An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of Jude


INCIPIT EPISTULA IUDAE
Chapter 1
(1:1) Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis (1:2) misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur (1:3) carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei (1:4) subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes (1:5) commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit (1:6) angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit (1:7) sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes (1:8) similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant (1:9) cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus (1:10) hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur (1:11) vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt (1:12) hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae (1:13) fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est (1:14) prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoch dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis (1:15) facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii (1:16) hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa (1:17) vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi (1:18) quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum (1:19) hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes (1:20) vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes (1:21) ipsos vos in dilectione Dei servate (1:22) et hos quidem arguite iudicatos (1:23) illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam (1:24) ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione (1:25) soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen
EXPLICIT EPISTULA IUDAE
[End of The Book of Jude]