The Book of Leviticus
INCIPIT LIBER VAIECRA ID EST LEVITICUS
Chapter 1
(1:1) vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus
de tabernaculo testimonii dicens (1:2)
loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de
pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas (1:3)
si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad
ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum (1:4)
ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius
proficiens (1:5) immolabitque vitulum
coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est
ante ostium tabernaculi (1:6) detractaque pelle
hostiae artus in frusta concident (1:7)
et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita (1:8) et membra quae caesa sunt desuper ordinantes
caput videlicet et cuncta quae adherent iecori (1:9)
intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum
et suavem odorem Domino (1:10) quod si de
pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
(1:11) immolabitque ad latus altaris quod respicit
ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
(1:12) dividentque membra caput et omnia quae
adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis (1:13)
intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare
in holocaustum et odorem suavissimum Domino (1:14)
sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis
columbae (1:15) offeret eam
sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super
crepidinem altaris (1:16) vesiculam vero
gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi
solent (1:17) confringetque
ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum
est et oblatio suavissimi odoris Domino
Chapter 2
(2:1) anima cum obtulerit oblationem sacrificii
Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus (2:2) ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum
unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem
suavissimum Domino (2:3) quod autem reliquum
fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
(2:4) cum autem obtuleris sacrificium coctum in
clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
(2:5) si oblatio tua fuerit de sartagine similae
conspersae oleo et absque fermento (2:6)
divides eam minutatim et fundes supra oleum (2:7)
sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
(2:8) quam offeres Domino tradens manibus
sacerdotis (2:9) qui cum obtulerit
eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
(2:10) quicquid autem reliquum est erit Aaron et
filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini (2:11)
omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac
mellis adolebitur in sacrificio Domini (2:12)
primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem
suavitatis (2:13) quicquid obtuleris
sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres
sal (2:14) sin autem obtuleris munus primarum frugum
tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres
primitias tuas Domino (2:15) fundens supra oleum
et tus inponens quia oblatio Domini est (2:16)
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum
tus
Chapter 3
(3:1) quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio
et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino (3:2) ponetque manum super caput victimae suae quae
immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum
altaris (3:3) et offerent de
hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus
est (3:4) duos renes cum adipe quo teguntur ilia et
reticulum iecoris cum renunculis (3:5)
adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem
suavissimi odoris Domino (3:6) si vero de ovibus
fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
(3:7) si agnum obtulerit coram Domino
(3:8) ponet manum super caput victimae suae quae
immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum (3:9) et offerent de
pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam (3:10)
cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque
renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis (3:11) et adolebit ea sacerdos super altare in
pabulum ignis et oblationis Domini (3:12)
si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino (3:13) ponet manum suam super caput eius
immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum (3:14) tollentque ex ea in
pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia (3:15) duos renunculos cum reticulo qui est super
eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis (3:16)
adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis
adeps Domini erit (3:17) iure perpetuo in
generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
Chapter 4
(4:1) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (4:2) loquere filiis
Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent
quippiam fecerit (4:3) si sacerdos qui est
unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
(4:4) et adducet illum ad ostium tabernaculi
testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino (4:5) hauriet quoque de sanguine vituli inferens
illud in tabernaculum testimonii (4:6)
cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum
sanctuarii (4:7) ponetque de eodem
sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem
reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi (4:8) et adipem vituli auferet pro peccato tam eum
qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt (4:9)
duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum
renunculis (4:10) sicut aufertur de
vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti (4:11)
pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo
(4:12) et reliquo corpore efferet extra castra in
locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum
cremabuntur (4:13) quod si omnis turba
Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est (4:14) et postea intellexerit peccatum suum offeret
vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi (4:15)
et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in
conspectu Domini (4:16) inferet sacerdos
qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii (4:17)
tincto digito aspergens septies contra velum (4:18)
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo
testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi
testimonii (4:19) omnemque eius
adipem tollet et adolebit super altare (4:20)
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote
propitius erit Dominus (4:21) ipsum autem vitulum
efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
(4:22) si peccaverit princeps et fecerit unum e
pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur (4:23)
et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris
inmaculatum (4:24) ponetque manum suam
super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato
est (4:25) tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae
pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius (4:26) adipem vero adolebit supra sicut in victimis
pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei (4:27) quod si peccaverit anima per ignorantiam de
populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat
(4:28) et cognoverit peccatum suum offeret capram
inmaculatam (4:29) ponetque manum
super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti (4:30) tolletque sacerdos de sanguine in digito suo
et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius (4:31)
omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit
super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei (4:32) sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro
peccato ovem scilicet inmaculatam (4:33)
ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi
hostiae (4:34) sumetque sacerdos
de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
(4:35) omnem quoque auferens adipem sicut auferri
solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo
et pro peccato eius et dimittetur illi
Chapter 5
(5:1) si peccaverit anima et audierit vocem iurantis
testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem
suam (5:2) anima quae tetigerit aliquid inmundum sive
quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae
rea est et deliquit (5:3) et si tetigerit
quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea
subiacebit delicto (5:4) anima quae iuraverit
et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit
oblitaque postea intellexerit delictum suum (5:5)
agat paenitentiam pro peccato (5:6)
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato
eius (5:7) sin autem non potuerit offerre pecus offerat
duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum
(5:8) dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro
peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur
(5:9) et asperget de sanguine eius parietem altaris
quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est
(5:10) alterum vero adolebit holocaustum ut fieri
solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei (5:11)
quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae
offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro
peccato est (5:12) tradetque eam
sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui
obtulit (5:13) rogans pro illo et
expians reliquam vero partem ipse habebit in munere (5:14)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (5:15)
anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata
peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus
sanctuarii (5:16) ipsumque quod
intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem
et dimittetur ei (5:17) anima si peccaverit
per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem
suam (5:18) offeret arietem inmaculatum de gregibus
sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur
ei (5:19) quia per errorem deliquit in
Dominum
Chapter 6
(6:1) locutus est Dominus ad Mosen
dicens (6:2) anima quae
peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid
extorserit aut calumniam fecerit (6:3)
sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex
