:11)
quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
(89:12) dinumerare dexteram tuam sic notam fac et
conpeditos corde in sapientia (89:13) convertere Domine
usquequo et deprecabilis esto super servos tuos (89:14)
repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus
diebus nostris (89:15) laetati sumus pro
diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala (89:16)
et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
(89:17) et sit splendor Domini Dei nostri super nos
et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
Chapter 90
(90:1) laus cantici David qui habitat in adiutorio
Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur (90:2)
dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in
eum (90:3) quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium
et a verbo aspero (90:4) in scapulis suis
obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis (90:5)
scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
(90:6) a sagitta volante in die a negotio
perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano (90:7)
cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non
adpropinquabit (90:8) verumtamen oculis
tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis (90:9)
quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
(90:10) non accedent ad te mala et flagellum non
adpropinquabit tabernaculo tuo (90:11) quoniam angelis
suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis (90:12)
in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
(90:13) super aspidem et basiliscum ambulabis et;
conculcabis leonem et draconem (90:14) quoniam in me
speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum (90:15)
clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et
clarificabo eum (90:16) longitudine dierum
replebo eum et ostendam illi salutare meum
Chapter 91
(91:1) psalmus cantici in die sabbati
(91:2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini
tuo Altissime (91:3) ad adnuntiandum
mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem (91:4)
in decacordo psalterio cum cantico in cithara (91:5)
quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum
exultabo (91:6) quam magnificata
sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae (91:7)
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec (91:8) cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et
apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi; (91:9) tu autem Altissimus in aeternum
Domine (91:10) *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam
ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem (91:11) et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et
senectus mea in misericordia uberi (91:12)
et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet
auris mea (91:13) iustus ut palma
florebit ut cedrus Libani multiplicabitur (91:14)
plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt (91:15) adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et
bene patientes erunt (91:16) ut adnuntient
quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo
Chapter 92
(92:1) laus cantici David in die ante sabbatum
quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit
se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur (92:2)
parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es (92:3)
elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus
suos; (92:4) a vocibus aquarum multarum mirabiles
elationes maris mirabilis in altis Dominus (92:5)
testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in
longitudine dierum
Chapter 93
(93:1) psalmus David quarta sabbati Deus ultionum
Dominus Deus ultionum libere egit (93:2) exaltare qui
iudicas terram redde retributionem superbis (93:3)
usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur
(93:4) effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur
omnes qui operantur iniustitiam (93:5) populum tuum Domine
humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt (93:6)
viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt (93:7) et dixerunt non videbit Dominus nec
intelleget Deus Iacob (93:8) intellegite qui
insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite (93:9)
qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat
(93:10) qui corripit gentes non arguet qui docet
hominem scientiam (93:11) Dominus scit
cogitationes hominum quoniam vanae sunt (93:12)
beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum
(93:13) ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur
peccatori fovea (93:14) quia non repellet
Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet (93:15)
quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt
corde diapsalma (93:16) quis consurget
mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem (93:17) nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus
habitavit in inferno anima mea (93:18) si dicebam motus
est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me (93:19)
secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt
animam meam (93:20) numquid aderit
tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto (93:21)
captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
(93:22) et factus est Dominus mihi in refugium et
Deus meus in adiutorem spei meae (93:23) et reddet illis
iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster
Chapter 94
(94:1) laus cantici David venite exultemus Domino
iubilemus Deo salutari nostro (94:2) praeoccupemus
faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei (94:3)
quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos (94:4) quia in manu eius fines terrae et altitudines
montium ipsius sunt (94:5) quoniam ipsius est
mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt (94:6)
venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
(94:7) quia ipse est Deus noster et nos populus
pascuae eius et oves manus eius (94:8) hodie si vocem eius
audieritis nolite obdurare corda vestra (94:9)
sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres
vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea (94:10)
quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant
corde (94:11) et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi
in ira mea si intrabunt in requiem meam
Chapter 95
(95:1) quando domus aedificabatur post captivitatem
canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra (95:2) cantate Domino benedicite nomini eius
adnuntiate diem de die salutare eius (95:3)
adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
(95:4) quoniam magnus Dominus et laudabilis valde
terribilis est super omnes deos (95:5) quoniam omnes dii
gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit (95:6)
confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in
sanctificatione eius (95:7) adferte Domino
patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem (95:8)
adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria
eius (95:9) adorate Dominum in atrio sancto eius
commoveatur a facie eius universa terra (95:10)
dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur
iudicabit populos in aequitate (95:11) laetentur caeli et
exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius (95:12)
gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna
silvarum (95:13) a facie Domini
quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate
sua
Chapter 96
(96:1) huic David quando terra eius restituta est
Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae (96:2)
nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis
eius (96:3) ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in
circuitu inimicos eius (96:4) adluxerunt fulgora
eius orbi terrae vidit et commota est terra (96:5)
montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis
terrae (96:6) adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et
viderunt omnes populi gloriam eius (96:7)
confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate
eum omnes angeli eius (96:8) audivit et laetata
est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine (96:9)
quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes
deos (96:10) qui diligitis Dominum odite malum custodit
animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos (96:11)
lux orta est iusto et rectis corde laetitia (96:12)
laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
Chapter 97
(97:1) psalmus David cantate Domino canticum novum
quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius (97:2) notum fecit Dominus salutare suum in
conspectu gentium revelavit iustitiam suam (97:3)
recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes
termini terrae salutare Dei nostri (97:4)
iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite
(97:5) psallite Domino in cithara in cithara et voce
psalmi (97:6) in tubis ductilibus et voce tubae corneae
iubilate in conspectu regis Domini (97:7)
moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo
(97:8) flumina plaudent manu simul montes
exultabunt (97:9) a conspectu Domini
quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate
Chapter 98
(98:1) psalmus David Dominus regnavit irascantur
populi qui sedet super cherubin moveatur terra (98:2)
Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos (98:3) confiteantur nomini tuo magno quoniam
terribile et sanctum est (98:4) et honor regis
iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti (98:5) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate
scabillum pedum eius quoniam sanctum est (98:6)
Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius
invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos (98:7)
in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod
dedit illis (98:8) Domine Deus noster
tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum
(98:9) exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in
monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster
Chapter 99
(99:1) psalmus in confessione
