The Book of Jonah
INCIPIT IONA PROPHETA
Chapter 1
(1:1) et factum est verbum Domini ad Ionam filium
Amathi dicens (1:2) surge vade in
Nineven civitatem grandem et praedica in ea quia ascendit malitia eius coram me (1:3) et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie
Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut
iret cum eis in Tharsis a facie Domini (1:4) Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis
periclitabatur conteri (1:5) et timuerunt nautae
et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona
descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi (1:6) et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si
forte recogitet Deus de nobis et non pereamus (1:7) et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et
miserunt sortes et cecidit sors super Ionam (1:8) et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra
tua et quo vel ex quo populo es tu (1:9) et dixit ad eos
Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam (1:10) et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad
eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis
(1:11) et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et
cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat (1:12) et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam
propter me tempestas grandis haec super vos (1:13) et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat
super eos (1:14) et clamaverunt ad Dominum et dixerunt
quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine
sicut voluisti fecisti (1:15) et tulerunt Ionam
et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo (1:16) et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt
vota
Chapter 2
(2:1) et praeparavit Dominus piscem grandem ut
degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus (2:2) et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero
piscis (2:3) et dixit clamavi de tribulatione mea ad
Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam (2:4) et proiecisti me in profundum in corde maris
et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt (2:5) et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum
tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum (2:6) circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput
meum (2:7) ad extrema montium descendi terrae vectes
concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus
(2:8) cum angustiaretur in me anima mea Domini
recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum (2:9) qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt (2:10) ego autem in voce laudis immolabo tibi
quaecumque vovi reddam pro salute Domino (2:11) et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam
Chapter 3
(3:1) et factum est verbum Domini ad Ionam secundo
dicens (3:2) surge vade ad Nineven civitatem magnam et
praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te (3:3) et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere
dierum trium (3:4) et coepit Iona
introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve
subvertetur (3:5) et crediderunt viri
ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem
(3:6) et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit
de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere
(3:7) et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et
principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non
bibant (3:8) et operiantur saccis homines et iumenta et
clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus
eorum (3:9) quis scit si convertatur et ignoscat Deus et
revertatur a furore irae suae et non peribimus (3:10) et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam
quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit
Chapter 4
(4:1) et adflictus est Iona adflictione magna et
iratus est (4:2) et oravit ad Dominum
et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi
ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et
ignoscens super malitia (4:3) et nunc Domine tolle
quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (4:4) et dixit Dominus putasne bene irasceris tu (4:5) et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi
umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati (4:6) et praeparavit Dominus Deus hederam et
ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est
Iona super hedera laetitia magna (4:7) et paravit Deus
vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit (4:8)
et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol
super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam
vivere (4:9) et dixit Dominus ad Ionam putasne bene
irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem (4:10)
et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut
cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit (4:11) et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui
nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa
EXPLICIT IONA PROPHETA
[End of The Book of Jonah]