pluribus fecerit in quibus peccare solent homines (6:4)
convicta delicti reddet (6:5)
omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui
damnum intulerat (6:6) pro peccato autem
suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque
delicti (6:7) qui rogabit pro eo
coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit (6:8)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (6:9)
praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte
usque mane ignis ex eodem altari erit (6:10)
vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis
exusit et ponens iuxta altare (6:11) spoliabitur
prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam
consumi faciet (6:12) ignis autem in
altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto
desuper adolebit adipes pacificorum (6:13)
ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari (6:14) haec est lex sacrificii et libamentorum quae
offerent filii Aaron coram Domino et coram altari (6:15)
tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super
similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
(6:16) reliquam autem partem similae comedet Aaron
cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi (6:17) ideo autem non fermentabitur quia pars eius
in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto (6:18) mares tantum stirpis Aaron comedent illud
legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa
sanctificabitur (6:19) et locutus est
Dominus ad Mosen dicens (6:20) haec est oblatio
Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae
in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere (6:21)
quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem
suavissimum Domino (6:22) sacerdos qui patri
iure successerit et tota cremabitur in altari (6:23)
omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex
eo (6:24) locutus est Dominus ad Mosen
dicens (6:25) loquere Aaron et
filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino
sanctum sanctorum est (6:26) sacerdos qui offert
comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi (6:27)
quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit
aspersa lavabitur in loco sancto (6:28)
vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit
defricabitur et lavabitur aqua (6:29) omnis masculus de
genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est (6:30)
hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum
testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni
Chapter 7
(7:1) haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta
sanctorum est (7:2) idcirco ubi
immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
(7:3) offerent ex ea caudam et adipem qui operit
vitalia (7:4) duos renunculos et
pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis (7:5)
et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
(7:6) omnis masculus de sacerdotali genere in loco
sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est (7:7)
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit
ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit (7:8)
sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
(7:9) et omne sacrificium similae quod coquitur in
clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo
offertur (7:10) sive oleo conspersa
sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur (7:11) haec est lex hostiae pacificorum quae
offertur Domino (7:12) si pro gratiarum
actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque
similam et collyridas olei admixtione conspersas (7:13)
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro
pacificis (7:14) ex quibus unus pro
primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem (7:15) cuius carnes eadem comedentur die nec
remanebit ex eis quicquam usque mane (7:16)
si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si
quid in crastinum remanserit vesci licitum est (7:17)
quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet (7:18) si quis de carnibus victimae pacificorum die
tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio
contaminarit praevaricationis rea erit (7:19)
caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit
mundus vescetur ea (7:20) anima polluta quae
ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
(7:21) et quae tetigerit inmunditiam hominis vel
iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis
suis (7:22) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (7:23) loquere filiis
Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis (7:24)
adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in
usus varios (7:25) si quis adipem qui
offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo (7:26)
sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de
pecoribus (7:27) omnis anima quae
ederit sanguinem peribit de populis suis (7:28)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (7:29)
loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et
sacrificium id est libamenta eius (7:30)
tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit
tradet sacerdoti (7:31) qui adolebit adipem
super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius (7:32)
armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias
sacerdotis (7:33) qui obtulerit
sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua (7:34) pectusculum enim elationis et armum
separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege
perpetua ab omni populo Israhel (7:35) haec est unctio
Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio
fungerentur (7:36) et quae praecepit
dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis (7:37) ista est lex holocausti et sacrificii pro
peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis (7:38)
quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut
offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai
Chapter 8
(8:1) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (8:2) tolle Aaron cum
filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum
azymis (8:3) et congregabis omnem
coetum ad ostium tabernaculi (8:4) fecit Moses ut
Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores (8:5)
ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri (8:6)
statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos (8:7) vestivit pontificem subucula linea accingens
eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit (8:8)
quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et
veritas (8:9) cidarim quoque texit
caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei
Dominus (8:10) tulit et unctionis
oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua (8:11)
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius
labrumque cum basi sua sanctificavit oleo (8:12)
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit (8:13) filios quoque eius oblatos vestivit tunicis
lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus (8:14)
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius
manus suas (8:15) immolavit eum
hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit
reliquum sanguinem ad fundamenta eius (8:16)
adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum
arvinulis suis adolevit super altare (8:17)
vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat
Dominus (8:18) obtulit et arietem
in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas (8:19) immolavit eum et fudit sanguinem eius per
altaris circuitum (8:20) ipsumque arietem in
frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni (8:21)
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo
quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei (8:22)
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput
illius Aaron et filii eius manus suas (8:23)
quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron
et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis (8:24)
obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum
auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per
circuitum (8:25) adipem vero et
caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et
armo dextro separavit (8:26) tollens autem de
canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
posuit super adipes et armum dextrum (8:27)
tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram
Domino (8:28) rursum suscepta de
manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis
sacrificii Domini (8:29) tulit et
pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei
Dominus (8:30) adsumensque
unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac
vestes eorum (8:31) cumque
sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite
eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii
eius comedent eos (8:32) quicquid autem
reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet (8:33)
de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur
tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio (8:34)
sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur
(8:35) die ac nocte manebitis in tabernaculo
observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est (8:36) feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae
locutus est Dominus per manum Mosi
Chapter 9
(9:1) facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et
filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron (9:2)
tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos
et offer illos coram Domino (9:3) et ad filios Israhel
loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in
holocaustum (9:4) bovem et arietem pro
pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim
Dominus apparebit vobis (9:5) tulerunt ergo cuncta
quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo (9:6) ait Moses iste est sermo quem praecepit
Dominus facite et apparebit vobis gloria eius (9:7)
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et
deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit
Dominus (9:8) statimque Aaron
accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo (9:9)
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua
