The Book of Joshua
INCIPIT LIBER IOSUE BENNUN ID EST IESU NAVE
Chapter 1
(1:1) et factum est ut post mortem Mosi servi Domini
loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei (1:2)
Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus
tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel (1:3) omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum
Mosi (1:4) a deserto et Libano usque ad fluvium magnum
Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester
(1:5) nullus vobis poterit resistere cunctis diebus
vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te (1:6) confortare et esto robustus tu enim sorte
divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis (1:7) confortare igitur et esto robustus valde ut
custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad
sinistram ut intellegas cuncta quae agis (1:8) non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias
et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam (1:9) ecce praecipio tibi confortare et esto
robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque
perrexeris (1:10) praecepitque Iosue
principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite
(1:11) praeparate vobis cibaria quoniam post diem
tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est
vobis (1:12) Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae
tribui Manasse ait (1:13) mementote sermonis
quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem
terram (1:14) uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt
in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes
manu et pugnate pro eis (1:15) donec det requiem
Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester
daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses
famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum (1:16) responderuntque ad Iosue atque dixerunt omnia quae praecepisti nobis faciemus et quocumque
miseris ibimus (1:17) sicut oboedivimus
in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose
(1:18) qui contradixerit ori tuo et non oboedierit
cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age
Chapter 2
(2:1) misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos
viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi
sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam (2:2) nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel
ut explorarent terram (2:3) misitque rex
Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et
omnem terram considerare venerunt (2:4) tollensque mulier
viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent (2:5) cumque porta clauderetur in tenebris et illi
pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos (2:6) ipsa autem fecit ascendere viros in solarium
domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat (2:7) hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque
egressis statim porta clausa est (2:8) necdum obdormierant
qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait (2:9) novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes
habitatores terrae (2:10) audivimus quod
siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis
duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis (2:11) et haec audientes pertimuimus et elanguit cor
nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo
sursum et in terra deorsum (2:12) nunc ergo iurate
mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque
mihi signum verum (2:13) et salvetis patrem
meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de
morte (2:14) qui responderunt ei anima nostra sit pro
vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te
misericordiam et veritatem (2:15) dimisit ergo eos
per funem de fenestra domus enim eius herebat muro (2:16) dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus
tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram (2:17) qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos (2:18) si ingredientibus nobis terram signum fuerit
funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem
fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam (2:19) qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni
cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis
tetigerit (2:20) quod si nos prodere
volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
(2:21) et illa respondit sicut locuti estis ita fiat
dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra (2:22) illi vero ambulantes pervenerunt ad montana
et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non
reppererunt eos (2:23) quibus urbem
ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium
Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi (2:24) atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt
cuncti habitatores eius
Chapter 3
(3:1) igitur Iosue de nocte consurgens movit castra
egredientesque de Setthim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israhel et morati sunt ibi per tres
dies (3:2) quibus evolutis transierunt praecones per
castrorum medium (3:3) et clamare coeperunt
quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam vos quoque
consurgite et sequimini praecedentes (3:4) sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per
quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam
(3:5) dixitque Iosue ad populum sanctificamini cras
enim faciet Dominus inter vos mirabilia (3:6) et ait ad sacerdotes tollite arcam foederis et praecedite populum qui iussa conplentes tulerunt
et ambulaverunt ante eos (3:7) dixitque Dominus ad
Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum
sim (3:8) tu autem praecipe sacerdotibus qui portant
arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea (3:9) dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc
et audite verba Domini Dei vestri (3:10) et rursum in hoc
inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum
Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum (3:11)
ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem
(3:12) parate duodecim viros de tribubus Israhel
singulos per singulas tribus (3:13) et cum posuerint
vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae
inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent
(3:14) igitur egressus est populus de tabernaculis
suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum
(3:15) ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum
tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret (3:16) steterunt aquae descendentes in uno loco et
instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem
inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino
deficerent (3:17) populus autem
incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in
medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat
Chapter 4
(4:1) quibus transgressis dixit Dominus ad
Iosue (4:2) elige duodecim viros singulos per singulas
tribus (4:3) et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis
alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis
hac nocte tentoria (4:4) vocavitque Iosue
duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis (4:5) et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri
ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum
Israhel (4:6) ut sit signum inter vos et quando
interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides (4:7) respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis
ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel
usque in aeternum (4:8) fecerunt ergo filii
Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat
iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos
(4:9) alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in
medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem
diem (4:10) sacerdotes autem qui portabant arcam stabant
in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat
ei Moses festinavitque populus et transiit (4:11) cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante
populum (4:12) filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus
Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses (4:13) et quadraginta pugnatorum milia per turmas et
cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho (4:14) in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen
dum adviveret (4:15) dixitque ad
eum (4:16) praecipe sacerdotibus qui portant arcam
foederis ut ascendant de Iordane (4:17) qui praecepit eis
dicens ascendite de Iordane (4:18) cumque ascendissent
portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et
fluebant sicut ante consueverant (4:19) populus autem
ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis
Hiericho (4:20) duodecim quoque lapides quos de Iordanis
alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis (4:21) et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis
quid sibi volunt isti lapides (4:22) docebitis eos atque
dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum (4:23) siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis
(4:24) sicut fecerat prius in mari Rubro quod
siccavit donec transiremus (4:25) ut discant omnes
terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore
Chapter 5
(5:1) postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum
qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno
mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor
eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel (5:2) eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi
cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel (5:3) fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum
(5:4) haec autem causa est secundae circumcisionis
omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto
per longissimos viae circuitus (5:5) qui omnes circumcisi
erant populus autem qui natus est in deserto (5:6) per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui
non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle
manantem (5:7) horum filii in locum successerunt patrum et
circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis
circumciderat (5:8) postquam autem omnes
circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur (5:9)
dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est
nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem (5:10) manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in
campestribus Hiericho (5:11) et comederunt de
frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni (5:12) defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii
Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan (5:13) cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et
evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum (5:14) qui respondit nequaquam sed sum princeps
exercitus Domini et nunc venio (5:15) cecidit Iosue
pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum (5:16) solve inquit calciamentum de pedibus tuis
locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum
Chapter 6
(6:1) Hiericho autem clausa erat atque munita timore
filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi (6:2) dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes
viros (6:3) circuite urbem cuncti bellatores semel per
diem sic facietis sex diebus (6:4) septimo autem die
sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque
circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis (6:5) cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit
omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum
contra quem steterint (6:6) vocavit ergo Iosue
filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem
iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (6:7) ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam Domini
(6:8) cumque Iosue verba finisset et septem
sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis Domini (6:9) omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia
concrepabant (6:10) praeceperat autem
Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec
veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini (6:11) circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi
(6:12) igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt
sacerdotes arcam Domini (6:13) et septem ex eis
septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et
armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat
(6:14) circumieruntque civitatem secundo die semel
et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus (6:15) die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat
septies (6:16) cumque septimo circuitu clangerent bucinis
sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem
(6:17) sitque civitas haec anathema et omnia quae in
ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos
direximus (6:18) vos autem cavete ne
de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub
peccato sint atque turbentur (6:19) quicquid autem auri
et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius
(6:20) igitur omni vociferante populo et
clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit
unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem (6:21) et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves
quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt (6:22) duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris
meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis
(6:23) ingressique iuvenes eduxerunt Raab et
parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere
fecerunt (6:24) urbem autem et omnia quae in ea sunt
succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini
consecrarunt (6:25) Raab vero
meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel
usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo
inprecatus est Iosue dicens (6:26) maledictus vir
coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat
et in novissimo liberorum ponat portas eius (6:27) fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est
Chapter 7
(7:1) filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum
et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de
anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel (7:2) cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam
oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt
Ahi (7:3) et reversi dixerunt ei non ascendat omnis
populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur
contra hostes paucissimos (7:4) ascenderunt ergo
tria milia pugnatores qui statim terga vertentes (7:5) percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt
eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar
aquae liquefactum est (7:6) Iosue vero scidit
vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes
Israhel miseruntque pulverem super capita sua (7:7) et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut
traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem
(7:8) mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem
hostibus suis terga vertentem (7:9) audient Chananei et
omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid
facies magno nomini tuo (7:10) dixitque Dominus ad
Iosue surge cur iaces pronus in terra (7:11) peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque
mentiti et absconderunt inter vasa sua (7:12) nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero
ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est (7:13) surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus
Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc
contaminatus est scelere (7:14) accedetisque mane
singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per
domos domusque per viros (7:15) et quicumque ille
in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum
Domini et fecit nefas in Israhel (7:16) surgens itaque
Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda (7:17) quae cum iuxta familias suas esset oblata
inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi (7:18) cuius domum in singulos dividens viros
invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda (7:19) et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris
ne abscondas (7:20) responditque Achan
Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci (7:21) vidi enim inter spolia pallium coccineum
valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et
abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (7:22) misit ergo Iosue ministros qui currentes ad
tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul (7:23) auferentesque de tentorio tulerunt ea ad
Iosue et ad omnes filios Israhel proieceruntque ante Dominum (7:24) tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et
filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo
duxerunt eos ad vallem Achor (7:25) ubi dixit Iosue
quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant
igne consumpta sunt (7:26) congregaverunt
quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab
eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie
Chapter 8
