The Book of Nehemiah
II Esdrae
Chapter 1
(1:1) verba Neemiae filii Echliae et factum est in
mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro (1:2)
et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de
Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem (1:3)
et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in
adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt
igni (1:4) cumque audissem verba huiuscemodi sedi et
flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli (1:5)
et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et
misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua (1:6)
fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego
oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel
quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus (1:7)
vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae
praecepisti Mosi servo tuo (1:8) memento verbi quod
mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos
(1:9) et si revertamini ad me et custodiatis mandata
mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem
elegi ut habitaret nomen meum ibi (1:10)
et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu
tua valida (1:11) obsecro Domine sit
auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et
dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis
Chapter 2
(2:1) factum est autem in mense nisan anno vicesimo
Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem
eius (2:2) dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis
cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac
nimis (2:3) et dixi regi rex in aeternum vive quare non
maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt
igni (2:4) et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi
Deum caeli (2:5) et dixi ad regem si
videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri
patris mei et aedificabo eam (2:6) dixitque mihi rex et
regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum
regis et misit me et constitui ei tempus (2:7)
et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen
ut transducant me donec veniam in Iudaeam (2:8)
et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas
turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam
mecum (2:9) et veni ad duces regionis trans Flumen dedique
eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites (2:10) et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias
servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem
filiorum Israhel (2:11) et veni Hierusalem
et eram ibi diebus tribus (2:12) et surrexi nocte
ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et
iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (2:13)
et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam
Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni
(2:14) et transivi ad portam Fontis et ad
aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret (2:15)
et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam
Vallis et redii (2:16) magistratus autem
nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et
reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram (2:17)
et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et
portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra
obprobrium (2:18) et indicavi eis
manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et
confortatae sunt manus eorum in bono (2:19)
audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et
subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos
rebellatis (2:20) et reddidi eis
sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem
non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem
Chapter 3
(3:1) et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres
eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque
ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel (3:2) et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et
iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri (3:3)
portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt
valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus
(3:4) et iuxta eos aedificavit Mosollam filius
Barachiae filii Mesezebel et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana (3:5)
et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua
in opere Domini sui (3:6) et portam Veterem
aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et
seras et vectes (3:7) et iuxta eos
aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione
trans Flumen (3:8) et iuxta eum
aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt
Hierusalem usque ad murum plateae latioris (3:9)
et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem
(3:10) et iuxta eos aedificavit Ieiada filius
Aromath contra domum suam et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae (3:11) mediam partem vici aedificavit Melchias
filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum (3:12)
iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem
ipse et filiae eius (3:13) et portam Vallis
aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et
mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii (3:14)
et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem
ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes (3:15)
et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse
aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis
et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (3:16)
post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque
contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum
Fortium (3:17) post eum
aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in
vico suo (3:18) post eum
aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila (3:19) et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue
princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli (3:20)
post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque
ad portam domus Eliasib sacerdotis magni (3:21)
post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta
domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib (3:22)
et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis
(3:23) post eum aedificavit Beniamin et Asub contra
domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam
(3:24) post eum aedificavit Bennui filius Enadda
mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum (3:25) Falel filius Ozi contra flexuram et turrem
quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros
(3:26) Nathinnei autem habitabant in Ofel usque
contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat (3:27)
post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et
eminenti usque ad murum templi (3:28) sursum autem a
porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam (3:29)
post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit
Semeia filius Secheniae custos portae orientalis (3:30)
post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram
secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum post eum aedificavit
Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque
ad cenaculum Anguli (3:31) et inter cenaculum
Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores
Chapter 4
(4:1) factum est autem cum audisset Sanaballat quod
aedificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos (4:2) et dixit coram fratribus suis et frequentia
Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una
die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt (4:3) sed et Tobias Ammanites proximus eius ait
aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum (4:4)
audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et
da eos in despectionem in terra captivitatis (4:5)
ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia
inriserunt aedificantes (4:6) itaque aedificavimus
murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum
(4:7) factum est autem cum audisset Sanaballat et
Tobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod coepissent
interrupta concludi irati sunt nimis (4:8)
et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur
insidias (4:9) et oravimus Deum
nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos (4:10)
dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non
poterimus aedificare murum (4:11) et dixerunt hostes
nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus
opus (4:12) factum est autem venientibus Iudaeis qui
habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad
nos (4:13) statui in loco post murum per circuitum
populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis (4:14)
perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem
vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris
filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (4:15)
factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus
consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (4:16) et factum est a die illa media pars iuvenum
eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post
eos in omni domo Iuda (4:17) aedificantium in
muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium
(4:18) aedificantium enim unusquisque gladio erat
accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me (4:19)
et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et
latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero (4:20)
in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster
pugnabit pro nobis (4:21) et nos ipsi
faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra
(4:22) in tempore quoque illo dixi populo
unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad
operandum (4:23) ego autem et
fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum
nudabatur ad baptismum
Chapter 5
(5:1) et factus est clamor populi et uxorum eius
magnus adversus fratres suos iudaeos (5:2)
et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro
pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus (5:3)
et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et
accipiamus frumentum in fame (5:4) et alii dicebant
mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas (5:5) et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic
carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras
in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas
alii possident (5:6) et iratus sum nimis
cum audissem clamorem eorum secundum verba haec (5:7)
cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne
singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam (5:8) et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres
nostros iudaeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres
vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent (5:9)
dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis
ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris (5:10)
et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non
repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis (5:11)
reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et
centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis
(5:12) et dixerunt reddimus et ab eis nihil
quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod
dixeram (5:13) insuper et sinum
meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de
laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo
populus sicut dictum erat (5:14) a die autem illa
qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum
Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non
comedimus (5:15) duces autem primi
qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos
quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem
Dei (5:16) quin potius in opere muri aedificavi et agrum
non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant (5:17)
Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de
gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa mea erant (5:18)
parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis
volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non
quaesivi valde enim erat adtenuatus populus (5:19)
memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic
Chapter 6
(6:1) factum est autem cum audisset Sanaballat et
Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua
interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis (6:2)
miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in
viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum (6:3)
misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne
forte neglegatur cum venero et descendero ad vos (6:4)
miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta
sermonem priorem (6:5) et misit ad me
Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc
modo (6:6) in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu
et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam
causam (6:7) et prophetas posueris qui praedicent de te in
Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium
pariter (6:8) et misi ad eos
dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec
(6:9) omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod
cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas
(6:10) et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae
filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia
venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (6:11) et dixi num quisquam similis mei fugit et
quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar (6:12)
et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et
Tobia et Sanaballat conduxissent eum (6:13)
acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod
exprobrarent mihi (6:14) memento Domine mei
pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui
terrebant me (6:15) conpletus est autem
murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus (6:16)
factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae
erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus
hoc (6:17) sed et in diebus illis multae optimatium
Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos (6:18)
multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii
Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae (6:19)
sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas
ut terreret me
Chapter 7
(7:1) postquam autem aedificatus est murus et posui
valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas (7:2)
praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir
verax et timens Deum plus ceteris videbatur (7:3)
et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc
adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices
suas et unumquemque contra domum suam (7:4)
civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant
domus aedificatae (7:5) dedit autem Deus in
corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum
qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo (7:6)
isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat
Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem
suam (7:7) qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias
Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi
Israhel (7:8) filii Pharos duo
milia centum septuaginta duo (7:9) filii Saphatiae
trecenti septuaginta duo (7:10) filii Area sescenti
quinquaginta duo (7:11) filii Phaethmoab
filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo (7:12)
filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor (7:13) filii Zethua octingenti quadraginta
quinque (7:14) filii Zacchai
septingenti sexaginta (7:15) filii Bennui
sescenti quadraginta octo (7:16) filii Bebai
sescenti viginti octo (7:17) filii Azgad duo
milia trecenti viginti duo (7:18) filii Adonicam
sescenti sexaginta septem (7:19) filii Baggoaim duo
milia sexaginta septem (7:20) filii Adin sescenti
quinquaginta quinque (7:21) filii Ater filii
Ezechiae nonaginta octo (7:22) filii Asem trecenti
viginti octo (7:23) filii Besai
