The Book of Mark
INCIPIT SECUNDUM MARCUM
Chapter 1
(1:1) initium evangelii Iesu Christi Filii
Dei (1:2) sicut scriptum est in Esaia propheta ecce
mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam (1:3) vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius (1:4) fuit Iohannes in deserto baptizans et
praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum (1:5) et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo
in Iordane flumine confitentes peccata sua (1:6) et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel
silvestre edebat (1:7) et praedicabat
dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum
eius (1:8) ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit
vos Spiritu Sancto (1:9) et factum est in
diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
(1:10) et statim ascendens de aqua vidit apertos
caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso (1:11)
et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
(1:12) et statim Spiritus expellit eum in
desertum (1:13) et erat in deserto quadraginta diebus et
quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
(1:14) postquam autem traditus est Iohannes venit
Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei (1:15) et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite
evangelio (1:16) et praeteriens secus mare Galilaeae vidit
Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores (1:17) et dixit eis Iesus venite post me et faciam
vos fieri piscatores hominum (1:18) et protinus
relictis retibus secuti sunt eum (1:19) et progressus inde
pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
(1:20) et statim vocavit illos et relicto patre suo
Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum (1:21) et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
(1:22) et stupebant super doctrina eius erat enim
docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae (1:23) et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit (1:24) dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene
venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei (1:25) et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine (1:26) et discerpens eum spiritus inmundus et
exclamans voce magna exivit ab eo (1:27) et mirati sunt
omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et
spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei (1:28) et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae (1:29) et protinus egredientes de synagoga venerunt
in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne (1:30) decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
(1:31) et accedens elevavit eam adprehensa manu eius
et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis (1:32) vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia
habentes (1:33) et erat omnis civitas congregata ad
ianuam (1:34) et curavit multos qui vexabantur variis
languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
(1:35) et diluculo valde surgens egressus abiit in
desertum locum ibique orabat (1:36) et persecutus est
eum Simon et qui cum illo erant (1:37) et cum invenissent
eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te (1:38) et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim
veni (1:39) et erat praedicans in synagogis eorum et omni
Galilaea et daemonia eiciens (1:40) et venit ad eum
leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare (1:41)
Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo
mundare (1:42) et cum dixisset statim discessit ab eo lepra
et mundatus est (1:43) et comminatus ei
statim eiecit illum (1:44) et dicit ei vide
nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in
testimonium illis (1:45) at ille egressus
coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in
desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
Chapter 2
(2:1) et iterum intravit Capharnaum post
dies (2:2) et auditum est quod in domo esset et
convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum (2:3) et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a
quattuor portabatur (2:4) et cum non possent
offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo
paralyticus iacebat (2:5) cum vidisset autem
Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata (2:6) erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
(2:7) quid hic sic loquitur blasphemat quis potest
dimittere peccata nisi solus Deus (2:8) quo statim cognito
Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus
vestris (2:9) quid est facilius dicere paralytico
dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula (2:10) ut autem sciatis quia potestatem habet Filius
hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico (2:11) tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam (2:12) et statim ille surrexit et sublato grabatto
abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic
vidimus (2:13) et egressus est rursus ad mare omnisque turba
veniebat ad eum et docebat eos (2:14) et cum praeteriret
vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
(2:15) et factum est cum accumberet in domo illius
multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et
sequebantur eum (2:16) et scribae et
Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum
publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester (2:17) hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni
vocare iustos sed peccatores (2:18) et erant discipuli
Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant
tui autem discipuli non ieiunant (2:19) et ait illis Iesus
numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum
non possunt ieiunare (2:20) venient autem dies
cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die (2:21) nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri
et maior scissura fit (2:22) et nemo mittit
vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed
vinum novum in utres novos mitti debet (2:23) et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et
vellere spicas (2:24) Pharisaei autem
dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet (2:25) et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et
qui cum eo erant (2:26) quomodo introiit in
domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi
sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant (2:27) et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
(2:28) itaque dominus est Filius hominis etiam
sabbati
Chapter 3
(3:1) et introivit iterum synagogam et erat ibi homo
habens manum aridam (3:2) et observabant eum
si sabbatis curaret ut accusarent illum (3:3) et ait homini habenti manum aridam surge in medium (3:4) et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi
tacebant (3:5) et circumspiciens eos cum ira contristatus
super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus
illi (3:6) exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis
consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent (3:7) et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est
eum (3:8) et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans
Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
(3:9) et dixit discipulis suis ut navicula sibi
deserviret propter turbam ne conprimerent eum (3:10) multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant
plagas (3:11) et spiritus inmundi cum illum videbant
procidebant ei et clamabant dicentes (3:12) tu es Filius Dei et
vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum (3:13) et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
(3:14) et fecit ut essent duodecim cum illo et ut
mitteret eos praedicare (3:15) et dedit illis
potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia (3:16) et inposuit Simoni nomen Petrus (3:17) et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii
tonitrui (3:18) et Andream et Philippum et Bartholomeum et
Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum (3:19)
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum (3:20) et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem
manducare (3:21) et cum audissent sui exierunt tenere eum
dicebant enim quoniam in furorem versus est (3:22) et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe
daemonum eicit daemonia (3:23) et convocatis eis
in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere (3:24) et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud (3:25) et si domus super semet ipsam dispertiatur
non poterit domus illa stare (3:26) et si Satanas
consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet (3:27) nemo potest vasa fortis ingressus in domum
diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet (3:28) amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus
blasphemaverint (3:29) qui autem
blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni
delicti (3:30) quoniam dicebant spiritum inmundum
habet (3:31) et veniunt mater eius et fratres et foris
stantes miserunt ad eum vocantes eum (3:32) et sedebat circa
eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te (3:33) et respondens eis ait quae est mater mea et
fratres mei (3:34) et circumspiciens
eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei (3:35)
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater
est
Chapter 4
(4:1) et iterum coepit docere ad mare et congregata
est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram
erat (4:2) et docebat eos in parabolis multa et dicebat
illis in doctrina sua (4:3) audite ecce exiit
seminans ad seminandum (4:4) et dum seminat aliud
cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud (4:5) aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non
habebat altitudinem terrae (4:6) et quando exortus
est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit (4:7) et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non
dedit (4:8) et aliud cecidit in terram bonam et dabat
fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
(4:9) et dicebat qui habet aures audiendi
audiat (4:10) et cum esset singularis interrogaverunt eum
hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas (4:11) et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia
fiunt (4:12) ut videntes videant et non videant et
audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
(4:13) et ait illis nescitis parabolam hanc et
quomodo omnes parabolas cognoscetis (4:14) qui seminat verbum
seminat (4:15) hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur
verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda
eorum (4:16) et hii sunt similiter qui super petrosa
seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud (4:17)
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et
persecutione propter verbum confestim scandalizantur (4:18) et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt (4:19) et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et
circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
(4:20) et hii sunt qui super terram bonam seminati
sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum
centum (4:21) et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub
modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur (4:22) non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam
veniat (4:23) si quis habet aures audiendi
audiat (4:24) et dicebat illis videte quid audiatis in qua
mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis (4:25) qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
(4:26) et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si
homo iaciat sementem in terram (4:27) et dormiat et
exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille (4:28)
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in
spica (4:29) et cum se produxerit fructus statim mittit
falcem quoniam adest messis (4:30) et dicebat cui
adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud (4:31) sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in
terra (4:32) et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius
omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
(4:33) et talibus multis parabolis loquebatur eis
verbum prout poterant audire (4:34) sine parabola autem
non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia (4:35) et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra (4:36) et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut
erat in navi et aliae naves erant cum illo (4:37) et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur
navis (4:38) et erat ipse in puppi supra cervical dormiens
et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus (4:39)
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et
facta est tranquillitas magna (4:40) et ait illis quid
timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste
quia et ventus et mare oboediunt ei
Chapter 5
(5:1) et venerunt trans fretum maris in regionem
Gerasenorum (5:2) et exeunti ei de
navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo (5:3) qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat
ligare (5:4) quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus
disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare (5:5) et semper nocte ac die in monumentis et in
montibus erat clamans et concidens se lapidibus (5:6) videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum (5:7) et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me
torqueas (5:8) dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab
homine (5:9) et interrogabat eum quod tibi nomen est et
dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus (5:10) et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem (5:11) erat autem ibi circa montem grex porcorum
magnus pascens (5:12) et deprecabantur
eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus (5:13) et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu
grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare (5:14)
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi
sunt videre quid esset facti (5:15) et veniunt ad Iesum
et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
(5:16) et narraverunt illis qui viderant qualiter
factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis (5:17) et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum (5:18)
cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset
cum illo (5:19) et non admisit eum sed ait illi vade in domum
tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui (5:20) et abiit et coepit praedicare in Decapoli
quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur (5:21) et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat
circa mare (5:22) et venit quidam de archisynagogis nomine
Iairus et videns eum procidit ad pedes eius (5:23) et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam
ut salva sit et vivat (5:24) et abiit cum illo
