An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of Philemon


INCIPIT AD PHILEMONEM
Chapter 1
(1:1) Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro (1:2) et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est (1:3) gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo (1:4) gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis (1:5) audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos (1:6) ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu (1:7) gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater (1:8) propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet (1:9) propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi (1:10) obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo (1:11) qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis (1:12) quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe (1:13) quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii (1:14) sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium (1:15) forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperes (1:16) iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino (1:17) si ergo habes me socium suscipe illum sicut me (1:18) si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa (1:19) ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes (1:20) ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino (1:21) confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies (1:22) simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis (1:23) salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu (1:24) Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei (1:25) gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
EXPLICIT EPISTULA AD PHILEMONEM
[End of The Book of Philemon]