(99:2) iubilate Domino omnis terra servite Domino in
laetitia introite in conspectu eius in exultatione (99:3)
scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et
oves pascuae eius (99:4) introite portas
eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius (99:5) quoniam suavis Dominus in aeternum
misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius
Chapter 100
(100:1) David psalmus misericordiam et iudicium
cantabo tibi Domine psallam (100:2) et intellegam in
via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
(100:3) non proponebam ante oculos meos rem iniustam
facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi (100:4)
cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam (100:5) detrahentem secreto proximo suo hunc
persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam (100:6)
oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi
ministrabat (100:7) non habitabat in
medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum
meorum (100:8) in matutino interficiebam omnes peccatores
terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
Chapter 101
(101:1) oratio pauperis cum anxius fuerit et coram
Domino effuderit precem suam (101:2) Domine exaudi
orationem meam et clamor meus ad te veniat (101:3)
non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in
quacumque die invocavero te velociter exaudi me (101:4)
quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
(101:5) percussum est ut faenum et aruit cor meum
quia oblitus sum comedere panem meum (101:6)
a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae (101:7)
similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in
domicilio (101:8) vigilavi et factus
sum sicut passer solitarius in tecto (101:9)
tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me
iurabant (101:10) quia cinerem
tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam (101:11)
a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
(101:12) dies mei sicut umbra declinaverunt et ego
sicut faenum arui (101:13) tu autem Domine
in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem (101:14) tu exsurgens misereberis Sion quia tempus
miserendi eius quia venit tempus (101:15) quoniam
placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur (101:16)
et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
(101:17) quia aedificabit Dominus Sion et videbitur
in gloria sua (101:18) respexit in
orationem humilium et non sprevit precem eorum (101:19)
scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit
Dominum (101:20) quia prospexit de excelso sancto suo
Dominus de caelo in terram aspexit (101:21)
ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
(101:22) ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem
suam in Hierusalem (101:23) in conveniendo
populos in unum et reges ut serviant Domino (101:24)
respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
(101:25) ne revoces me in dimidio dierum meorum in
generationem et generationem anni tui (101:26)
initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
(101:27) ipsi peribunt tu autem permanes et omnes
sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur (101:28) tu autem idem ipse es et anni tui non
deficient (101:29) filii servorum
tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
Chapter 102
(102:1) ipsi David benedic anima mea Domino et omnia
quae intra me sunt nomini sancto eius (102:2)
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
(102:3) qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis
qui sanat omnes infirmitates tuas (102:4) qui redimit de
interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus (102:5)
qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
(102:6) faciens misericordias Dominus et iudicium
omnibus iniuriam patientibus (102:7) notas fecit vias
suas Mosi filiis Israhel voluntates suas (102:8)
miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
(102:9) non in perpetuum irascetur neque in aeternum
comminabitur (102:10) non secundum
peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis (102:11) quoniam secundum altitudinem caeli a terra
corroboravit misericordiam suam super timentes se (102:12)
quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates
nostras (102:13) quomodo miseretur pater filiorum misertus
est Dominus timentibus se (102:14) quoniam ipse
cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus (102:15)
homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
(102:16) quoniam spiritus pertransivit in illo et
non subsistet et non cognoscet amplius locum suum (102:17)
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et
iustitia illius in filios filiorum (102:18)
his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum
ea (102:19) Dominus in caelo paravit sedem suam et
regnum ipsius omnibus dominabitur (102:20) benedicite Domino
angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
(102:21) benedicite Domino omnes virtutes eius
ministri eius qui facitis voluntatem eius (102:22)
benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea
Domino
Chapter 103
(103:1) ipsi David benedic anima mea Domino Domine
Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti (103:2)
amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem
(103:3) qui tegis in aquis superiora eius qui ponis
nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum (103:4)
qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem
(103:5) qui fundasti terram super stabilitatem suam
non inclinabitur in saeculum saeculi (103:6)
abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae
(103:7) ab increpatione tua fugient a voce tonitrui
tui formidabunt (103:8) ascendunt montes
et descendunt campi in locum quem fundasti eis (103:9)
terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire
terram (103:10) qui emittis fontes in convallibus inter
medium montium pertransibunt aquae (103:11)
potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua (103:12) super ea volucres caeli habitabunt de medio
petrarum dabunt vocem (103:13) rigans montes de
superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra (103:14)
producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de
terra (103:15) et vinum laetificat cor hominis ut
exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat (103:16)
saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit (103:17) illic passeres nidificabunt erodii domus
dux est eorum (103:18) montes excelsi
cervis petra refugium erinaciis (103:19) fecit lunam in
tempora sol cognovit occasum suum (103:20) posuisti tenebras
et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae (103:21)
catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi
(103:22) ortus est sol et congregati sunt et in
cubilibus suis conlocabuntur (103:23) exibit homo ad
opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum (103:24)
quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra
possessione tua (103:25) hoc mare magnum
et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis
(103:26) illic naves pertransibunt draco iste quem
formasti ad inludendum ei (103:27) omnia a te
expectant ut des illis escam in tempore (103:28)
dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur
bonitate (103:29) avertente autem
te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
(103:30) emittes spiritum tuum et creabuntur et
renovabis faciem terrae (103:31) sit gloria Domini
in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis (103:32)
qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant
(103:33) cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo
quamdiu sum (103:34) iucundum sit ei
eloquium meum ego vero delectabor in Domino (103:35)
deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea
Domino
Chapter 104
(104:1) alleluia confitemini Domino et invocate
nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius (104:2)
cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius (104:3) laudamini in nomine sancto eius laetetur cor
quaerentium Dominum (104:4) quaerite Dominum
et confirmamini quaerite faciem eius semper (104:5)
mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius
(104:6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi
eius (104:7) ipse Dominus Deus noster in universa terra
iudicia eius (104:8) memor fuit in
saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes (104:9)
quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac (104:10) et statuit illud Iacob in praeceptum et
Israhel in testamentum aeternum (104:11) dicens tibi dabo
terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae (104:12)
cum essent numero breves paucissimos et incolas eius (104:13) et pertransierunt de gente in gentem et de
regno ad populum alterum (104:14) non reliquit
hominem nocere eis et corripuit pro eis reges (104:15)
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
(104:16) et vocavit famem super terram omne
firmamentum panis contrivit (104:17) misit ante eos
virum in servum venundatus est Ioseph (104:18)
humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius
(104:19) donec veniret verbum eius eloquium Domini
inflammavit eum (104:20) misit rex et
solvit eum princeps populorum et dimisit eum (104:21)
constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae
(104:22) ut erudiret principes eius sicut semet
ipsum et senes eius prudentiam doceret (104:23)
et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham
(104:24) et auxit populum eius vehementer et
firmavit eum super inimicos eius (104:25) convertit cor
eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius (104:26)
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum (104:27) posuit in eis verba signorum suorum et
prodigiorum in terra Cham (104:28) misit tenebras et
obscuravit et non exacerbavit sermones suos (104:29)
convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum (104:30) dedit terra eorum ranas in penetrabilibus
regum ipsorum (104:31) dixit et venit
cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum (104:32)
posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum
(104:33) et percussit vineas eorum et ficulneas
eorum et contrivit lignum finium eorum (104:34)
dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus (104:35) et comedit omne faenum in terra eorum et
comedit omnem fructum terrae eorum (104:36)
et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris
eorum (104:37) et eduxit eos in argento et auro et non
erat in tribubus eorum infirmus (104:38) laetata est
Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos (104:39)
expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem
(104:40) petierunt et venit coturnix et panem caeli
saturavit eos (104:41) disrupit petram
et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina (104:42)
quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum
(104:43) et eduxit populum suum in exultatione et;
electos suos in laetitia (104:44) et dedit illis
regiones gentium et labores populorum possederunt (104:45)
ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant
Chapter 105
(105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius (105:2)
quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
(105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt
iustitiam in omni tempore (105:4) memento nostri
Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo (105:5)
ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et
lauderis cum hereditate tua (105:6) peccavimus cum
patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus (105:7)
patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores
multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare; Rubrum (105:8) et salvavit eos propter nomen suum ut notam
faceret potentiam suam (105:9) et increpuit mare
Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto (105:10)
et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
(105:11) et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis
non remansit (105:12) et crediderunt in
verbis eius et laudaverunt laudem eius (105:13)
cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
(105:14) et concupierunt concupiscentiam in deserto
et temptaverunt Deum in inaquoso (105:15) et dedit eis
petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum (105:16)
et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini (105:17) aperta est terra et degluttivit Dathan et
operuit super congregationem Abiron (105:18)
et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
(105:19) et fecerunt vitulum in Choreb et
adoraverunt sculptile (105:20) et mutaverunt
gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum (105:21)
obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
(105:22) mirabilia in terra Cham terribilia in mari
Rubro (105:23) et dixit ut disperderet eos si non Moses
electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet
eos (105:24) et pro nihilo habuerunt terram
desiderabilem non crediderunt verbo eius (105:25)
et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
(105:26) et elevavit manum suam super eos ut
prosterneret eos in deserto (105:27) et ut deiceret
semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus (105:28)
et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
(105:29) et inritaverunt eum in adinventionibus suis
et multiplicata est in eis ruina (105:30) et stetit Finees
et placavit et cessavit quassatio (105:31) et reputatum est
ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum (105:32)
et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter
eos (105:33) quia exacerbaverunt spiritum eius et
distinxit in labiis suis (105:34) non
disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis (105:35)
et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum
est illis in scandalum (105:37) et immolaverunt
filios suos et filias suas daemoniis (105:38)
et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum;
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus (105:39) et contaminata est in operibus eorum et
fornicati sunt in adinventionibus suis (105:40)
et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem
suam (105:41) et tradidit eos in manus gentium et
dominati sunt eorum qui oderant eos (105:42)
et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
(105:43) saepe liberavit eos ipsi autem
exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis (105:44) et vidit cum tribularentur et audiret
orationem eorum (105:45) et memor fuit
testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae (105:46) et dedit eos in misericordias in conspectu
omnium qui ceperant eos (105:47) salvos fac nos
Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude
tua (105:48) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo
et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
Chapter 106
(106:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius (106:2)
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus
congregavit eos (106:3) a solis ortu et
occasu et ab aquilone et mari (106:4) erraverunt in
solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt (106:5)
esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit (106:6) et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum eripuit eos (106:7)
et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
(106:8) confiteantur Domino misericordiae eius et
mirabilia eius filiis hominum (106:9) quia satiavit
animam inanem et animam esurientem satiavit bonis (106:10)
sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
(106:11) quia exacerbaverunt eloquia Dei et
consilium Altissimi inritaverunt (106:12) et humiliatum est
in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret (106:13)
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit
eos (106:14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis
et vincula eorum disrupit (106:15) confiteantur
Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum (106:16)
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit (106:17) suscepit eos de via iniquitatis eorum
propter iniustitias enim suas humiliati sunt (106:18)
omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas
mortis (106:19) et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum liberavit eos (106:20)
misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
(106:21) confiteantur Domino misericordiae eius et
mirabilia eius filiis hominum (106:22) et sacrificent
sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione (106:23)
qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
(106:24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia
eius in profundo (106:25) dixit et stetit
spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius (106:26)
ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis
tabescebat (106:27) turbati sunt et
moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est (106:28)
et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit
eos (106:29) et statuit procellam eius; in auram et
siluerunt fluctus eius (106:30) et laetati sunt
quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum (106:31)
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
(106:32) exaltent eum in ecclesia plebis et in
cathedra seniorum laudent eum (106:33) posuit flumina in
desertum et exitus aquarum in sitim (106:34)
terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
(106:35) posuit desertum in stagna aquarum et terram
sine aqua in exitus aquarum (106:36) et conlocavit
illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis (106:37)
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum
nativitatis (106:38) et benedixit eis
et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit (106:39)
et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
(106:40) effusa est contemptio super principes et
errare fecit eos in invio et non in via (106:41)
et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
(106:42) videbunt recti et laetabuntur et omnis
iniquitas oppilabit os suum (106:43) quis sapiens et
custodiet haec et intellegent misericordias Domini
Chapter 107
(107:1) canticum psalmi David
(107:2) paratum cor meum Deus paratum cor meum
cantabo et psallam in gloria mea (107:3) exsurge psalterium
et cithara exsurgam diluculo (107:4) confitebor tibi in
populis Domine et psallam tibi in nationibus (107:5)
quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua
(107:6) exaltare super caelos Deus et super omnem
terram gloria tua (107:7) ut liberentur
dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me (107:8)
Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem
tabernaculorum dimetiar (107:9) meus est Galaad et
meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus (107:10)
Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici
facti sunt (107:11) quis deducet me
in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam (107:12)
nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus
nostris (107:13) da nobis auxilium de tribulatione quia vana
salus hominis (107:14) in Deo faciemus
virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
Chapter 108
(108:1) in finem David psalmus
(108:2) Deus laudem meam ne tacueris quia os
peccatoris et os dolosi super me apertum est (108:3)
locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et
expugnaverunt me gratis (108:4) pro eo ut me
diligerent detrahebant mihi ego autem orabam (108:5)
et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
(108:6) constitue super eum peccatorem et diabulus
stet a dextris eius (108:7) cum iudicatur
exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum (108:8)
fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter (108:9) fiant filii eius orfani et uxor eius
vidua (108:10) nutantes transferantur filii eius et
mendicent eiciantur de habitationibus suis (108:11)
scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores
eius (108:12) non sit illi adiutor nec sit qui misereatur
pupillis eius (108:13) fiant nati eius