(8:1) dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque
formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu
tua regem eius et populum urbemque et terram (8:2) faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia
animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam (8:3) surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta
milia virorum fortium misit nocte (8:4) praecepitque eis
dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati (8:5) ego autem et reliqua multitudo quae mecum est
accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga
vertemus (8:6) donec persequentes ab urbe longius
protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius (8:7) nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem
tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras (8:8) cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi (8:9) dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum
locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit
populi (8:10) surgensque diluculo recensuit socios et
ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum (8:11) cumque venissent et ascendissent ex adverso
civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat
(8:12) quinque milia autem viros elegerat et
posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis (8:13) omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem
aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte
illa et stetit in vallis medio (8:14) quod cum vidisset
rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans
quod post tergum laterent insidiae (8:15) Iosue vero et omnis
Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis (8:16) at illi vociferantes pariter et se mutuo
cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate (8:17) et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant
aperta oppida relinquentes (8:18) dixit Dominus ad
Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam (8:19) cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis
insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt
eam (8:20) viri autem civitatis qui persequebantur Iosue
respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere
praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime
restitissent (8:21) vidensque Iosue et
omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi
(8:22) siquidem et illi qui ceperant et succenderant
civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii
caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur (8:23) regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue (8:24) igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad
deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt
civitatem (8:25) erant autem qui in
eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi (8:26) Iosue vero non contraxit manum quam in
sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi (8:27) iumenta autem et praedam civitatis diviserunt
sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue (8:28) qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum (8:29) regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et
deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo
lapidum qui permanet usque in praesentem diem (8:30) tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal (8:31) sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis
Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et
obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (8:32)
et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis
Israhel (8:33) omnis autem populus et maiores natu ducesque
ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut
advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat
Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel (8:34) post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis
volumine (8:35) nihil ex his quae Moses iusserat reliquit
intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter
eos morabantur
Chapter 9
(9:1) quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui
versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta
Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus (9:2) congregati sunt pariter ut pugnarent contra
Iosue et Israhel uno animo eademque sententia (9:3) at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi
(9:4) et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria
saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos (9:5) calciamentaque perantiqua quae ad indicium
vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri
erant et in frusta comminuti (9:6) perrexeruntque ad
Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua
venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixerunt
(9:7) ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur
habitetis et non possimus foedus inire vobiscum (9:8) at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait estis et unde
venistis (9:9) responderunt de terra longinqua valde venerunt
servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in
Aegypto (9:10) et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem
Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth (9:11) dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob
longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum
(9:12) en panes quando egressi sumus de domibus
nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia
comminuti (9:13) utres vini novos
implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob
longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta (9:14) susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt (9:15) fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere
pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis (9:16) post dies autem tres initi foederis audierunt
quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent (9:17) moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula
sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim (9:18) et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel
murmuravit itaque omne vulgus contra principes (9:19) qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos
contingere (9:20) sed hoc faciemus
eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus
(9:21) sed sic vivant ut in usus universae
multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus (9:22) vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos
decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis
(9:23) itaque sub maledictione eritis et non
deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei (9:24) qui responderunt nuntiatum est nobis servis
tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos
habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc
consilium inivimus (9:25) nunc autem in manu
tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis (9:26) fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israhel ut non
occiderentur (9:27) decrevitque in illo
die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in
praesens tempus in loco quem Dominus elegisset
Chapter 10
(10:1) quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem
quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi
et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum
(10:2) timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et
una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi (10:3) misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham
regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon
dicens (10:4) ascendite ad me et ferte praesidium ut
expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel (10:5) congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth
rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes
eam (10:6) habitatores autem Gabaon urbis obsessae
miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab
auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes
reges Amorreorum qui habitant in montanis (10:7) ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi
(10:8) dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in
manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit (10:9)
inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis
(10:10) et conturbavit eos Dominus a facie Israhel
contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et
Maceda (10:11) cumque fugerent filios Israhel et essent in
descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures
lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel (10:12)
tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum
Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon
(10:13) steteruntque sol et luna donec ulcisceretur
se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non
festinavit occumbere spatio unius diei (10:14)
non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro
Israhel (10:15) reversusque est Iosue cum omni Israhel in
castra Galgalae (10:16) fugerant enim
quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda (10:17)
nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca
Maceda (10:18) qui praecepit sociis et ait volvite saxa
ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant (10:19) vos autem nolite stare sed persequimini
hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit
Dominus Deus in manus vestras (10:20) caesis igitur
adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt
ingressi sunt civitates munitas (10:21) reversusque est
omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios
Israhel muttire ausus est (10:22) praecepitque Iosue
dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant (10:23) fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum
et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis
regem Eglon (10:24) cumque educti
essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes
super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent
(10:25) rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis
confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos
dimicatis (10:26) percussitque Iosue
et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum
(10:27) cumque occumberet sol praecepit sociis ut
deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os
eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens (10:28)
eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius
interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut
fecerat regi Hiericho (10:29) transivit cum omni
Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam (10:30)
quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore
gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant
regi Hiericho (10:31) de Lebna transivit
in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam (10:32)
tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in
ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna (10:33)
eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum
omni populo eius usque ad internicionem (10:34)
transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit (10:35) atque expugnavit eam eadem die percussitque
in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis (10:36) ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon
in Hebron et pugnavit contra eam (10:37) cepitque et
percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea
fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in
ea repperit consumens gladio (10:38) inde reversus in
Dabir (10:39) cepit eam atque vastavit
(10:40) regem quoque eius et omnia per circuitum
oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus
earum sic fecit Dabir et regi illius (10:41)
percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et
Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut
praeceperat ei Dominus Deus Israhel (10:42)
a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon (10:43) universos reges et regiones eorum uno cepit
impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo (10:44)
reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala
Chapter 11
(11:1) quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad
Iobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph (11:2) ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in
campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare (11:3) Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in
montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe (11:4)
egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in
litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis (11:5) conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israhel
(11:6) dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras
enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus
igne conbures (11:7) venitque Iosue et
omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos (11:8) tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui
percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad
orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias (11:9) fecit sicut praeceperat ei Dominus equos
eorum subnervavit currusque conbusit (11:10)
reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus
inter omnia regna haec principatum tenebat (11:11)
percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias
sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio (11:12) et omnes per circuitum civitates regesque
earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini (11:13) absque urbibus quae erant in collibus et in
tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit
(11:14) omnemque praedam istarum urbium ac iumenta
diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis (11:15)
sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa
conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi
(11:16) cepit itaque Iosue omnem terram montanam et
meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et campestria
eius (11:17) et partem montis quae ascendit Seir usque
Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit
(11:18) multo tempore pugnavit Iosue contra reges
istos (11:19) non fuit civitas quae se non traderet filiis
Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit (11:20)
Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel
et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi
(11:21) in tempore illo venit Iosue et interfecit
Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum
delevit (11:22) non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra
filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt
(11:23) cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus
est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque
terra a proeliis
Chapter 12
(12:1) hii sunt reges quos percusserunt filii
Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et
omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem (12:2) Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam
torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus
filiorum Ammon (12:3) et a solitudine
usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem
plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga
(12:4) terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim
qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa
Basan usque ad terminos (12:5) Gesuri et Machathi
et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon (12:6) Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in
possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse (12:7) hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam
a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem
tribubus Israhel singulis partes suas (12:8) tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus
fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus (12:9) rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus (12:10)
rex Hierusalem unus rex Hebron unus (12:11)
rex Hierimoth unus rex Lachis unus (12:12)
rex Eglon unus rex Gazer unus (12:13)
rex Dabir unus rex Gader unus (12:14)
rex Herma unus rex Hered unus (12:15)
rex Lebna unus rex Odollam unus (12:16)
rex Maceda unus rex Bethel unus (12:17)
rex Thaffua unus rex Afer unus (12:18)
rex Afec unus rex Saron unus (12:19)
rex Madon unus rex Asor unus (12:20)
rex Someron unus rex Acsaph unus (12:21)
rex Thenach unus rex Mageddo unus (12:22)
rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus (12:23)
rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus (12:24) rex Thersa unus omnes reges triginta et
unus
Chapter 13
(13:1) Iosue senex provectaeque aetatis erat et
dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte
divisa (13:2) omnis videlicet Galilea Philisthim et
universa Gesuri (13:3) a fluvio turbido
qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos
Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas (13:4) ad meridiem vero sunt Evei omnis terra
Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei (13:5) eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris
Emath (13:6) omnium qui habitant in monte a Libano usque
ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte
hereditatis Israhel sicut praecepi tibi (13:7) et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse
(13:8) cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam
tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam (13:9) ab Aroer quae sita est in ripa torrentis
Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon (13:10)
et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos
filiorum Ammon (13:11) et Galaad ac
terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca (13:12) omne regnum Og in Basan qui regnavit in
Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit
(13:13) nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri
et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem (13:14)
tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei
Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi (13:15)
dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes
suas (13:16) fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita
est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit
Medaba (13:17) et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt
in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon (13:18)
Iessa et Cedmoth et Mepheeth (13:19)
Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis (13:20) Bethpheor et Asedothphasga et
Bethaisimoth (13:21) omnes urbes
campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus
Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae (13:22) et Balaam filium Beor ariolum occiderunt
filii Israhel gladio cum ceteris interfectis (13:23)
factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum
per cognationes suas urbium et viculorum (13:24)
deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec
divisio est (13:25) terminus Iazer et
omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra
Rabba (13:26) et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim
et a Manaim usque ad terminos Dabir (13:27)
in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni
Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad
orientalem plagam (13:28) haec est possessio
filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum (13:29)
dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas
possessionem (13:30) cuius hoc
principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan
sexaginta oppida (13:31) et dimidiam partem
Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir
iuxta cognationes suas (13:32) hanc possessionem
divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
(13:33) tribui autem Levi non dedit possessionem
quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi
Chapter 14
(14:1) hoc est quod possederunt filii Israhel in
terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus
Israhel (14:2) sorte omnia dividentes sicut praeceperat
Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui (14:3) duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui
nihil terrae acceperunt inter fratres suos (14:4) sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec
acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et
pecora sua (14:5) sicut praecepit
Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram (14:6) accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne
Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne
(14:7) quadraginta annorum eram quando me misit
Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum
videbatur (14:8) fratres autem mei
qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
(14:9) iuravitque Moses in die illo dicens terram
quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum
meum (14:10) concessit ergo Dominus vitam mihi sicut
pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum
istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
(14:11) sic valens ut eo valebam tempore quando ad
explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad
gradiendum (14:12) da ergo mihi
montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae
si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi (14:13)
benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem (14:14) atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio
Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel (14:15) nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe
Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis
Chapter 15
(15:1) igitur sors filiorum Iudae per cognationes
suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis
plagae (15:2) initium eius a summitate maris Salsissimi et
a lingua eius quae respicit meridiem (15:3) egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et
pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa (15:4) atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare
Magnum hic erit finis meridianae plagae (15:5) ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt
aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium (15:6) ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem
filii Ruben (15:7) et tendens usque ad
terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab
australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem
Rogel (15:8) ascenditque per convallem filii Ennom ex
latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom
ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem (15:9) pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis
Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum (15:10) et circuit de Bala contra occidentem usque
ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames
transitque in Thamna (15:11) et pervenit contra
aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et
maris Magni contra occidentem fine concluditur (15:12)
hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
(15:13) Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in
medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
(15:14) delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach
Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach (15:15)
atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher
id est civitas Litterarum (15:16) dixitque Chaleb
qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem (15:17) cepitque eam Othonihel filius Cenez frater
Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem (15:18)
quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut
sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit (15:19)
at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi
iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius (15:20) haec est possessio tribus filiorum Iuda per
cognationes suas (15:21) erantque civitates
ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
(15:22) et Cina et Dimona Adeda
(15:23) et Cedes et Asor Iethnan
(15:24) Zif et Thelem Baloth
(15:25) et Asor nova et Cariothesrom haec est
Asor (15:26) Aman Same et Molada
(15:27) et Asergadda et Asemon
Bethfeleth (15:28) et Asersual et
Bersabee et Baziothia (15:29) Bala et Hiim
Esem (15:30) et Heltholad Exiil et Harma
(15:31) Siceleg et Medemena et
Sensenna (15:32) Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes
civitates viginti novem et villae earum (15:33)
in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena (15:34) et Azanoe et Aengannim Thaffua et
Aenaim (15:35) et Hierimoth Adulam Soccho et
Azeca (15:36) et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim
urbes quattuordecim et villae earum (15:37)
Sanan et Adesa et Magdalgad (15:38)
Delean et Mesfa et Iecthel (15:39)
Lachis et Bascath et Aglon (15:40)
Thebbon et Lehemas et Chethlis (15:41)
et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae
earum (15:42) Labana et Aether et Asan
(15:43) Ieptha et Esna et Nesib
(15:44) Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et
villae earum (15:45) Accaron cum vicis
et villulis suis (15:46) ab Accaron usque
ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius (15:47)
Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad
torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius (15:48)
et in monte Samir et Iether et Soccho (15:49)
et Edenna Cariathsenna haec est Dabir (15:50)
Anab et Isthemo et Anim (15:51)
Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum (15:52) Arab et Roma et Esaan
(15:53) Ianum et Bethafua et Afeca
(15:54) Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et