altaris et fudit residuum ad basim eius (9:10)
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super
altare sicut praeceperat Dominus Mosi (9:11)
carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni (9:12) immolavit et holocausti victimam
obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum (9:13) ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum
capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni (9:14) lotis prius aqua intestinis et
pedibus (9:15) et pro peccato
populi offerens mactavit hircum expiatoque altari (9:16)
fecit holocaustum (9:17)
addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare
absque caerimoniis holocausti matutini (9:18)
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui
sanguinem quem fudit super altare in circuitu (9:19)
adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum
iecoris (9:20) posuerunt super
pectora cumque cremati essent adipes in altari (9:21)
pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat
Moses (9:22) et tendens manum contra populum benedixit eis
sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit (9:23) ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum
testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini
(9:24) et ecce egressus ignis a Domino devoravit
holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies
suas
Chapter 10
(10:1) arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron
turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non
erat (10:2) egressusque ignis a Domino devoravit eos et
mortui sunt coram Domino (10:3) dixitque Moses ad
Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis
populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron (10:4)
vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et
colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (10:5) confestimque pergentes tulerunt eos sicut
iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum (10:6) locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar
atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et
super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus
suscitavit (10:7) vos autem non
egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt
omnia iuxta praeceptum Mosi (10:8) dixit quoque
Dominus ad Aaron (10:9) vinum et omne quod
inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia
praeceptum est sempiternum in generationes vestras (10:10)
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et
mundum (10:11) doceatisque filios
Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi (10:12) locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar
atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite
illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est (10:13)
comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus
Domini sicut praeceptum est mihi (10:14)
pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco
mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis
salutaribus filiorum Israhel (10:15) eo quod armum et
pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege
perpetua sicut praecepit Dominus (10:16)
inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit
iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait (10:17)
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et
data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
(10:18) praesertim cum de sanguine illius non sit
inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi
(10:19) respondit Aaron oblata est hodie victima pro
peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere
Domino in caerimoniis mente lugubri (10:20)
quod cum audisset Moses recepit satisfactionem
Chapter 11
(11:1) locutus est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens (11:2) dicite filiis
Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae (11:3) omne quod habet divisam ungulam et ruminat in
pecoribus comedetis (11:4) quicquid autem
ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter
inmunda reputabitis (11:5) chyrogryllius qui
ruminat ungulamque non dividit inmundus est (11:6)
lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit (11:7) et sus qui cum ungulam dividat non
ruminat (11:8) horum carnibus non
vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis (11:9)
haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et
squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis (11:10)
quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt
abominabile vobis (11:11) et execrandum erit
carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis (11:12)
cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt
(11:13) haec sunt quae de avibus comedere non
debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum (11:14)
milvum ac vulturem iuxta genus suum (11:15)
et omne corvini generis in similitudinem suam (11:16)
strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum
(11:17) bubonem et mergulum et ibin
(11:18) cycnum et onocrotalum et
porphirionem (11:19) erodionem et
charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem (11:20)
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit
vobis (11:21) quicquid autem ambulat quidem super quattuor
pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram (11:22)
comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta
singula iuxta genus suum (11:23) quicquid autem ex
volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis (11:24)
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad
vesperum (11:25) et si necesse
fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis
occasum (11:26) omne animal quod
habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud
contaminabitur (11:27) quod ambulat super
manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur
usque ad vesperum (11:28) et qui portaverit
huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt
vobis (11:29) hoc quoque inter polluta reputabitur de his
quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum (11:30) migale et cameleon et stelio ac lacerta et
talpa (11:31) omnia haec inmunda sunt qui tetigerit
morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum (11:32)
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et
vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad
vesperum et sic postea mundabuntur (11:33)
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco
frangendum est (11:34) omnis cibus quem
comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum
erit (11:35) et quicquid de morticinis istiusmodi
ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
(11:36) fontes vero et cisternae et omnis aquarum
congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur (11:37)
si ceciderint super sementem non polluent eam (11:38)
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico
polluetur (11:39) si mortuum fuerit
animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
(11:40) et qui comederit ex eo quippiam sive
portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum (11:41)
omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum
(11:42) quicquid super pectus quadrupes graditur et
multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est (11:43) nolite contaminare animas vestras nec
tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis (11:44)
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne
polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram (11:45)
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis
quia et ego sanctus sum (11:46) ista est lex
animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
(11:47) ut differentias noveritis mundi et inmundi
et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis
Chapter 12
(12:1) locutus est Dominus ad Mosen
dicens (12:2) loquere filiis
Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies
separationis menstruae (12:3) et die octavo
circumcidetur infantulus (12:4) ipsa vero triginta
tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium
donec impleantur dies purificationis eius (12:5)
sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus
menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae (12:6) cumque expleti fuerint dies purificationis
eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro
peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti (12:7)
qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio
sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam (12:8)
quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel
duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic
mundabitur
Chapter 13
(13:1) locutus est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens (13:2) homo in cuius carne
et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad
Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius (13:3)
qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem
leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
(13:4) sin autem lucens candor fuerit in cute nec
humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus
(13:5) et considerabit die septimo et siquidem lepra
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus
aliis (13:6) et die septimo contemplabitur si obscurior
fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus
erit (13:7) quod si postquam a sacerdote visus est et
redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum (13:8)
et inmunditiae condemnabitur (13:9)
plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem (13:10) et videbit eum cumque color albus in cute
fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit (13:11) lepra vetustissima iudicabitur atque inolita
cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est
(13:12) sin autem effloruerit discurrens lepra in
cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit
(13:13) considerabit eum sacerdos et teneri lepra
mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit
(13:14) quando vero caro vivens in eo
apparuerit (13:15) tunc sacerdotis
iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