et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum (5:25) et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim (5:26)
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam
profecerat sed magis deterius habebat (5:27) cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius (5:28) dicebat enim quia si vel vestimentum eius
tetigero salva ero (5:29) et confestim
siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga (5:30) et statim Iesus cognoscens in semet ipso
virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea (5:31) et dicebant ei discipuli sui vides turbam
conprimentem te et dicis quis me tetigit (5:32) et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat (5:33) mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit
ei omnem veritatem (5:34) ille autem dixit ei
filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua (5:35)
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid
ultra vexas magistrum (5:36) Iesus autem verbo
quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede (5:37)
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem
Iacobi (5:38) et veniunt in domum archisynagogi et videt
tumultum et flentes et heiulantes multum (5:39) et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
(5:40) et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus
adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
(5:41) et tenens manum puellae ait illi talitha cumi
quod est interpretatum puella tibi dico surge (5:42) et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore
maximo (5:43) et praecepit illis vehementer ut nemo id
sciret et dixit dari illi manducare
Chapter 6
(6:1) et egressus inde abiit in patriam suam et
sequebantur illum discipuli sui (6:2) et facto sabbato
coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et
quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
(6:3) nonne iste est faber filius Mariae frater
Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in
illo (6:4) et dicebat eis Iesus quia non est propheta
sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua (6:5) et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus
curavit (6:6) et mirabatur propter incredulitatem
eorum (6:7) et circumibat castella in circuitu docens et
convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
(6:8) et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi
virgam tantum non peram non panem neque in zona aes (6:9) sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis (6:10)
et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis
inde (6:11) et quicumque non receperint vos nec audierint
vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis (6:12) et exeuntes praedicabant ut paenitentiam
agerent (6:13) et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo
multos aegrotos et sanabant (6:14) et audivit Herodes
rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea
inoperantur virtutes in illo (6:15) alii autem dicebant
quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis (6:16) quo audito Herodes ait quem ego decollavi
Iohannem hic a mortuis resurrexit (6:17) ipse enim Herodes
misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat
eam (6:18) dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi
habere uxorem fratris tui (6:19) Herodias autem
insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat (6:20) Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo
multa faciebat et libenter eum audiebat (6:21) et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et
primis Galilaeae (6:22) cumque introisset
filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me
quod vis et dabo tibi (6:23) et iuravit illi
quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei (6:24) quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
(6:25) cumque introisset statim cum festinatione ad
regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae (6:26) et contristatus rex propter iusiurandum et
propter simul recumbentes noluit eam contristare (6:27) sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in
carcere (6:28) et adtulit caput eius in disco et dedit illud
puellae et puella dedit matri suae (6:29) quo audito
discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento (6:30) et convenientes apostoli ad Iesum
renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant (6:31) et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et
rediebant multi et nec manducandi spatium habebant (6:32) et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum (6:33)
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus
concurrerunt illuc et praevenerunt eos (6:34) et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes
pastorem et coepit docere illos multa (6:35) et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam
hora praeterivit (6:36) dimitte illos ut
euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent (6:37)
et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis
ducentis panes et dabimus eis manducare (6:38) et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos
pisces (6:39) et praecepit illis ut accumbere facerent
omnes secundum contubernia super viride faenum (6:40) et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos (6:41) et acceptis quinque panibus et duobus
piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos
pisces divisit omnibus (6:42) et manducaverunt
omnes et saturati sunt (6:43) et sustulerunt
reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus (6:44) erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum (6:45) et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam
dum ipse dimitteret populum (6:46) et cum dimisisset
eos abiit in montem orare (6:47) et cum sero esset
erat navis in medio mari et ipse solus in terra (6:48) et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam
noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos (6:49) at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et
exclamaverunt (6:50) omnes enim eum
viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite
timere (6:51) et ascendit ad illos in navem et cessavit
ventus et plus magis intra se stupebant (6:52) non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum (6:53) et cum transfretassent pervenerunt in terram
Gennesareth et adplicuerunt (6:54) cumque egressi
essent de navi continuo cognoverunt eum (6:55) et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant
circumferre ubi audiebant eum esse (6:56) et quocumque
introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel
fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
Chapter 7
(7:1) et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de
scribis venientes ab Hierosolymis (7:2) et cum vidissent
quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
(7:3) Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro
lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum (7:4) et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare
baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum (7:5) et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem
seniorum sed communibus manibus manducant panem (7:6) at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est
populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me (7:7) in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum (7:8) relinquentes enim mandatum Dei tenetis
traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
(7:9) et dicebat illis bene irritum facitis
praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis (7:10) Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte
moriatur (7:11) vos autem dicitis si dixerit homo patri aut
matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit (7:12) et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri (7:13) rescindentes verbum Dei per traditionem
vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis (7:14) et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite (7:15) nihil est extra hominem introiens in eum quod
possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
(7:16) si quis habet aures audiendi
audiat (7:17) et cum introisset in domum a turba
interrogabant eum discipuli eius parabolam (7:18) et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in
hominem non potest eum communicare (7:19) quia non introit in
cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas (7:20) dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem (7:21) ab intus enim de corde hominum cogitationes
malae procedunt adulteria fornicationes homicidia (7:22) furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia
stultitia (7:23) omnia haec mala ab intus procedunt et
communicant hominem (7:24) et inde surgens
abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
(7:25) mulier enim statim ut audivit de eo cuius
habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius (7:26)
erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret
de filia eius (7:27) qui dixit illi sine
prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (7:28) at illa respondit et dicit ei utique Domine
nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum (7:29) et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua (7:30) et cum abisset domum suam invenit puellam
iacentem supra lectum et daemonium exisse (7:31) et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines
Decapoleos (7:32) et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur
eum ut inponat illi manum (7:33) et adprehendens eum
de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius (7:34) et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi
eppheta quod est adaperire (7:35) et statim apertae
sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte (7:36) et praecepit illis ne cui dicerent quanto
autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant (7:37) et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos
loqui
Chapter 8
(8:1) in illis diebus iterum cum turba multa esset
nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis (8:2) misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
(8:3) et si dimisero eos ieiunos in domum suam
deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt (8:4) et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in
solitudine (8:5) et interrogavit eos quot panes habetis qui
dixerunt septem (8:6) et praecepit turbae
discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent
et adposuerunt turbae (8:7) et habebant
pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi (8:8) et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem
sportas (8:9) erant autem qui manducaverunt quasi quattuor
milia et dimisit eos (8:10) et statim ascendens
navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha (8:11) et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo
temptantes eum (8:12) et ingemescens
spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti
signum (8:13) et dimittens eos ascendens iterum abiit trans
fretum (8:14) et obliti sunt sumere panes et nisi unum
panem non habebant secum in navi (8:15) et praecipiebat eis
dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis (8:16) et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus (8:17) quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis
quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
(8:18) oculos habentes non videtis et aures habentes
non auditis nec recordamini (8:19) quando quinque
panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
(8:20) quando et septem panes in quattuor milia quot
sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem (8:21) et dicebat eis quomodo nondum intellegitis (8:22) et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
(8:23) et adprehendens manum caeci eduxit eum extra
vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
(8:24) et aspiciens ait video homines velut arbores
ambulantes (8:25) deinde iterum inposuit manus super oculos
eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia (8:26)
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris
nemini dixeris (8:27) et egressus est
Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem
me dicunt esse homines (8:28) qui responderunt
illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis (8:29) tunc dicit illis vos vero quem me dicitis
esse respondens Petrus ait ei tu es Christus (8:30) et comminatus est eis ne cui dicerent de illo (8:31) et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a
summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere (8:32)
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare
eum (8:33) qui conversus et videns discipulos suos
comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt
hominum (8:34) et convocata turba cum discipulis suis dixit
eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
(8:35) qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
(8:36) quid enim proderit homini si lucretur mundum
totum et detrimentum faciat animae suae (8:37) aut quid dabit homo commutationem pro anima sua (8:38) qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius
hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis (8:39) et dicebat illis amen dico vobis quia sunt
quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
Chapter 9
(9:1) et post dies sex adsumit Iesus Petrum et
Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram
ipsis (9:2) et vestimenta eius facta sunt splendentia
candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere (9:3) et apparuit illis Helias cum Mose et erant
loquentes cum Iesu (9:4) et respondens Petrus
ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae
unum (9:5) non enim sciebat quid diceret erant enim
timore exterriti (9:6) et facta est nubes
obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
(9:7) et statim circumspicientes neminem amplius
viderunt nisi Iesum tantum secum (9:8) et descendentibus
illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis
resurrexerit (9:9) et verbum
continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit (9:10) et interrogabant eum dicentes quid ergo
dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum (9:11) qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in
Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur (9:12) sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de
eo (9:13) et veniens ad discipulos suos vidit turbam
magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis (9:14) et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
(9:15) et interrogavit eos quid inter vos
conquiritis (9:16) et respondens unus
de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum (9:17) qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum
et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non
potuerunt (9:18) qui respondens eis dicit o generatio
incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me (9:19)
et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in