Sior civitates novem et villae earum (15:55)
Maon et Chermel et Zif et Iotae (15:56)
Iezrehel et Iucadam et Zanoe (15:57)
Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum (15:58) Alul et Bethsur et Gedor
(15:59) Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates
sex et villae earum (15:60) Cariathbaal haec
est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum (15:61) in deserto Betharaba Meddin et
Schacha (15:62) Anepsan et civitas Salis et Engaddi
civitates sex et villae earum (15:63) Iebuseum autem
habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem
usque in praesentem diem
Chapter 16
(16:1) cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab
Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana
Bethel (16:2) et egreditur de Bethel Luzam transitque
terminum Archiatharoth (16:3) et descendit ad
occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius
mari Magno (16:4) possederuntque
filii Ioseph Manasse et Ephraim (16:5) et factus est
terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque
Bethoron superiorem (16:6) egrediunturque
confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et
pertransit ab oriente Ianoe (16:7) descenditque de
Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem (16:8) de Taffua pertransitque contra mare in valle
Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias
suas (16:9) urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim
in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum (16:10)
et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque
Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius
Chapter 17
(17:1) cecidit autem sors tribui Manasse ipse est
enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem
Galaad et Basan (17:2) et reliquis
filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et
filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas
(17:3) Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii
Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et
Thersa (17:4) veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis
et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio
fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum
(17:5) et ceciderunt funiculi Manasse decem absque
terra Galaad et Basan trans Iordanem (17:6) filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in
sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (17:7) fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit Sychem et egreditur ad dextram iuxta
habitatores fontis Taffuae (17:8) etenim in sorte
Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim (17:9) descenditque terminus vallis Harundineti in
meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis
et exitus eius pergit ad mare (17:10) ita ut ab austro
sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab
aquilone et in tribu Isachar ab oriente (17:11)
fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum
villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque
habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis
Nofeth (17:12) nec potuerunt filii Manasse has subvertere
civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista (17:13)
postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi
tributarios nec interfecerunt eos (17:14) locutique sunt
filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae
multitudinis et benedixerit mihi Dominus (17:15)
ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in
terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim (17:16) cui responderunt filii Ioseph non poterimus
ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae
sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem (17:17)
dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae
fortitudinis non habebis sortem unam (17:18)
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et
poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse
fortissimum
Chapter 18
(18:1) congregatique sunt omnes filii Israhel in
Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (18:2) remanserant autem filiorum Israhel septem
tribus quae necdum acceperant possessiones suas (18:3) ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus
Deus patrum vestrorum dedit vobis (18:4) eligite de singulis
tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum
uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint (18:5) dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus
Ioseph ab aquilone (18:6) mediam inter hos
terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic
sortem (18:7) quia non est inter vos pars Levitarum sed
sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant
possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini
(18:8) cumque surrexissent viri ut pergerent ad
describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic
coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem (18:9) itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine
reversique sunt ad Iosue in castra Silo (18:10)
qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem
partes (18:11) et ascendit sors prima filiorum Beniamin per
familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph (18:12) fuitque terminus eorum contra aquilonem ab
Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens
et perveniens in solitudinem Bethaven (18:13)
atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in
Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris (18:14)
et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra
africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga
contra mare et occidentem (18:15) a meridie autem ex
parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa
(18:16) descenditque in partem montis qui respicit
vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque
Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel
(18:17) transiens ad aquilonem et egrediens ad
Aensemes id est fontem Solis (18:18) et pertransit
usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben
et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem (18:19) et praetergreditur contra aquilonem Bethagla
suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem
plagam (18:20) qui est terminus illius ab oriente haec est
possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas (18:21) fueruntque civitates eius Hiericho et
Bethagla et vallis Casis (18:22) Betharaba et
Semaraim et Bethel (18:23) Avim et Affara et
Ofra (18:24) villa Emona et Ofni et Gabee civitates
duodecim et villae earum (18:25) Gabaon et Rama et
Beroth (18:26) et Mesfe Cafera et Ammosa
(18:27) et Recem Iarafel et Tharala
(18:28) et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem
Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta
familias suas
Chapter 19
(19:1) et egressa est sors secunda filiorum Symeon
per cognationes suas fuitque hereditas (19:2) eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada (19:3) et Asersual (19:4) Bala et Asem (19:5) et Heltholath Bethul Arma
(19:6) et Seceleg et Bethmarchaboth
Asersusa (19:7) et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim
et villae earum (19:8) Ahin et Remmon et
Athar et Asan civitates quattuor et villae earum (19:9) omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec
est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas (19:10)
in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii
Symeon in medio hereditatis eorum (19:11) cecidit quoque
sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque
Sarith (19:12) ascenditque de mari et Medala ac pervenit in
Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam (19:13)
et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad
Dabereth ascenditque contra Iafie (19:14) et inde pertransit
ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa (19:15) et circuit ad aquilonem et Nathon suntque
egressus eius vallis Iepthahel (19:16) et Catheth et
Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum (19:17) haec est hereditas tribus filiorum Zabulon
per cognationes suas urbes et viculi earum (19:18)
Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas (19:19) fuitque eius hereditas Hiezrahel et
Chasaloth et Sunem (19:20) et
Afaraim (19:21) Seon et Anaarath (19:22) et Rabbith et Cesion Abes
(19:23) et Rameth et Engannim et Enadda et
Bethfeses (19:22) et pervenit
terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae
earum (19:23) haec est possessio filiorum Isachar per