in interitum in generatione una deleatur nomen eius (108:14)
in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius
non deleatur (108:15) fiant contra
Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum (108:16)
pro eo quod non est recordatus facere misericordiam (108:17) et persecutus est hominem inopem et
mendicum et conpunctum corde mortificare (108:18)
et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et
induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus
eius (108:19) fiat ei sicut vestimentum quo operitur et
sicut zona qua semper praecingitur (108:20)
hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam
meam (108:21) et tu Domine Domine fac mecum propter nomen
tuum quia suavis misericordia tua libera me (108:22)
quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
(108:23) sicut umbra cum declinat ablatus sum
excussus sum sicut lucustae (108:24) genua mea
infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum (108:25)
et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
(108:26) adiuva me Domine Deus meus salvum fac me
secundum misericordiam tuam (108:27) et sciant quia
manus tua haec tu Domine fecisti eam (108:28)
maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus
laetabitur (108:29) induantur qui
detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua (108:30)
confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
(108:31) quia adstetit a dextris pauperis ut salvam
faceret a persequentibus animam meam
Chapter 109
(109:1) David psalmus dixit Dominus Domino meo sede
a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (109:2)
virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum
tuorum (109:3) tecum principium in die virtutis tuae in
splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te (109:4)
iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem
Melchisedech (109:5) Dominus a dextris
tuis confregit in die irae suae reges (109:6)
iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra
multorum (109:7) de torrente in via
bibet propterea exaltabit caput
Chapter 110
(110:1) alleluia reversionis Aggei et Zacchariae
confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione (110:2) magna opera Domini exquisita in omnes
voluntates eius (110:3) confessio et
magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi (110:4)
memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus
(110:5) escam dedit timentibus se memor erit in
saeculum testamenti sui (110:6) virtutem operum
suorum adnuntiabit populo suo (110:7) ut det illis
hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium (110:8)
fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et
aequitate (110:9) redemptionem misit
populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius (110:10) initium sapientiae timor Domini intellectus
bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi;
Chapter 111
(111:1) alleluia reversionis Aggei et Zacchariae
beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis (111:2)
potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur
(111:3) gloria et divitiae in domo eius et iustitia
eius manet in saeculum saeculi (111:4) exortum est in
tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus (111:5)
iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in
iudicio (111:6) quia in aeternum non
commovebitur (111:7) in memoria aeterna
erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino (111:8) confirmatum est cor eius non commovebitur
donec dispiciat inimicos suos (111:9) dispersit dedit
pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria
(111:10) peccator videbit et irascetur dentibus suis
fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit
Chapter 112
(112:1) alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen
Domini (112:2) sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et
usque in saeculum (112:3) a solis ortu usque
ad occasum laudabile nomen Domini (112:4) excelsus super
omnes gentes Dominus super caelos gloria eius (112:5)
quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat (112:6) et humilia respicit in caelo et in
terra (112:7) suscitans a terra inopem et de stercore
erigens pauperem (112:8) ut conlocet eum
cum principibus cum principibus populi sui (112:9)
qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
Chapter 113
(113:1) alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus
Iacob de populo barbaro (113:2) facta est Iudaea
sanctificatio eius Israhel potestas eius (113:3)
mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum (113:4) montes exultaverunt ut arietes colles sicut
agni ovium (113:5) quid est tibi mare
quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum (113:6)
montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium (113:7) a facie Domini mota est terra a facie Dei
Iacob (113:8) qui convertit petram in stagna aquarum et
rupem in fontes aquarum (113:9) non nobis Domine
non nobis sed nomini tuo da gloriam (113:10)
super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus
eorum (113:11) Deus autem noster in caelo omnia quaecumque
voluit fecit (113:12) simulacra gentium
argentum et aurum opera manuum hominum (113:13)
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt (113:14) aures habent et non audient nares habent et
non odorabuntur (113:15) manus habent et
non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo (113:16) similes illis fiant qui faciunt ea et omnes
qui confidunt in eis (113:17) domus Israhel
speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est (113:18)
domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est
(113:19) qui timent Dominum speraverunt in Domino
adiutor eorum et protector eorum est (113:20)
Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui
Aaron (113:21) benedixit omnibus qui timent Dominum
pusillis cum maioribus (113:22) adiciat Dominus
super vos super vos et super filios vestros (113:23)
benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram (113:24) caelum caeli Domino terram autem dedit
filiis hominum (113:25) non mortui
laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum (113:26)
sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum
Chapter 114
(114:1) alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus
vocem orationis meae (114:2) quia inclinavit
aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te (114:3)
circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et
dolorem inveni (114:4) et nomen Domini
invocavi o Domine libera animam meam (114:5)
misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur (114:6) custodiens parvulos Dominus humiliatus sum
et liberavit me (114:7) convertere anima
mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi (114:8)
quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a
lapsu (114:9) placebo Domino in regione
vivorum (115:10) alleluia credidi propter quod locutus sum
ego autem humiliatus sum nimis (115:11) ego dixi in
excessu meo omnis homo mendax (115:12) quid retribuam
Domino pro omnibus quae retribuit mihi (115:13)
calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo (115:14) vota mea Domino reddam coram omni populo
eius (115:15) pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum
eius (115:16) o Domine quia ego servus tuus ego servus
tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea (115:17)
tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
(115:18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis
populi eius (115:19) in atriis domus
Domini in medio tui Hierusalem
Chapter 116
(116:1) alleluia laudate Dominum omnes gentes
laudate eum omnes populi (116:2) quoniam confirmata
est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum
Chapter 117
(117:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius (117:2)
dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
(117:3) dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum
misericordia eius (117:4) dicant nunc qui
timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius (117:5)
de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
(117:6) Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat
mihi homo (117:7) Dominus mihi
adiutor et ego despiciam inimicos meos (117:8)
bonum est confidere in Domino quam confidere in homine (117:9) bonum est sperare in Domino quam sperare in
principibus (117:10) omnes gentes
circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos (117:11)
circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia; ultus sum in
eos (117:12) circumdederunt me sicut apes et exarserunt
sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia; ultus sum in eos (117:13)
inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me (117:14) fortitudo mea et laudatio mea Dominus et
factus est mihi in salutem (117:15) vox exultationis
et salutis in tabernaculis iustorum (117:16)
dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit
virtutem (117:17) non moriar sed
vivam et narrabo opera Domini (117:18) castigans
castigavit me Dominus et morti non tradidit me (117:19)
aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
(117:20) haec porta Domini iusti intrabunt in
eam (117:21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et
factus es mihi in salutem (117:22) lapidem quem
reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli (117:23)
a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
(117:24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus
et laetemur in ea (117:25) o Domine salvum
fac o Domine prosperare (117:26) benedictus qui
venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini (117:27)
Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua
altaris (117:28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus
meus es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
(117:29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
saeculum misericordia eius
Chapter 118
(118:1) alleluia aleph beati inmaculati in via qui
