The Book of Jeremiah
INCIPIT LIBER HIEREMIAE PROPHETAE
Chapter 1
(1:1) verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus
qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin (1:2)
quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in
tertiodecimo anno regni eius (1:3) et factum est in
diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda
usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto (1:4)
et factum est verbum Domini ad me dicens (1:5)
priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te
prophetam gentibus dedi te (1:6) et dixi a a a Domine
Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum (1:7)
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et
universa quaecumque mandavero tibi loqueris (1:8)
ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
(1:9) et misit Dominus manum suam et tetigit os meum
et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo (1:10)
ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et
disperdas et dissipes et aedifices et plantes (1:11)
et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam
vigilantem ego video (1:12) et dixit Dominus ad
me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud (1:13)
et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam
succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis (1:14)
et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores
terrae (1:15) quia ecce ego convocabo omnes cognationes
regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem
et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda (1:16)
et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et
libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum (1:17)
tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi
ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum (1:18)
ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum
aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
(1:19) et bellabunt adversum te et non praevalebunt
quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te
Chapter 2
(2:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (2:2) vade et clama in auribus Hierusalem dicens
haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando
secuta me es in deserto in terra quae non seminatur (2:3)
sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum delinquunt mala
venient super eos dicit Dominus (2:4) audite verbum Domini
domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel (2:5)
haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt
a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt (2:6)
et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui
transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram
in qua non ambulavit vir neque habitavit homo (2:7)
et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et
ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem (2:8) sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et
tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola
secuti sunt (2:9) propterea adhuc
iudicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo (2:10) transite ad insulas Cetthim et videte et in
Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi (2:11) si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt
dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum (2:12)
obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini vehementer dicit
Dominus (2:13) duo enim mala fecit
populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae
continere non valent aquas (2:14) numquid servus est
Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in praedam (2:15)
super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in
solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis (2:16)
filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem
(2:17) numquid non istud factum est tibi quia
dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam (2:18)
et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via
Assyriorum ut bibas aquam Fluminis (2:19)
arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum
est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus
exercituum (2:20) a saeculo
confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni
ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (2:21)
ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in
pravum vinea aliena (2:22) si laveris te nitro
et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus
(2:23) quomodo dicis non sum polluta post Baalim non
ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas
(2:24) onager adsuetus in solitudine in desiderio
animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis
eius invenient eam (2:25) prohibe pedem tuum
a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos
ambulabo (2:26) quomodo confunditur
fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et
prophetae eorum (2:27) dicentes ligno
pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis
suae dicent surge et libera nos (2:28) ubi sunt dii tui
quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum
tuarum erant dii tui Iuda (2:29) quid vultis mecum
iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus (2:30)
frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester
prophetas vestros quasi leo vastator (2:31)
generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra
serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te (2:32) numquid obliviscitur virgo ornamenti sui
sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris (2:33) quid niteris bonam ostendere viam tuam ad
quaerendam dilectionem quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas (2:34) et in alis tuis inventus est sanguis animarum
pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi
(2:35) et dixisti absque peccato et innocens ego sum
et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non
peccavi (2:36) quam vilis es facta
nimis iterans vias tuas et ab Aegypto confunderis sicut confusa es ab Assur (2:37) nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt
super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum
Chapter 3
(3:1) vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et
recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit
mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus
(3:2) leva oculos tuos in directum et vide ubi non
prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus
tuis et in malitiis tuis (3:3) quam ob rem
prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi
noluisti erubescere (3:4) ergo saltim amodo
voca me pater meus dux virginitatis meae tu es (3:5)
numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti
mala et potuisti (3:6) et dixit Dominus ad
me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem
excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (3:7)
et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit
praevaricatrix soror eius Iuda (3:8) quia pro eo quod
moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix
Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa (3:9)
et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et
cum ligno (3:10) et in omnibus his
non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait
Dominus (3:11) et dixit Dominus ad
me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda (3:12) vade et clama sermones istos contra aquilonem
et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum
dicit Dominus et non irascar in perpetuum (3:13)
tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti
vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus (3:14) convertimini filii revertentes dicit Dominus
quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in
Sion (3:15) et dabo vobis pastores iuxta cor meum et
pascent vos scientia et doctrina (3:16) cumque multiplicati
fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque
ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra (3:17) in tempore illo vocabunt Hierusalem solium
Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem
cordis sui pessimi (3:18) in diebus illis
ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus
vestris (3:19) ego autem dixi
quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et
dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis (3:20)
sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit
Dominus (3:21) vox in viis audita
est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei
sui (3:22) convertimini filii revertentes et sanabo
aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster (3:23) vere mendaces erant colles multitudo montium
vere in Domino Deo nostro salus Israhel (3:24)
confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et
armenta eorum filios eorum et filias eorum (3:25)
dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo
nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem
Domini Dei nostri
Chapter 4
(4:1) si converteris Israhel ait Dominus ad me
convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis (4:2)
et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum
gentes ipsumque laudabunt (4:3) haec enim dicit
Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas (4:4) circumcidimini Domino et auferte praeputia
cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et
succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum (4:5) adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum
facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates
munitas (4:6) levate signum in
Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam
(4:7) ascendit leo de cubili suo et praedo gentium
se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur
remanentes absque habitatore (4:8) super hoc accingite
vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis (4:9) et erit in die illa dicit Dominus peribit cor
regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur (4:10) et dixi heu heu heu Domine Deus ergone
decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad
animam (4:11) in tempore illo dicetur populo huic et
Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad
purgandum (4:12) spiritus plenus ex
his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis (4:13)
ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi
illius vae nobis quoniam vastati sumus (4:14)
lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te
cogitationes noxiae (4:15) vox enim
adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim (4:16)
concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et
dare super civitates Iuda vocem suam (4:17)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit
ait Dominus (4:18) viae tuae et
cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum
(4:19) ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis
mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii
(4:20) contritio super contritionem vocata est et
vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae (4:21) usquequo videbo fugientem audiam vocem
bucinae (4:22) quia stultus
populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem
facere nescierunt (4:23) aspexi terram et
ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis (4:24)
vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt
(4:25) intuitus sum et non erat homo et omne
volatile caeli recessit (4:26) aspexi et ecce
Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris
eius (4:27) haec enim dicit Dominus deserta erit omnis
terra sed tamen consummationem non faciam (4:28)
lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non
paenituit me nec aversus sum ab eo (4:29)
a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et
ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo (4:30) tu autem vastata quid facies cum vestieris te
coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te
amatores tui animam tuam quaerent (4:31)
vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion
intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos
Chapter 5
(5:1) circuite vias Hierusalem et aspicite et
considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et
propitius ero eius (5:2) quod si etiam vivit
Dominus dixerint et hoc falso iurabunt (5:3)
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et
rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti
(5:4) ego autem dixi forsitan pauperes sunt et
stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui (5:5)
ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei
sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula (5:6)
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans
super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes
eorum confortatae sunt aversiones eorum (5:7)
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui
non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur (5:8) equi amatores et admissarii facti sunt
unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (5:9)
numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima
mea (5:10) ascendite muros eius et dissipate
consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini (5:11) praevaricatione enim praevaricata est in me
domus Israhel et domus Iuda ait Dominus (5:12)
negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et
famem non videbimus (5:13) prophetae fuerunt
in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis (5:14)
haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba
mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (5:15)
ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem
robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
(5:16) faretra eius quasi sepulchrum patens universi
fortes (5:17) et comedet segetes tuas et panem tuum
devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et
conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio (5:18)
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
(5:19) quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus
noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic
servietis alienis in terra non vestra (5:20)
adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
(5:21) audi populus stulte qui non habes cor qui
habentes oculos non videtis et aures et non auditis (5:22)
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam
terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent
fluctus eius et non transibunt illud (5:23)
populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et
abierunt (5:24) et non dixerunt in
corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo
plenitudinem annuae messis custodientem nobis (5:25)
iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a
nobis (5:26) quia inventi sunt in populo meo impii
insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros (5:27) sicut decipula plena avibus sic domus eorum
plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati (5:28)
incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non
iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt (5:29) numquid super his non visitabo dicit Dominus
aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea (5:30)
stupor et mirabilia facta sunt in terra (5:31)
prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus
meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius
Chapter 6
(6:1) confortamini filii Beniamin in medio
Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab
aquilone et contritio magna (6:2) speciosae et
delicatae adsimilavi filiam Sion (6:3) ad eam venient
pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua
sunt (6:4) sanctificate super eam bellum consurgite et
ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi
(6:5) surgite et ascendamus in nocte et dissipemus
domos eius (6:6) quia haec dicit
Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis
omnis calumnia in medio eius (6:7) sicut frigidam facit
cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper
infirmitas et plaga (6:8) erudire Hierusalem
ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem (6:9) haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum
colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
(6:10) cui loquar et quem contestabor ut audiant
ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non
suscipient illud (6:11) idcirco furore
Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim
cum muliere capietur senex cum pleno dierum (6:12)
et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam
super habitantes terram dicit Dominus (6:13)
a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad
sacerdotem cuncti faciunt dolum (6:14) et curabant
contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax (6:15) confusi sunt quia abominationem fecerunt quin
potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore
visitationis suae corruent dicit Dominus (6:16)
haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae
sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non
ambulabimus (6:17) et constitui super
vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus (6:18)
ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis
(6:19) audi terra ecce ego adducam mala super
populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
(6:20) ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum
suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt
mihi (6:21) propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in
populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
(6:22) haec dicit Dominus ecce populus venit de
terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae (6:23)
sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare
sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
(6:24) audivimus famam eius dissolutae sunt manus
nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem (6:25)
nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in
circuitu (6:26) filia populi mei
accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet
vastator super nos (6:27) probatorem dedi te
in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum (6:28)
omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi
corrupti sunt (6:29) defecit
sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt
consumptae (6:30) argentum reprobum
vocate eos quia Dominus proiecit illos
Chapter 7
(7:1) verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
dicens (7:2) sta in porta domus Domini et praedica ibi
verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis
Dominum (7:3) haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco
isto (7:4) nolite confidere in verbis mendacii dicentes
templum Domini templum Domini templum Domini est (7:5)
quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter
virum et proximum eius (7:6) advenae et pupillo
et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non
ambulaveritis in malum vobismet ipsis (7:7)
habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in
saeculum (7:8) ecce vos confiditis
vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis (7:9)
furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos
quos ignoratis (7:10) et venistis et
stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus
omnes abominationes istas (7:11) ergo spelunca
latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit
Dominus (7:12) ite ad locum meum
in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei
Israhel (7:13) et nunc quia
fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et
vocavi vos et non respondistis (7:14) faciam domui huic
in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris
sicut feci Silo (7:15) et proiciam vos a
facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim (7:16)
tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non
obsistas mihi quia non exaudiam te (7:17)
nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in plateis
Hierusalem (7:18) filii colligunt
ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli et libent
diis alienis et me ad iracundiam provocent (7:19)
numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem
vultus sui (7:20) ideo haec dicit
Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et
super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur (7:21) haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes (7:22)
quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de
terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum (7:23)
sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis
mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (7:24) et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam
sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in
ante (7:25) a die qua egressi sunt patres eorum de terra
Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et
mittens (7:26) et non audierunt me
nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum
(7:27) et loqueris ad eos omnia verba haec et non
audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi (7:28)
et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit
disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum (7:29)
tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia proiecit Dominus et
reliquit generationem furoris sui (7:30)
quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua
in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (7:31)
et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios
suos et filias suas igni quae non praecepi nec cogitavi in corde meo (7:32)
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii
Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus (7:33) et erit morticinum populi huius in cibum
volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat (7:34)
et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem
laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra
Chapter 8
(8:1) in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis
Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem
de sepulchris suis (8:2) et pandent ea ad
solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae
quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae
erunt (8:3) et eligent magis mortem quam vitam omnes qui
residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit
Dominus exercituum (8:4) et dices ad eos haec
dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur (8:5) quare ergo aversus est populus iste in
Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti (8:6) adtendi et auscultavi nemo quod bonum est
loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum
suum quasi equus impetu vadens in proelio (8:7)
milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus
adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini (8:8)
quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium
operatus est stilus mendax scribarum (8:9)
confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et
sapientia nulla est in eis (8:10) propterea dabo
mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a
propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium (8:11)
et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non
esset pax (8:12) confusi sunt quia
abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter
corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus (8:13)
congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in
ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt (8:14)
quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus
noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino (8:15) expectavimus pacem et non erat bonum tempus
medellae et ecce formido (8:16) a Dan auditus est
fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt
terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius (8:17)
quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt
vos ait Dominus (8:18) dolor meus super
dolorem in me cor meum maerens (8:19) ecce vox clamoris
filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me
ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (8:20) transiit messis finita est aestas et nos
salvati non sumus (8:21) super contritionem
filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me (8:22)
numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta
cicatrix filiae populi mei
Chapter 9
(9:1) quis dabit capiti meo aquam et oculis meis
fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei (9:2) quis dabit me in solitudine diversorium
viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus
praevaricatorum (9:3) et extenderunt
linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi
sunt et me non cognoverunt dicit Dominus (9:4)
unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia
omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet (9:5) et vir fratrem suum deridebit et veritatem non
loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt
(9:6) habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt
scire me dicit Dominus (9:7) propterea haec dicit
Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi
mei (9:8) sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta
est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias (9:9) numquid super his non visitabo dicit Dominus
aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea (9:10)
super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam
incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad
pecora transmigraverunt et recesserunt (9:11)
et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in
desolationem eo quod non sit habitator (9:12)
quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut
adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat
(9:13) et dixit Dominus quia dereliquerunt legem
meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea (9:14) et abierunt post pravitatem cordis sui et
post Baalim quos didicerunt a patribus suis (9:15)
idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo eos populum istum
absinthio et potum dabo eis aquam fellis (9:16)
et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post
eos gladium donec consumantur (9:17) haec dicit Dominus
exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et
properent (9:18) festinent et
adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis
(9:19) quia vox lamentationis audita est de Sion
quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula
nostra (9:20) audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat
auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam
planctum (9:21) quia ascendit mors
per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de
plateis (9:22) loquere haec dicit
Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis
et non est qui colligat (9:23) haec dicit Dominus
non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in
divitiis suis (9:24) sed in hoc
glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et
iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus (9:25)
ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet
praeputium (9:26) super Aegyptum et
super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam
habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt
corde
Chapter 10
(10:1) audite verbum quod locutus est Dominus super
vos domus Israhel (10:2) haec dicit Dominus
iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
(10:3) quia leges populorum vanae sunt quia lignum
de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia (10:4)
argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non
dissolvatur (10:5) in similitudinem
palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia
nec male possunt facere nec bene (10:6) non est similis tui
Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine (10:7)
quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium
et in universis regnis eorum nullus est similis tui (10:8)
pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum
est (10:9) argentum involutum de Tharsis adfertur et
aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa
haec (10:10) Dominus autem Deus verus est ipse Deus
vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem
eius (10:11) sic ergo dicetis eis dii qui caelos et
terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt (10:12)
qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua
extendit caelos (10:13) ad vocem suam dat
multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit
ventum de thesauris suis (10:14) stultus factus est
omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est
spiritus in eis (10:15) vana sunt et opus
risu dignum in tempore visitationis suae peribunt (10:16)
non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga
hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi (10:17)
congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
(10:18) quia haec dicit Dominus ecce ego longe
proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur (10:19) vae mihi super contritione mea pessima plaga
mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam (10:20)
tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a
me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
(10:21) quia stulte egerunt pastores et Dominum non
quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est (10:22) vox auditionis ecce venit et commotio magna
de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum (10:23) scio Domine quia non est hominis via eius
nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos (10:24)
corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum
redigas me (10:25) effunde
indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt
quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
Chapter 11
(11:1) verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
dicens (11:2) audite verba pacti huius et loquimini ad
viros Iuda et habitatores Hierusalem (11:3)
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus vir qui non audierit verba
pacti huius (11:4) quod praecepi
patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite
omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (11:5) ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus
vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi amen
Domine (11:6) et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba
haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa
(11:7) quia contestans contestatus sum patres
vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite
vocem meam (11:8) et non audierunt
nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia
verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt (11:9)
et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus
Hierusalem (11:10) reversi sunt ad
iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut
servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus
eorum (11:11) quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego
inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos
(11:12) et ibunt civitates Iuda et habitatores
Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis
eorum (11:13) secundum numerum enim civitatum tuarum erant
dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum
Baali (11:14) tu ergo noli orare pro populo hoc et ne
adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis
eorum (11:15) quid est quod dilectus meus in domo mea
fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es
(11:16) olivam uberem pulchram fructiferam speciosam
vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta
eius (11:17) et Dominus exercituum qui plantavit te
locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes
Baali (11:18) tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi
tunc ostendisti mihi studia eorum (11:19)
et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me
cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non
memoretur amplius (11:20) tu autem Domine
Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam
meam (11:21) propterea haec dicit Dominus ad viros
Anathoth qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus
nostris (11:22) propterea haec
dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum
morientur in fame (11:23) et reliquiae non
erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum
Chapter 12
(12:1) iustus quidem tu es Domine si disputem tecum
verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique
agunt (12:2) plantasti eos et radicem miserunt proficiunt
et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum (12:3)
et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem
ad victimam et sanctifica eos in die occisionis (12:4)
usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam
habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima
nostra (12:5) si cum peditibus currens laborasti quomodo
contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia
Iordanis (12:6) nam et fratres tui
et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum
locuti fuerint tibi bona (12:7) reliqui domum meam
dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius (12:8) facta est mihi hereditas mea quasi leo in
silva dedit contra me vocem ideo odivi eam (12:9)
numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite
congregamini omnes bestiae terrae properate ad devorandum (12:10)
pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt
portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (12:11)
posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra
quia nullus est qui recogitet corde (12:12)
super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo
terrae usque ad extremum eius non est pax universae carni (12:13)
seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit
confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini (12:14)
haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam
distribui populo meo Israhel ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Iuda evellam de medio
eorum (12:15) et cum evellero eos convertar et miserebor
eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam (12:16) et erit si eruditi didicerint vias populi
mei ut iurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal aedificabuntur in medio
populi mei (12:17) quod si non
audierint evellam gentem illam evulsione et perditione ait Dominus
Chapter 13
(13:1) haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi
lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud (13:2) et possedi lumbare iuxta verbum Domini et
posui circa lumbos meos (13:3) et factus est sermo
Domini ad me secundo dicens (13:4) tolle lumbare quod
possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine
petrae (13:5) et abii et abscondi illud in Eufraten sicut
praeceperat mihi Dominus (13:6) et factum est post
dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut
absconderes illud ibi (13:7) et abii ad Eufraten
et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum
esset (13:8) et factum est verbum Domini ad me
dicens (13:9) haec dicit Dominus sic putrescere faciam
superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam (13:10)
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis
sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo
usui aptum est (13:11) sicut enim adheret
lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset
mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (13:12) dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit
Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula
implebitur vino (13:13) et dices ad eos
haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super
thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate (13:14) et dispergam eos virum a fratre suo et
patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam
eos (13:15) audite et auribus percipite nolite elevari
quia Dominus locutus est (13:16) date Domino Deo
vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis
lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem (13:17)
quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans
plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini (13:18)
dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona
gloriae vestrae (13:19) civitates austri
clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta
(13:20) levate oculos vestros et videte qui venitis
ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum (13:21)
quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput
tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem (13:22)
quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem
iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae (13:23) si mutare potest Aethiops pellem suam aut
pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum (13:24) et disseminabo eos quasi stipulam quae vento
raptatur in deserto (13:25) haec sors tua
parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio
(13:26) unde et ego nudavi femora tua contra faciem
tuam et apparuit ignominia tua (13:27) adulteria tua et
hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non
mundaberis post me usquequo adhuc
Chapter 14
(14:1) quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de
sermonibus siccitatis (14:2) luxit Iudaea et
portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit (14:3) maiores miserunt minores suos ad aquam
venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et
operuerunt capita sua (14:4) propter terrae
vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua
(14:5) nam et cerva in agro peperit et reliquit quia
non erat herba (14:6) et onagri steterunt
in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba
(14:7) si iniquitates nostrae responderunt nobis
Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus
(14:8) expectatio Israhel salvator eius in tempore
tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum
(14:9) quare futurus es velut vir vagus ut fortis
qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas
nos (14:10) haec dicit Dominus populo huic qui dilexit
movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit
peccata eorum (14:11) et dixit Dominus
ad me noli orare pro populo isto in bonum (14:12)
cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et
victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos (14:13) et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt
eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto
(14:14) et dixit Dominus ad me falso prophetae
vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et
divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis (14:15) ideo haec dicit Dominus de prophetis qui
prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame
consumentur prophetae illi (14:16) et populi quibus
prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores
eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum (14:17)
et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non
taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer
(14:18) si egressus fuero ad agros ecce occisi
gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam
ignorabant (14:19) numquid proiciens
abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas
expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio (14:20) cognovimus Domine impietates nostras
iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi (14:21)
ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii
gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum (14:22)
numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne
tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec
Chapter 15
(15:1) et dixit Dominus ad me si steterit Moses et
Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur
(15:2) quod si dixerint ad te quo egrediemur dices
ad eos haec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et
qui ad captivitatem ad captivitatem (15:3)
et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes
ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum (15:4) et dabo eos in fervorem universis regnis
terrae propter Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in Hierusalem
(15:5) quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis
contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua (15:6)
tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et
interficiam te laboravi rogans (15:7) et dispergam eos
ventilabro in portis terrae interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt
reversi (15:8) multiplicatae sunt
mihi viduae eius super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super
civitates repente terrorem (15:9) infirmata est quae
peperit septem defecit anima eius occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius
in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus (15:10)
vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum discordiae in universa terra
non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi (15:11)
dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non occurri tibi in tempore
adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum (15:12)
numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes (15:13) divitias tuas et thesauros tuos in
direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis (15:14) et adducam inimicos tuos de terra qua nescis
quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit (15:15)
tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli
in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium (15:16) inventi sunt sermones tui et comedi eos et
factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me
Domine Deus exercituum (15:17) non sedi in
concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti
me (15:18) quare factus est dolor meus perpetuus et
plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium
(15:19) propter hoc haec dicit Dominus si
converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris
convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos (15:20)
et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non
praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit Dominus (15:21)
et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium
Chapter 16
(16:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (16:2) non accipies uxorem et non erunt tibi filii
et filiae in loco isto (16:3) quia haec dicit
Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et super
patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac (16:4)
mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium
super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et
bestiis terrae (16:5) haec enim dicit
Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam
a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes (16:6)
et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque plangentur et non
se incident neque calvitium fiet pro eis (16:7)
et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis
potum calicis ad consolandum super patre suo et matre (16:8)
et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibas
(16:9) quia haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae
vocem sponsi et vocem sponsae (16:10) et cum
adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum
grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro
(16:11) dices ad eos quia dereliquerunt patres
vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt
et legem meam non custodierunt (16:12) sed et vos peius
operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non
audiat (16:13) et eiciam vos de terra hac in terram quam
ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis
requiem (16:14) propterea ecce
dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra
Aegypti (16:15) sed vivit Dominus
qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in
terram suam quam dedi patribus eorum (16:16)
ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post haec
mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis
petrarum (16:17) quia oculi mei
super omnes vias eorum non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis
meis (16:18) et reddam primum duplices iniquitates et
peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis
impleverunt hereditatem meam (16:19) Domine fortitudo
mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent
vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit (16:20) numquid faciet sibi homo deos et ipsi non
sunt dii (16:21) idcirco ecce ego
ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi
Dominus
Chapter 17
(17:1) peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in
ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum
(17:2) cum recordati fuerint filii eorum ararum
suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis (17:3)
sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo
excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis (17:4)
et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis
tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit
(17:5) haec dicit Dominus maledictus homo qui
confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius (17:6) erit enim quasi myrice in deserto et non
videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et
inhabitabili (17:7) benedictus vir qui
confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius (17:8)
et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices
suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit
sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (17:9)
pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud (17:10) ego Dominus scrutans cor et probans renes
qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum (17:11)
perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum
suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens (17:12)
solium gloriae altitudinis a principio locus sanctificationis nostrae
(17:13) expectatio Israhel Domine omnes qui te
derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium
Dominum (17:14) sana me Domine et
sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es (17:15)
ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat (17:16) et ego non sum turbatus te pastorem sequens
et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo
fuit (17:17) non sis mihi tu formidini spes mea tu in die
adflictionis (17:18) confundantur qui
persequuntur me et non confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et
duplici contritione contere eos (17:19) haec dicit Dominus
ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis
portis Hierusalem (17:20) et dices ad eos
audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas
istas (17:21) haec dicit Dominus custodite animas vestras
et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem (17:22) et nolite eicere onera de domibus vestris in
die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris
(17:23) et non audierunt nec inclinaverunt aurem
suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam (17:24) et erit si audieritis me dicit Dominus ut
non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne
faciatis in ea omne opus (17:25) ingredientur per
portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis
ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas haec in
sempiternum (17:26) et venient de
civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro
portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini
(17:27) si autem non audieritis me ut sanctificetis
diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in
portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur
Chapter 18
(18:1) verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
dicens (18:2) surge et descende in domum figuli et ibi
audies verba mea (18:3) et descendi in
domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam (18:4)
et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud
vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret (18:5)
et factum est verbum Domini ad me dicens (18:6)
numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce
sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel (18:7)
repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et
disperdam illud (18:8) si paenitentiam
egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi
ut facerem ei (18:9) et subito loquar de
gente et regno ut aedificem et ut plantem illud (18:10)
si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono
quod locutus sum ut facerem ei (18:11) nunc ergo dic viro
Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra
vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia
vestra (18:12) qui dixerunt desperavimus post cogitationes
enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus (18:13) ideo haec dicit Dominus interrogate gentes
quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel (18:14)
numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes
frigidae et defluentes (18:15) quia oblitus est
mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in
itinere non trito (18:16) ut fieret terra
eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput
suum (18:17) sicut ventus urens dispergam eos coram
inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum (18:18)
et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a
sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus
ad universos sermones eius (18:19) adtende Domine ad
me et audi vocem adversariorum meorum (18:20)
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod
steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis
(18:21) propterea da filios eorum in famem et deduc
eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes
eorum confodiantur gladio in proelio (18:22)
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia
foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis (18:23)
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris
iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore
furoris tui abutere eis
Chapter 19
(19:1) haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam
figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum (19:2)
et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum portae Fictilis et
praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te (19:3)
et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores Hierusalem haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam
tinniant aures eius (19:4) eo quod
dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et
patres eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium (19:5) et aedificaverunt excelsa Baali ad
conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor
meum (19:6) propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et
non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis
(19:7) et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in
loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo
cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae (19:8)
et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui praeterierit per eam
obstupescet et sibilabit super universa plaga eius (19:9)
et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque
carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt
animas eorum (19:10) et conteres
lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum (19:11)
et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem
istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit
alius locus ad sepeliendum (19:12) sic faciam loco
huic ait Dominus et habitatoribus eius ut ponam civitatem istam sicut Thofeth (19:13) et erunt domus Hierusalem et domus regum
Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et
libaverunt libamina diis alienis (19:14) venit autem
Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad
omnem populum (19:15) haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala quae
locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos
Chapter 20
(20:1) et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui
constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos (20:2) et percussit Phassur Hieremiam prophetam et
misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini (20:3) cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur
Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem
undique (20:4) quia haec dicit
Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui
videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos
gladio (20:5) et dabo universam substantiam civitatis huius
et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et
diripient eos et tollent et ducent in Babylonem (20:6)
tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in captivitatem et in
Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti
mendacium (20:7) seduxisti me Domine
et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant
me (20:8) quia iam olim loquor vociferans iniquitatem
et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die
(20:9) et dixi non recordabor eius neque loquar
ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci
ferre non sustinens (20:10) audivi enim
contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant
pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur
ultionem ex eo (20:11) Dominus autem
mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer
quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur (20:12)
et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem
tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (20:13)
cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu
malorum (20:14) maledicta dies in
qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta (20:15)
maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi
gaudio laetificavit eum (20:16) sit homo ille ut
sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore
meridiano (20:17) qui non me
interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus
(20:18) quare de vulva egressus sum ut viderem
laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei
Chapter 21
(21:1) verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem
dicens (21:2) interroga pro nobis Dominum quia
Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia
mirabilia sua et recedat a nobis (21:3) et dixit Hieremias
ad eos sic dicetis Sedeciae (21:4) haec dicit Dominus
Deus Israhel ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem
Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis
huius (21:5) et debellabo ego vos in manu extenta et
brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi (21:6)
et percutiam habitatores civitatis huius homines et bestiae pestilentia magna
morientur (21:7) et post haec ait
Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste
et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium
animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur
(21:8) et ad populum hunc dices haec dicit Dominus
ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis (21:9)
qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus
fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium
(21:10) posui enim faciem meam super civitatem hanc
in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni
(21:11) et domui regis Iuda audite verbum
Domini (21:12) domus David haec dicit Dominus iudicate mane
iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et
succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum (21:13) ecce ego ad te habitatricem vallis solidae
atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras
(21:14) et visitabo super vos iuxta fructum
studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu
eius
Chapter 22
(22:1) haec dicit Dominus descende in domum regis
Iuda et loqueris ibi verbum hoc (22:2) et dices audi
verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per
portas istas (22:3) haec dicit Dominus
facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam
nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto
(22:4) si enim facientes feceritis verbum istud
ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus
et equos ipsi et servi et populus eorum (22:5)
quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in
solitudinem erit domus haec (22:6) quia haec dicit
Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes
inhabitabiles (22:7) et sanctificabo
super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in
ignem (22:8) et pertransibunt gentes multae per civitatem
hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi (22:9) et respondebunt eo quod dereliquerint pactum
Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis (22:10)
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia
non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae (22:11)
quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia
patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius (22:12)
sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit
amplius (22:13) vae qui aedificat
domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non
reddet ei (22:14) qui dicit
aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide (22:15) numquid regnabis
quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene
erat ei (22:16) iudicavit causam
pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus (22:17) tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad
sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis (22:18) propterea haec dicit Dominus ad Ioachim
filium Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae domine et vae
inclite (22:19) sepultura asini
sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem (22:20)
ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia
contriti sunt omnes amatores tui (22:21) locutus sum ad te
in abundantia tua dixisti non audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem
meam (22:22) omnes pastores tuos pascet ventus et
amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
(22:23) quae sedes in Libano et nidificas in cedris
quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis (22:24) vivo ego dicit Dominus quia si fuerit
Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum (22:25) et dabo te in manu quaerentium animam tuam
et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu
Chaldeorum (22:26) et mittam te et
matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
(22:27) et in terram ad quam ipsi levant animam suam
ut revertantur illuc non revertentur (22:28)
numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni
voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
(22:29) terra terra terra audi sermonem
Domini (22:30) haec dicit Dominus scribe virum istum
sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium
David et potestatem habeat ultra in Iuda
Chapter 23
(23:1) vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant
gregem pascuae meae dicit Dominus (23:2)
ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui pascunt populum meum vos
dispersistis gregem meum eiecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum
vestrorum ait Dominus (23:3) et ego congregabo
reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et
multiplicabuntur (23:4) et suscitabo super
eos pastores et pascent eos non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero dicit
Dominus (23:5) ecce dies veniunt
ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam
in terra (23:6) in diebus illius
salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus
noster (23:7) propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus
et non dicent ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti (23:8) sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen
domus Israhel de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc et habitabunt in terra
sua (23:9) ad prophetas contritum est cor meum in medio
mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a
facie verborum sanctorum eius (23:10) quia adulteris
repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum
malus et fortitudo eorum dissimilis (23:11)
propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait
Dominus (23:12) idcirco via eorum
erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum
visitationis eorum ait Dominus (23:13) et in prophetis
Samariae vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israhel (23:14) et in prophetis Hierusalem vidi
similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque
a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra (23:15) propterea haec dicit Dominus exercituum ad
prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio
super omnem terram (23:16) haec dicit Dominus
exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui
loquuntur non de ore Domini (23:17) dicunt his qui
blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non
veniet super vos malum (23:18) quis enim adfuit
in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivit
(23:19) ecce turbo dominicae indignationis
egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum veniet (23:20)
non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem
cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius (23:21)
non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad eos et ipsi
prophetabant (23:22) si stetissent in
consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis
cogitationibus suis (23:23) putasne Deus e
vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longe (23:24)
si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non
caelum et terram ego impleo ait Dominus (23:25)
audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes
somniavi somniavi (23:26) usquequo istud in
corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui
(23:27) qui volunt facere ut obliviscatur populus
meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres
eorum nominis mei propter Baal (23:28) propheta qui habet
somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit
Dominus (23:29) numquid non verba
mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram (23:30)
propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur verba mea unusquisque a
