The Book of Matthew
INCIPIT EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM
Chapter 1
(1:1) liber generationis Iesu Christi filii David
filii Abraham (1:2) Abraham genuit Isaac
Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius (1:3) Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit
Aram (1:4) Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem
genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon (1:5) Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse
autem genuit David regem (1:6) David autem rex
genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae (1:7) Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa
(1:8) Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem
genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam (1:9) Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam
(1:10) Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem
genuit Amon Amon autem genuit Iosiam (1:11)
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione
Babylonis (1:12) et post
transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel
(1:13) Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem
genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor (1:14)
Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit
Eliud (1:15) Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem
genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob (1:16)
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur
Christus (1:17) omnes ergo
generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem
Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes
quattuordecim (1:18) Christi autem
generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero
habens de Spiritu Sancto (1:19) Ioseph autem vir
eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam (1:20) haec autem eo cogitante ecce angelus Domini
in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea
natum est de Spiritu Sancto est (1:21) pariet autem filium
et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (1:22) hoc autem totum factum est ut adimpleretur id
quod dictum est a Domino per prophetam dicentem (1:23)
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod
est interpretatum Nobiscum Deus (1:24) exsurgens autem
Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam (1:25) et non cognoscebat eam donec peperit filium
suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum
Chapter 2
(2:1) cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae
in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam (2:2)
dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et
venimus adorare eum (2:3) audiens autem
Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo (2:4) et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus
nasceretur (2:5) at illi dixerunt ei
in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam (2:6) et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget
populum meum Israhel (2:7) tunc Herodes clam
vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis (2:8) et mittens illos in Bethleem dixit ite et
interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum
(2:9) qui cum audissent regem abierunt et ecce
stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer
(2:10) videntes autem stellam gavisi sunt gaudio
magno valde (2:11) et intrantes domum
invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei
munera aurum tus et murram (2:12) et responso accepto
in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam (2:13) qui cum recessissent ecce angelus Domini
apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque
dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum (2:14) qui consurgens accepit puerum et matrem eius
nocte et recessit in Aegyptum (2:15) et erat ibi usque
ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium
meum (2:16) tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a
magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a
bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis (2:17)
tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
(2:18) vox in Rama audita est ploratus et ululatus
multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt (2:19)
defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in
Aegypto (2:20) dicens surge et accipe puerum et matrem eius
et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri (2:21) qui surgens accepit puerum et matrem eius et
venit in terram Israhel (2:22) audiens autem quod
Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes
Galilaeae (2:23) et veniens
habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus
vocabitur
Chapter 3
(3:1) in diebus autem illis venit Iohannes Baptista
praedicans in deserto Iudaeae (3:2) et dicens
paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum (3:3) hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam
Domini rectas facite semitas eius (3:4) ipse autem Iohannes
habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et
mel silvestre (3:5) tunc exiebat ad eum
Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen (3:6) et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua (3:7)
videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit
eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira (3:8)
facite ergo fructum dignum paenitentiae (3:9) et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de
lapidibus istis suscitare filios Abrahae (3:10)
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit
fructum bonum exciditur et in ignem mittitur (3:11)
ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior
me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
(3:12) cuius ventilabrum in manu sua et permundabit
aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
(3:13) tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad
Iohannem ut baptizaretur ab eo (3:14) Iohannes autem
prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me (3:15)
respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam
tunc dimisit eum (3:16) baptizatus autem
confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam
venientem super se (3:17) et ecce vox de
caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
Chapter 4
(4:1) tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu
ut temptaretur a diabolo (4:2) et cum ieiunasset
quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit (4:3) et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
(4:4) qui respondens dixit scriptum est non in pane
solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (4:5) tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum
templi (4:6) et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum
scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem
pedem tuum (4:7) ait illi Iesus
rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum (4:8) iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam
eorum (4:9) et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens
adoraveris me (4:10) tunc dicit ei Iesus
vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (4:11) tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli
accesserunt et ministrabant ei (4:12) cum autem audisset
quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam (4:13)
et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus
Zabulon et Nepthalim (4:14) ut adimpleretur
quod dictum est per Esaiam prophetam (4:15)
terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae
gentium (4:16) populus qui sedebat in tenebris lucem vidit
magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis (4:17)
exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim
regnum caelorum (4:18) ambulans autem
iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in
mare erant enim piscatores (4:19) et ait illis venite
post me et faciam vos fieri piscatores hominum (4:20)
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum (4:21) et procedens inde vidit alios duos fratres
Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit
eos (4:22) illi autem statim relictis retibus et patre
secuti sunt eum (4:23) et circumibat Iesus
totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem
infirmitatem in populo (4:24) et abiit opinio
eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui
daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos (4:25)
et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea
et de trans Iordanen
Chapter 5
(5:1) videns autem turbas ascendit in montem et cum
sedisset accesserunt ad eum discipuli eius (5:2) et aperiens os suum docebat eos dicens (5:3) beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum (5:4) beati mites quoniam ipsi possidebunt
terram (5:5) beati qui lugent quoniam ipsi
consolabuntur (5:6) beati qui esuriunt
et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur (5:7) beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur (5:8)
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (5:9)
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur (5:10)
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum
caelorum (5:11) beati estis cum
maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter
me (5:12) gaudete et exultate quoniam merces vestra
copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos (5:13) vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in
quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
(5:14) vos estis lux mundi non potest civitas
abscondi supra montem posita (5:15) neque accendunt
lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
(5:16) sic luceat lux vestra coram hominibus ut
videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est (5:17) nolite putare quoniam veni solvere legem aut
prophetas non veni solvere sed adimplere (5:18)
amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non
praeteribit a lege donec omnia fiant (5:19)
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus
vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno
caelorum (5:20) dico enim vobis
quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum
caelorum (5:21) audistis quia
dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio (5:22)
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem
dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
(5:23) si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi
recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te (5:24)
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc
veniens offers munus tuum (5:25) esto consentiens
adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et
in carcerem mittaris (5:26) amen dico tibi non
exies inde donec reddas novissimum quadrantem (5:27)
audistis quia dictum est antiquis non moechaberis (5:28) ego autem dico vobis quoniam omnis qui
viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo (5:29) quod si oculus tuus dexter scandalizat te
erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur
in gehennam (5:30) et si dextera manus
tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum
corpus tuum eat in gehennam (5:31) dictum est autem
quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii (5:32)
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa
facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat (5:33)
iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta
tua (5:34) ego autem dico vobis non iurare omnino neque
per caelum quia thronus Dei est (5:35) neque per terram
quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis (5:36) neque per caput tuum iuraveris quia non potes
unum capillum album facere aut nigrum (5:37)
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo
est (5:38) audistis quia dictum est oculum pro oculo et
dentem pro dente (5:39) ego autem dico
vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et
alteram (5:40) et ei qui vult tecum iudicio contendere et
tunicam tuam tollere remitte ei et pallium (5:41)
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
