An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of The Prayer of Manasseh


INCIPIT ORATIO MANASSE
Chapter 1
(1:1) Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham , Isaac et Iacob et semini eorum iusto , (1:2) qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum, (1:3) qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo, (1:4) quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae. (1:5) et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae , (1:6) inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae, (1:7) quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram , longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum , (1:8) et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham , Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt . (1:9) quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae. (1:10) incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones. (1:11) et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine . (1:12) peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco. (1:13) peto rogans te Domine remitte mihi , remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi , (1:14) quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam. (1:15) et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen .
EXPLICIT ORATIO MANASSE
[End of The Book of The Prayer of Manasseh]