The Book of Philippians
INCIPIT AD PHILIPPENSES
Chapter 1
(1:1) Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus
sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis (1:2)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
(1:3) gratias ago Deo meo in omni memoria
vestri (1:4) semper in cunctis
orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens (1:5)
super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc
(1:6) confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis
opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu (1:7)
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in
vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
(1:8) testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes
vos in visceribus Christi Iesu (1:9)
et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni
sensu (1:10) ut probetis potiora
ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi (1:11)
repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei
(1:12) scire autem vos volo fratres quia quae circa
me sunt magis ad profectum venerunt evangelii (1:13)
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris
omnibus (1:14) et plures e
fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
(1:15) quidam quidem et propter invidiam et
contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant (1:16) quidam ex caritate scientes quoniam in
defensionem evangelii positus sum (1:17)
quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se
suscitare vinculis meis (1:18) quid enim dum omni
modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et
gaudebo (1:19) scio enim quia hoc
mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
(1:20) secundum expectationem et spem meam quia in
nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per
vitam sive per mortem (1:21) mihi enim vivere
Christus est et mori lucrum (1:22) quod si vivere in
carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro (1:23)
coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis
melius (1:24) permanere autem in
carne magis necessarium est propter vos (1:25)
et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et
gaudium fidei (1:26) ut gratulatio
vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos (1:27)
tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive
absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
(1:28) et in nullo terreamini ab adversariis quae
est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo (1:29)
quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo
patiamini (1:30) eundem certamen
habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me
Chapter 2
(2:1) si qua ergo consolatio in Christo si quod
solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes (2:2) implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem
caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes (2:3)
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi
invicem arbitrantes (2:4) non quae sua sunt
singuli considerantes sed et ea quae aliorum (2:5)
hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu (2:6) qui cum in forma Dei esset non rapinam
arbitratus est esse se aequalem Deo (2:7)
sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et
habitu inventus ut homo (2:8) humiliavit semet
ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis (2:9)
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne
nomen (2:10) ut in nomine Iesu
omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum (2:11)
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei
Patris (2:12) itaque carissimi
mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et
tremore vestram salutem operamini (2:13)
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona
voluntate (2:14) omnia autem facite
sine murmurationibus et haesitationibus (2:15)
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis
pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (2:16)
verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri
neque in vacuum laboravi (2:17) sed et si immolor
supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis (2:18) id ipsum autem et vos gaudete et
congratulamini mihi (2:19) spero autem in
Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos
sunt (2:20) neminem enim habeo
tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit (2:21)
omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu (2:22) experimentum autem eius cognoscite quoniam
sicut patri filius mecum servivit in evangelium (2:23)
hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
(2:24) confido autem in Domino quoniam et ipse
veniam ad vos cito (2:25) necessarium autem
existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum
necessitatis meae mittere ad vos (2:26)
quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum
infirmatum (2:27) nam et infirmatus
est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super
tristitiam haberem (2:28) festinantius ergo
misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim (2:29)
excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore
habetote (2:30) quoniam propter
opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum
obsequium
Chapter 3
(3:1) de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem
vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium (3:2)
videte canes videte malos operarios videte concisionem (3:3) nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo
servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes (3:4) quamquam ego habeam confidentiam et in carne
si quis alius videtur confidere in carne ego magis (3:5)
circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis
secundum legem Pharisaeus (3:6) secundum
aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine
querella (3:7) sed quae mihi
fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta (3:8)
verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi
Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
(3:9) et inveniar in illo non habens meam iustitiam
quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
(3:10) ad agnoscendum illum et virtutem
resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius (3:11) si quo modo occurram ad resurrectionem quae
est ex mortuis (3:12) non quod iam
acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo
Iesu (3:13) fratres ego me non
arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora
extendens me (3:14) ad destinatum
persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu (3:15)
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus
revelabit (3:16) verumtamen ad quod
pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula (3:17)
imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam
nos (3:18) multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis
nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi (3:19)
quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena
sapiunt (3:20) nostra autem
conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum (3:21) qui reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
Chapter 4
(4:1) itaque fratres mei carissimi et
desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi (4:2) Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum
sapere in Domino (4:3) etiam rogo et te
germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis
quorum nomina sunt in libro vitae (4:4)
gaudete in Domino semper iterum dico gaudete (4:5)
modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope (4:6) nihil solliciti sitis sed in omni oratione et
obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum (4:7) et pax Dei quae exsuperat omnem sensum
custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu (4:8)
de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque
sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
(4:9) quae et didicistis et accepistis et audistis
et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum (4:10)
gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me
sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis (4:11)
non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens
esse (4:12) scio et humiliari
scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam
pati (4:13) omnia possum in eo
qui me confortat (4:14) verumtamen bene
fecistis communicantes tribulationi meae (4:15)
scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a
Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
(4:16) quia et Thessalonicam et semel et bis in usum
mihi misistis (4:17) non quia quaero
datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram (4:18)
habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem
suavitatis hostiam acceptam placentem Deo (4:19)
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in
Christo Iesu (4:20) Deo autem et Patri
nostro gloria in saecula saeculorum amen (4:21)
salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt
fratres (4:22) salutant vos omnes
sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt (4:23)
gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen
EXPLICIT EPISTULA AD PHILIPPENSES
[End of The Book of Philippians]