(5:42) qui petit a te da ei et volenti mutuari a te
ne avertaris (5:43) audistis quia
dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum (5:44)
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et
orate pro persequentibus et calumniantibus vos (5:45)
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos
et malos et pluit super iustos et iniustos (5:46)
si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc
faciunt (5:47) et si salutaveritis fratres vestros tantum
quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt (5:48)
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
Chapter 6
(6:1) adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram
hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis
est (6:2) cum ergo facies elemosynam noli tuba canere
ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis
receperunt mercedem suam (6:3) te autem faciente
elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (6:4) ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet
tibi (6:5) et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui
amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt
mercedem suam (6:6) tu autem cum orabis
intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in
abscondito reddet tibi (6:7) orantes autem nolite
multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur (6:8) nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater
vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum (6:9) sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
(6:10) veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in
caelo et in terra (6:11) panem nostrum
supersubstantialem da nobis hodie (6:12) et dimitte nobis
debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris (6:13)
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo (6:14) si enim dimiseritis hominibus peccata eorum
dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra (6:15)
si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata
vestra (6:16) cum autem ieiunatis nolite fieri sicut
hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia
receperunt mercedem suam (6:17) tu autem cum
ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava (6:18)
ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui
videt in abscondito reddet tibi (6:19) nolite thesaurizare
vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
(6:20) thesaurizate autem vobis thesauros in caelo
ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur (6:21) ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor
tuum (6:22) lucerna corporis est oculus si fuerit oculus
tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit (6:23)
si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen
quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt (6:24)
nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut
unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae (6:25) ideo dico vobis ne solliciti sitis animae
vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est
quam vestimentum (6:26) respicite volatilia
caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne
vos magis pluris estis illis (6:27) quis autem vestrum
cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum (6:28)
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non
laborant nec nent (6:29) dico autem vobis
quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis (6:30) si autem faenum agri quod hodie est et cras
in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei (6:31)
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo
operiemur (6:32) haec enim omnia
gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis (6:33)
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur
vobis (6:34) nolite ergo esse solliciti in crastinum
crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
Chapter 7
(7:1) nolite iudicare ut non
iudicemini (7:2) in quo enim iudicio
iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis (7:3) quid autem vides festucam in oculo fratris tui
et trabem in oculo tuo non vides (7:4) aut quomodo dicis
fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo (7:5) hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et
tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui (7:6) nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas
pedibus suis et conversi disrumpant vos (7:7) petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
(7:8) omnis enim qui petit accipit et qui quaerit
invenit et pulsanti aperietur (7:9) aut quis est ex
vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei (7:10) aut si piscem petet numquid serpentem
porriget ei (7:11) si ergo vos cum
sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus
se (7:12) omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis
homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae (7:13)
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem
et multi sunt qui intrant per eam (7:14) quam angusta porta
et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam (7:15)
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus
autem sunt lupi rapaces (7:16) a fructibus eorum
cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus (7:17) sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala
autem arbor fructus malos facit (7:18) non potest arbor
bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere (7:19)
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
(7:20) igitur ex fructibus eorum cognoscetis
eos (7:21) non omnis qui dicit mihi Domine Domine
intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum
caelorum (7:22) multi dicent mihi
in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo
nomine virtutes multas fecimus (7:23) et tunc confitebor
illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem (7:24)
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui
aedificavit domum suam supra petram (7:25)
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum
illam et non cecidit fundata enim erat super petram (7:26)
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui
aedificavit domum suam supra harenam (7:27)
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum
illam et cecidit et fuit ruina eius magna (7:28)
et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam
eius (7:29) erat enim docens eos sicut potestatem habens
non sicut scribae eorum et Pharisaei
Chapter 8
(8:1) cum autem descendisset de monte secutae sunt
eum turbae multae (8:2) et ecce leprosus
veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (8:3) et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra
eius (8:4) et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade
ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis (8:5) cum autem introisset Capharnaum accessit ad
eum centurio rogans eum (8:6) et dicens Domine
puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur (8:7) et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum (8:8) et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo
et sanabitur puer meus (8:9) nam et ego homo sum
sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et
facit (8:10) audiens autem Iesus miratus est et
sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel (8:11) dico autem vobis quod multi ab oriente et
occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum (8:12) filii autem regni eicientur in tenebras
exteriores ibi erit fletus et stridor dentium (8:13)
et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in
hora illa (8:14) et cum venisset
Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem (8:15)
et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat
eis (8:16) vespere autem facto obtulerunt ei multos
daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit (8:17) ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam
prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit (8:18) videns autem Iesus turbas multas circum se
iussit ire trans fretum (8:19) et accedens unus
scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris (8:20)
et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem
hominis non habet ubi caput reclinet (8:21)
alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire
patrem meum (8:22) Iesus autem ait
illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos (8:23)
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
(8:24) et ecce motus magnus factus est in mari ita
ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat (8:25)
et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
(8:26) et dicit eis quid timidi estis modicae fidei
tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna (8:27) porro homines mirati sunt dicentes qualis est
hic quia et venti et mare oboediunt ei (8:28)
et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes
daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
(8:29) et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et
tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos (8:30)
erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
(8:31) daemones autem rogabant eum dicentes si eicis
nos mitte nos in gregem porcorum (8:32) et ait illis ite at
illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in
aquis (8:33) pastores autem fugerunt et venientes in
civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant (8:34)
et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus
eorum
Chapter 9
(9:1) et ascendens in naviculam transfretavit et
venit in civitatem suam (9:2) et ecce offerebant
ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi
peccata tua (9:3) et ecce quidam de
scribis dixerunt intra se hic blasphemat (9:4) et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus
vestris (9:5) quid est facilius dicere dimittuntur tibi
peccata aut dicere surge et ambula (9:6) ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait
paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam (9:7) et surrexit et abiit in domum suam (9:8) videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem
hominibus (9:9) et cum transiret
inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est
eum (9:10) et factum est discumbente eo in domo ecce
multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius (9:11) et videntes Pharisaei dicebant discipulis
eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester (9:12)
at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus
(9:13) euntes autem discite quid est misericordiam
volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores (9:14)
tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus
frequenter discipuli autem tui non ieiunant (9:15)
et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt (9:16)
nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim
plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit (9:17)
neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum
effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
(9:18) haec illo loquente ad eos ecce princeps unus
accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et
vivet (9:19) et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli
eius (9:20) et ecce mulier quae sanguinis fluxum
patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius (9:21) dicebat enim intra se si tetigero tantum
vestimentum eius salva ero (9:22) at Iesus conversus
et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa
hora (9:23) et cum venisset Iesus in domum principis et
vidisset tibicines et turbam tumultuantem (9:24)
dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant
eum (9:25) et cum eiecta esset turba intravit et tenuit
manum eius et surrexit puella (9:26) et exiit fama haec
in universam terram illam (9:27) et transeunte inde
Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David (9:28) cum autem venisset domum accesserunt ad eum
caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine
(9:29) tunc tetigit oculos eorum dicens secundum
fidem vestram fiat vobis (9:30) et aperti sunt
oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat (9:31) illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota
terra illa (9:32) egressis autem
illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem (9:33)
et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit
sic in Israhel (9:34) Pharisaei autem
dicebant in principe daemoniorum eicit daemones (9:35)
et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et
praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem (9:36) videns autem turbas misertus est eis quia
erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem (9:37)
tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci
(9:38) rogate ergo dominum messis ut eiciat
operarios in messem suam
Chapter 10
(10:1) et convocatis duodecim discipulis suis dedit
illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem
infirmitatem (10:2) duodecim autem
apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
(10:3) Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius
Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
(10:4) Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et
tradidit eum (10:5) hos duodecim misit
Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne
intraveritis (10:6) sed potius ite ad
oves quae perierunt domus Israhel (10:7) euntes autem
praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum (10:8)
infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis
gratis date (10:9) nolite possidere
aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris (10:10)
non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est
operarius cibo suo (10:11) in quamcumque
civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec
exeatis (10:12) intrantes autem in domum salutate
eam (10:13) et siquidem fuerit domus digna veniat pax
vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur (10:14) et quicumque non receperit vos neque
audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus
vestris (10:15) amen dico vobis tolerabilius erit terrae
Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati (10:16)
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbae (10:17) cavete autem ab
hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos (10:18) et ad praesides et ad reges ducemini propter
me in testimonium illis et gentibus (10:19)
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis
in illa hora quid loquamini (10:20) non enim vos estis
qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (10:21)
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes
et morte eos adficient (10:22) et eritis odio
omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit (10:23) cum autem persequentur vos in civitate ista
fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius
hominis (10:24) non est discipulus super magistrum nec
servus super dominum suum (10:25) sufficit discipulo
ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis
domesticos eius (10:26) ne ergo timueritis
eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur (10:27) quod dico vobis in tenebris dicite in lumine
et quod in aure auditis praedicate super tecta (10:28)
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius
eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (10:29)
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre
vestro (10:30) vestri autem et capilli capitis omnes
numerati sunt (10:31) nolite ergo timere
multis passeribus meliores estis vos (10:32)
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo
qui est in caelis (10:33) qui autem
negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis (10:34) nolite arbitrari quia venerim mittere pacem
in terram non veni pacem mittere sed gladium (10:35)
veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et
nurum adversus socrum suam (10:36) et inimici hominis
domestici eius (10:37) qui amat patrem
aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me
dignus (10:38) et qui non accipit crucem suam et sequitur
me non est me dignus (10:39) qui invenit animam
suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam (10:40) qui recipit vos me recipit et qui me recipit
recipit eum qui me misit (10:41) qui recipit
prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem
iusti accipiet (10:42) et quicumque potum
dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet
mercedem suam
Chapter 11
(11:1) et factum est cum consummasset Iesus
praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus
eorum (11:2) Iohannes autem cum audisset in vinculis opera
Christi mittens duos de discipulis suis (11:3)
ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus (11:4) et respondens Iesus ait illis euntes
renuntiate Iohanni quae auditis et videtis (11:5)
caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt
pauperes evangelizantur (11:6) et beatus est qui
non fuerit scandalizatus in me (11:7) illis autem
abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento
agitatam (11:8) sed quid existis
videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
(11:9) sed quid existis videre prophetam etiam dico
vobis et plus quam prophetam (11:10) hic enim est de
quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
(11:11) amen dico vobis non surrexit inter natos
mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo
(11:12) a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc
regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud (11:13)
omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt
(11:14) et si vultis recipere ipse est Helias qui
venturus est (11:15) qui habet aures
audiendi audiat (11:16) cui autem similem
aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus
(11:17) dicunt cecinimus vobis et non saltastis
lamentavimus et non planxistis (11:18) venit enim
Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet (11:19)
venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini
publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis (11:20) tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus
factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam (11:21)
vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes
quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent (11:22) verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni
remissius erit in die iudicii quam vobis (11:23)
et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia
si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc
diem (11:24) verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum
remissius erit in die iudicii quam tibi (11:25)
in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae
quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis (11:26) ita Pater quoniam sic fuit placitum ante
te (11:27) omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo
novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
(11:28) venite ad me omnes qui laboratis et onerati
estis et ego reficiam vos (11:29) tollite iugum meum
super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus
vestris (11:30) iugum enim meum suave est et onus meum leve
est
Chapter 12
(12:1) in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata
discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare (12:2)
Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis
facere sabbatis (12:3) at ille dixit eis
non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant (12:4)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei
edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus (12:5)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine
crimine sunt (12:6) dico autem vobis
quia templo maior est hic (12:7) si autem sciretis
quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes (12:8) dominus est enim Filius hominis etiam
sabbati (12:9) et cum inde transisset venit in synagogam
eorum (12:10) et ecce homo manum habens aridam et
interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum (12:11)
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit
haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam (12:12)
quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
(12:13) tunc ait homini extende manum tuam et
extendit et restituta est sanitati sicut altera (12:14)
exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum
perderent (12:15) Iesus autem sciens
recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes (12:16)
et praecepit eis ne manifestum eum facerent (12:17)
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
(12:18) ecce puer meus quem elegi dilectus meus in
quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit
(12:19) non contendet neque clamabit neque audiet
aliquis in plateis vocem eius (12:20) harundinem
quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium
(12:21) et in nomine eius gentes
sperabunt (12:22) tunc oblatus est
ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret (12:23) et stupebant omnes turbae et dicebant
numquid hic est Filius David (12:24) Pharisaei autem
audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum (12:25) Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit
eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non
stabit (12:26) et si Satanas Satanan eicit adversus se
divisus est quomodo ergo stabit regnum eius (12:27)
et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices
erunt vestri (12:28) si autem ego in
Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei (12:29)
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius
alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat (12:30)
qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
(12:31) ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia
remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur (12:32)
et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit
contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro (12:33) aut facite arborem bonam et fructum eius
bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
(12:34) progenies viperarum quomodo potestis bona
loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur (12:35)
bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert
mala (12:36) dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum
quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii (12:37)
ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
(12:38) tunc responderunt ei quidam de scribis et
Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre (12:39)
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non
dabitur ei nisi signum Ionae prophetae (12:40)
sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius
hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (12:41)
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia
paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic (12:42) regina austri surget in iudicio cum
generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam
Salomon hic (12:43) cum autem inmundus
spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit (12:44) tunc dicit revertar in domum meam unde exivi
et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam (12:45)
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant
ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae
(12:46) adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius
et fratres stabant foris quaerentes loqui ei (12:47)
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes
te (12:48) at ipse respondens dicenti sibi ait quae est
mater mea et qui sunt fratres mei (12:49) et extendens manum
in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei (12:50)
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et
soror et mater est
Chapter 13
(13:1) in illo die exiens Iesus de domo sedebat
secus mare (13:2) et congregatae sunt
ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
(13:3) et locutus est eis multa in parabolis dicens
ecce exiit qui seminat seminare (13:4) et dum seminat
quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea (13:5)
alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta
sunt quia non habebant altitudinem terrae (13:6)
sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
(13:7) alia autem ceciderunt in spinas et creverunt
spinae et suffocaverunt ea (13:8) alia vero
ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud
tricesimum (13:9) qui habet aures
audiendi audiat (13:10) et accedentes
discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis (13:11)
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis
autem non est datum (13:12) qui enim habet
dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo (13:13) ideo in parabolis loquor eis quia videntes
non vident et audientes non audiunt neque intellegunt (13:14)
et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et
videntes videbitis et non videbitis (13:15)
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos
cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem
eos (13:16) vestri autem beati oculi quia vident et
aures vestrae quia audiunt (13:17) amen quippe dico
vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et
non audierunt (13:18) vos ergo audite
parabolam seminantis (13:19) omnis qui audit
verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam
seminatus est (13:20) qui autem supra
petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud
(13:21) non habet autem in se radicem sed est
temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur
(13:22) qui autem est seminatus in spinis hic est
qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu
efficitur (13:23) qui vero in terra
bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum
aliud autem sexaginta porro aliud triginta (13:24)
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui
seminavit bonum semen in agro suo (13:25) cum autem
dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit
(13:26) cum autem crevisset herba et fructum
fecisset tunc apparuerunt et zizania (13:27)
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti
in agro tuo unde ergo habet zizania (13:28)
et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus
ea (13:29) et ait non ne forte colligentes zizania
eradicetis simul cum eis et triticum (13:30)
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus
colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum
meum (13:31) aliam parabolam proposuit eis dicens simile
est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo (13:32) quod minimum quidem est omnibus seminibus
cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in
ramis eius (13:33) aliam parabolam
locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus
donec fermentatum est totum (13:34) haec omnia locutus
est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis (13:35)
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum
eructabo abscondita a constitutione mundi (13:36)
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes
dissere nobis parabolam zizaniorum agri (13:37)
qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis
(13:38) ager autem est mundus bonum vero semen hii
sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam (13:39)
inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est
messores autem angeli sunt (13:40) sicut ergo
colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi (13:41) mittet Filius hominis angelos suos et
colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem (13:42)
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium
(13:43) tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno
Patris eorum qui habet aures audiat (13:44)
simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo
abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum
(13:45) iterum simile est regnum caelorum homini
negotiatori quaerenti bonas margaritas (13:46)
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit
eam (13:47) iterum simile est regnum caelorum sagenae
missae in mare et ex omni genere congreganti (13:48)
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa
malos autem foras miserunt (13:49) sic erit in
consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum (13:50) et mittent eos in caminum ignis ibi erit
fletus et stridor dentium (13:51) intellexistis haec
omnia dicunt ei etiam (13:52) ait illis ideo
omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et
vetera (13:53) et factum est cum consummasset Iesus
parabolas istas transiit inde (13:54) et veniens in
patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et
virtutes (13:55) nonne hic est
fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas
(13:56) et sorores eius nonne omnes apud nos sunt
unde ergo huic omnia ista (13:57) et
scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo
sua (13:58) et non fecit ibi virtutes multas propter
incredulitatem illorum
Chapter 14
(14:1) in illo tempore audiit Herodes tetrarcha
famam Iesu (14:2) et ait pueris suis
hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
(14:3) Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum
et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui (14:4)
dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam (14:5) et volens illum occidere timuit populum quia
sicut prophetam eum habebant (14:6) die autem natalis
Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi (14:7)
unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
(14:8) at illa praemonita a matre sua da mihi inquit
hic in disco caput Iohannis Baptistae (14:9)
et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant
iussit dari (14:10) misitque et
decollavit Iohannem in carcere (14:11) et adlatum est
caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae (14:12)
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes
nuntiaverunt Iesu (14:13) quod cum audisset
Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres
de civitatibus (14:14) et exiens vidit
turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum (14:15)
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et
hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas (14:16) Iesus autem dixit eis non habent necesse ire
date illis vos manducare (14:17) responderunt ei
non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces (14:18)
qui ait eis adferte illos mihi huc (14:19)
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus
piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem
turbis (14:20) et manducaverunt omnes et saturati sunt et
tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos (14:21)
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et
parvulis (14:22) et statim iussit
discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
(14:23) et dimissa turba ascendit in montem solus
orare vespere autem facto solus erat ibi (14:24)
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius
ventus (14:25) quarta autem vigilia noctis venit ad eos
ambulans supra mare (14:26) et videntes eum
supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
(14:27) statimque Iesus locutus est eis dicens
habete fiduciam ego sum nolite timere (14:28)
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super
aquas (14:29) at ipse ait veni et descendens Petrus de
navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum (14:30)
videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine
salvum me fac (14:31) et continuo Iesus
extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti (14:32) et cum ascendissent in naviculam cessavit
ventus (14:33) qui autem in navicula erant venerunt et
adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es (14:34)
et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar (14:35) et cum cognovissent eum viri loci illius
miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes (14:36) et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti
eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt
Chapter 15
(15:1) tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis
scribae et Pharisaei dicentes (15:2) quare discipuli tui
transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
(15:3) ipse autem respondens ait illis quare et vos
transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram (15:4)
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte
moriatur (15:5) vos autem dicitis
quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit (15:6) et non honorificabit patrem suum aut matrem
et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram (15:7)
hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens (15:8) populus hic labiis me honorat cor autem eorum
longe est a me (15:9) sine causa autem
colunt me docentes doctrinas mandata hominum (15:10)
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite (15:11) non quod intrat in os coinquinat hominem sed
quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem (15:12)
tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo
scandalizati sunt (15:13) at ille respondens
ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur (15:14) sinite illos caeci sunt duces caecorum
caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt (15:15)
respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
(15:16) at ille dixit adhuc et vos sine intellectu
estis (15:17) non intellegitis quia omne quod in os intrat
in ventrem vadit et in secessum emittitur (15:18)
quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
(15:19) de corde enim exeunt cogitationes malae
homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae (15:20)
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat
hominem (15:21) et egressus inde Iesus secessit in partes
Tyri et Sidonis (15:22) et ecce mulier
chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio
vexatur (15:23) qui non respondit ei verbum et accedentes
discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos (15:24)
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus
Israhel (15:25) at illa venit et adoravit eum dicens Domine
adiuva me (15:26) qui respondens ait
non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (15:27)
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa
dominorum suorum (15:28) tunc respondens
Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa
hora (15:29) et cum transisset inde Iesus venit secus
mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi (15:30)
et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et
alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos (15:31)
ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes
et magnificabant Deum Israhel (15:32) Iesus autem
convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod
manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via (15:33)
et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam
tantam (15:34) et ait illis Iesus quot panes habetis at
illi dixerunt septem et paucos pisciculos (15:35)
et praecepit turbae ut discumberet super terram (15:36) et accipiens septem panes et pisces et
gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo (15:37) et comederunt omnes et saturati sunt et quod
superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas (15:38)
erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et
mulieres (15:39) et dimissa turba
ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
Chapter 16
(16:1) et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei
temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis (16:2)
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim
caelum (16:3) et mane hodie tempestas rutilat enim triste
caelum (16:4) faciem ergo caeli diiudicare nostis signa
autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum
Ionae et relictis illis abiit (16:5) et cum venissent
discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere (16:6)
qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et
Sadducaeorum (16:7) at illi cogitabant
inter se dicentes quia panes non accepimus (16:8)
sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non
habetis (16:9) nondum intellegitis neque recordamini quinque
panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis (16:10)
neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis
(16:11) quare non intellegitis quia non de pane dixi
vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (16:12)
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina
Pharisaeorum et Sadducaeorum (16:13) venit autem Iesus
in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium
hominis (16:14) at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam
alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis (16:15)
dicit illis vos autem quem me esse dicitis (16:16)
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi
(16:17) respondens autem Iesus dixit ei beatus es
Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est
(16:18) et ego dico tibi quia tu es Petrus et super
hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam
(16:19) et tibi dabo claves regni caelorum et
quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in
caelis (16:20) tunc praecepit discipulis suis ut nemini
dicerent quia ipse esset Iesus Christus (16:21)
exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et
multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere
(16:22) et adsumens eum Petrus coepit increpare
illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc (16:23)
qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea
quae Dei sunt sed ea quae hominum (16:24) tunc Iesus dixit
discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur
me (16:25) qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam (16:26)
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum
patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (16:27)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet
unicuique secundum opus eius (16:28) amen dico vobis
sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno
suo
Chapter 17
(17:1) et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et
Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum (17:2) et transfiguratus est ante eos et resplenduit
facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix (17:3)
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes (17:4) respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine
bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae
unum (17:5) adhuc eo loquente ecce nubes lucida
obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum
audite (17:6) et audientes discipuli ceciderunt in faciem
suam et timuerunt valde (17:7) et accessit Iesus
et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere (17:8)
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
(17:9) et descendentibus illis de monte praecepit
Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat (17:10) et interrogaverunt eum discipuli dicentes
quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire (17:11)
at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet
omnia (17:12) dico autem vobis quia Helias iam venit et
non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab
eis (17:13) tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne
Baptista dixisset eis (17:14) et cum venisset ad
turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est
et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam (17:15)
et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum (17:16) respondens Iesus ait o generatio incredula
et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me (17:17) et increpavit ei Iesus et exiit ab eo
daemonium et curatus est puer ex illa hora (17:18)
tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere
illum (17:19) dicit illis propter incredulitatem vestram
amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit
et nihil inpossibile erit vobis (17:20) hoc autem genus
non eicitur nisi per orationem et ieiunium (17:21)
conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est
in manus hominum (17:22) et occident eum et
tertio die resurget et contristati sunt vehementer (17:23)
et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et
dixerunt magister vester non solvit didragma (17:24)
ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon
reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis (17:25) et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus
ergo liberi sunt filii (17:26) ut autem non
scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius
invenies staterem illum sumens da eis pro me et te
Chapter 18
(18:1) in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum
dicentes quis putas maior est in regno caelorum (18:2)
et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum (18:3) et dixit amen dico vobis nisi conversi
fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum (18:4) quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus
iste hic est maior in regno caelorum (18:5)
et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
(18:6) qui autem scandalizaverit unum de pusillis
istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum
maris (18:7) vae mundo ab scandalis necesse est enim ut
veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit (18:8)
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum
tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem
aeternum (18:9) et si oculus tuus
scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem
mitti in gehennam ignis (18:10) videte ne
contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei
qui in caelis est (18:11) venit enim Filius
hominis salvare quod perierat (18:12) quid vobis videtur
si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit
quaerere eam quae erravit (18:13) et si contigerit
ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non
erraverunt (18:14) sic non est
voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis (18:15) si autem peccaverit in te frater tuus vade
et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (18:16) si autem non te audierit adhibe tecum adhuc
unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum (18:17)
quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi
sicut ethnicus et publicanus (18:18) amen dico vobis
quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt
soluta et in caelo (18:19) iterum dico vobis
quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in
caelis est (18:20) ubi enim sunt duo
vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum (18:21)
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et
dimittam ei usque septies (18:22) dicit illi Iesus
non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies (18:23)
ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum
servis suis (18:24) et cum coepisset
rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta (18:25)
cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et
filios et omnia quae habebat et reddi (18:26)
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam
tibi (18:27) misertus autem dominus servi illius dimisit
eum et debitum dimisit ei (18:28) egressus autem
servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens
redde quod debes (18:29) et procidens
conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi (18:30) ille autem noluit sed abiit et misit eum in
carcerem donec redderet debitum (18:31) videntes autem
conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta
erant (18:32) tunc vocavit illum dominus suus et ait illi
serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me (18:33)
non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus
sum (18:34) et iratus dominus eius tradidit eum
tortoribus quoadusque redderet universum debitum (18:35)
sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de
cordibus vestris
Chapter 19
(19:1) et factum est cum consummasset Iesus sermones
istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen (19:2)
et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi (19:3) et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes
eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (19:4) qui respondens ait eis non legistis quia qui
fecit ab initio masculum et feminam fecit eos (19:5)
et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt
duo in carne una (19:6) itaque iam non sunt
duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet (19:7)
dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
(19:8) ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis
vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit (19:9) dico autem vobis quia quicumque dimiserit
uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
(19:10) dicunt ei discipuli eius si ita est causa
homini cum uxore non expedit nubere (19:11)
qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
(19:12) sunt enim eunuchi qui de matris utero sic
nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter
regnum caelorum qui potest capere capiat (19:13)
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem
increpabant eis (19:14) Iesus vero ait eis
sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum
(19:15) et cum inposuisset eis manus abiit
inde (19:16) et ecce unus accedens ait illi magister bone
quid boni faciam ut habeam vitam aeternam (19:17)
qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam
ingredi serva mandata (19:18) dicit illi quae
Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium
dices (19:19) honora patrem et matrem et diliges proximum
tuum sicut te ipsum (19:20) dicit illi
adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest (19:21)
ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et
habebis thesaurum in caelo et veni sequere me (19:22)
cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas
possessiones (19:23) Iesus autem dixit
discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum (19:24) et iterum dico vobis facilius est camelum
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum (19:25)
auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus
esse (19:26) aspiciens autem Iesus dixit illis apud
homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt (19:27)
tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid
ergo erit nobis (19:28) Iesus autem dixit
illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede
maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel
(19:29) et omnis qui reliquit domum vel fratres aut
sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam
aeternam possidebit (19:30) multi autem erunt
primi novissimi et novissimi primi
Chapter 20
(20:1) simile est enim regnum caelorum homini patri
familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (20:2)
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam
suam (20:3) et egressus circa horam tertiam vidit alios
stantes in foro otiosos (20:4) et illis dixit ite
et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis (20:5)
illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit
similiter (20:6) circa undecimam
vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi (20:7) dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis
ite et vos in vineam (20:8) cum sero autem
factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a
novissimis usque ad primos (20:9) cum venissent ergo
qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios (20:10)
venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem
et ipsi singulos denarios (20:11) et accipientes
murmurabant adversus patrem familias (20:12)
dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus
pondus diei et aestus (20:13) at ille respondens
uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum (20:14) tolle quod tuum est et vade volo autem et
huic novissimo dare sicut et tibi (20:15) aut non licet mihi
quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum (20:16)
sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem
electi (20:17) et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit
duodecim discipulos secreto et ait illis (20:18)
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et
scribis et condemnabunt eum morte (20:19) et tradent eum
gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget (20:20) tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei
cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo (20:21)
qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam
et unus ad sinistram in regno tuo (20:22) respondens autem
Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei
possumus (20:23) ait illis calicem
quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est
a Patre meo (20:24) et audientes decem
indignati sunt de duobus fratribus (20:25)
Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum
et qui maiores sunt potestatem exercent in eos (20:26)
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester
minister (20:27) et qui voluerit
inter vos primus esse erit vester servus (20:28)
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam
redemptionem pro multis (20:29) et egredientibus
eis ab Hiericho secuta est eum turba multa (20:30)
et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt
dicentes Domine miserere nostri Fili David (20:31)
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine
miserere nostri Fili David (20:32) et stetit Iesus et
vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis (20:33)
dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri (20:34)
misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt
eum
Chapter 21
(21:1) et cum adpropinquassent Hierosolymis et
venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos (21:2)
dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam
et pullum cum ea solvite et adducite mihi (21:3)
et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim
dimittet eos (21:4) hoc autem factum
est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem (21:5)
dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et
pullum filium subiugalis (21:6) euntes autem
discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus (21:7)
et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper
sedere fecerunt (21:8) plurima autem turba
straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via
(21:9) turbae autem quae praecedebant et quae
sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in
altissimis (21:10) et cum intrasset
Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic (21:11)
populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae
(21:12) et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat
omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas
evertit (21:13) et dicit eis scriptum est domus mea domus
orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum (21:14)
et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos
(21:15) videntes autem principes sacerdotum et
scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati
sunt (21:16) et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus
autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
(21:17) et relictis illis abiit foras extra
civitatem in Bethaniam ibique mansit (21:18)
mane autem revertens in civitatem esuriit (21:19)
et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia
tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo
ficulnea (21:20) et videntes
discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit (21:21)
respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non
haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare
fiet (21:22) et omnia quaecumque petieritis in oratione
credentes accipietis (21:23) et cum venisset in
templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec
facis et quis tibi dedit hanc potestatem (21:24)
respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis
mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio (21:25)
baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se
dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi (21:26) si autem dixerimus ex hominibus timemus
turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam (21:27)
et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua
potestate haec facio (21:28) quid autem vobis
videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea
mea (21:29) ille autem respondens ait nolo postea autem
paenitentia motus abiit (21:30) accedens autem ad
alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit (21:31)
quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico
vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei (21:32)
venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et
meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei
(21:33) aliam parabolam audite homo erat pater
familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et
locavit eam agricolis et peregre profectus est (21:34)
cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut
acciperent fructus eius (21:35) et agricolae
adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt (21:36) iterum misit alios servos plures prioribus
et fecerunt illis similiter (21:37) novissime autem
misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum (21:38)
agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum
et habebimus hereditatem eius (21:39) et adprehensum eum
eiecerunt extra vineam et occiderunt (21:40)
cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis
(21:41) aiunt illi malos male perdet et vineam
locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis (21:42)
dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis
nostris (21:43) ideo dico vobis quia auferetur a vobis
regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius (21:44)
et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret
eum (21:45) et cum audissent principes sacerdotum et
Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret (21:46)
et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum
habebant
Chapter 22
(22:1) et respondens Iesus dixit iterum in parabolis
eis dicens (22:2) simile factum est
regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo (22:3)
et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
(22:4) iterum misit alios servos dicens dicite
invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad
nuptias (22:5) illi autem neglexerunt et abierunt alius in
villam suam alius vero ad negotiationem suam (22:6)
reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
(22:7) rex autem cum audisset iratus est et missis
exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit (22:8) tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae
sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni (22:9)
ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
(22:10) et egressi servi eius in vias congregaverunt
omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium (22:11) intravit autem rex ut videret discumbentes
et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali (22:12)
et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille
obmutuit (22:13) tunc dixit rex
ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor
dentium (22:14) multi autem sunt vocati pauci vero
electi (22:15) tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt
ut caperent eum in sermone (22:16) et mittunt ei
discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non
est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum (22:17)
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
(22:18) cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid
me temptatis hypocritae (22:19) ostendite mihi
nomisma census at illi obtulerunt ei denarium (22:20)
et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio (22:21) dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite
ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo (22:22)
et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt (22:23) in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui
dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum (22:24)
dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat
frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo (22:25)
erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens
semen reliquit uxorem suam fratri suo (22:26)
similiter secundus et tertius usque ad septimum (22:27) novissime autem omnium et mulier defuncta
est (22:28) in resurrectione ergo cuius erit de septem
uxor omnes enim habuerunt eam (22:29) respondens autem
Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei (22:30)
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in
caelo (22:31) de resurrectione autem mortuorum non
legistis quod dictum est a Deo dicente vobis (22:32)
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed
viventium (22:33) et audientes
turbae mirabantur in doctrina eius (22:34)
Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in
unum (22:35) et interrogavit eum unus ex eis legis doctor
temptans eum (22:36) magister quod est
mandatum magnum in lege (22:37) ait illi Iesus
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
(22:38) hoc est maximum et primum
mandatum (22:39) secundum autem
simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum (22:40)
in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae (22:41) congregatis autem Pharisaeis interrogavit
eos Iesus (22:42) dicens quid vobis
videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David (22:43)
ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
(22:44) dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (22:45)
si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est (22:46) et nemo poterat respondere ei verbum neque
ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
Chapter 23
(23:1) tunc Iesus locutus est ad turbas et
discipulos suos (23:2) dicens super
cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei (23:3)
omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum
nolite facere dicunt enim et non faciunt (23:4)
alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito
autem suo nolunt ea movere (23:5) omnia vero opera
sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
(23:6) amant autem primos recubitus in cenis et
primas cathedras in synagogis (23:7) et salutationes in
foro et vocari ab hominibus rabbi (23:8) vos autem nolite
vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis (23:9) et patrem nolite vocare vobis super terram
unus enim est Pater vester qui in caelis est (23:10)
nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
(23:11) qui maior est vestrum erit minister
vester (23:12) qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui
se humiliaverit exaltabitur (23:13) vae autem vobis
scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec
introeuntes sinitis intrare (23:14) (23:15)
vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis
unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos (23:16) vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque
iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet (23:17) stulti et caeci quid enim maius est aurum an
templum quod sanctificat aurum (23:18) et quicumque
iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
(23:19) caeci quid enim maius est donum an altare
quod sanctificat donum (23:20) qui ergo iurat in
altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt (23:21)
et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
(23:22) et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et
in eo qui sedet super eum (23:23) vae vobis scribae
et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis
iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere (23:24) duces caeci excolantes culicem camelum autem
gluttientes (23:25) vae vobis scribae
et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina
et inmunditia (23:26) Pharisaee caece
munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
(23:27) vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus
mortuorum et omni spurcitia (23:28) sic et vos a foris
quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (23:29) vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae
quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum (23:30)
et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in
sanguine prophetarum (23:31) itaque testimonio
estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt (23:32)
et vos implete mensuram patrum vestrorum (23:33)
serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae
(23:34) ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et
sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et
persequemini de civitate in civitatem (23:35)
ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel
iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
(23:36) amen dico vobis venient haec omnia super
generationem istam (23:37) Hierusalem
Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos
quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti (23:38)
ecce relinquitur vobis domus vestra deserta (23:39)
dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine
Domini
Chapter 24
(24:1) et egressus Iesus de templo ibat et
accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi (24:2)
ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur
hic lapis super lapidem qui non destruatur (24:3)
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes
dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi (24:4) et respondens Iesus dixit eis videte ne quis
vos seducat (24:5) multi enim venient
in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent (24:6)
audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim
haec fieri sed nondum est finis (24:7) consurget enim gens
in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
(24:8) haec autem omnia initia sunt
dolorum (24:9) tunc tradent vos in tribulationem et occident
vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (24:10)
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt
invicem (24:11) et multi pseudoprophetae surgent et seducent
multos (24:12) et quoniam abundabit iniquitas refrigescet
caritas multorum (24:13) qui autem
permanserit usque in finem hic salvus erit (24:14)
et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus
gentibus et tunc veniet consummatio (24:15)
cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta
stantem in loco sancto qui legit intellegat (24:16)
tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes (24:17)
et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua (24:18) et qui in agro non revertatur tollere
tunicam suam (24:19) vae autem
praegnatibus et nutrientibus in illis diebus (24:20)
orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato (24:21) erit enim tunc tribulatio magna qualis non
fuit ab initio mundi usque modo neque fiet (24:22)
et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos
breviabuntur dies illi (24:23) tunc si quis vobis
dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere (24:24)
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita
ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi (24:25)
ecce praedixi vobis (24:26)
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite
credere (24:27) sicut enim fulgur exit ab oriente et paret
usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis (24:28)
ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae (24:29) statim autem post tribulationem dierum
illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum
commovebuntur (24:30) et tunc parebit
signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in
nubibus caeli cum virtute multa et maiestate (24:31)
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor
ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum (24:32)
ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata
scitis quia prope est aestas (24:33) ita et vos cum
videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis (24:34)
amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec
fiant (24:35) caelum et terra transibunt verba vero mea
non praeteribunt (24:36) de die autem illa
et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus (24:37)
sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis
(24:38) sicut enim erant in diebus ante diluvium
comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam
Noe (24:39) et non cognoverunt donec venit diluvium et
tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis (24:40)
tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur (24:41) duae molentes in mola una adsumetur et una
relinquetur (24:42) vigilate ergo quia
nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (24:43)
illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset
vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (24:44)
ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus
est (24:45) quis putas est fidelis servus et prudens
quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore (24:46) beatus ille servus quem cum venerit dominus
eius invenerit sic facientem (24:47) amen dico vobis
quoniam super omnia bona sua constituet eum (24:48)
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus
venire (24:49) et coeperit percutere conservos suos
manducet autem et bibat cum ebriis (24:50)
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat
(24:51) et dividet eum partemque eius ponet cum
hypocritis illic erit fletus et stridor dentium
Chapter 25
(25:1) tunc simile erit regnum caelorum decem
virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae (25:2) quinque autem ex eis erant fatuae et quinque
prudentes (25:3) sed quinque fatuae
acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum (25:4)
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
(25:5) moram autem faciente sponso dormitaverunt
omnes et dormierunt (25:6) media autem nocte
clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei (25:7)
tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
(25:8) fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis
de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur (25:9)
responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad
vendentes et emite vobis (25:10) dum autem irent
emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
(25:11) novissime veniunt et reliquae virgines
dicentes domine domine aperi nobis (25:12)
at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos (25:13) vigilate itaque quia nescitis diem neque
horam (25:14) sicut enim homo proficiscens vocavit servos
suos et tradidit illis bona sua (25:15) et uni dedit
quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est
statim (25:16) abiit autem qui quinque talenta acceperat et
operatus est in eis et lucratus est alia quinque (25:17)
similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo (25:18) qui autem unum acceperat abiens fodit in
terra et abscondit pecuniam domini sui (25:19)
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum
eis (25:20) et accedens qui quinque talenta acceperat
obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus
sum (25:21) ait illi dominus eius euge bone serve et
fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
(25:22) accessit autem et qui duo talenta acceperat
et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum (25:23)
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis
supra multa te constituam intra in gaudium domini tui (25:24)
accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es
metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti (25:25)
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum
est (25:26) respondens autem dominus eius dixit ei serve
male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi (25:27) oportuit ergo te mittere pecuniam meam
nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura (25:28)
tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
(25:29) omni enim habenti dabitur et abundabit ei
autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo (25:30)
et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor
dentium (25:31) cum autem venerit Filius hominis in
maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae (25:32) et congregabuntur ante eum omnes gentes et
separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis (25:33)
et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
(25:34) tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt
venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (25:35) esurivi enim et dedistis mihi manducare
sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me (25:36)
nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad
me (25:37) tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine
quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum (25:38) quando autem te vidimus hospitem et
colleximus te aut nudum et cooperuimus (25:39)
aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
(25:40) et respondens rex dicet illis amen dico
vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis (25:41) tunc dicet et his qui a sinistris erunt
discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius (25:42) esurivi enim et non dedistis mihi manducare
sitivi et non dedistis mihi potum (25:43) hospes eram et non
collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
(25:44) tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine
quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non
ministravimus tibi (25:45) tunc respondebit
illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
(25:46) et ibunt hii in supplicium aeternum iusti
autem in vitam aeternam
Chapter 26
(26:1) et factum est cum consummasset Iesus sermones
hos omnes dixit discipulis suis (26:2) scitis quia post
biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (26:3)
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis
sacerdotum qui dicebatur Caiaphas (26:4) et consilium
fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent (26:5)
dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
(26:6) cum autem esset Iesus in Bethania in domo
Simonis leprosi (26:7) accessit ad eum
mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis
(26:8) videntes autem discipuli indignati sunt
dicentes ut quid perditio haec (26:9) potuit enim istud
venundari multo et dari pauperibus (26:10)
sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in
me (26:11) nam semper pauperes habetis vobiscum me
autem non semper habetis (26:12) mittens enim haec
unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit (26:13)
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et
quod haec fecit in memoriam eius (26:14) tunc abiit unus de
duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum (26:15)
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei
triginta argenteos (26:16) et exinde
quaerebat oportunitatem ut eum traderet (26:17)
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi
comedere pascha (26:18) at Iesus dixit ite
in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis
meis (26:19) et fecerunt discipuli sicut constituit illis
Iesus et paraverunt pascha (26:20) vespere autem
facto discumbebat cum duodecim discipulis (26:21)
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus
est (26:22) et contristati valde coeperunt singuli
dicere numquid ego sum Domine (26:23) at ipse respondens
ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet (26:24)
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem
Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (26:25)
respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu
dixisti (26:26) cenantibus autem eis accepit Iesus panem et
benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum
(26:27) et accipiens calicem gratias egit et dedit
illis dicens bibite ex hoc omnes (26:28) hic est enim
sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum (26:29) dico autem vobis non bibam amodo de hoc
genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei
(26:30) et hymno dicto exierunt in montem
Oliveti (26:31) tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum
patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis
(26:32) postquam autem resurrexero praecedam vos in
Galilaeam (26:33) respondens autem
Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor (26:34) ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac
nocte antequam gallus cantet ter me negabis (26:35)
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes
discipuli dixerunt (26:36) tunc venit Iesus
cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et
orem (26:37) et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei
coepit contristari et maestus esse (26:38)
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
mecum (26:39) et progressus pusillum procidit in faciem
suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed
sicut tu (26:40) et venit ad
discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
(26:41) vigilate et orate ut non intretis in
temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma (26:42)
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi
bibam illum fiat voluntas tua (26:43) et venit iterum et
invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati (26:44)
et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens
(26:45) tunc venit ad discipulos suos et dicit illis
dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus
peccatorum (26:46) surgite eamus ecce
adpropinquavit qui me tradit (26:47) adhuc ipso
loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus
sacerdotum et senioribus populi (26:48) qui autem tradidit
eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum (26:49) et confestim accedens ad Iesum dixit have
rabbi et osculatus est eum (26:50) dixitque illi
Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum
(26:51) et ecce unus ex his qui erant cum Iesu
extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam
eius (26:52) tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in
locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt (26:53)
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim
legiones angelorum (26:54) quomodo ergo
implebuntur scripturae quia sic oportet fieri (26:55)
in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus
conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis (26:56) hoc autem totum factum est ut implerentur
scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt (26:57)
at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et
seniores convenerant (26:58) Petrus autem
sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut
videret finem (26:59) principes autem
sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
(26:60) et non invenerunt cum multi falsi testes
accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes (26:61)
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare
illud (26:62) et surgens princeps sacerdotum ait illi
nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur (26:63)
Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas
nobis si tu es Christus Filius Dei (26:64)
dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis
sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli (26:65)
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus
testibus ecce nunc audistis blasphemiam (26:66)
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis
(26:67) tunc expuerunt in faciem eius et colaphis
eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt (26:68)
dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit
(26:69) Petrus vero sedebat foris in atrio et
accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras (26:70)
at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis (26:71) exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et
ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno (26:72)
et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem (26:73) et post pusillum accesserunt qui stabant et
dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit (26:74) tunc coepit detestari et iurare quia non
novisset hominem et continuo gallus cantavit (26:75)
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me
negabis et egressus foras ploravit amare
Chapter 27
(27:1) mane autem facto consilium inierunt omnes
principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent (27:2) et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt
Pontio Pilato praesidi (27:3) tunc videns Iudas
qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et
senioribus (27:4) dicens peccavi
tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris (27:5)
et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
(27:6) principes autem sacerdotum acceptis argenteis
dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est (27:7)
consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam
peregrinorum (27:8) propter hoc vocatus
est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem (27:9)
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt
triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel (27:10) et dederunt eos in agrum figuli sicut
constituit mihi Dominus (27:11) Iesus autem stetit
ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
(27:12) et cum accusaretur a principibus sacerdotum
et senioribus nihil respondit (27:13) tunc dicit illi
Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia (27:14)
et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
(27:15) per diem autem sollemnem consueverat praeses
dimittere populo unum vinctum quem voluissent (27:16)
habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas (27:17) congregatis ergo illis dixit Pilatus quem
vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus (27:18)
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum (27:19) sedente autem illo pro tribunali misit ad
illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter
eum (27:20) princeps autem sacerdotum et seniores
persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent (27:21)
respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi
dixerunt Barabban (27:22) dicit illis
Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus (27:23)
dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis
clamabant dicentes crucifigatur (27:24) videns autem
Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens
ego sum a sanguine iusti huius vos videritis (27:25)
et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios
nostros (27:26) tunc dimisit illis Barabban Iesum autem
flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur (27:27)
tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum
universam cohortem (27:28) et exuentes eum
clamydem coccineam circumdederunt ei (27:29)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera
eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum (27:30)
et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
(27:31) et postquam inluserunt ei exuerunt eum
clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent (27:32) exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum
nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius (27:33)
et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
(27:34) et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum
et cum gustasset noluit bibere (27:35) postquam autem
crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes (27:36)
et sedentes servabant eum (27:37)
et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex
Iudaeorum (27:38) tunc crucifixi
sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris (27:39)
praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua (27:40) et dicentes qui destruit templum et in
triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce (27:41) similiter et principes sacerdotum inludentes
cum scribis et senioribus dicentes (27:42)
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat
nunc de cruce et credemus ei (27:43) confidet in Deo
liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum (27:44)
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
(27:45) a sexta autem hora tenebrae factae sunt
super universam terram usque ad horam nonam (27:46)
et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc
est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (27:47)
quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
(27:48) et continuo currens unus ex eis acceptam
spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere (27:49)
ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
(27:50) Iesus autem iterum clamans voce magna emisit
spiritum (27:51) et ecce velum
templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae
sunt (27:52) et monumenta aperta sunt et multa corpora
sanctorum qui dormierant surrexerunt (27:53)
et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et
apparuerunt multis (27:54) centurio autem et
qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei
Filius erat iste (27:55) erant autem ibi
mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei (27:56) inter quas erat Maria Magdalene et Maria
Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei (27:57)
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et
ipse discipulus erat Iesu (27:58) hic accessit ad
Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus (27:59)
et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda (27:60) et posuit illud in monumento suo novo quod
exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit (27:61) erat autem ibi Maria Magdalene et altera
Maria sedentes contra sepulchrum (27:62) altera autem die
quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum (27:63) dicentes domine recordati sumus quia
seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam (27:64)
iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius
et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
(27:65) ait illis Pilatus habetis custodiam ite
custodite sicut scitis (27:66) illi autem
abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
Chapter 28
(28:1) vespere autem sabbati quae lucescit in primam
sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum (28:2)
et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et
accedens revolvit lapidem et sedebat super eum (28:3)
erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
(28:4) prae timore autem eius exterriti sunt
custodes et facti sunt velut mortui (28:5)
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui
crucifixus est quaeritis (28:6) non est hic
surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus (28:7) et cito euntes dicite discipulis eius quia
surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis (28:8) et exierunt cito de monumento cum timore et
magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius (28:9)
et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes
eius et adoraverunt eum (28:10) tunc ait illis
Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
(28:11) quae cum abissent ecce quidam de custodibus
venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant
(28:12) et congregati cum senioribus consilio
accepto pecuniam copiosam dederunt militibus (28:13)
dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis
dormientibus (28:14) et si hoc auditum
fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus (28:15)
at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud
apud Iudaeos usque in hodiernum diem (28:16)
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis
Iesus (28:17) et videntes eum adoraverunt quidam autem
dubitaverunt (28:18) et accedens Iesus
locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra (28:19) euntes ergo docete omnes gentes baptizantes
eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (28:20)
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus
diebus usque ad consummationem saeculi
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM MATTHEUM
[End of The Book of Matthew]