terram volutabatur spumans (9:20) et interrogavit
patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia (9:21) et frequenter eum et in ignem et in aquas
misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri (9:22)
Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
(9:23) et continuo exclamans pater pueri cum
lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam (9:24) et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et
mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum (9:25) et clamans et multum discerpens eum exiit ab
eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est (9:26)
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit (9:27) et cum introisset in domum discipuli eius
secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum (9:28) et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
(9:29) et inde profecti praetergrediebantur
Galilaeam nec volebat quemquam scire (9:30) docebat autem
discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus
tertia die resurget (9:31) at illi ignorabant
verbum et timebant eum interrogare (9:32) et venerunt
Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis (9:33) at illi tacebant siquidem inter se in via
disputaverant quis esset illorum maior (9:34) et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et
omnium minister (9:35) et accipiens puerum
statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis (9:36) quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit
non me suscipit sed eum qui me misit (9:37) respondit illi
Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus
eum (9:38) Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est
enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me (9:39) qui enim non est adversum vos pro vobis
est (9:40) quisquis enim potum dederit vobis calicem
aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam (9:41) et quisquis scandalizaverit unum ex his
pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare
mitteretur (9:42) et si scandalizaverit te manus tua abscide
illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem
inextinguibilem (9:43) ubi vermis eorum
non moritur et ignis non extinguitur (9:44) et si pes tuus te
scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in
gehennam ignis inextinguibilis (9:45) ubi vermis eorum
non moritur et ignis non extinguitur (9:46) quod si oculus tuus
scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in
gehennam ignis (9:47) ubi vermis eorum
non moritur et ignis non extinguitur (9:48) omnis enim igne
sallietur et omnis victima sallietur (9:49) bonum est sal quod
si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
Chapter 10
(10:1) et inde exsurgens venit in fines Iudaeae
ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
(10:2) et accedentes Pharisaei interrogabant eum si
licet viro uxorem dimittere temptantes eum (10:3) at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses (10:4)
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
(10:5) quibus respondens Iesus ait ad duritiam
cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud (10:6) ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus (10:7) propter hoc relinquet homo patrem suum et
matrem et adherebit ad uxorem suam (10:8) et erunt duo in
carne una itaque iam non sunt duo sed una caro (10:9) quod ergo Deus iunxit homo non separet (10:10) et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum (10:11) et dicit illis quicumque dimiserit uxorem
suam et aliam duxerit adulterium committit super eam (10:12) et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur (10:13) et offerebant illi parvulos ut tangeret
illos discipuli autem comminabantur offerentibus (10:14) quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne
prohibueritis eos talium est enim regnum Dei (10:15) amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in
illud (10:16) et conplexans eos et inponens manus super
illos benedicebat eos (10:17) et cum egressus
esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam
percipiam (10:18) Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum
nemo bonus nisi unus Deus (10:19) praecepta nosti ne
adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et
matrem (10:20) et ille respondens ait illi magister omnia
haec conservavi a iuventute mea (10:21) Iesus autem
intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in caelo et veni sequere me (10:22) qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
(10:23) et circumspiciens Iesus ait discipulis suis
quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt (10:24) discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam
difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire (10:25) facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
(10:26) qui magis admirabantur dicentes ad semet
ipsos et quis potest salvus fieri (10:27) et intuens illos
Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
(10:28) coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus
omnia et secuti sumus te (10:29) respondens Iesus
ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios
aut agros propter me et propter evangelium (10:30) qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et
filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam (10:31) multi autem erunt primi novissimi et
novissimi primi (10:32) erant autem in via
ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum
duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura (10:33) quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis
et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus (10:34) et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die
resurget (10:35) et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes
filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis (10:36) at ille dixit eis quid vultis ut faciam
vobis (10:37) et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram
tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua (10:38) Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo
ego baptizor baptizari (10:39) at illi dixerunt
ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor
baptizabimini (10:40) sedere autem ad
dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est (10:41) et audientes decem coeperunt indignari de
Iacobo et Iohanne (10:42) Iesus autem vocans
eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem
habent ipsorum (10:43) non ita est autem
in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister (10:44) et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus (10:45) nam et Filius hominis non venit ut
ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis (10:46) et veniunt Hierichum et proficiscente eo de
Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam
mendicans (10:47) qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est
coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei (10:48) et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere
mei (10:49) et stans Iesus praecepit illum vocari et
vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te (10:50) qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum (10:51) et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut
videam (10:52) Iesus autem ait illi vade fides tua te
salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
Chapter 11
(11:1) et cum adpropinquarent Hierosolymae et
Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis (11:2) et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum
ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite (11:3)
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo
illum dimittet huc (11:4) et abeuntes
invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum (11:5)
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes
pullum (11:6) qui dixerunt eis sicut praeceperat illis
Iesus et dimiserunt eis (11:7) et duxerunt pullum
ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo (11:8) multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et
sternebant in via (11:9) et qui praeibant et
qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini (11:10) benedictum quod venit regnum patris nostri
David osanna in excelsis (11:11) et introivit
Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum
duodecim (11:12) et alia die cum exirent a Bethania
esuriit (11:13) cumque vidisset a longe ficum habentem folia
venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus
ficorum (11:14) et respondens dixit ei iam non amplius in
aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius (11:15)
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes
in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit (11:16) et non sinebat ut quisquam vas transferret
per templum (11:17) et docebat dicens
eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam
speluncam latronum (11:18) quo audito
principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba
admirabatur super doctrina eius (11:19) et cum vespera
facta esset egrediebatur de civitate (11:20) et cum mane
transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus (11:21) et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit (11:22) et respondens Iesus ait illis habete fidem
Dei (11:23) amen dico vobis quicumque dixerit huic monti
tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet
ei (11:24) propterea dico vobis omnia quaecumque
orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis (11:25) et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in
caelis est dimittat vobis peccata vestra (11:26) quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata
vestra (11:27) et veniunt rursus Hierosolymam et cum
ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores (11:28) et dicunt illi in qua potestate haec facis
et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias (11:29) Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam
vobis in qua potestate haec faciam (11:30) baptismum Iohannis
de caelo erat an ex hominibus respondete mihi (11:31) at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis
ei (11:32) sed dicemus ex hominibus timebant populum
omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset (11:33) et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua
potestate haec faciam
Chapter 12
(12:1) et coepit illis in parabolis loqui vineam
pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre
profectus est (12:2) et misit ad
agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae (12:3) qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt
vacuum (12:4) et iterum misit ad illos alium servum et
illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt (12:5) et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero
occidentes (12:6) adhuc ergo unum habens filium carissimum et
illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum (12:7)
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit
hereditas (12:8) et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt
extra vineam (12:9) quid ergo faciet
dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis (12:10) nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput
anguli (12:11) a Domino factum est istud et est mirabile in
oculis nostris (12:12) et quaerebant eum
tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo
abierunt (12:13) et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et
Herodianis ut eum caperent in verbo (12:14) qui venientes
dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in
veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus (12:15)
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut
videam (12:16) at illi adtulerunt et ait illis cuius est
imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris (12:17) respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
et mirabantur super eo (12:18) et venerunt ad eum
Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes (12:19) magister Moses nobis scripsit ut si cuius
frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et
resuscitet semen fratri suo (12:20) septem ergo
fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine (12:21) et secundus accepit eam et mortuus est et
nec iste reliquit semen et tertius similiter (12:22) et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et
mulier (12:23) in resurrectione ergo cum resurrexerint
cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem (12:24) et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem
Dei (12:25) cum enim a mortuis resurrexerint neque
nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis (12:26) de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus
inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob (12:27) non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis (12:28) et accessit unus de scribis qui audierat
illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium
mandatum (12:29) Iesus autem respondit ei quia primum omnium
mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est (12:30) et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex
tota virtute tua hoc est primum mandatum (12:31) secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non
est (12:32) et ait illi scriba bene magister in veritate
dixisti quia unus est et non est alius praeter eum (12:33) et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et
diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
(12:34) Iesus autem videns quod sapienter
respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
(12:35) et respondens Iesus dicebat docens in templo
quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David (12:36) ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam
inimicos tuos scabillum pedum tuorum (12:37) ipse ergo David
dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit (12:38) et dicebat eis in doctrina sua cavete a
scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro (12:39) et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis
(12:40) qui devorant domos viduarum sub obtentu
prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium (12:41) et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et
multi divites iactabant multa (12:42) cum venisset autem
una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans (12:43) et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus
misit qui miserunt in gazofilacium (12:44) omnes enim ex eo
quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum
suum
Chapter 13
(13:1) et cum egrederetur de templo ait illi unus ex
discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae (13:2)
et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur
lapis super lapidem qui non destruatur (13:3) et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et
Iohannes et Andreas (13:4) dic nobis quando
ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari (13:5)