trecenti viginti quattuor (7:24) filii Areph centum
duodecim (7:25) filii Gabaon
nonaginta quinque (7:26) viri Bethleem et
Netupha centum octoginta octo (7:27) viri Anathoth
centum viginti octo (7:28) viri Bethamoth
quadraginta duo (7:29) viri Cariathiarim
Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres (7:30)
viri Rama et Geba sescenti viginti unus (7:31)
viri Machmas centum viginti duo (7:32)
viri Bethel et Hai centum viginti tres (7:33)
viri Nebo alterius quinquaginta duo (7:34)
viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor (7:35) filii Arem trecenti viginti
(7:36) filii Hiericho trecenti quadraginta
quinque (7:37) filii Lod Adid et
Ono septingenti viginti unus (7:38) filii Senaa tria
milia nongenti triginta (7:39) sacerdotes filii
Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres (7:40)
filii Emmer mille quinquaginta duo (7:41)
filii Phassur mille ducenti quadraginta septem (7:42) filii Arem mille decem et septem
Levitae (7:43) filii Iosue et
Cadmihel filiorum (7:44) Oduia septuaginta
quattuor cantores (7:45) filii Asaph centum
quadraginta octo (7:46) ianitores filii
Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo
(7:47) Nathinnei filii Soa filii Asfa filii
Tebaoth (7:48) filii Ceros filii
Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon (7:49)
filii Anan filii Geddel filii Gaer (7:50)
filii Raaia filii Rasim filii Necoda (7:51)
filii Gezem filii Aza filii Fasea (7:52)
filii Besai filii Munim filii Nephusim (7:53)
filii Becbuc filii Acupha filii Arur (7:54)
filii Besloth filii Meida filii Arsa (7:55)
filii Bercos filii Sisara filii Thema (7:56)
filii Nesia filii Atipha (7:57)
filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida
(7:58) filii Iahala filii Dercon filii
Geddel (7:59) filii Saphatia filii Athil filii Phocereth
qui erat ortus ex Sabaim filio Amon (7:60)
omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
(7:61) hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella
Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel
essent (7:62) filii Dalaia filii Tobia filii Necoda
sescenti quadraginta duo (7:63) et de sacerdotibus
filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est
nomine eorum (7:64) hii quaesierunt
scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio (7:65) dixitque Athersatha eis ut non manducarent de
sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus (7:66)
omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta
(7:67) absque servis et ancillis eorum qui erant
septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta
quinque (7:68) (7:69)
cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti
viginti (7:70) nonnulli autem de
principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta
tunicas sacerdotales quingentas triginta (7:71)
et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia
et argenti minas duo milia ducentas (7:72)
et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia
et tunicas sacerdotales sexaginta septem (7:73)
habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus
et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis
Chapter 8
(8:1) et venerat mensis septimus filii autem Israhel
erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam
Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli
(8:2) adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram
multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi
(8:3) et legit in eo aperte in platea quae erat ante
portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis
populi erant erectae ad librum (8:4) stetit autem Ezras
scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et
Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana
Zaccharia et Mosollam (8:5) et aperuit Ezras
librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis
populus (8:6) et benedixit Ezras
Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt
Deum proni in terram (8:7) porro Hiesue et
Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium
faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo (8:8) et legerunt in libro legis Dei distincte et
adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur (8:9)
dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae
interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat
enim omnis populus cum audiret verba legis (8:10)
et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non
praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo
nostra (8:11) Levitae autem silentium faciebant in omni
populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere (8:12)
abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret
laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos (8:13)
et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et
Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis (8:14)
et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii
Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo (8:15)
et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem
dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos
palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est (8:16) et egressus est populus et adtulerunt
feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea
portae Aquarum et in platea portae Ephraim (8:17)
fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et
habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem
illum et fuit laetitia magna nimis (8:18)
legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum
et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum
Chapter 9
(9:1) in die autem vicesimo quarto mensis huius
convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos (9:2)
et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena et steterunt et
confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum (9:3)
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in
die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (9:4)
surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias
Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (9:5)
et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite
benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni
benedictione et laude (9:6) tu ipse Domine solus
tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia
quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat (9:7) tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et
eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham (9:8)
et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram
Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua
quoniam iustus es (9:9) et vidisti
adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum
(9:10) et dedisti signa et portenta in Pharao et in
universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et
fecisti tibi nomen sicut et in hac die (9:11)
et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores
autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas (9:12)
et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut
appareret eis via per quam ingrediebantur (9:13)
ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis
iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona (9:14)
et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem
praecepisti eis in manu Mosi servi tui (9:15)
panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis
sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes
eis (9:16) ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et
induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua (9:17)
et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et
induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu
autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti
eos (9:18) et quidem cum fecissent sibi vitulum
conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias
magnas (9:19) tu autem in misericordiis tuis multis non
dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in
nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur (9:20)