proximo suo (23:31) ecce ego ad
prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas suas et aiunt dicit Dominus (23:32) ecce ego ad prophetas somniantes mendacium
ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non
misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (23:33) si igitur interrogaverit te populus iste vel
propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit
Dominus (23:34) et prophetes et
sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum eius
(23:35) haec dicetis unusquisque ad proximum et ad
fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus (23:36)
et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et
pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri (23:37)
haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est
Dominus (23:38) si autem onus
Domini dixeritis propter hoc haec dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos
dicens nolite dicere onus Domini (23:39) propterea ecce ego
tollam vos portans et derelinquam vos et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie
mea (23:40) et dabo vos in obprobrium sempiternum et in
ignominiam aeternam quae numquam oblivione delebitur
Chapter 24
(24:1) ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi
pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium
Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in
Babylonem (24:2) calathus unus ficus
bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quae
comedi non poterant eo quod essent malae (24:3)
et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde
et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod sint malae (24:4)
et factum est verbum Domini ad me dicens (24:5)
haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem
Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum (24:6)
et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et
aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam (24:7)
et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero
eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (24:8)
et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae haec dicit Dominus
sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui
habitant in terra Aegypti (24:9) et dabo eos in
vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in
maledictionem in universis locis ad quos eieci eos (24:10)
et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra quam dedi eis
et patribus eorum
Chapter 25
(25:1) verbum quod factum est ad Hieremiam de omni
populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis
Babylonis (25:2) quae locutus est
Hieremias propheta ad omnem populum Iuda et ad universos habitatores Hierusalem dicens
(25:3) a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis
Iuda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad
vos de nocte consurgens et loquens et non audistis (25:4)
et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas consurgens diluculo mittensque et
non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis (25:5)
cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus
vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in
saeculum (25:6) et nolite ire post
deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum
et non adfligam vos (25:7) et non audistis me
dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum
(25:8) propterea haec dicit Dominus exercituum pro
eo quod non audistis verba mea (25:9) ecce ego mittam et
adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et
adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt
et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas
(25:10) perdamque ex eis vocem gaudii et vocem
laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae (25:11)
et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes
istae regi Babylonis septuaginta annis (25:12)
cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super
gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines
sempiternas (25:13) et adducam super
terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque
prophetavit Hieremias adversum omnes gentes (25:14)
quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges magni et reddam eis secundum
opera eorum et secundum facta manuum suarum (25:15)
quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de
manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te (25:16)
et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter
eos (25:17) et accepi calicem de manu Domini et
propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus (25:18)
Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in
solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista (25:19) Pharaoni regi Aegypti et servis eius et
principibus eius et omni populo eius (25:20)
et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et cunctis regibus terrae
Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti (25:21)
Idumeae et Moab et filiis Ammon (25:22)
et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui
sunt trans mare (25:23) et Dedan et Theman
et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam (25:24)
et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis qui habitant in
deserto (25:25) et cunctis regibus
Zambri et cunctis regibus Aelam et cunctis regibus Medorum (25:26)
et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et
omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt et rex Sesach bibet post eos (25:27) et dices ad eos haec dicit Dominus
exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego
mittam inter vos (25:28) cumque noluerint
accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis
(25:29) quia ecce in civitate in qua invocatum est
nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego
voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum (25:30)
et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet
et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium
concinetur adversus omnes habitatores terrae (25:31)
pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium Domino cum gentibus iudicatur
ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (25:32)
haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo
magnus egredietur a summitatibus terrae (25:33)
et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non
plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt
(25:34) ululate pastores et clamate et aspergite vos
cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis
quasi vasa pretiosa (25:35) et peribit fuga a
pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis (25:36)
vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam
eorum (25:37) et conticuerunt arva pacis a facie irae
furoris Domini (25:38) dereliquit quasi
leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris
Domini
Chapter 26
(26:1) in principio regis Ioachim filii Iosiae regis
Iuda factum est verbum istud a Domino dicens (26:2)
haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de
quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli
subtrahere verbum (26:3) si forte audiant et
convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias
studiorum eorum (26:4) et dices ad eos
haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis (26:5) ut audiatis sermones servorum meorum
prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis (26:6) dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc
dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae (26:7)
et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec
in domo Domini (26:8) cumque conplesset
Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum
sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur (26:9)
quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista
desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum
Domini (26:10) et audierunt principes Iuda verba haec et
ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae
(26:11) et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad
principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem
istam sicut audistis auribus vestris (26:12)
et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me
ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis (26:13) nunc ergo bonas facite vias vestras et
studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum
vos (26:14) ego autem ecce in manibus vestris sum facite
mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris (26:15)
verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis
contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut
loquerer in auribus vestris omnia verba haec (26:16)
et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic
iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (26:17)
surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi
loquentes (26:18) Michas de
Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit
Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa
silvarum (26:19) numquid morte
condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini
et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas
nostras (26:20) fuit quoque vir
prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et
adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae (26:21)
et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit
rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum (26:22) et misit rex Ioachim viros in Aegyptum
Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum (26:23)
et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum
gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis (26:24)
igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi
et interficerent eum
Chapter 27
(27:1) in principio regni Ioachim filii Iosiae regis
Iuda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens (27:2)
haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo
tuo (27:3) et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab
et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad
Sedeciam regem Iuda (27:4) et praecipies eis
ut ad dominos suos loquantur haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos
vestros (27:5) ego feci terram et
hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi
eam ei qui placuit in oculis meis (27:6)
et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi (27:7)
et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus
terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni (27:8)
gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque
non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem
illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius (27:9)
vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et
maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis (27:10)
quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos
et pereatis (27:11) porro gens quae
subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et
colet eam et habitabit in ea (27:12) et ad Sedeciam
regem Iuda locutus sum secundum omnia verba haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et
servite ei et populo eius et vivetis (27:13)
quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad
gentem quae servire noluerit regi Babylonis (27:14)
nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia
mendacium ipsi loquuntur vobis (27:15) quia non misi eos
ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae qui
vaticinantur vobis (27:16) et ad sacerdotes
et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui
prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant
vobis (27:17) nolite ergo audire eos sed servite regi
Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem (27:18)
et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non
veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in
Babylonem (27:19) quia haec dicit
Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate
hac (27:20) quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis
cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et
Hierusalem (27:21) quia haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et
Hierusalem (27:22) in Babylonem
transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in
loco isto
Chapter 28
(28:1) et factum est in anno illo in principio regni
Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo
Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens (28:2)
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum regis
Babylonis (28:3) adhuc duo anni
dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco
isto et transtulit ea in Babylonem (28:4)
et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi
sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis
(28:5) et dixit Hieremias propheta ad Ananiam
prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini
(28:6) et ait Hieremias propheta amen sic faciat
Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio
de Babylone ad locum istum (28:7) verumtamen audi
verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi (28:8) prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio
et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de adflictione et de
fame (28:9) propheta qui vaticinatus est pacem cum
venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate (28:10)
et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae et confregit
eam (28:11) et ait Ananias in conspectu omnis populi
dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo
omnium gentium (28:12) et abiit Hieremias
prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam
de collo Hieremiae prophetae dicens (28:13)
vade et dices Ananiae haec dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro
eis catenas ferreas (28:14) quia haec dicit
Dominus exercituum Deus Israhel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant
Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei (28:15) et dixit Hieremias propheta ad Ananiam
prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio
(28:16) idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a
facie terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es (28:17)
et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo
Chapter 29
(29:1) et haec sunt verba libri quae misit Hieremias
propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem
populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem (29:2)
postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iuda et
Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem (29:3)
in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos misit Sedecias rex Iuda ad
Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens (29:4)
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni transmigrationi quam transtuli de
Hierusalem in Babylonem (29:5) aedificate domos et
habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum (29:6)
accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias
vestras date viris et pariant filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci
numero (29:7) et quaerite pacem civitatis ad quam
transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis
(29:8) haec enim dicit Dominus exercituum Deus
Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad
somnia vestra quae vos somniatis (29:9) quia falso ipsi
prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus (29:10)
quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo
vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum (29:11) ego enim scio cogitationes quas cogito super
vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam
(29:12) et invocabitis me et ibitis et orabitis me
et exaudiam vos (29:13) quaeretis me et
invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro (29:14)
et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de
universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem
transmigrare vos feci (29:15) quia dixistis
suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone (29:16)
quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum
habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem
(29:17) haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in
eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo quod pessimae
sint (29:18) et persequar eos in gladio in fame et in
pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et in sibilum
et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos (29:19)
eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per servos meos
prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus (29:20) vos ergo audite verbum Domini omnis
transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem (29:21)
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium
Maasiae qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (29:22)
et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone
dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne
(29:23) pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel
et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi
eis ego sum iudex et testis dicit Dominus (29:24)
et ad Semeiam Neelamiten dices (29:25)
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros
ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes
dicens (29:26) Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae
sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et
in carcerem (29:27) et nunc quare non
increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat vobis (29:28)
quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et
habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum (29:29)
legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae
prophetae (29:30) et factum est
verbum Domini ad Hieremiam dicens (29:31)
mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro
eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio
(29:32) idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo
super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit
bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum
Chapter 30
(30:1) hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a
Domino dicens (30:2) haec dicit Dominus
Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro (30:3) ecce enim dies veniunt dicit Dominus et
convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus
eorum et possidebunt eam (30:4) et haec verba quae
locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam (30:5)
quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est
pax (30:6) interrogate et videte si generat masculus
quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in
auruginem (30:7) vae quia magna dies
illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur (30:8) et erit in die illa ait Dominus exercituum
conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius
alieni (30:9) sed servient Domino Deo suo et David regi suo
quem suscitabo eis (30:10) tu ergo ne timeas
serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de
terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem
formidet (30:11) quoniam tecum ego
sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem
non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius
(30:12) quia haec dicit Dominus insanabilis fractura
tua pessima plaga tua (30:13) non est qui
iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi (30:14)
omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te
castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua
(30:15) quid clamas super contritione tua
insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec
tibi (30:16) propterea omnes qui comedunt te devorabuntur
et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos
dabo in praedam (30:17) obducam enim
cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae
non habebat requirentem (30:18) haec dicit Dominus
ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in
excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur (30:19)
et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et
glorificabo eos et non adtenuabuntur (30:20)
et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo
adversum omnes qui tribulant eum (30:21) et erit dux eius
ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet
cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus (30:22)
et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (30:23) ecce turbo Domini furor egrediens procella
ruens in capite impiorum conquiescet (30:24)
non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis
sui in novissimo dierum intellegetis ea
Chapter 31
(31:1) in tempore illo dicit Dominus ero Deus
universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum (31:2)
haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad
requiem suam Israhel (31:3) longe Dominus
apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans (31:4) rursumque aedificabo te et aedificaberis
virgo Israhel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium (31:5) adhuc plantabis vineas in montibus Samariae
plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt (31:6)
quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in
Sion ad Dominum Deum nostrum (31:7) quia haec dicit
Dominus exultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine
populum tuum reliquias Israhel (31:8) ecce ego adducam
eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans
et pariens simul coetus magnus revertentium huc (31:9)
in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in
via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus
est (31:10) audite verbum Domini gentes et adnuntiate
insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem
suum (31:11) redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum
de manu potentioris (31:12) et venient et
laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et
armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient (31:13) tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et
senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo
(31:14) et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et
populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus (31:15)
haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel
plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt (31:16)
haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces
operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici (31:17)
et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos
suos (31:18) audiens audivi Ephraim transmigrantem
castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus
meus (31:19) postquam enim convertisti me egi
paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui
obprobrium adulescentiae meae (31:20) si filius
honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco
conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus (31:21) statue tibi speculam pone tibi amaritudines
dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad civitates tuas
istas (31:22) usquequo deliciis dissolveris filia vaga
quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum (31:23)
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et
in urbibus eius cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons
sanctus (31:24) et habitabunt in
eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae et minantes greges (31:25)
quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi
(31:26) ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi
et somnus meus dulcis mihi (31:27) ecce dies veniunt
dicit Dominus et seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominis et semine iumentorum
(31:28) et sicut vigilavi super eos ut evellerem et
demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem ait
Dominus (31:29) in diebus illis
non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt (31:30) sed unusquisque in iniquitate sua morietur
omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius (31:31)
ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel et domui Iuda foedus
novum (31:32) non secundum pactum quod pepigi cum patribus
vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod irritum fecerunt et
ego dominatus sum eorum dicit Dominus (31:33)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo
legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in
populum (31:34) et non docebunt
ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum
usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor
amplius (31:35) haec dicit Dominus
qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus
eius Dominus exercituum nomen illi (31:36)
si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut
non sit gens coram me cunctis diebus (31:37)
haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta
terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus
(31:38) ecce dies veniunt dicit Dominus et
aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli (31:39)
et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et circuibit
Goatha (31:40) et omnem vallem cadaverum et cineris et
universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum
Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum
Chapter 32
(32:1) verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
in anno decimo Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor (32:2) tunc exercitus regis Babylonis obsidebat
Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda
(32:3) clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens
quare vaticinaris dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet
eam (32:4) et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu
Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos
illius videbunt (32:5) et in Babylonem
ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil
prosperum habebitis (32:6) et dixit Hieremias
factum est verbum Domini ad me dicens (32:7)
ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum
qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas (32:8)
et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum
carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas
et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset (32:9) et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui
est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos (32:10) et scripsi in libro et signavi et adhibui
testes et adpendi argentum in statera (32:11)
et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa
forinsecus (32:12) et dedi librum
possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui
scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris
(32:13) et praecepi Baruch coram eis
dicens (32:14) haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase
fictili ut permanere possint diebus multis (32:15)
haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc possidebuntur domus et agri et
vineae in terra ista (32:16) et oravi ad
Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens (32:17)
heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et
in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum (32:18)
qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum
eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi (32:19)
magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes
vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum
eius (32:20) qui posuisti signa et portenta in terra
Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies
haec (32:21) et eduxisti populum tuum Israhel de terra
Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno
(32:22) et dedisti eis terram hanc quam iurasti
patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle (32:23)
et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non
ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec
(32:24) ecce munitiones extructae sunt adversum
civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a facie gladii et
famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis (32:25) et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum
argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum (32:26)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens (32:27) ecce ego Dominus Deus universae carnis
numquid mihi difficile erit omne verbum (32:28)
propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in
manu regis Babylonis et capiet eam (32:29)
et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et
conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum
me (32:30) erant enim filii Israhel et filii Iuda
iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui usque nunc exacerbant me in
opere manuum suarum dicit Dominus (32:31)
quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua
aedificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo (32:32)
propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam fecerunt ad iracundiam me
provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores
Hierusalem (32:33) et verterunt ad me
terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent
disciplinam (32:34) et posuerunt idola
sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (32:35)
et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios
suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in
peccatum deducerent Iudam (32:36) et nunc propter
ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis
Babylonis in gladio et in fame et in peste (32:37)
ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira
mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter
(32:38) et erunt mihi in populum et ego ero eis in
Deum (32:39) et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant
me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos (32:40)
et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo
in corde eorum ut non recedant a me (32:41)
et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate
in toto corde meo et in tota anima mea (32:42)
quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic
adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos (32:43)
et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non
remanserit homo et iumentum et data sit in manu Chaldeorum (32:44)
agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis
adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in
civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait
Dominus
Chapter 33
(33:1) et factum est verbum Domini ad Hieremiam
secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens (33:2)
haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus
nomen eius (33:3) clama ad me et
exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis (33:4)
quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae
destructae sunt et ad munitiones et gladium (33:5)
venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi
in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam
eorum (33:6) ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem
et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis (33:7)
et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a