(13:16) quod si rursum versa fuerit in alborem et
totum hominem operuerit (13:17) considerabit eum
sacerdos et mundum esse decernet (13:18)
caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum (13:19) et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba
sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem (13:20)
qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem
contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere (13:21)
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est
humilior recludet eum septem diebus (13:22)
et siquidem creverit adiudicabit eum leprae (13:23)
sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit
(13:24) caro et cutis quam ignis exuserit et sanata
albam sive rufam habuerit cicatricem (13:25)
considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute
humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est (13:26)
quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa
leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus (13:27)
et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit
eum (13:28) sin autem in loco suo candor steterit non
satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae
(13:29) vir sive mulier in cuius capite vel barba
germinarit lepra videbit eos sacerdos (13:30)
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque
subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est (13:31)
sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet
eos septem diebus (13:32) et die septimo
intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae
aequalis (13:33) radetur homo
absque loco maculae et includetur septem diebus aliis (13:34)
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua
mundabit eum lotisque vestibus mundus erit (13:35)
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute (13:36) non quaeret amplius utrum capillus in flavum
colorem sit commutatus quia aperte inmundus est (13:37)
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et
confidenter eum pronuntiet mundum (13:38)
vir et mulier in cuius cute candor apparuerit (13:39)
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non
esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum (13:40)
vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est (13:41) et si a fronte ceciderint pili recalvaster
et mundus est (13:42) sin autem in
calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus (13:43)
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in
calvitio (13:44) quicumque ergo
maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis (13:45)
habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se
clamabit (13:46) omni tempore quo
leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra (13:47)
vestis lanea sive linea quae lepram habuerit (13:48)
in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum
est (13:49) si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra
reputabitur ostendeturque sacerdoti (13:50)
qui consideratam recludet septem diebus (13:51)
et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est
pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa (13:52)
et idcirco conburetur flammis (13:53)
quod si eam viderit non crevisse (13:54)
praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus
aliis (13:55) et cum viderit faciem quidem pristinam non
reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie
vestimenti vel per totum lepra (13:56) sin autem
obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet
(13:57) quod si ultra apparuerit in his locis quae
prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi (13:58)
si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt
(13:59) ista est lex leprae vestimenti lanei et
linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel
contaminari
Chapter 14
(14:1) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (14:2) hic est ritus
leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem (14:3)
qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam (14:4) praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro
se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum
(14:5) et unum e passeribus immolari iubebit in vase
fictili super aquas viventes (14:6) alium autem vivum
cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati (14:7) quo asperget illum qui mundandus est septies
ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet (14:8)
cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua
purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
(14:9) et die septimo radat capillos capitis
barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore
(14:10) die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et
ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei
sextarium (14:11) cumque sacerdos
purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
(14:12) tollet agnum et offeret eum pro delicto
oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus (14:13)
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco
sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum
est (14:14) adsumensque sacerdos de sanguine hostiae
quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices
manus dextrae et pedis (14:15) et de olei
sextario mittet in manum suam sinistram (14:16)
tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum
(14:17) quod autem reliquum est olei in leva manu
fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super
sanguinem qui fusus est pro delicto (14:18)
et super caput eius (14:19)
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit
holocaustum (14:20) et ponet illud in
altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur (14:21)
quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum
pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium
et olei sextarium (14:22) duosque turtures
sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum (14:23) offeretque ea die octavo purificationis suae
sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino (14:24)
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul
(14:25) immolatoque agno de sanguine eius ponet
super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis
dextri (14:26) olei vero partem
mittet in manum suam sinistram (14:27) in quo tinguens
digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum (14:28)
tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis
dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto (14:29)
reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut
placet pro eo Dominum (14:30) et turturem sive
pullum columbae offeret (14:31) unum pro delicto
et alterum in holocaustum cum libamentis suis (14:32)
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem
sui (14:33) locutus est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens (14:34) cum ingressi
fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
(14:35) ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et
dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea (14:36)
at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat
utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus
lepram (14:37) et cum viderit in
parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie
reliqua (14:38) egredietur ostium
domus et statim claudet eam septem diebus (14:39)
reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram
(14:40) iubebit erui lapides in quibus lepra est et
proici eos extra civitatem in loco inmundo (14:41)
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra
urbem in loco inmundo (14:42) lapidesque alios
reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum (14:43)
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra
lita (14:44) ingressus sacerdos viderit reversam lepram
et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus (14:45)
quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient
extra oppidum in loco inmundo (14:46) qui intraverit
domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum (14:47)
et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua
(14:48) quod si introiens sacerdos viderit lepram
non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate (14:49) et in purificationem eius sumet duos
passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum (14:50)
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas (14:51) tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum
et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget
domum septies (14:52) purificabitque eam
tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque
vermiculo (14:53) cumque dimiserit
passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur (14:54)
ista est lex omnis leprae et percussurae (14:55)
leprae vestium et domorum (14:56)
cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus
inmutatis (14:57) ut possit sciri
quo tempore mundum quid vel inmundum sit
Chapter 15
(15:1) locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron
dicens (15:2) loquimini filiis
Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit (15:3)
et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni
illius atque concreverit foedus humor (15:4)
omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit
(15:5) si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit
vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (15:6)
si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus
erit usque ad vesperum (15:7) qui tetigerit
carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
(15:8) si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum
qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (15:9) sagma super quo sederit inmundum
erit (15:10) et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis
patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua
inmundus erit usque ad vesperum (15:11) omnis quem
tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad
vesperum (15:12) vas fictile quod
tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua (15:13)