et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore
eorum et aquam dedisti eis in siti (9:21)
quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non
inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti (9:22)
et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon
et terram regis Esebon et terram Og regis Basan (9:23)
et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua
dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent (9:24)
et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terrae
Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat
illis (9:25) ceperunt itaque urbes munitas et humum
pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna
pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua
magna (9:26) provocaverunt autem te ad iracundiam et
recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos
ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes (9:27)
et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis
suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui
salvaverunt eos de manu hostium suorum (9:28)
cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti
eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo
audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus (9:29)
et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non
audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum
recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt (9:30)
et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum
prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum (9:31) in misericordiis autem tuis plurimis non
fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es
(9:32) nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et
terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges
nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a
diebus regis Assur usque in diem hanc (9:33)
et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem
impie egimus (9:34) reges nostri
principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et
testimonia tua quae testificatus es in eis (9:35)
et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra
latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis
pessimis (9:36) ecce nos ipsi hodie
servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos
ipsi servi sumus in ea (9:37) et fruges eius
multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et
in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus (9:38) super omnibus ergo his nos ipsi percutimus
foedus et scribimus et signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri
Chapter 10
(10:1) signatores autem fuerunt Neemias Athersatha
filius Achelai et Sedecias (10:2) Saraias Azarias
Hieremias (10:3) Phessur Amaria
Melchia (10:4) Attus Sebenia
Melluc (10:5) Arem Mermuth Obdias
(10:6) Danihel Genton Baruch
(10:7) Mosollam Abia Miamin
(10:8) Mazia Belga Semaia hii
sacerdotes (10:9) porro Levitae Iosue
filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel (10:10)
et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan (10:11) Micha Roob Asebia (10:12) Zacchur Serebia Sabania
(10:13) Odia Bani Baninu (10:14) capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu
Bani (10:15) Bonni Azgad Bebai (10:16) Adonia Beggoai Adin
(10:17) Ater Ezechia Azur (10:18) Odevia Asum Besai (10:19) Ares Anathoth Nebai
(10:20) Mecphia Mosollam Azir
(10:21) Mesizabel Sadoc Ieddua
(10:22) Felthia Anan Ania (10:23) Osee Anania Asub (10:24) Aloes Phaleam Sobec
(10:25) Reum Asebna Madsia
(10:26) et Haia Hanam Anan
(10:27) Melluc Arem Baana (10:28) et reliqui de populo sacerdotes Levitae
ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum
filii eorum et filiae eorum (10:29) omnis qui poterat
sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut
ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini
Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius (10:30)
et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis
nostris (10:31) populi quoque
terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et
in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus (10:32) et statuemus super nos praecepta ut demus
tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri (10:33)
ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in
sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in
omnem usum domus Dei nostri (10:34) sortes ergo
misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri
per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei
nostri sicut scriptum est in lege Mosi (10:35)
et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni
ab anno in annum in domo Domini (10:36) et primitiva
filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium
nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri
(10:37) et primitias ciborum nostrorum et libaminum
nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et
decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum
nostrorum (10:38) erit autem
sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in
domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri (10:39)
ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini
et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus
domum Dei nostri
Chapter 11
(11:1) habitaverunt autem principes populi in
Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in
Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus (11:2)
benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in
Hierusalem (11:3) hii sunt itaque
principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in
possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum
Salomonis (11:4) et in Hierusalem
habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii
Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares (11:5)
Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius
Zacchariae filius Silonites (11:6) omnes filii Phares
qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes (11:7) hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius
Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
(11:8) et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti
octo (11:9) et Iohel filius Zechri praepositus eorum et
Iuda filius Sennua super civitatem secundus (11:10)
et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin (11:11)
Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub
princeps domus Dei (11:12) et fratres eorum
facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius
Zacchariae filius Phessur filius Melchiae (11:13)
et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel
filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer (11:14)
et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel
filius potentium (11:15) et de Levitis
Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni (11:16)
et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus
Levitarum (11:17) et Mathania filius
Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de
fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun (11:18)
omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
(11:19) et ianitores Accob Telmon et fratres eorum
qui custodiebant ostia centum septuaginta duo (11:20)
et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque
in possessione sua (11:21) et Nathinnei qui
habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis (11:22)
et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius
Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei (11:23) praeceptum quippe regis super eos erat et
ordo in cantoribus per dies singulos (11:24)
et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum
populi (11:25) et in domibus per omnes regiones eorum de
filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et
in viculis eius (11:26) et in Iesue et in
Molada et in Bethfaleth (11:27) et in Asersual et
in Bersabee et in filiabus eius (11:28) et in Siceleg et
