The Book of Nahum
INCIPIT NAUM PROPHETA
Chapter 1
(1:1) onus Nineve liber visionis Naum
Helcesei (1:2) Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens
Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
(1:3) Dominus patiens et magnus fortitudine et
mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum
eius (1:4) increpans mare et exsiccans illud et omnia
flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
(1:5) montes commoti sunt ab eo et colles adsolati
sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo (1:6) ante faciem indignationis eius quis stabit et
quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab
eo (1:7) bonus Dominus et confortans in die
tribulationis et sciens sperantes in se (1:8) et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur
tenebrae (1:9) quid cogitatis contra Dominum consummationem
ipse faciet non consurget duplex tribulatio (1:10) quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur
quasi stipula ariditate plena (1:11) ex te exivit
cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem (1:12)
haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et
pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra (1:13) et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam (1:14) et praecipiet super te Dominus non
seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum
quia inhonoratus es (1:15) ecce super montes
pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet
ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
Chapter 2
(2:1) ascendit qui dispergat coram te qui custodit
obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde (2:2) quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos
et propagines eorum corruperunt (2:3) clypeus fortium eius
ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti
sunt (2:4) in itineribus conturbati sunt quadrigae
conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia (2:5) recordabitur fortium suorum ruent in
itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum (2:6) portae fluviorum apertae sunt et templum ad
solum dirutum (2:7) et miles captivus
abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
(2:8) et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius
ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur (2:9) diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis
desiderabilibus (2:10) dissipata et scissa
et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium
sicut nigredo ollae (2:11) ubi est habitaculum
leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui
exterreat (2:12) leo cepit sufficienter catulis suis et
necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina (2:13) ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et
succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam
tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum
Chapter 3
(3:1) vae civitas sanguinum universa mendacii
dilaceratione plena non recedet a te rapina (3:2) vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis
ascendentis (3:3) et micantis gladii
et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in
corporibus suis (3:4) propter multitudinem
fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus
suis et familias in maleficiis suis (3:5) ecce ego ad te dicit
Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis
ignominiam tuam (3:6) et proiciam super te
abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum (3:7) et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te
caput unde quaeram consolatorem tibi (3:8) numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius
divitiae mare aquae muri eius (3:9) Aethiopia fortitudo
et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo (3:10)
sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in
capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in
conpedibus (3:11) et tu ergo
inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico (3:12) omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os
comedentis (3:13) ecce populus tuus
mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes
tuos (3:14) aquam propter obsidionem hauri tibi extrue
munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem (3:15) ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut
lucusta (3:16) plures fecisti negotiationes tuas quam
stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit (3:17) custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in
die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
(3:18) dormitaverunt pastores tui rex Assur
sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
(3:19) non est obscura contritio tua pessima est
plaga tua omnes qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia super quem non transiit
malitia tua semper
EXPLICIT NAUM PROPHETA
[End of The Book of Nahum]