si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post
emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus (15:14) die autem octavo sumet duos turtures aut
duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos
sacerdoti (15:15) qui faciet unum
pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis
sui (15:16) vir de quo egreditur semen coitus lavabit
aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum (15:17)
vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad
vesperum (15:18) mulier cum qua
coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum (15:19)
mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus
separabitur (15:20) omnis qui
tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum (15:21)
et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur
(15:22) qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta
sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (15:23)
omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus
aqua pollutus erit usque ad vesperum (15:24)
si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et
omne stratum in quo dormierit polluetur (15:25)
mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae
post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore
menstruo (15:26) omne stratum in
quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit (15:27)
quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque
ad vesperum (15:28) si steterit
sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae (15:29)
et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad
ostium tabernaculi testimonii (15:30) qui unum faciet
pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae
eius (15:31) docebitis ergo filios Israhel ut caveant
inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter
eos (15:32) ista est lex eius qui patitur fluxum seminis
et qui polluitur coitu (15:33) et quae menstruis
temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea
Chapter 16
(16:1) locutusque est Dominus ad Mosen post mortem
duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt (16:2)
et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur
sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo
super oraculum (16:3) nisi haec ante
fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum (16:4)
tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea
cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit
induetur (16:5) suscipietque ab
universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
(16:6) cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se
et pro domo sua (16:7) duos hircos stare
faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii (16:8)
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
(16:9) cuius sors exierit Domino offeret illum pro
peccato (16:10) cuius autem in
caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in
solitudinem (16:11) his rite
celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum (16:12) adsumptoque turibulo quod de prunis altaris
impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta
(16:13) ut positis super ignem aromatibus nebula
eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur (16:14) tollet quoque de sanguine vituli et asperget
digito septies contra propitiatorium ad orientem (16:15)
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut
praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (16:16)
et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum
cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium
habitationis eorum (16:17) nullus hominum sit
in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu
Israhel donec egrediatur (16:18) cum autem exierit
ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius
per gyrum (16:19) aspergensque
digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel (16:20) postquam emundarit sanctuarium et
tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem (16:21)
et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum
Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum
in desertum (16:22) cumque portaverit
hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto (16:23) revertetur Aaron in tabernaculum testimonii
et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi
(16:24) lavabit carnem suam in loco sancto
indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se
quam pro populo (16:25) et adipem qui
oblatus est pro peccatis adolebit super altare (16:26)
ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et
sic ingredietur in castra (16:27) vitulum autem et
hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur
asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum (16:28) et quicumque conbuserit ea lavabit
vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra (16:29)
eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis
animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
(16:30) in hac die expiatio erit vestri atque
mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini (16:31)
sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione
perpetua (16:32) expiabit autem
sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola
linea et vestibus sanctis (16:33) et expiabit
sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
(16:34) eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut
oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus
Mosi
Chapter 17
(17:1) et locutus est Dominus ad Mosen
dicens (17:2) loquere Aaron et
filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus
dicens (17:3) homo quilibet de
domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (17:4) et non obtulerit ad ostium tabernaculi
oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
(17:5) ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel
hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent
eas hostias pacificas Domino (17:6) fundetque sacerdos
sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis
Domino (17:7) et nequaquam ultra
immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris
eorum (17:8) et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de
advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam (17:9) et ad ostium tabernaculi testimonii non
adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo (17:10)
homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit
sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
(17:11) quia anima carnis in sanguine est et ego
dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo
sit (17:12) idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex
vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos (17:13) homo quicumque de filiis Israhel et de
advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est
fundat sanguinem eius et operiat illum terra (17:14)
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae
carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
(17:15) anima quae comederit morticinum vel captum a
bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad
vesperum et hoc ordine mundus fiet (17:16)
quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam
Chapter 18
(18:1) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (18:2) loquere filiis
Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester (18:3)
iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem
regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum
ambulabitis (18:4) facietis iudicia
mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester (18:5) custodite leges meas atque iudicia quae
faciens homo vivet in eis ego Dominus (18:6)
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego
Dominus (18:7) turpitudinem patris
et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
(18:8) turpitudinem uxoris patris tui non
discoperies turpitudo enim patris tui est (18:9)
turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non
revelabis (18:10) turpitudinem
filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est (18:11) turpitudinem filiae uxoris patris tui quam
peperit patri tuo et est soror tua non revelabis (18:12)
turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris
tui (18:13) turpitudinem sororis matris tuae non
revelabis eo quod caro sit matris tuae (18:14)
turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate
coniungitur (18:15) turpitudinem nurus
tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius (18:16) turpitudinem uxoris fratris tui non
revelabis quia turpitudo fratris tui est (18:17)
turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam
filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus
est (18:18) sororem uxoris tuae in pelicatum illius non
accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente (18:19)
ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem
eius (18:20) cum uxore proximi tui non coibis nec seminis
commixtione maculaberis (18:21) de semine tuo non
dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus (18:22) cum masculo non commisceberis coitu femineo
quia abominatio est (18:23) cum omni pecore
non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus
est (18:24) ne polluamini in omnibus his quibus
contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum (18:25) et quibus polluta est terra cuius ego
scelera visitabo ut evomat habitatores suos (18:26)
custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis
tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos (18:27)
omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et
polluerunt eam (18:28) cavete ergo ne et
vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos (18:29) omnis anima quae fecerit de abominationibus
his quippiam peribit de medio populi sui (18:30)
custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne
polluamini in eis ego Dominus Deus vester
Chapter 19
(19:1) locutus est Dominus ad Mosen
dicens (19:2) loquere ad omnem
coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
(19:3) unusquisque matrem et patrem suum timeat
sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester (19:4)