in Mochona et in filiabus eius (11:29) et in Ainremmon et
in Sara et in Irimuth (11:30) Zanoa Odollam et
villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem
Ennom (11:31) filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia
et Bethel et filiabus eius (11:32) Anathoth Nob
Anania (11:33) Asor Rama Getthaim
(11:34) Adid Seboim Neballa Loth
(11:35) et Ono valle Artificum
(11:36) et de Levitis partitiones Iuda et
Beniamin
Chapter 12
(12:1) hii autem sacerdotes et Levitae qui
ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra (12:2) Amaria Melluch Attus
(12:3) Sechenia Reum Meremuth
(12:4) Addo Genthon Abia (12:5) Miamin Madia Belga (12:6) Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc
Elceia (12:7) Idaia isti principes sacerdotum et fratres
eorum in diebus Iosue (12:8) porro Levitae Iesua
Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum (12:9) et Becbecia atque et Hanni fratres eorum
unusquisque in officio suo (12:10) Hiesue autem
genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada (12:11)
et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa (12:12) in diebus autem Ioachim erant sacerdotes
principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania (12:13)
Ezrae Mosollam Amariae Iohanan (12:14)
Milico Ionathan Sebeniae Ioseph (12:15)
Arem Edna Maraioth Elci (12:16)
Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam (12:17)
Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti (12:18)
Belgae Sammua Semaiae Ionathan (12:19)
Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi (12:20)
Sellaiae Celai Amoc Eber (12:21)
Elciae Asebia Idaiae Nathanahel (12:22)
Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum
et sacerdotes in regno Darii Persae (12:23)
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies
Ionathan filii Eliasib (12:24) et principes
Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et
confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem (12:25) Matthania et Becbecia Obedia Mosollam
Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas (12:26)
hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae
sacerdotis scribaeque (12:27) in dedicatione
autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent
dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis
(12:28) congregati sunt ergo filii cantorum et de
campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati (12:29)
et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt
sibi cantores in circuitu Hierusalem (12:30)
et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et
murum (12:31) ascendere autem feci principes Iuda super
murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam
Sterquilinii (12:32) et ivit post eos
Osaias et media pars principum Iuda (12:33)
et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia
(12:34) et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias
filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph
(12:35) et fratres eius Semeia et Azarel Malalai
Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta
Fontis (12:36) et contra eos ascenderunt in gradibus
civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem
(12:37) et chorus secundus gratias referentium ibat
ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum
latissimum (12:38) et super portam
Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam
Gregis et steterunt in porta Custodiae (12:39)
steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum
mecum (12:40) et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin
Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis (12:41)
et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare
cecinerunt cantores et Iezraia praepositus (12:42)
et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat
eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem
procul (12:43) recensuerunt quoque in die illa viros super
gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in
decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis
adstantibus (12:44) et custodierunt
observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et
Salomonis filii eius (12:45) quia in diebus
David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium
Deo (12:46) et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in
diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae
sanctificabant filios Aaron
Chapter 13
(13:1) in die autem illo lectum est in volumine Mosi
audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam
Dei usque in aeternum (13:2) eo quod non
occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et
convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (13:3)
factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab
Israhel (13:4) et super hoc erat
Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae
(13:5) fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi
erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et
cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales (13:6)
in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis
regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem (13:7)
et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei
thesaurum in vestibulis domus Dei (13:8)
et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de
gazofilacio (13:9) praecepique et
mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus (13:10) et cognovi quoniam partes Levitarum non
fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui
ministrabant (13:11) et egi causam
adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus
suis (13:12) et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et
vini et olei in horrea (13:13) et constituimus
super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur
filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum
(13:14) memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas
miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius (13:15)
in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et
onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et
contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent (13:16)
et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in
sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem (13:17)
et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et
profanatis diem sabbati (13:18) numquid non haec
fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis
iracundiam super Israhel violando sabbatum (13:19)
factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt
ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut
nullus inferret onus in die sabbati (13:20)
et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et
bis (13:21) et contestatus sum eos et dixi eis quare
manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in
sabbato (13:22) dixi quoque
Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo
memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum (13:23) sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes
uxores azotias ammanitidas et moabitidas (13:24)
et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et
loquebantur iuxta linguam populi et populi (13:25)
et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in
Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis
dicens (13:26) numquid non in huiuscemodi re peccavit
Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit
eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae
(13:27) numquid et nos inoboedientes faciemus omne
malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas (13:28) de filiis autem Ioiada filii Eliasib
sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me (13:29)
recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale
et leviticum (13:30) igitur mundavi eos
ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio
suo (13:31) et in oblatione lignorum in temporibus
constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum
EXPLICIT LIBER EZRAE
[End of The Book of Nehemiah]