The Book of Lamentations
Lamentationes
Chapter 1
(1:1) ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo
facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo (1:2) BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae
eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et
facti sunt ei inimici (1:3) GIMEL migravit Iuda
propter adflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores
eius adprehenderunt eam inter angustias (1:4)
DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae
eius destructae sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine
(1:5) HE facti sunt hostes eius in capite inimici
illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius
ducti sunt captivi ante faciem tribulantis (1:6)
VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut
arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
(1:7) ZAI recordata est Hierusalem dierum
adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum
caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata
eius (1:8) HETH peccatum
peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt
ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum (1:9)
TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer
non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus (1:10) IOTH manum suam misit hostis ad omnia
desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in
ecclesiam tuam (1:11) CAPH omnis populus
eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera
quoniam facta sum vilis (1:12) LAMED o vos omnes
qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus
est Dominus in die irae furoris sui (1:13)
MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis
convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam (1:14)
NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae
collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere
(1:15) SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus
de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiae
Iuda (1:16) AIN idcirco ego
plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt
filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (1:17)
FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum
Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos
(1:18) SADE iustus est Dominus quia os eius ad
iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei
abierunt in captivitatem (1:19) COPH vocavi amicos
meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut
refocilarent animam suam (1:20) RES vide Domine
quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena
sum foris interfecit gladius et domi mors similis est (1:21)
SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei
audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes
mei (1:22) THAU ingrediatur
omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim
gemitus mei et cor meum maerens
Chapter 2
(2:1) ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo
Dominus filiam Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli pedum suorum in
die furoris sui (2:2) BETH praecipitavit
Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram
polluit regnum et principes eius (2:3)
GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum dexteram suam a
facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro (2:4) DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus
firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion
effudit quasi ignem indignationem suam (2:5)
HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia
eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam (2:6) VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum
demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in
indignatione furoris sui regem et sacerdotem (2:7)
ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu
inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni (2:8) HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae
Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter
dissipatus est (2:9) TETH defixae sunt in
terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et
prophetae eius non invenerunt visionem a Domino (2:10)
IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua
accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem (2:11) CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei
conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret
parvulus et lactans in plateis oppidi (2:12)
LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum (2:13)
MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exaequabo te et
consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui
(2:14) NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et
stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones
falsas et eiectiones (2:15) SAMECH plauserunt
super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem
haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae (2:16)
FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus
dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus (2:17) AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit
sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum
et exaltavit cornu hostium tuorum (2:18)
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion deduc quasi torrentem
lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui
(2:19) COPH consurge lauda in nocte in principio
vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum
tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (2:20)
RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum
suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta
(2:21) SEN iacuerunt in terra foris puer et senex
virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus
es (2:22) THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui
terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et
enutrivi inimicus meus consumpsit eos
Chapter 3
(3:1) ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga
indignationis eius (3:2) ALEPH me minavit et
adduxit in tenebris et non in lucem (3:3)
ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die (3:4) BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam
contrivit ossa mea (3:5) BETH aedificavit in
gyro meo et circumdedit me felle et labore (3:6)
BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos (3:7) GIMEL circumaedificavit adversum me ut non
egrediar adgravavit conpedem meam (3:8)
GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam
(3:9) GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris
semitas meas subvertit (3:10) DELETH ursus
insidians factus est mihi leo in absconditis (3:11)
DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam
(3:12) DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi
signum ad sagittam (3:13) HE misit in renibus
meis filias faretrae suae (3:14) HE factus sum in
derisu omni populo meo canticum eorum tota die (3:15)
HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio (3:16) VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit
me cinere (3:17) VAV et repulsa est
anima mea oblitus sum bonorum (3:18)
VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino (3:19) ZAI recordare paupertatis et transgressionis