et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
(13:6) multi enim venient in nomine meo dicentes
quia ego sum et multos seducent (13:7) cum audieritis
autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
(13:8) exsurget autem gens super gentem et regnum
super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec (13:9) videte autem vosmet ipsos tradent enim vos
conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium
illis (13:10) et in omnes gentes primum oportet praedicari
evangelium (13:11) et cum duxerint vos tradentes nolite
praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos
loquentes sed Spiritus Sanctus (13:12) tradet autem
frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
(13:13) et eritis odio omnibus propter nomen meum
qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit (13:14) cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc
qui in Iudaea sunt fugiant in montes (13:15) et qui super
tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua (13:16)
et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
(13:17) vae autem praegnatibus et nutrientibus in
illis diebus (13:18) orate vero ut
hieme non fiant (13:19) erunt enim dies
illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque
fient (13:20) et nisi breviasset Dominus dies non fuisset
salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies (13:21) et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
(13:22) exsurgent enim pseudochristi et
pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
(13:23) vos ergo videte ecce praedixi vobis
omnia (13:24) sed in illis diebus post tribulationem illam
sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum (13:25) et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
(13:26) et tunc videbunt Filium hominis venientem in
nubibus cum virtute multa et gloria (13:27) et tunc mittet
angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
(13:28) a ficu autem discite parabolam cum iam ramus
eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas (13:29) sic et vos cum videritis haec fieri scitote
quod in proximo sit in ostiis (13:30) amen dico vobis
quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant (13:31) caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt (13:32)
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi
Pater (13:33) videte vigilate et orate nescitis enim
quando tempus sit (13:34) sicut homo qui
peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat
ut vigilet (13:35) vigilate ergo nescitis enim quando dominus
domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane (13:36) ne cum venerit repente inveniat vos dormientes (13:37) quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
Chapter 14
(14:1) erat autem pascha et azyma post biduum et
quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent (14:2) dicebant enim non in die festo ne forte
tumultus fieret populi (14:3) et cum esset
Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati
pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius (14:4) erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti
facta est (14:5) poterat enim unguentum istud veniri plus quam
trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam (14:6) Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
(14:7) semper enim pauperes habetis vobiscum et cum
volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis (14:8) quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam (14:9) amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit
evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
(14:10) et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad
summos sacerdotes ut proderet eum illis (14:11) qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum
oportune traderet (14:12) et primo die
azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces
pascha (14:13) et mittit duos ex discipulis suis et dicit
eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum (14:14) et quocumque introierit dicite domino domus
quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem (14:15) et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande
stratum et illic parate nobis (14:16) et abierunt
discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt
pascha (14:17) vespere autem facto venit cum
duodecim (14:18) et discumbentibus eis et manducantibus ait
Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum (14:19)
at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
(14:20) qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit
mecum in catino (14:21) et Filius quidem
hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non
esset natus homo ille (14:22) et manducantibus
illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
(14:23) et accepto calice gratias agens dedit eis et
biberunt ex illo omnes (14:24) et ait illis hic
est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur (14:25) amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in
regno Dei (14:26) et hymno dicto exierunt in montem
Olivarum (14:27) et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in
nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves (14:28)
sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam (14:29) Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati
fuerint sed non ego (14:30) et ait illi Iesus
amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es
negaturus (14:31) at ille amplius loquebatur et si oportuerit
me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant (14:32)
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec
orem (14:33) et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem
secum et coepit pavere et taedere (14:34) et ait illis
tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate (14:35) et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo
hora (14:36) et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi
sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu (14:37) et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora
vigilare (14:38) vigilate et orate ut non intretis in
temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma (14:39) et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens (14:40) et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid
responderent ei (14:41) et venit tertio et
ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus
peccatorum (14:42) surgite eamus ecce qui me tradit prope
est (14:43) et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth
unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a
senioribus (14:44) dederat autem traditor eius signum eis
dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite (14:45) et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum (14:46) at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt
eum (14:47) unus autem quidam de circumstantibus educens
gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam (14:48)
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis
conprehendere me (14:49) cotidie eram apud
vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae (14:50) tunc discipuli eius relinquentes eum omnes
fugerunt (14:51) adulescens autem quidam sequebatur illum
amictus sindone super nudo et tenuerunt eum (14:52) at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis (14:53) et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et
