The Book of Joel
INCIPIT IOHEL PROPHETA
Chapter 1
(1:1) verbum Domini quod factum est ad Iohel filium
Fatuhel (1:2) audite hoc senes et auribus percipite omnes
habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
(1:3) super hoc filiis vestris narrate et filii
vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae (1:4) residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit
rubigo (1:5) expergescimini ebrii et flete et ululate omnes
qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro (1:6) gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et
molares eius ut catuli leonis (1:7) posuit vineam meam
in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami
eius (1:8) plange quasi virgo accincta sacco super virum
pubertatis suae (1:9) periit sacrificium
et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini (1:10) depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit
oleum (1:11) confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores
super frumento et hordeo quia periit messis agri (1:12) vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt
quia confusum est gaudium a filiis hominum (1:13) accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco
ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio (1:14) sanctificate ieiunium vocate coetum
congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
(1:15) a a a diei quia prope est dies Domini et
quasi vastitas a potente veniet (1:16) numquid non coram
oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio (1:17) conputruerunt iumenta in stercore suo
demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum (1:18) quid ingemuit animal mugierunt greges armenti
quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt (1:19) ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna
regionis (1:20) sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem
suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti
Chapter 2
(2:1) canite tuba in Sion ululate in monte sancto
meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est (2:2) dies tenebrarum et caliginis dies nubis et
turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post
eum non erit usque in annos generationis et generationis (2:3) ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo
et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum (2:4) quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current (2:5) sicut sonitus quadrigarum super capita montium
exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad
proelium (2:6) a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus
redigentur in ollam (2:7) sicut fortes current
quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis
suis (2:8) unusquisque fratrem suum non coartabit singuli
in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur (2:9) urbem ingredientur in muro current domos
conscendent per fenestras intrabunt quasi fur (2:10) a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt
splendorem suum (2:11) et Dominus dedit
vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius
magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum (2:12)
nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in
fletu et in planctu (2:13) et scindite corda
vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est
patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia (2:14) quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen
Domino Deo nostro (2:15) canite tuba in Sion
sanctificate ieiunium vocate coetum (2:16) congregate populum
sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo
et sponsa de thalamo suo (2:17) inter vestibulum et
altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in
obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (2:18) zelatus est Dominus terram suam et pepercit
populo suo (2:19) et respondit Dominus et dixit populo suo ecce
ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in
gentibus (2:20) et eum qui ab aquilone est procul faciam a
vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare
novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit (2:21) noli timere terra exulta et laetare quoniam
magnificavit Dominus ut faceret (2:22) nolite timere
animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea
dederunt virtutem suam (2:23) et filii Sion
exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos
imbrem matutinum et serotinum in principio (2:24) et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleo (2:25) et reddam vobis annos quos comedit lucusta
bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos (2:26) et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum
mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (2:27) et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non
confundetur populus meus in aeternum (2:28) et erit post haec
effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia
somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt (2:29) sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum (2:30) et dabo prodigia in caelo et in terra
sanguinem et ignem et vaporem fumi (2:31) sol vertetur in
tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis (2:32) et erit omnis qui invocaverit nomen Domini
salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus
vocaverit
Chapter 3
(3:1) quia ecce in diebus illis et in tempore illo
cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem (3:2) congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo
meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt
(3:3) et super populum meum miserunt sortem et
posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent (3:4) verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et
omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter
reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum (3:5) argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra
vestra (3:6) et filios Iuda et filios Hierusalem
vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis (3:7) ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput
vestrum (3:8) et vendam filios vestros et filias vestras in
manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est
(3:9) clamate hoc in gentibus sanctificate bellum
suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores (3:10) concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego
sum (3:11) erumpite et venite omnes gentes de circuitu
et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos (3:12) consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in
circuitu (3:13) mittite falces quoniam maturavit messis
venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia
eorum (3:14) populi populi in valle concisionis quia iuxta
est dies Domini in valle concisionis (3:15) sol et luna
obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum (3:16) et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et
Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel (3:17) et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem
sancta et alieni non transibunt per eam amplius (3:18) et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda
ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum (3:19) Aegyptus in desolatione erit et Idumea in
desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra
sua (3:20) et Iudaea in aeternum habitabitur et
Hierusalem in generatione et generationem (3:21) et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus commorabitur in Sion
EXPLICIT IOHEL PROPHETA
[End of The Book of Joel]