ambulant in lege Domini (118:2) beati qui
scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum (118:3)
non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
(118:4) tu mandasti mandata tua custodire
nimis (118:5) utinam dirigantur viae meae ad custodiendas
iustificationes tuas (118:6) tunc non confundar
cum perspexero in omnibus mandatis tuis (118:7)
confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae
tuae (118:8) iustificationes tuas custodiam non me
derelinquas usquequaque (118:9) beth in quo
corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos (118:10)
in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
(118:11) in corde meo abscondi eloquia tua ut non
peccem tibi (118:12) benedictus es
Domine doce me iustificationes tuas (118:13)
in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui (118:14) in via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis (118:15) in mandatis tuis
exercebor et considerabo vias tuas (118:16)
in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
(118:17) gimel retribue servo tuo vivifica me et
custodiam sermones tuos (118:18) revela oculos
meos et considerabo mirabilia de lege tua (118:19)
incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua (118:20) concupivit anima mea desiderare
iustificationes tuas in omni tempore (118:21)
increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
(118:22) aufer a me obprobrium et contemptum quia
testimonia tua exquisivi (118:23) etenim sederunt
principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
(118:24) nam et testimonia tua meditatio mea et
consilium meum iustificationes tuae (118:25)
deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
(118:26) vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me
iustificationes tuas (118:27) viam
iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis (118:28)
dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
(118:29) viam iniquitatis amove a me et lege tua
miserere mei (118:30) viam veritatis
elegi iudicia tua non sum oblitus (118:31) adhesi
testimoniis tuis Domine noli me confundere (118:32)
viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum (118:33) he legem pone mihi Domine viam
iustificationum tuarum et exquiram eam semper (118:34)
da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde
meo (118:35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia
ipsam volui (118:36) inclina cor meum
in testimonia tua et non in avaritiam (118:37)
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
(118:38) statue servo tuo eloquium tuum in timore
tuo (118:39) amputa obprobrium meum quod suspicatus sum
quia iudicia tua iucunda (118:40) ecce concupivi
mandata tua in aequitate tua vivifica me (118:41)
vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium
tuum (118:42) et respondebo exprobrantibus mihi verbum
quia speravi in sermonibus tuis (118:43) et ne auferas de
ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi (118:44) et custodiam legem tuam semper in saeculum
et in saeculum saeculi (118:45) et ambulabam in
latitudine quia mandata tua exquisivi (118:46)
et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
(118:47) et meditabar in mandatis tuis quae
dilexi (118:48) et levavi manus meas ad mandata quae dilexi
et exercebar in iustificationibus tuis (118:49)
zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
(118:50) haec me consolata est in humilitate mea
quia eloquium tuum vivificavit me (118:51) superbi inique
agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi (118:52)
memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
(118:53) defectio tenuit me prae peccatoribus
derelinquentibus legem tuam (118:54) cantabiles mihi
erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae (118:55)
memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
(118:56) haec facta est mihi quia iustificationes
tuas exquisivi (118:57) heth portio mea
Dominus dixi custodire legem tuam (118:58) deprecatus sum
faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum (118:59)
cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
(118:60) paratus sum et non sum turbatus ut
custodiam mandata tua (118:61) funes peccatorum
circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus (118:62)
media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis
tuae (118:63) particeps ego sum omnium timentium te et
custodientium mandata tua (118:64) misericordia
Domini plena est terra iustificationes tuas doce me (118:65)
teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
(118:66) bonitatem et disciplinam et scientiam doce
me quia mandatis tuis credidi (118:67) priusquam
humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi (118:68)
bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
(118:69) multiplicata est super me iniquitas
superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua (118:70)
coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
(118:71) bonum mihi quia humiliasti me ut discam
iustificationes tuas (118:72) bonum mihi lex
oris tui super milia auri et argenti (118:73)
ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata
tua (118:74) qui timent te videbunt me et laetabuntur
quia in verba tua supersperavi (118:75) cognovi Domine
quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me (118:76)
fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
(118:77) veniant mihi miserationes tuae et vivam
quia lex tua meditatio mea est (118:78) confundantur
superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
(118:79) convertantur mihi timentes te et qui
noverunt testimonia tua (118:80) fiat cor meum
inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar (118:81)
caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
(118:82) defecerunt oculi mei in eloquium tuum
dicentes quando consolaberis me (118:83) quia factus sum
sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus (118:84)
quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
(118:85) narraverunt mihi iniqui fabulationes sed
non ut lex tua (118:86) omnia mandata tua
veritas inique persecuti sunt me adiuva me (118:87)
paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata
tua (118:88) secundum misericordiam tuam vivifica me et
custodiam testimonia oris tui (118:89) lamed in aeternum
Domine verbum tuum permanet in caelo (118:90)
in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
(118:91) ordinatione tua perseverat dies quoniam
omnia serviunt tibi (118:92) nisi quod lex tua
meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea (118:93)
in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti
me (118:94) tuus sum ego salvum me fac quoniam
iustificationes tuas exquisivi (118:95) me expectaverunt
peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi (118:96)
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis (118:97) mem quomodo dilexi legem tuam tota die
meditatio mea est (118:98) super inimicos
meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est (118:99)
super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
(118:100) super senes intellexi quia mandata tua
quaesivi (118:101) ab omni via mala
prohibui pedes meos ut custodiam verba tua (118:102)
a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi (118:103) quam dulcia faucibus meis eloquia tua
super mel ori meo (118:104) a mandatis tuis
intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis (118:105)
nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis (118:106) iuravi et statui custodire iudicia
iustitiae tuae (118:107) humiliatus sum
usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum (118:108)
voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
(118:109) anima mea in manibus meis semper et legem
tuam non sum oblitus (118:110) posuerunt
peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi (118:111)
hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei
sunt (118:112) inclinavi cor meum ad faciendas
iustificationes tuas in aeternum propter retributionem (118:113)
samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi (118:114) adiutor meus et susceptor meus es tu in
verbum tuum supersperavi (118:115) declinate a me
maligni et scrutabor mandata Dei mei (118:116)
suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione
mea (118:117) adiuva me et salvus ero et meditabor in
iustificationibus tuis semper (118:118) sprevisti omnes
discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum (118:119)
praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia
tua (118:120) confige timore tuo carnes meas a iudiciis
enim; tuis timui (118:121) ain feci
iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me (118:122)
suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi (118:123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et
in eloquium iustitiae tuae (118:124) fac cum servo
tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me (118:125)
servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
(118:126) tempus faciendi Domino dissipaverunt legem
tuam (118:127) ideo dilexi mandata tua super aurum et
topazion (118:128) propterea ad
omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui (118:129)
fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea (118:130) declaratio sermonum tuorum inluminat et
intellectum dat parvulis (118:131) os meum aperui
et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam (118:132)
aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
(118:133) gressus meos dirige secundum eloquium tuum
et non dominetur mei omnis iniustitia (118:134)
redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua (118:135) faciem tuam inlumina super servum tuum et
doce me iustificationes tuas (118:136) exitus aquarum
deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam (118:137)
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum (118:138)
mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis (118:139) tabescere me fecit zelus meus quia obliti