seniores (14:54) Petrus autem a longe secutus est eum usque
intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
(14:55) summi vero sacerdotes et omne concilium
quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant (14:56) multi enim testimonium falsum dicebant
adversus eum et convenientia testimonia non erant (14:57) et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes (14:58) quoniam nos audivimus eum dicentem ego
dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo (14:59) et non erat conveniens testimonium
illorum (14:60) et exsurgens summus sacerdos in medium
interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his (14:61) ille autem tacebat et nihil respondit rursum
summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti (14:62) Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis
Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli (14:63) summus autem sacerdos scindens vestimenta
sua ait quid adhuc desideramus testes (14:64) audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum
mortis (14:65) et coeperunt quidam conspuere eum et velare
faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
(14:66) et cum esset Petrus in atrio deorsum venit
una ex ancillis summi sacerdotis (14:67) et cum vidisset
Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras (14:68) at ille negavit dicens neque scio neque novi
quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit (14:69) rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis
est (14:70) at ille iterum negavit et post pusillum
rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es (14:71) ille autem coepit anathematizare et iurare
quia nescio hominem istum quem dicitis (14:72) et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam
gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
Chapter 15
(15:1) et confestim mane consilium facientes summi
sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt
Pilato (15:2) et interrogavit eum Pilatus tu es rex
Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis (15:3) et accusabant eum summi sacerdotes in multis (15:4) Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te
accusant (15:5) Iesus autem amplius nihil respondit ita ut
miraretur Pilatus (15:6) per diem autem
festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent (15:7)
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione
fecerant homicidium (15:8) et cum ascendisset
turba coepit rogare sicut semper faciebat illis (15:9) Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
(15:10) sciebat enim quod per invidiam tradidissent
eum summi sacerdotes (15:11) pontifices autem
concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis (15:12) Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
(15:13) at illi iterum clamaverunt crucifige
eum (15:14) Pilatus vero dicebat eis quid enim mali
fecit at illi magis clamabant crucifige eum (15:15) Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum
ut crucifigeretur (15:16) milites autem
duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem (15:17)
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
(15:18) et coeperunt salutare eum have rex
Iudaeorum (15:19) et percutiebant caput eius harundine et
conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum (15:20) et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt
illum ut crucifigerent eum (15:21) et angariaverunt
praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem
eius (15:22) et perducunt illum in Golgotha locum quod
est interpretatum Calvariae locus (15:23) et dabant ei
bibere murratum vinum et non accepit (15:24) et crucifigentes
eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret (15:25) erat autem hora tertia et crucifixerunt
eum (15:26) et erat titulus causae eius inscriptus rex
Iudaeorum (15:27) et cum eo crucifigunt duos latrones unum a
dextris et alium a sinistris eius (15:28) et adimpleta est
scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est (15:29) et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in
tribus diebus aedificat (15:30) salvum fac temet
ipsum descendens de cruce (15:31) similiter et summi
sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum
facere (15:32) Christus rex Israhel descendat nunc de cruce
ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei (15:33) et facta hora sexta tenebrae factae sunt per
totam terram usque in horam nonam (15:34) et hora nona
exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut
quid dereliquisti me (15:35) et quidam de
circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat (15:36) currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite
videamus si veniat Helias ad deponendum eum (15:37) Iesus autem emissa voce magna exspiravit (15:38) et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum (15:39)
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere
homo hic Filius Dei erat (15:40) erant autem et
mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et
Salome (15:41) et cum esset in Galilaea sequebantur eum et
ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma (15:42) et cum iam sero esset factum quia erat
parasceve quod est ante sabbatum (15:43) venit Ioseph ab
Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu (15:44) Pilatus autem
mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
(15:45) et cum cognovisset a centurione donavit
corpus Ioseph (15:46) Ioseph autem
mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et
advolvit lapidem ad ostium monumenti (15:47) Maria autem
Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
Chapter 16
(16:1) et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et
Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum (16:2) et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole (16:3) et dicebant ad invicem quis revolvet nobis
lapidem ab ostio monumenti (16:4) et respicientes
vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde (16:5) et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et
obstipuerunt (16:6) qui dicit illis
nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt
eum (16:7) sed ite et dicite discipulis eius et Petro
quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis (16:8)
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini
quicquam dixerunt timebant enim (16:9) surgens autem mane
prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia (16:10) illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant
lugentibus et flentibus (16:11) et illi audientes
quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt (16:12) post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in
villam (16:13) et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec
illis crediderunt (16:14) novissime
recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui
viderant eum resurrexisse non crediderant (16:15) et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
(16:16) qui crediderit et baptizatus fuerit salvus
erit qui vero non crediderit condemnabitur (16:17) signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur
novis (16:18) serpentes tollent et si mortiferum quid
biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt (16:19) et Dominus quidem postquam locutus est eis
adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei (16:20) illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus
signis
EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
[End of The Book of Mark]