The Book of Malachai
INCIPIT MALACHI PROPHETA
Chapter 1
(1:1) onus verbi Domini ad Israhel in manu
Malachi (1:2) dilexi vos dicit
Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi
Iacob (1:3) Esau autem odio habui et posui montes eius in
solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti (1:4)
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta
sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et
Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum (1:5)
et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur Dominus super terminum
Israhel (1:6) filius honorat
patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor
meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus
nomen tuum (1:7) offertis super
altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta
est (1:8) si offeratis caecum ad immolandum nonne malum
est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si
susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum (1:9)
et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est
hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum (1:10)
quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi
voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra (1:11) ab ortu enim solis usque ad occasum magnum
est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum
nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum (1:12)
et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod
superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat (1:13)
et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et
intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit
Dominus (1:14) maledictus dolosus
qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus
exercituum et nomen meum horribile in gentibus
Chapter 2
(2:1) et nunc ad vos mandatum hoc o
sacerdotes (2:2) si nolueritis audire
et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem
et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor
(2:3) ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam
super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum (2:4) et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut
esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (2:5)
pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie
nominis mei pavebat (2:6) lex veritatis fuit
in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos
avertit ab iniquitate (2:7) labia enim
sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum
est (2:8) vos autem recessistis de via et scandalizastis
plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum (2:9) propter quod et ego dedi vos contemptibiles et
humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege (2:10) numquid non pater unus omnium nostrum numquid
non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum
nostrorum (2:11) transgressus est
Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam
dilexit et habuit filiam dei alieni (2:12)
disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob
et offerentem munus Domino exercituum (2:13)
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut
ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (2:14) et dixistis quam ob causam quia Dominus
testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis
tui (2:15) nonne unus fecit et residuum spiritus eius
est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli
despicere (2:16) cum odio habueris
dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum
custodite spiritum vestrum et nolite despicere (2:17)
laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus
laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut
certe ubi est Deus iudicii
Chapter 3
(3:1) ecce ego mittam angelum meum et praeparabit
viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti
quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (3:2)
et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim
quasi ignis conflans et quasi herba fullonum (3:3)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi
aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia (3:4) et placebit Domino sacrificium Iuda et
Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui (3:5)
et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris
et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit
Dominus exercituum (3:6) ego enim Dominus et
non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti (3:7)
a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis
revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur
(3:8) si adfiget homo Deum quia vos configitis me et
dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis (3:9)
et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota
(3:10) inferte omnem decimam in horreum et sit cibus
in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis
benedictionem usque ad abundantiam (3:11)
et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit
sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum (3:12)
et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus
exercituum (3:13) invaluerunt super
me verba vestra dicit Dominus (3:14) et dixistis quid
locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius
et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum (3:15)
ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et
temptaverunt Deum et salvi facti sunt (3:16)
tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et
audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius
(3:17) et erunt mihi ait Dominus exercituum in die
qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi (3:18) et convertemini et videbitis quid sit inter
iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei
Chapter 4
(4:1) ecce enim dies veniet succensa quasi caminus
et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus
exercituum quae non relinquet eis radicem et germen (4:2)
et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et
egrediemini et salietis sicut vituli de armento (4:3)
et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego
facio dicit Dominus exercituum (4:4) mementote legis Mosi
servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia (4:5) ecce ego mittam vobis Heliam prophetam
antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (4:6)
et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et
percutiam terram anathemate
EXPLICIT MALACHI PROPHETA
[End of The Book of Malachai]