sunt verba tua inimici mei (118:140) ignitum eloquium
tuum vehementer et servus tuus dilexit illud (118:141)
adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum
oblitus (118:142) iustitia tua iustitia in aeternum et lex
tua veritas (118:143) tribulatio et
angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea (118:144)
aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
(118:145) cof clamavi in toto corde exaudi me Domine
iustificationes tuas requiram (118:146) clamavi te
salvum me fac et custodiam mandata tua (118:147)
praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
(118:148) praevenerunt oculi mei ad diluculum ut
meditarer eloquia tua (118:149) vocem meam audi
secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me (118:150)
adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti
sunt (118:151) prope es tu Domine et omnes viae tuae
veritas (118:152) initio cognovi de testimoniis tuis quia in
aeternum fundasti ea (118:153) res vide
humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus (118:154)
iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
(118:155) longe a peccatoribus salus quia
iustificationes tuas non exquisierunt (118:156)
misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
(118:157) multi qui persequuntur me et tribulant me
a testimoniis tuis non declinavi (118:158) vidi
praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt (118:159)
vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
(118:160) principium verborum tuorum veritas et in
aeternum omnia iudicia iustitiae tuae (118:161)
sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor
meum (118:162) laetabor ego super eloquia tua sicut qui
invenit spolia multa (118:163) iniquitatem odio
habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi (118:164)
septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
(118:165) pax multa diligentibus legem tuam et non
est illis scandalum (118:166) expectabam
salutare tuum Domine et mandata tua dilexi (118:167)
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
(118:168) servavi mandata tua et testimonia tua quia
omnes viae meae in conspectu tuo (118:169) thau
adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
(118:170) intret postulatio mea in conspectu tuo
secundum eloquium tuum eripe me (118:171) eructabunt labia
mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas (118:172)
pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
(118:173) fiat manus tua ut salvet me quoniam
mandata tua elegi (118:174) concupivi
salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea (118:175)
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
(118:176) erravi sicut ovis quae periit quaere
servum tuum quia mandata tua non sum oblitus
Chapter 119
(119:1) canticum graduum ad Dominum cum tribularer
clamavi et exaudivit me (119:2) Domine libera
animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa (119:3)
quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam (119:4) sagittae potentis acutae cum carbonibus
desolatoriis (119:5) heu mihi quia
incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar (119:6)
multum incola fuit anima mea (119:7)
cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me
gratis
Chapter 120
(120:1) canticum graduum levavi oculos meos in
montes unde veniet auxilium mihi (120:2) auxilium meum a
Domino qui fecit caelum et terram (120:3) non det in
commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te (120:4)
ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel (120:5) Dominus custodit te Dominus protectio tua
super manum dexteram tuam (120:6) per diem sol non
uret te neque luna per noctem (120:7) Dominus custodit
te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus (120:8)
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in
saeculum
Chapter 121
(121:1) canticum graduum huic David laetatus sum in
his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus (121:2)
stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem (121:3) Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius
participatio eius in id ipsum (121:4) illic enim
ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini (121:5) quia illic sederunt sedes in iudicium sedes
super domum David (121:6) rogate quae ad
pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te (121:7)
fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis (121:8) propter fratres meos et proximos meos
loquebar pacem de te (121:9) propter domum
Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
Chapter 122
(122:1) canticum graduum ad te levavi oculos meos
qui habitas in caelo (122:2) ecce sicut oculi
servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum
Deum nostrum donec misereatur nostri (122:3)
miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus
despectione (122:4) quia multum
repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
Chapter 123
(123:1) canticum graduum huic David nisi quia
Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel (123:2)
nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines
(123:3) forte vivos degluttissent nos cum
irasceretur furor eorum in nos (123:4) forsitan aqua
absorbuisset nos (123:5) torrentem
pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem (123:6) benedictus Dominus qui non dedit nos in
captionem dentibus eorum (123:7) anima nostra sicut
passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus (123:8) adiutorium nostrum in nomine Domini qui
fecit caelum et terram
Chapter 124
(124:1) canticum graduum qui confidunt in Domino
sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat (124:2)
in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc
et usque in saeculum (124:3) quia non relinquet
virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
(124:4) benefac Domine bonis et rectis
corde (124:5) declinantes autem in obligationes adducet
Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel
Chapter 125
(125:1) canticum graduum in convertendo Dominum
captivitatem Sion facti sumus sicut consolati (125:2)
tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter
gentes magnificavit Dominus facere cum eis (125:3)
magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes (125:4) converte Domine captivitatem nostram sicut
torrens in austro (125:5) qui seminant in
lacrimis in exultatione metent (125:6) euntes ibant et
flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos
Chapter 126
(126:1) canticum graduum Salomonis nisi Dominus
aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra
vigilavit qui custodit (126:2) vanum est vobis
ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis
somnum (126:3) ecce hereditas Domini filii mercis fructus
ventris (126:4) sicut sagittae in manu potentis ita filii
excussorum (126:5) beatus vir qui
implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta
Chapter 127
(127:1) canticum graduum beati omnes qui timent
Dominum qui ambulant in viis eius (127:2) labores manuum
tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit (127:3)
uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella
olivarum in circuitu mensae tuae (127:4) ecce sic
benedicetur homo qui timet Dominum (127:5)
benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae
tuae (127:6) et videas filios filiorum tuorum pax super
Israhel
Chapter 128
(128:1) canticum graduum saepe expugnaverunt me a
iuventute mea dicat nunc Israhel (128:2) saepe
expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi (128:3)
supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem
suam (128:4) Dominus iustus concidet cervices
peccatorum (128:5) confundantur et
convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion (128:6)
fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit
(128:7) de quo non implevit manum suam qui metit et
sinum suum qui manipulos colligit (128:8) et non dixerunt
qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini
Chapter 129
(129:1) canticum graduum de profundis clamavi ad te
Domine (129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae
intendentes in vocem deprecationis meae (129:3)
si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit (129:4) quia apud te propitiatio est propter legem
tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius (129:5)
speravit anima mea in Domino (129:6)
a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
(129:7) quia apud Dominum misericordia et copiosa
apud eum redemptio (129:8) et ipse redimet
Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Chapter 130
(130:1) canticum graduum David Domine non est
exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super
me (130:2) si non humiliter sentiebam sed exaltavi
animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea (130:3) speret Israhel in Domino ex hoc nunc et
usque in saeculum
Chapter 131
(131:1) canticum graduum memento Domine David et
omnis mansuetudinis eius (131:2) sicut iuravit
Domino votum vovit Deo Iacob (131:3) si introiero in
tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei (131:4)
si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
(131:5) et requiem temporibus meis donec inveniam
locum Domino tabernaculum Deo Iacob (131:6)
ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
(131:7) introibimus in tabernacula eius adorabimus
in loco ubi steterunt pedes eius (131:8) surge Domine in
requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae (131:9)
sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt (131:10) propter David servum tuum non avertas
faciem christi tui (131:11) iuravit Dominus
David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (131:12) si custodierint filii tui testamentum meum
et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem
tuam (131:13) quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in
habitationem sibi (131:14) haec requies mea
in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam (131:15)
viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
