The Book of Micah
INCIPIT MICHA PROPHETA
Chapter 1
(1:1) verbum Domini quod factum est ad Micham
Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem
(1:2) audite populi omnes et adtendat terra et
plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (1:3) quia ecce Dominus egreditur de loco suo et
descendet et calcabit super excelsa terrae (1:4) et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae
decurrunt in praeceps (1:5) in scelere Iacob
omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne
Hierusalem (1:6) et ponam Samariam
quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius
revelabo (1:7) et omnia sculptilia eius concidentur et omnes
mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis
congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur (1:8) super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum
quasi strutionum (1:9) quia desperata est
plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (1:10) in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne
ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite (1:11) et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu
planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet (1:12) quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in
portam Hierusalem (1:13) tumultus quadrigae
stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera
Israhel (1:14) propterea dabit emissarios super hereditatem
Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel (1:15) adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria
Israhel (1:16) decalvare et tondere super filios deliciarum
tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te
Chapter 2
(2:1) vae qui cogitatis inutile et operamini malum
in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum
(2:2) et concupierunt agros et violenter tulerunt et
domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius (2:3) idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito
super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum
est (2:4) in die illa sumetur super vos parabola et
cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo
recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat (2:5) propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini (2:6) ne loquamini loquentes non stillabit super
istos non conprehendet confusio (2:7) dicit domus Iacob
numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui
recte graditur (2:8) et e contrario
populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter
convertistis in bellum (2:9) mulieres populi mei
eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum
(2:10) surgite et ite quia non habetis hic requiem
propter inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima (2:11) utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in
ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste (2:12) congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam reliquias Israhel pariter ponam illum
quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum
(2:13) ascendet enim pandens iter ante eos divident
et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite
eorum
Chapter 3
(3:1) et dixi audite principes Iacob et duces domus
Israhel numquid non vestrum est scire iudicium (3:2) qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et
carnem eorum desuper ossibus eorum (3:3) qui comederunt
carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in
lebete et quasi carnem in medio ollae (3:4) tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo
sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis (3:5) haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et
praedicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium
(3:6) propterea nox vobis pro visione erit et
tenebrae vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies
(3:7) et confundentur qui vident visiones et
confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei (3:8) verumtamen ego repletus sum fortitudine
spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum
(3:9) audite haec principes domus Iacob et iudices
domus Israhel qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis (3:10) qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate (3:11) principes eius in muneribus iudicabant et
sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant
dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala (3:12) propter hoc causa vestri Sion quasi ager
arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum
Chapter 4
(4:1) et in novissimo dierum erit mons domus Domini
praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi (4:2) et properabunt gentes multae et dicent venite
ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia
de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (4:3) et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident
gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra
belligerare (4:4) et sedebit vir
subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum
est (4:5) quia omnes populi ambulabunt unusquisque in
nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra
(4:6) in die illa dicit Dominus congregabo
claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam adflixeram (4:7) et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus
super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum (4:8) et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum
filiae Hierusalem (4:9) nunc quare maerore
contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut
parturientem (4:10) dole et satage
filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad
Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum (4:11) et nunc congregatae sunt super te gentes
multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster (4:12) ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia
congregavit eos quasi faenum areae (4:13) surge et tritura
filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et
interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae
Chapter 5
(5:1) nunc vastaberis filia latronis obsidionem
posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel (5:2) et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in
Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis (5:3) propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius
convertentur ad filios Israhel (5:4) et stabit et pascet
in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad
terminos terrae (5:5) et erit iste pax
Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum
septem pastores et octo primates homines (5:6) et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum
venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris (5:7) et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super
herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum (5:8) et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum
et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui
eruat (5:9) exaltabitur manus tua super hostes tuos et
omnes inimici tui interibunt (5:10) et erit in die illa
dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas (5:11) et perdam civitates terrae tuae et destruam
omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te
(5:12) et perire faciam sculptilia tua et statuas
tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum (5:13) et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas (5:14) et faciam in furore et in indignatione
ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt
Chapter 6
(6:1) audite quae Dominus loquitur surge contende
iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam (6:2) audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et
cum Israhel diiudicabitur (6:3) populus meus quid
feci tibi et quid molestus fui tibi responde mihi (6:4) quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen
et Aaron et Mariam (6:5) populus meus memento
quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam
ut cognosceret iustitias Domini (6:6) quid dignum offeram
Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos
(6:7) numquid placari potest Dominus in milibus
arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum
ventris mei pro peccato animae meae (6:8) indicabo tibi o homo
quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum
ambulare cum Deo tuo (6:9) vox Domini ad
civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud
(6:10) adhuc ignis in domo impii thesauri
iniquitatis et mensura minor irae plena (6:11) numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa (6:12) in quibus divites eius repleti sunt
iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum
(6:13) et ego ergo coepi percutere te perditione
super peccatis tuis (6:14) tu comedes et non
saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium
dabo (6:15) tu seminabis et non metes tu calcabis olivam
et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum (6:16) et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem
te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis
Chapter 7
(7:1) vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in
autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea
(7:2) periit sanctus de terra et rectus in hominibus
non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem (7:3) malum manuum suarum dicunt bonum princeps
postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt
eam (7:4) qui optimus in eis est quasi paliurus et qui
rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum
(7:5) nolite credere amico et nolite confidere in
duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui (7:6) quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam
inimici hominis domestici eius (7:7) ego autem ad Dominum
aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus (7:8) ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea
est (7:9) iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec
iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius
(7:10) et aspiciet inimica mea et operietur
confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem
ut lutum platearum (7:11) dies ut
aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex (7:12) in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis
usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte (7:13) et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum
eorum (7:14) pasce populum tuum in virga tua gregem
hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies
antiquos (7:15) secundum dies egressionis tuae de terra
Aegypti ostendam ei mirabilia (7:16) videbunt gentes et
confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt
(7:17) lingent pulverem sicut serpens velut reptilia
terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te
(7:18) quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem
et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam
est (7:19) revertetur et miserebitur nostri deponet
iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra (7:20) dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham
quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis
EXPLICIT MICHA PROPHETA
[End of The Book of Micah]