meae absinthii et fellis (3:20) ZAI memoria memor
ero et tabescet in me anima mea (3:21)
ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo (3:22)
HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes
eius (3:23) HETH novae diluculo
multa est fides tua (3:24) HETH pars mea
Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum (3:25)
TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum
(3:26) TETH bonum est praestolari cum silentio
salutare Domini (3:27) TETH bonum est viro
cum portaverit iugum ab adulescentia sua (3:28)
IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se (3:29) IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit
spes (3:30) IOTH dabit
percutienti se maxillam saturabitur obprobriis (3:31)
CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus (3:32)
CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum
suarum (3:33) CAPH non enim
humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis (3:34)
LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae (3:35) LAMED ut declinaret iudicium viri in
conspectu vultus Altissimi (3:36) LAMED ut
perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit (3:37)
MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente (3:38) MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala
nec bona (3:39) MEM quid murmuravit
homo vivens vir pro peccatis suis (3:40)
NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum
(3:41) NUN levemus corda nostra cum manibus ad
Dominum in caelos (3:42) NUN nos inique
egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es (3:43)
SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti
(3:44) SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat
oratio (3:45) SAMECH
eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum (3:46)
FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici (3:47)
FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio
(3:48) FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in
contritione filiae populi mei (3:49)
AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies
(3:50) AIN donec respiceret et videret Dominus de
caelis (3:51) AIN oculus meus
depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae (3:52)
SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis (3:53) SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt
lapidem super me (3:54) SADE inundaverunt
aquae super caput meum dixi perii (3:55)
COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis (3:56) COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam
a singultu meo et clamoribus (3:57) COPH adpropinquasti
in die quando invocavi te dixisti ne timeas (3:58)
RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae
(3:59) RES vidisti Domine iniquitatem adversum me
iudica iudicium meum (3:60) RES vidisti omnem
furorem universas cogitationes eorum adversum me (3:61)
SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me
(3:62) SEN labia insurgentium mihi et meditationes
eorum adversum me tota die (3:63) SEN sessionem eorum
et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum (3:64)
THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum (3:65) THAU dabis eis scutum cordis laborem
tuum (3:66) THAU persequeris in
furore et conteres eos sub caelis Domine
Chapter 4
(4:1) ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est
color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (4:2) BETH filii Sion incliti et amicti auro primo
quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli (4:3)
GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei
crudelis quasi strutio in deserto (4:4)
DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et
non erat qui frangeret eis (4:5) HE qui vescebantur
voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora (4:6) VAV et maior effecta est iniquitas filiae
populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus
(4:7) ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores
lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores (4:8)
HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit
cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum (4:9)
TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt
consumpti ab sterilitate terrae (4:10)
IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in
contritione filiae populi mei (4:11)
CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit
ignem in Sion et devoravit fundamenta eius (4:12)
LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur
hostis et inimicus per portas Hierusalem (4:13)
MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in
medio eius sanguinem iustorum (4:14)
NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt
lacinias suas (4:15) SAMECH recedite
polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes
non addet ultra ut habitet in eis (4:16)
FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non
erubuerunt neque senum miserti sunt (4:17)
AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum
respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat (4:18)
SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit
finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster (4:19)
COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt
nos in deserto insidiati sunt nobis (4:20)
RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus
in umbra tua vivemus in gentibus (4:21)
SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet
calix inebriaberis atque nudaberis (4:22)
THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te
visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua
Chapter 5
(5:1) recordare Domine quid acciderit nobis intuere
et respice obprobrium nostrum (5:2)
hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
(5:3) pupilli facti sumus absque patre matres
nostrae quasi viduae (5:4) aquam nostram
pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus (5:5)
cervicibus minabamur lassis non dabatur requies (5:6) Aegypto dedimus manum et Assyriis ut
saturaremur pane (5:7) patres nostri
peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus (5:8)
servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
(5:9) in animabus nostris adferebamus panem nobis a
facie gladii in deserto (5:10) pellis nostra quasi
clibanus exusta est a facie tempestatum famis (5:11)
mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
(5:12) principes manu suspensi sunt facies senum non
erubuerunt (5:13) adulescentibus
inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt (5:14)
senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium (5:15) defecit gaudium cordis nostri versus est in
luctu chorus noster (5:16) cecidit corona
capitis nostri vae nobis quia peccavimus (5:17)
propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi
nostri (5:18) propter montem Sion
quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo (5:19)
tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et
generatione (5:20) quare in perpetuum
oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum (5:21)
converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a
principio (5:22) sed proiciens
reppulisti nos iratus es contra nos vehementer
EXPLICIT LIBER HIEREMIAE PROPHETAE
[End of The Book of Lamentations]