(131:16) sacerdotes eius induam salutari et sancti
eius exultatione exultabunt (131:17) illic producam
cornu David paravi lucernam christo meo (131:18)
inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio
mea
Chapter 132
(132:1) canticum graduum David ecce quam bonum et
quam iucundum habitare fratres in unum (132:2)
sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora
vestimenti eius (132:3) sicut ros Hermon
qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in
saeculum
Chapter 133
(133:1) canticum graduum ecce nunc benedicite
Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri; (133:2) in noctibus extollite manus vestras in
sancta et benedicite Domino (133:3) benedicat te
Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram
Chapter 134
(134:1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi
Dominum (134:2) qui statis in domo Domini in atriis domus
Dei nostri (134:3) laudate Dominum
quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave (134:4)
quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
(134:5) quia ego cognovi quod magnus est Dominus et
Deus noster prae omnibus diis (134:6) omnia quae voluit
Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis (134:7)
educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de
thesauris suis (134:8) qui percussit
primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus (134:9)
emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos
eius (134:10) qui percussit gentes multas et occidit
reges fortes (134:11) Seon regem
Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan (134:12)
et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
(134:13) Domine nomen tuum in aeternum Domine
memoriale tuum in generationem et generationem (134:14)
quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur
(134:15) simulacra gentium argentum et aurum opera
manuum hominum (134:16) os habent et non
loquentur oculos habent et non videbunt (134:17)
aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum
(134:18) similes illis fiant qui faciunt ea et omnes
qui sperant in eis (134:19) domus Israhel
benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino (134:20)
domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino
(134:21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in
Hierusalem
Chapter 135
(135:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius (135:2)
confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius
(135:3) confitemini Domino dominorum quoniam in
aeternum misericordia eius (135:4) qui facit
mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius (135:5)
qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius
(135:6) qui firmavit terram super aquas quoniam in
aeternum misericordia eius (135:7) qui fecit
luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius (135:8)
solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius
(135:9) lunam et stellas in potestatem noctis
quoniam in aeternum misericordia eius (135:10)
qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia
eius (135:11) qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam
in aeternum misericordia eius (135:12) in manu potenti
et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius (135:13)
qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia
eius (135:14) et duxit Israhel per medium eius quoniam in
aeternum misericordia eius (135:15) et excussit
Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius (135:16) qui transduxit populum suum in deserto
quoniam in aeternum misericordia eius (135:17)
qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius
(135:18) et occidit reges fortes quoniam in aeternum
misericordia eius (135:19) Seon regem
Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius (135:20)
et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius (135:21) et dedit terram eorum hereditatem quoniam
in aeternum misericordia eius (135:22) hereditatem
Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius (135:23)
quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia
eius (135:24) et redemit nos ab inimicis nostris quoniam
in aeternum misericordia eius (135:25) qui dat escam
omni carni quoniam in aeternum misericordia eius (135:26)
confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino
dominorum quoniam in aeternum misericordia eius
Chapter 136
(136:1) David Hieremiae super flumina Babylonis
illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion (136:2)
in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra (136:3) quia illic interrogaverunt nos qui captivos
duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion
(136:4) quomodo cantabimus canticum Domini in terra
aliena (136:5) si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni
detur dextera mea (136:6) adhereat lingua
mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
(136:7) memor esto Domine filiorum Edom diem
Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea (136:8)
filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti
nobis (136:9) beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos
ad petram
Chapter 137
(137:1) ipsi David confitebor tibi Domine in toto
corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi (137:2) adorabo ad templum sanctum tuum et
confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum
tuum (137:3) in quacumque die invocavero te exaudi me
multiplicabis me in anima mea virtute (137:4)
confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris
tui (137:5) et cantent in viis Domini quoniam magna
gloria Domini (137:6) quoniam excelsus
Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit (137:7)
si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum
extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua (137:8)
Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum
ne dispicias
Chapter 138
(138:1) in finem David psalmus
(138:2) Domine probasti me et cognovisti me tu
cognovisti sessionem meam et surrectionem meam (138:3)
intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum
investigasti (138:4) et omnes vias meas
praevidisti quia non est sermo in lingua mea (138:5)
ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super
me manum tuam (138:6) mirabilis facta
est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam (138:7)
quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam (138:8) si ascendero in caelum tu illic es si
descendero ad infernum ades (138:9) si sumpsero pinnas
meas diluculo et habitavero in extremis maris (138:10)
etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
(138:11) et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me
et nox inluminatio in deliciis meis (138:12)
quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae
eius ita et lumen eius (138:13) quia tu
possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae (138:14)
confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea
cognoscit nimis (138:15) non est
occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
(138:16) inperfectum meum viderunt oculi tui et in
libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis (138:17)
mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus
eorum (138:18) dinumerabo eos et super harenam
multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum (138:19)
si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
(138:20) quia dices in cogitatione accipient in
vanitate civitates tuas (138:21) nonne qui oderunt
te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam (138:22)
perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi (138:23) proba me Deus et scito cor meum interroga
me et cognosce semitas meas (138:24) et vide si via
iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna
Chapter 139
(139:1) in finem psalmus David
(139:2) eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo
eripe me (139:3) qui cogitaverunt
iniquitates in corde tota die constituebant proelia (139:4)
acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum
diapsalma (139:5) custodi me Domine
de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
(139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funes
extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma (139:7)
dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae
(139:8) Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti
super caput meum in die belli (139:9) non tradas Domine
desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma
(139:10) caput circuitus eorum labor labiorum
ipsorum operiet eos (139:11) cadent super eos
carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent (139:12)
vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in
interitu (139:13) cognovi quia
faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum (139:14)
verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu
tuo
Chapter 140
(140:1) psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me
intende voci meae cum clamavero ad te (140:2)
dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum
sacrificium vespertinum (140:3) pone Domine
custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis (140:4)
non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum
hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum (140:5) corripiet me iustus in misericordia et
increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis
eorum (140:6) absorti sunt iuncti petrae iudices eorum
audient verba mea quoniam potuerunt (140:7)
sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus
infernum (140:8) quia ad te Domine
Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam (140:9)
custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium
iniquitatem (140:10) cadent in
retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
Chapter 141
(141:1) intellectus David cum esset in spelunca
oratio (141:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad
Dominum deprecatus sum (141:3) effundo in
conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio (141:4) in deficiendo ex me spiritum meum et tu
cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi (141:5) considerabam ad dexteram et videbam et non
erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam (141:6) clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea
portio mea in terra viventium (141:7) intende ad
deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super
me (141:8) educ de custodia animam meam ad confitendum
nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
Chapter 142
(142:1) psalmus David quando filius eum
persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in
tua iustitia (142:2) et non intres in
iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (142:3) quia persecutus est inimicus animam meam
humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi (142:4) et anxiatus est super me spiritus meus in me
turbatum est cor meum (142:5) memor fui dierum
antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar
(142:6) expandi manus meas ad te anima mea sicut
terra sine aqua tibi diapsalma (142:7) velociter exaudi
me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in
lacum (142:8) auditam mihi fac mane misericordiam tuam
quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam
(142:9) eripe me de inimicis meis Domine ad te
confugi (142:10) doce me facere voluntatem tuam quia Deus
meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta (142:11)
propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione
animam meam (142:12) et in
misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus
sum
Chapter 143
(143:1) David adversus Goliad benedictus Dominus
Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum (143:2)
misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et
in eo speravi qui subdis populum meum sub me (143:3)
Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas
eum (143:4) homo vanitati similis factus est dies eius
sicut umbra praetereunt (143:5) Domine inclina
caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt (143:6)
fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis
eos (143:7) emitte manum tuam de alto eripe me et libera
me de aquis multis de manu filiorum alienorum (143:8)
quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
(143:9) Deus canticum novum cantabo tibi in
psalterio decacordo psallam tibi (143:10) qui das salutem
regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno (143:11)
eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera iniquitatis (143:12)
quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae
circumornatae ut similitudo templi (143:13)
promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in
egressibus suis (143:14) boves eorum
crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum (143:15) beatum dixerunt populum cui haec sunt
beatus populus cuius Dominus Deus eius
Chapter 144
(144:1) laudatio David exaltabo te Deus meus rex et
benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi (144:2)
per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum
saeculi (144:3) magnus Dominus et laudabilis nimis et
magnitudinis eius non est finis (144:4) generatio et
generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt (144:5)
magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua
narrabunt (144:6) et virtutem
terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt (144:7)
memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua
exultabunt (144:8) miserator et
misericors Dominus patiens et multum misericors (144:9)
suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius
(144:10) confiteantur tibi Domine omnia opera tua et
sancti tui confiteantur tibi (144:11) gloriam regni tui
dicent et potentiam tuam loquentur (144:12)
ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni
tui (144:13) regnum tuum regnum omnium saeculorum et
dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus
operibus suis (144:14) adlevat Dominus
omnes qui corruunt et erigit omnes elisos (144:15)
oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno
(144:16) aperis tu manum tuam et imples omne animal
benedictione (144:17) iustus Dominus in
omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis (144:18)
prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in
veritate (144:19) voluntatem
timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos (144:20) custodit Dominus omnes diligentes se et
omnes peccatores disperdet (144:21) laudationem
Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum
saeculi
Chapter 145
(145:1) alleluia Aggei et Zacchariae
(145:2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in
vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus (145:3) in filiis hominum quibus non est
salus (145:4) exibit spiritus eius et revertetur in terram
suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum (145:5)
beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
(145:6) qui fecit caelum et terram mare et omnia
quae in eis (145:7) qui custodit
veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit
conpeditos (145:8) Dominus inluminat
caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos (145:9)
Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum
disperdet (145:10) regnabit Dominus
in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem
Chapter 146
(146:1) alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum
quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque; laudatio (146:2)
aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit
(146:3) qui sanat contritos corde et alligat
contritiones illorum (146:4) qui numerat
multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans (146:5)
magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est
numerus (146:6) suscipiens mansuetos Dominus humilians autem
peccatores usque ad terram (146:7) praecinite Domino
in confessione psallite Deo nostro in cithara (146:8)
qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et
herbam servituti hominum (146:9) et dat iumentis
escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum (146:10)
non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit
ei (146:11) beneplacitum est Domino super timentes eum
et in eis qui sperant super misericordia eius (147:12)
alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion (147:13) quoniam confortavit seras portarum tuarum
benedixit filiis tuis in te (147:14) qui posuit fines
tuos pacem et adipe frumenti satiat te (147:15)
qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius
(147:16) qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut
cinerem spargit (147:17) mittit cristallum
suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit (147:18)
emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent
aquae (147:19) qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias
et iudicia sua Israhel (147:20) non fecit taliter
omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis
Chapter 148
(148:1) alleluia laudate Dominum de caelis laudate
eum in excelsis (148:2) laudate eum omnes
angeli eius laudate eum omnes virtutes eius (148:3)
laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen (148:4) laudate eum caeli caelorum et aqua quae
super caelum est (148:5) laudent nomen
Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt (148:6)
statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non
praeteribit (148:7) laudate Dominum de
terra dracones et omnes abyssi (148:8) ignis grando nix
glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius (148:9)
montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri (148:10) bestiae et universa pecora serpentes et
volucres pinnatae (148:11) reges terrae et
omnes populi principes et omnes iudices terrae (148:12)
iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini
(148:13) quia exaltatum est nomen eius
solius (148:14) confessio eius super caelum et terram et
exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti
sibi
Chapter 149
(149:1) alleluia cantate Domino canticum novum laus
eius in ecclesia sanctorum (149:2) laetetur Israhel
in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo (149:3)
laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei
(149:4) quia beneplacitum est Domino in populo suo
et exaltabit mansuetos in salute (149:5) exultabunt sancti
in gloria laetabuntur in cubilibus suis (149:6)
exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
(149:7) ad faciendam vindictam in nationibus
increpationes in populis (149:8) ad alligandos
reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis (149:9)
ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis
eius
Chapter 150
(150:1) alleluia laudate Dominum in sanctis eius
laudate eum in firmamento virtutis eius (150:2)
laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis
eius (150:3) laudate eum in sono tubae laudate eum in
psalterio et cithara (150:4) laudate eum in
tympano et choro laudate eum in cordis et organo (150:5)
laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis
iubilationis (150:6) omnis spiritus
laudet Dominum
Chapter 151
(151:1) hic psalmus proprie scriptus David et extra
numerum cum pugnavit cum Goliad hic psalmus in hebraeis codicibus non habetur sed ne a septuaginta quidem
interpretibus editus est et idcirco repudiandus pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo
patris mei pascebam oves patris mei (151:2)
manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium
(151:3) et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus
ipse omnium exaudiet (151:4) ipse misit angelum
suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae (151:5) fratres mei boni et magni et non fuit
beneplacitum in eis Domino (151:6) exivi obviam
alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis (151:7)
ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de
filiis Israhel
EXPLICIT LIBER PSALMORUM
[End of The Book of Psalms from the Greek]