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus
vester (19:5) si immolaveritis
hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis (19:6)
eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit
in diem tertium igne conburetis (19:7) si quis post biduum
comederit ex ea profanus erit et impietatis reus (19:8)
portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo
suo (19:9) cum messueris segetes terrae tuae non
tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges (19:10) neque in vinea tua racemos et grana
decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester
(19:11) non facietis furtum non mentiemini nec
decipiet unusquisque proximum suum (19:12)
non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
(19:13) non facies calumniam proximo tuo nec vi
opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane (19:14)
non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego
sum Dominus (19:15) non facies quod
iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica
proximo tuo (19:16) non eris
criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
(19:17) ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed
publice argue eum ne habeas super illo peccatum (19:18)
non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut
temet ipsum ego Dominus (19:19) leges meas
custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste
quae ex duobus texta est non indueris (19:20)
homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen
pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera
(19:21) pro delicto autem suo offeret Domino ad
ostium tabernaculi testimonii arietem (19:22)
orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei
dimitteturque peccatum (19:23) quando ingressi
fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda
erunt vobis nec edetis ex eis (19:24) quarto anno omnis
fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino (19:25)
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus
vester (19:26) non comedetis cum
sanguine non augurabimini nec observabitis somnia (19:27)
neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam (19:28) et super mortuo non incidetis carnem vestram
neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus (19:29)
ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo
(19:30) sabbata mea custodite et sanctuarium meum
metuite ego Dominus (19:31) ne declinetis ad
magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
(19:32) coram cano capite consurge et honora
personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus (19:33)
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis
ei (19:34) sed sit inter vos quasi indigena et
diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus
vester (19:35) nolite facere
iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura (19:36)
statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus
Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti (19:37)
custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego
Dominus
Chapter 20
(20:1) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (20:2) haec loqueris
filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo
idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum (20:3)
et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod
dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
(20:4) quod si neglegens populus terrae et quasi
parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum
occidere (20:5) ponam faciem meam
super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur
cum Moloch de medio populi sui (20:6) anima quae
declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam
illam de medio populi sui (20:7) sanctificamini et
estote sancti quia ego Dominus Deus vester (20:8)
custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos
(20:9) qui maledixerit patri suo et matri morte
moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum (20:10)
si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge
proximi sui morte moriantur et moechus et adultera (20:11)
qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur
ambo sanguis eorum sit super eos (20:12)
si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis
eorum sit super eos (20:13) qui dormierit cum
masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos
(20:14) qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius
scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri
(20:15) qui cum iumento et pecore coierit morte
moriatur pecus quoque occidite (20:16) mulier quae
subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
(20:17) qui acceperit sororem suam filiam patris sui
vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem
operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt
iniquitatem suam (20:18) qui coierit cum
muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui (20:19)
turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit
ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam (20:20)
qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis
suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur (20:21)
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit
absque filiis erunt (20:22) custodite leges
meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
(20:23) nolite ambulare in legitimis nationum quas
ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos (20:24) vobis autem loquor possidete terram eorum
quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a
ceteris populis (20:25) separate ergo et
vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus
et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta (20:26)
eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut
essetis mei (20:27) vir sive mulier in
quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit
super illos
Chapter 21
(21:1) dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad
sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
(21:2) nisi tantum in consanguineis ac propinquis id
est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque (21:3)
et sorore virgine quae non est nupta viro (21:4)
sed nec in principe populi sui contaminabitur (21:5)
non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras
(21:6) sancti erunt Deo suo et non polluent nomen
eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt (21:7) scortum et vile prostibulum non ducet uxorem
nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo (21:8)
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui
sanctifico vos (21:9) sacerdotis filia si
deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur (21:10) pontifex id est sacerdos maximus inter
fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt
vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet (21:11) et ad omnem mortuum non ingredietur omnino
super patre quoque suo et matre non contaminabitur (21:12)
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis
Dei sui super eum est ego Dominus (21:13)
virginem ducet uxorem (21:14)
viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo
suo (21:15) ne commisceat stirpem generis sui vulgo
gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum (21:16)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (21:17)
loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret
panes Deo suo (21:18) nec accedet ad
ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso (21:19) si fracto pede si manu
(21:20) si gibbus si lippus si albuginem habens in
oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus (21:21)
omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias
Domino nec panes Deo suo (21:22) vescetur tamen
panibus qui offeruntur in sanctuario (21:23)
ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet
et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos (21:24) locutus est ergo Moses ad Aaron et filios
eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata
Chapter 22
(22:1) locutus quoque est Dominus ad Mosen
dicens (22:2) loquere ad Aaron et
ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen
sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus (22:3)
dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae
consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum
Dominus (22:4) homo de semine
Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec
sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus (22:5) et qui tangit reptile et quodlibet inmundum
cuius tactus est sordidus (22:6) inmundus erit usque
ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua
(22:7) et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de
sanctificatis quia cibus illius est (22:8)
morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum
Dominus (22:9) custodient
praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui
sanctifico eos (22:10) omnis alienigena
non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
(22:11) quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus
domus eius fuerit hii comedent ex eis (22:12)
si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et
de primitiis non vescetur (22:13) sin autem vidua
vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris
sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (22:14)
qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod
comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium (22:15)
nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino
(22:16) ne forte sustineant iniquitatem delicti sui
cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos (22:17)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (22:18)
loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de
domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte
offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini (22:19)
ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex
capris (22:20) si maculam
habuerit non offeretis neque erit acceptabile (22:21)
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens
tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo
(22:22) si caecum fuerit si fractum si cicatricem
habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare
Domini (22:23) bovem et ovem aure
et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest (22:24) omne animal quod vel contritis vel tunsis
vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne
faciatis (22:25) de manu
alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt
omnia non suscipietis ea (22:26) locutusque est
Dominus ad Mosen dicens (22:27) bos ovis et capra
cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt
Domino (22:28) sive illa bos sive
ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis (22:29)
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse
placabilis (22:30) eodem die
comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus (22:31) custodite mandata mea et facite ea ego
Dominus (22:32) ne polluatis nomen
meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
(22:33) et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in
Deum ego Dominus
Chapter 23
(23:1) locutus est Dominus ad Mosen
dicens (23:2) loquere filiis
Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas (23:3)
sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus
omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris (23:4) hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas
celebrare debetis temporibus suis (23:5)
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
(23:6) et quintadecima die mensis huius sollemnitas
azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (23:7)
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in
eo (23:8) sed offeretis sacrificium in igne Domino
septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
(23:9) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (23:10) loquere filiis
Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis
manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem (23:11)
qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati
et sanctificabit illum (23:12) atque in eodem die
quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
(23:13) et libamenta offerentur cum eo duae decimae
similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars
hin (23:14) panem et pulentam et pultes non comedetis ex
segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque
habitaculis vestris (23:15) numerabitis ergo
ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
(23:16) usque ad alteram diem expletionis ebdomadae
septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (23:17) ex omnibus habitaculis vestris panes
primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini
(23:18) offeretisque cum panibus septem agnos
inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis
in odorem suavissimum Domino (23:19) facietis et hircum
pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum (23:20)
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum
eius (23:21) et vocabitis hunc diem celeberrimum atque
sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et
generationibus vestris (23:22) postquam autem
messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed
pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (23:23)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (23:24)
loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile
clangentibus tubis et vocabitur sanctum (23:25)
omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
(23:26) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (23:27) decimo die mensis
huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et
offeretis holocaustum Domino (23:28) omne opus non
facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus
vester (23:29) omnis anima quae
adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis (23:30)
et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo (23:31) nihil ergo operis facietis in eo legitimum
sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris (23:32) sabbatum requietionis est adfligetis animas
vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra (23:33) et locutus est Dominus ad Mosen
dicens (23:34) loquere filiis
Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus
Domino (23:35) dies primus
vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis (23:36) et septem diebus offeretis holocausta Domino
dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus
atque collectae omne opus servile non facietis in eo (23:37)
hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in
eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei (23:38) exceptis sabbatis Domini donisque vestris et
quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino (23:39)
a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae
vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est
requies (23:40) sumetisque vobis
die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de
torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro (23:41)
celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit
in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis (23:42)
et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in
tabernaculis (23:43) ut discant posteri
vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus
Deus vester (23:44) locutusque est
Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel
Chapter 24
(24:1) et locutus est Dominus ad Mosen
dicens (24:2) praecipe filiis
Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
(24:3) extra velum testimonii in tabernaculo
foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus
vestris (24:4) super candelabro
mundissimo ponentur semper in conspectu Domini (24:5)
accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas
decimas (24:6) quorum senos
altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues (24:7)
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis
Domini (24:8) per singula sabbata
mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno (24:9)
eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum
est de sacrificiis Domini iure perpetuo (24:10)
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter
filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite (24:11)
cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem
mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan (24:12)
miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
(24:13) qui locutus est ad Mosen
(24:14) dicens educ blasphemum extra castra et
ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
(24:15) et ad filios Israhel loqueris homo qui
maledixerit Deo suo portabit peccatum suum (24:16)
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis
multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
(24:17) qui percusserit et occiderit hominem morte
moriatur (24:18) qui percusserit
animal reddat vicarium id est animam pro anima (24:19)
qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
(24:20) fracturam pro fractura oculum pro oculo
dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur (24:21) qui percusserit iumentum reddet aliud qui
percusserit hominem punietur (24:22) aequum iudicium
sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
(24:23) locutusque est Moses ad filios Israhel et
eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut
praeceperat Dominus Mosi
Chapter 25
(25:1) locutusque est Dominus ad Mosen in monte
Sinai dicens (25:2) loquere filiis
Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum
Domini (25:3) sex annis seres
agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius (25:4)
septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam
non putabis (25:5) quae sponte gignit
humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae
est (25:6) sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo
ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te (25:7)
iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
(25:8) numerabis quoque tibi septem ebdomades
annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem (25:9) et clanges bucina mense septimo decima die
mensis propitiationis tempore in universa terra vestra (25:10)
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus
terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam
pristinam (25:11) quia iobeleus est
et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non
colligetis (25:12) ob
sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis (25:13)
anno iobelei redient omnes ad possessiones suas (25:14) quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab
eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo (25:15) et iuxta supputationem frugum vendet
tibi (25:16) quanto plus anni remanserint post iobeleum
tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim
frugum vendet tibi (25:17) nolite adfligere
contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester (25:18) facite praecepta mea et iudicia custodite et
implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore (25:19)
et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius
impetum formidantes (25:20) quod si dixeritis
quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras (25:21) dabo benedictionem meam vobis anno sexto et
faciet fructus trium annorum (25:22) seretisque anno
octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
(25:23) terra quoque non veniet in perpetuum quia
mea est et vos advenae et coloni mei estis (25:24)
unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione
vendetur (25:25) si adtenuatus
frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille
vendiderat (25:26) sin autem non
habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire (25:27)
conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori
sicque recipiet possessionem suam (25:28)
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque
ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
(25:29) qui vendiderit domum intra urbis muros
habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus (25:30)