cognationes suas urbes et viculi earum (19:24)
cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas
(19:25) fuitque terminus eorum Alchath et Oali et
Beten et Axab (19:26) Elmelech et Amaad
et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath (19:27)
ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem
Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul (19:28) et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad
Sidonem magnam (19:29) revertiturque in
Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo
Acziba (19:30) et Amma et Afec et Roob civitates viginti
duae et villae earum (19:31) haec est possessio
filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum (19:32)
filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas (19:33) et coepit terminus de Heleb et Helon in
Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem
(19:34) revertiturque terminus contra occidentem in
Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra
occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis (19:35)
civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth
(19:36) et Edema et Arama Asor
(19:37) et Cedes et Edrai Nasor
(19:38) et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et
Bethsemes civitates decem et novem et villae earum (19:39)
haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi
earum (19:40) tribui filiorum Dan per familias suas
egressa est sors septima (19:41) et fuit terminus
possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis (19:42)
Selebin et Ahialon et Iethela (19:43)
Helon et Themna et Acron (19:44)
Helthecen et Gebthon et Baalath (19:45)
Iud et Benebarach et Gethremmon (19:46)
aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen (19:47) et ipso fine concluditur ascenderuntque
filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et
habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui (19:48) haec est possessio tribus filiorum Dan per
cognationes suas urbes et viculi earum (19:49)
cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii
Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui (19:50)
iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et
aedificavit civitatem habitavitque in ea (19:51)
hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et
principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii
partitique sunt terram
Chapter 20
(20:1) et locutus est Dominus ad Iosue dicens
loquere filiis Israhel et dic eis (20:2) separate urbes
fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi (20:3) ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor
est sanguinis (20:4) cum ad unam harum
confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se
conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum (20:5) cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus
non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur
inimicus (20:6) et habitabit in civitate illa donec stet ante
iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur
homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat (20:7) decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa
est Hebron in monte Iuda (20:8) et trans Iordanem
contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et
Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse (20:9) hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut
fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare
cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam
Chapter 21
(21:1) accesseruntque principes familiarum Levi ad
Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum
Israhel (21:2) locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan
atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad
alenda iumenta (21:3) dederuntque filii
Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum (21:4) egressaque est sors in familiam Caath
filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim
(21:5) et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui
superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem
(21:6) porro filiis Gerson egressa est sors ut
acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero
tredecim (21:7) et filiis Merari per cognationes suas de
tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim (21:8) dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum
Mosi singulis sorte tribuentes (21:9) de tribubus
filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina (21:10)
filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa
est (21:11) Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron
in monte Iuda et suburbana eius per circuitum (21:12)
agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum
(21:13) dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron
confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis (21:14)
et Iether et Isthimon (21:15)
et Helon Dabir (21:16)
et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut
dictum est duabus (21:17) de tribu autem
filiorum Beniamin Gabaon et Gabee (21:18) et Anathoth et
Almon cum suburbanis suis civitates quattuor (21:19)
omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis
suis (21:20) reliquis vero per familias filiorum Caath
levitici generis haec est data possessio (21:21)
de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et
Gazer (21:22) et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis
civitates quattuor (21:23) de tribu quoque
Dan Elthece et Gebbethon (21:24) et Ahialon et
Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor (21:25)
porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates
duae (21:26) omnes civitates decem et suburbana earum
datae sunt filiis Caath inferioris gradus (21:27)
filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii
civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas (21:28) porro de tribu Isachar Cesion et
Dabereth (21:29) et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis
civitates quattuor (21:30) de tribu autem
Aser Masal et Abdon (21:31) et Elacoth et Roob
cum suburbanis suis civitates quattuor (21:32)
de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan
cum suburbanis suis civitates tres (21:33) omnes urbes
familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis (21:34)
filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu
Zabulon Iechenam et Chartha (21:35) et Damna et Nalol
civitates quattuor cum suburbanis suis (21:36)
(21:37) et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in
Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis (21:38) omnes urbes filiorum Merari per familias et
cognationes suas duodecim (21:39) itaque universae
civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo
(21:40) cum suburbanis suis singulae per familias
distributae (21:41) deditque Dominus
Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in
ea (21:42) dataque est ab eo pax in omnes per circuitum
nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt
(21:43) ne unum quidem verbum quod illis
praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia
Chapter 22
(22:1) eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et
Gadditas et dimidiam tribum Manasse (22:2) dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus
oboedistis (22:3) nec reliquistis
fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri
(22:4) quia igitur dedit Dominus Deus vester
fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram
possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem (22:5)
ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam
praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et
observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra
(22:6) benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui
reversi sunt in tabernacula sua (22:7) tribui autem
Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter
ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et
benedixisset illis (22:8) dixit ad eos in
multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste
multiplici dividite praedam hostium cum fratribus vestris (22:9) reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel
de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium
Domini in manu Mosi (22:10) cumque venissent
ad tumulos Iordanis in terra Chanaan aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae
magnitudinis (22:11) quod cum audissent
filii Israhel et ad eos certi nuntii detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israhel (22:12)
convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos
(22:13) et interim miserunt ad illos in terram
Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem (22:14)
et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis (22:15) qui venerunt ad filios Ruben et Gad et
dimidiae tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos (22:16)
haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur reliquistis Dominum
Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (22:17) an parum vobis est quod peccastis in
Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo
corruerunt (22:18) et vos hodie
reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaeviet (22:19)
quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua
tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis
aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri (22:20)
nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira
eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (22:21) responderuntque filii Ruben et Gad et
dimidiae tribus Manasse principibus legationis Israhel (22:22)
fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul
intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in
praesenti (22:23) et si ea mente
fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et
iudicet (22:24) et non ea magis cogitatione atque tractatu
ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israhel
(22:25) terminum posuit Dominus inter nos et vos o
filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem
avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius (22:26) et diximus extruamus nobis altare non in
holocausta neque ad victimas offerendas (22:27)
sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut
serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant
cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino (22:28)
quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres
nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum
(22:29) absit a nobis hoc scelus ut recedamus a
Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas
praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius (22:30) quibus auditis Finees sacerdos et principes
legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
libentissime susceperunt (22:31) dixitque Finees
filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione
hac et liberastis filios Israhel de manu Domini (22:32)
reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan
ad filios Israhel et rettulit eis (22:33) placuitque sermo
cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos
atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum (22:34)
vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum
quod Dominus ipse sit Deus
Chapter 23
(23:1) evoluto autem multo tempore postquam pacem
Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis
aetatis (23:2) vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu
et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sum
(23:3) vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus
Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit (23:4) et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram
ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt nationes
(23:5) Dominus Deus vester disperdet eas et auferet
a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est (23:6) tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis
Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram (23:7) ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt iuretis in nomine deorum earum et
serviatis eis et adoretis illos (23:8) sed adhereatis
Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc (23:9) et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis
resistere poterit (23:10) unus e vobis
persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus
est (23:11) hoc tantum diligentissime praecavete ut
diligatis Dominum Deum vestrum (23:12) quod si volueritis
gentium harum quae inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias
copulare (23:13) iam nunc scitote quod Dominus Deus vester
non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et
sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit
vobis (23:14) en ego hodie ingrediar viam universae terrae
et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est unum
non praeterierit in cassum (23:15) sicut ergo
implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus
est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (23:16) eo quod praeterieritis pactum Domini Dei
vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget
in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis
Chapter 24
(24:1) congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in
Sychem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu
Domini (24:2) et ad populum sic locutus est haec dicit
Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor
servieruntque diis alienis (24:3) tuli ergo patrem
vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen
eius (24:4) et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et
Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in
Aegyptum (24:5) misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum
multis signis atque portentis (24:6) eduxique vos et
patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et
equitatu usque ad mare Rubrum (24:7) clamaverunt autem
ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit
illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo
tempore (24:8) et introduxi vos ad terram Amorrei qui
habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum
atque interfecistis illos (24:9) surrexit autem
Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut
malediceret vobis (24:10) et ego nolui
audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius (24:11) transistisque Iordanem et venistis ad
Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et
Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras (24:12)
misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in
gladio et arcu tuo (24:13) dedique vobis
terram in qua non laborastis et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non
plantastis (24:14) nunc ergo timete
Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in
Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino (24:15)
sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie
quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis
Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino (24:16) responditque populus et ait absit a nobis ut
relinquamus Dominum et serviamus diis alienis (24:17)
Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo
servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in
cunctis populis per quos transivimus (24:18)
et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus
igitur Domino quia ipse est Deus noster (24:19)
dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis
aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis (24:20)
si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque
subvertet postquam vobis praestiterit bona (24:21)
dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino
serviemus (24:22) et Iosue ad
populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque
testes (24:23) nunc ergo ait auferte deos alienos de medio
vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel (24:24)
dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis
eius (24:25) percussit igitur Iosue in die illo foedus et
proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem (24:26)
scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem
posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini (24:27)
et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia
verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro
(24:28) dimisitque populum singulos in possessionem
suam (24:29) et post haec mortuus est Iosue filius Nun
servus Domini centum decem annorum (24:30) sepelieruntque eum
in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis
Gaas (24:31) servivitque Israhel Domino cunctis diebus
Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in
Israhel (24:32) ossa quoque Ioseph quae tulerant filii
Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum
novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph (24:33)
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius
quae data est ei in monte Ephraim
EXPLICIT LIBER IOSUE BENNUN ID EST IESU NAVE
[End of The Book of Joshua]