An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of Laodiceans


INCIPIT EPISTULA AD LAODICENSES
Chapter 1
(1:1) Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. (1:2) gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. (1:3) gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius , promissum expectantes in diem iudicii . (1:4) neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur. (1:5) et nunc faciet Deus , ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae. (1:6) et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. (1:7) et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem. (1:8) est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. (1:9) et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam , ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. (1:10) ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei , ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; (1:11) est enim Deus qui operatur in vos . (1:12) et facite sine retractu quaecumque facitis. (1:13) et quod est , dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro . (1:14) omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum . et estote firmi in sensu Christi. (1:15) et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite. (1:16) et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. (1:17) (1:18) salutant vos sancti . (1:19) gratia Domini Iesu cum spiritu vestro. (1:20) et facite legi Colosensium vobis .
EXPLICIT AD LAODICENSES
[End of The Book of Laodiceans]