si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri
eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo (25:31)
sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante
redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum (25:32)
aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi (25:33) si redemptae non fuerint in iobeleo
revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios
Israhel (25:34) suburbana autem
eorum non venient quia possessio sempiterna est (25:35)
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et
peregrinum et vixerit tecum (25:36) ne accipias usuras
ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te (25:37) pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et
frugum superabundantiam non exiges (25:38)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan
et essem vester Deus (25:39) si paupertate
conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum (25:40) sed quasi mercennarius et colonus erit usque
ad annum iobeleum operabitur apud te (25:41)
et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem
patrum suorum (25:42) mei enim servi
sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum (25:43) ne adfligas eum per potentiam sed metuito
Deum tuum (25:44) servus et ancilla
sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt (25:45)
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra
hos habebitis famulos (25:46) et hereditario
iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis
per potentiam (25:47) si invaluerit apud
vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe
eius (25:48) post venditionem potest redimi qui voluerit
ex fratribus suis redimet eum (25:49) et patruus et
patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se (25:50) supputatis dumtaxat annis a tempore
venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem
mercennarii supputata (25:51) si plures fuerint
anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium (25:52)
si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum
est annorum (25:53) quibus ante
servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo (25:54) quod si per haec redimi non potuerit anno
iobeleo egredietur cum liberis suis (25:55)
mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti
Chapter 26
(26:1) ego Dominus Deus vester non facietis vobis
idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego
enim sum Dominus Deus vester (26:2) custodite sabbata
mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus (26:3)
si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo
vobis pluvias temporibus suis (26:4) et terra gignet
germen suum et pomis arbores replebuntur (26:5)
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis
panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra (26:6) dabo pacem in finibus vestris dormietis et
non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros
(26:7) persequemini inimicos vestros et corruent
coram vobis (26:8) persequentur
quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro
gladio (26:9) respiciam vos et
crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum (26:10)
comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus
proicietis (26:11) ponam tabernaculum
meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea (26:12)
ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus
(26:13) ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de
terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis
erecti (26:14) quod si non
audieritis me nec feceritis omnia mandata mea (26:15)
si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me
constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum (26:16)
ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui
conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus
devorabitur (26:17) ponam faciem meam
contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine
persequente (26:18) sin autem nec sic
oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra (26:19) et conteram superbiam duritiae vestrae
daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam (26:20)
consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma
praebebunt (26:21) si ambulaveritis
ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata
vestra (26:22) emittamque in vos
bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae
vestrae (26:23) quod si nec sic
volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi (26:24)
ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata
vestra (26:25) inducamque super
vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et
trademini hostium manibus (26:26) postquam
confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus
et comedetis et non saturabimini (26:27)
sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me
(26:28) et ego incedam adversum vos in furore
contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra (26:29)
ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum (26:30) destruam excelsa vestra et simulacra
confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea (26:31) in tantum ut urbes vestras redigam in
solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum
(26:32) disperdamque terram vestram et stupebunt
super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint (26:33)
vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra
deserta et civitates dirutae (26:34) tunc placebunt
terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis (26:35)
in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non
requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea (26:36)
et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium
terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente
(26:37) et corruent singuli super fratres suos quasi
bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere (26:38)
peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet (26:39) quod si et de his aliqui remanserint
tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua
adfligentur (26:40) donec confiteantur
iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso
mihi (26:41) ambulabo igitur et ego contra eos et inducam
illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus
suis (26:42) et recordabor foederis mei quod pepigi cum
Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero (26:43)
quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem
propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas
despexerint (26:44) et tamen etiam cum
essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum
meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (26:45)
et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu
gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus
inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi
Chapter 27
(27:1) locutusque est Dominus ad Mosen
dicens (27:2) loquere filiis
Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit
pretium (27:3) si fuerit masculus
a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
(27:4) si mulier triginta (27:5) a quinto autem anno usque ad vicesimum
masculus dabit viginti siclos femina decem (27:6)
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina
tres (27:7) sexagenarius et ultra masculus dabit
quindecim siclos femina decem (27:8) si pauper fuerit et
aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse
reddere tantum dabit (27:9) animal autem quod
immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit (27:10)
et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et
ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino (27:11) animal inmundum quod immolari Domino non
potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem (27:12)
qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium (27:13) quod si dare voluerit is qui offert addet
supra aestimationis quintam partem (27:14)
homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum
bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur (27:15) sin autem ille qui voverat voluerit redimere
eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum (27:16)
quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram
sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet
argenti (27:17) si statim ab anno
incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur (27:18) sin autem post aliquantum temporis
supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex
pretio (27:19) quod si voluerit
redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum
(27:20) sin autem noluerit redimere sed alteri
cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit (27:21)
quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad
ius pertinet sacerdotum (27:22) si ager emptus et
non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino (27:23)
supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui
voverat eum Domino (27:24) in iobeleo autem
revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae
(27:25) omnis aestimatio siclo sanctuarii
ponderabitur siclus viginti obolos habet (27:26)
primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos
sive ovis fuerit Domini sunt (27:27) quod si inmundum
est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit
vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum (27:28)
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec
redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (27:29) et omnis consecratio quae offertur ab homine
non redimetur sed morte morietur (27:30)
omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi
sanctificantur (27:31) si quis autem
voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum (27:32)
omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid
decimum venerit sanctificabitur Domino (27:33)
non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod
mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur (27:34) haec sunt praecepta quae mandavit Dominus
Mosi ad filios Israhel in monte Sinai
EXPLICIT LIBER VAIECRA ID EST LEVITICUS
[End of The Book of Leviticus]