principio (33:8) et emundabo illos
ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus
deliquerunt mihi et spreverunt me (33:9)
et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus
terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et
in omni pace quam ego faciam ei (33:10) haec dicit Dominus
adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus
Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque
pecore (33:11) vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et
vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum
misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit
Dominus (33:12) haec dicit Dominus
exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum (33:13)
in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad
austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad
manum numerantis ait Dominus (33:14) ecce dies veniunt
dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda
(33:15) in diebus illis et in tempore illo germinare
faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra (33:16) in diebus illis salvabitur Iuda et
Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster (33:17) quia haec dicit Dominus non interibit de
David vir qui sedeat super thronum domus Israhel (33:18)
et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat
holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus (33:19) et factum est verbum Domini ad Hieremiam
dicens (33:20) haec dicit Dominus si irritum fieri potest
pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo (33:21) et pactum meum irritum esse poterit cum
David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri
mei (33:22) sicuti numerari non possunt stellae caeli et
metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos
(33:23) et factum est verbum Domini ad Hieremiam
dicens (33:24) numquid non vidisti quid populus hic locutus
sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit
ultra gens coram eis (33:25) haec dicit Dominus
si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui (33:26) equidem et semen Iacob et David servi mei
proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem
eorum et miserebor eis
Chapter 34
(34:1) verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae quae erant sub potestate
manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens
(34:2) haec dicit Dominus Deus Israhel vade et
loquere ad Sedeciam regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu
regis Babylonis et succendet eam igni (34:3)
et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in manu eius traderis
et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem
introibis (34:4) attamen audi verbum
Domini Sedecia rex Iuda haec dicit Dominus ad te non morieris in gladio (34:5) sed in pace morieris et secundum conbustiones
patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine plangent te quia verbum ego
locutus sum dicit Dominus (34:6) et locutus est
Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba haec in Hierusalem (34:7) et exercitus regis Babylonis pugnabat contra
Hierusalem et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et contra Azeca haec enim
supererant de civitatibus Iuda urbes munitae (34:8)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus
cum omni populo in Hierusalem praedicans (34:9)
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et
hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo (34:10) audierunt ergo omnes principes et universus
populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et
ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt (34:11)
et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant
liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas (34:12)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens (34:13) haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi
foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens
(34:14) cum conpleti fuerint septem anni dimittat
unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum
et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam (34:15)
et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut
praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua
invocatum est nomen meum super eam (34:16)
et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et
unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint
vobis servi et ancillae (34:17) propterea haec
dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo
ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis
regnis terrae (34:18) et dabo viros qui
praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum
quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius (34:19)
principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae
qui transierunt inter divisiones vituli (34:20)
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit
morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae (34:21)
et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
(34:22) ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam
eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo
in solitudinem eo quod non sit habitator
Chapter 35
(35:1) verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens (35:2)
vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam
exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum (35:3)
et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et fratres eius et omnes filios
eius et universam domum Rechabitarum (35:4)
et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae
hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos
vestibuli (35:5) et posui coram
filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum
(35:6) qui responderunt non bibemus vinum quia
Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in
sempiternum (35:7) et domum non
aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis
cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini
(35:8) oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab
patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et
mulieres nostrae filii et filiae nostrae (35:9)
et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non
habuimus (35:10) sed habitavimus in
tabernaculis et oboedientes fecimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster
(35:11) cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex
Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie
exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem (35:12)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens (35:13) haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut oboediatis verbis
meis dicit Dominus (35:14) praevaluerunt
sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem
hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non
oboedistis mihi (35:15) misique ad vos
omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua
pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra
quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me
(35:16) firmaverunt igitur filii Ionadab filii
Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi
(35:17) idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus
sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt
mihi (35:18) domui autem Rechabitarum dixit Hieremias
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et
custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae praecepit vobis (35:19) propterea haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus
Chapter 36
(36:1) et factum est in anno quarto Ioachim filii
Iosiae regis Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens (36:2)
tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum
Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem
hanc (36:3) si forte audiente domo Iuda universa mala
quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato
eorum (36:4) vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae
et scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine
libri (36:5) et praecepit Hieremias Baruch dicens ego
clausus sum nec valeo ingredi domum Domini (36:6)
ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini
audiente populo in domo Domini in die ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus
suis leges eis (36:7) si forte cadat
oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et
indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc (36:8)
et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat ei Hieremias propheta
legens ex volumine sermones Domini in domo Domini (36:9)
factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono
praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae
confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem (36:10)
legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini in gazofilacio Gamariae
filii Saphan scribae in vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini audiente omni
populo (36:11) cumque audisset Micheas filius Gamariae
filii Saphan omnes sermones Domini ex libro (36:12)
descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce ibi omnes principes sedebant
Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias
filius Ananiae et universi principes (36:13)
et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch ex volumine in
auribus populi (36:14) miserunt itaque
omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti
audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad
eos (36:15) et dixerunt ad eum sede et lege haec in
auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum (36:16)
igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et
dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos (36:17)
et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos
ex ore eius (36:18) dixit autem eis
Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine
atramento (36:19) et dixerunt
principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis (36:20) et ingressi sunt ad regem in atrium porro
volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente rege omnes
sermones (36:21) misitque rex Iudi
ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis
principibus qui stabant circa regem (36:22)
rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena
prunis (36:23) cumque legisset Iudi tres pagellas vel
quattuor scidit illud scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne
volumen igni qui erat in arula (36:24) et non timuerunt
neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos
(36:25) verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias
contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos (36:26)
et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio
Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus
(36:27) et factum est verbum Domini ad Hieremiam
postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens
(36:28) rursum tolle volumen aliud et scribe in eo
omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex Iuda (36:29) et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit
Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et
vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum (36:30)
propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non erit ex eo qui sedeat
super solium David et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem
(36:31) et visitabo contra eum et contra semen eius
et contra servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros
Iuda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt (36:32)
Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae qui
scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi
sunt sermones multo plures quam ante fuerant
Chapter 37
(37:1) et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro
Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda
(37:2) et non oboedivit ipse et servi eius et
populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae (37:3) et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae
et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum
nostrum (37:4) Hieremias autem
libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus
est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab
Hierusalem (37:5) et factum est
verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens (37:6)
haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad
interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in
Aegyptum (37:7) et redient Chaldei
et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni (37:8)
haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent
a nobis Chaldei quia non abibunt (37:9) sed et si
percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui
vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni (37:10) ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab
Hierusalem propter exercitum Pharaonis (37:11)
egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi
possessionem in conspectu civium (37:12) cumque pervenisset
ad portam Beniamin erat ibi custos portae per vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et
adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis (37:13)
et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed
conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes (37:14)
quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat
in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem (37:15)
itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias
diebus multis (37:16) mittens autem rex
Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit
Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis (37:17)
et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo
quia misisti me in domum carceris (37:18)
ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis
super vos et super terram hanc (37:19) nunc ergo audi
obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne
moriar ibi (37:20) praecepit ergo rex
Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento
donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris
Chapter 38
(38:1) audivit autem Saphatias filius Matthan et
Gedelias filius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones quos Hieremias
loquebatur ad omnem populum dicens (38:2)
haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et
peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivens (38:3) haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas
haec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam (38:4)
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit
manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba
haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum (38:5)
et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis
quicquam negare (38:6) tulerunt ergo
Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt
Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in caenum
(38:7) audivit autem Abdemelech Aethiops vir
eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta
Beniamin (38:8) et egressus est
Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens (38:9)
domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam
prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate
(38:10) praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi
dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur
(38:11) adsumptis ergo Abdemelech secum viris
ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant
et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos (38:12)
dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres pannos et haec scissa et
putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic (38:13) et extraxerunt Hieremiam funibus et
eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris (38:14)
et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat
in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid
(38:15) dixit autem Hieremias ad Sedeciam si
adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies
(38:16) iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam
dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum
qui quaerunt animam tuam (38:17) et dixit Hieremias
ad Sedeciam haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis
vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua
(38:18) si autem non exieris ad principes regis
Babylonis tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu
eorum (38:19) et dixit rex Sedecias ad Hieremiam
sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant
mihi (38:20) respondit autem Hieremias non te tradent
audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua
(38:21) quod si nolueris egredi iste est sermo quem
ostendit mihi Dominus (38:22) ecce omnes
mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent
seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et
recesserunt a te (38:23) et omnes uxores
tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et
civitatem hanc conburet igni (38:24) dixit ergo
Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec et non morieris (38:25)
si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint
tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum
rex (38:26) dices ad eos prostravi ego preces meas coram
rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer (38:27)
venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis
iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum
(38:28) mansit vero Hieremias in vestibulo carceris
usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem
Chapter 39
(39:1) anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo
venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam
(39:2) undecimo autem anno Sedeciae mense quarto
quinta mensis aperta est civitas (39:3) et ingressi sunt
omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares
Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis (39:4)
cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi
sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam
deserti (39:5) persecutus est
autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum
adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum
iudicia (39:6) et occidit rex
Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex
Babylonis (39:7) oculos quoque
Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem (39:8)
domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem
subverterunt (39:9) et reliquias populi
quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant
transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem (39:10)
et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum
in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa (39:11)
praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro
militiae dicens (39:12) tolle illum et
pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei (39:13) misit ergo Nabuzardan princeps militiae et
Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis
(39:14) miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo
carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in
populo (39:15) ad Hieremiam autem factus fuerat sermo
Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens (39:16)
vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die
illa (39:17) et liberabo te in die illa ait Dominus et
non traderis in manus virorum quos tu formidas (39:18)
sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in
me habuisti fiduciam ait Dominus
Chapter 40
(40:1) sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino
postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium
qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem (40:2)
tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est
malum hoc super locum istum (40:3) et adduxit et fecit
Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo
hic (40:4) nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae
sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem
displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo
placuerit tibi ut vadas illuc perge (40:5)
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem
praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi
ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum
(40:6) venit autem Hieremias ad Godoliam filium
Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra (40:7) cum ergo audissent omnes principes exercitus
qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam
terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant
translati in Babylonem (40:8) venerunt ad
Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius
Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri
eorum (40:9) et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii
Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis
et bene erit vobis (40:10) ecce ego habito in
Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et
oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis (40:11) sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in
filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam
et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan (40:12)
reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt
in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis (40:13) Iohanan autem filius Caree et omnes
principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
(40:14) et dixerunt ei scito quia Baalis rex
filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius
Ahicam (40:15) Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam
seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam
et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda (40:16) et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan
filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel
Chapter 41
(41:1) et factum est in mense septimo venit Ismahel
filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium
Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat (41:2)
surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et
percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis
terrae (41:3) omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in
Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel (41:4) secundo autem die postquam occiderat Godoliam
nullo adhuc sciente (41:5) venerunt viri de
Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus
habebant in manu ut offerrent in domo Domini (41:6)
egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat incedens et
plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam
(41:7) qui cum venissent ad medium civitatis
interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo
(41:8) decem autem viri repperti sunt inter eos qui
dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et
cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis (41:9)
lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter
Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae
occisis (41:10) et captivas duxit
Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in
Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius
Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon (41:11)
audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo
omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae (41:12)
et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium
Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon (41:13)
cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos
principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt (41:14)
et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad
Iohanan filium Caree (41:15) Ismahel autem
filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon (41:16) tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes
principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de
Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos
quos reduxerat de Gabaon (41:17) et abierunt et
sederunt peregrinantes in Chamaam quae est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum
(41:18) a facie Chaldeorum timebant enim eos quia
percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex Babylonis in terra
Iuda
Chapter 42
(42:1) et accesserunt omnes principes bellatorum et
Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum
(42:2) dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat
oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia
derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur (42:3)
et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod
faciamus (42:4) dixit autem ad eos
Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque
responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (42:5)
et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non
iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus (42:6) sive bonum est sive malum voci Domini Dei
nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri
(42:7) cum autem conpleti essent decem dies factum
est verbum Domini ad Hieremiam (42:8) vocavitque Iohanan
filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad
magnum (42:9) et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus
Israhel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius (42:10) si quiescentes manseritis in terra hac
aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci
vobis (42:11) nolite timere a facie regis Babylonis quem
vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de
manu eius (42:12) et dabo vobis
misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra (42:13) si autem dixeritis vos non habitabimus in
terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri (42:14)
dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non videbimus bellum et
clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus (42:15) propter hoc nunc audite verbum Domini
reliquiae Iuda haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini
Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis (42:16)
gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua
estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi moriemini (42:17)
omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum et habitent ibi
morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super
eos (42:18) quia haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur
indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in
maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum (42:19)
verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum scientes scietis quia
obtestatus sum vobis hodie (42:20) quia decepistis
animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et
iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus
(42:21) et adnuntiavi vobis hodie et non audistis
vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos (42:22)
nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem
voluistis intrare ut habitaretis ibi
Chapter 43
(43:1) factum est autem cum conplesset Hieremias
loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos
omnia verba haec (43:2) dixit Azarias
filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non
misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc (43:3) sed Baruch filius Neriae incitat te adversum
nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem
(43:4) et non audivit Iohanan filius Caree et omnes
principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda (43:5) sed tollens Iohanan filius Caree et universi
principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante
dispersi ut habitarent in terra Iuda (43:6)
viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat
Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium
Neriae (43:7) et ingressi sunt terram Aegypti quia non
oboedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas (43:8)
et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens (43:9) sume in manu tua lapides grandes et absconde
eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris
iudaeis (43:10) et dices ad eos
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum
meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos
(43:11) veniensque percutiet terram Aegypti quos in
morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio (43:12) et succendet ignem in delubris deorum
Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et
egredietur inde in pace (43:13) et conteret
statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni
Chapter 44
(44:1) verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes
Iudaeos qui habitant in terra Aegypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in terra Fatures
dicens (44:2) haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et ecce sunt desertae
hodie et non est in eis habitator (44:3)
propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et
sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri
(44:4) et misi ad vos omnes servos meos prophetas de
nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam odi
(44:5) et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam
ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis (44:6)
et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iuda et
in plateis Hierusalem et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc
(44:7) et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et
lactans de medio Iudae nec relinquatur vobis quicquam residuum (44:8)
provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra
Aegypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium
cunctis gentibus terrae (44:9) numquid obliti
estis mala patrum vestrorum et mala regum Iuda et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum
quae fecerunt in terra Iuda et in regionibus Hierusalem (44:10)
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et
in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris (44:11)
ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono faciem meam in vobis in
malum et disperdam omnem Iudam (44:12) et adsumam
reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur
omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame
morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium
(44:13) et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut
visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste (44:14)
et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum qui vadunt ut
peregrinentur in terra Aegypti et revertantur in terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur
et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint (44:15)
responderunt autem Hieremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis
alienis et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Aegypti
in Fatures dicens (44:16) sermonem quem
locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te (44:17)
sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus
Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in
urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non
vidimus (44:18) ex eo autem quo
cessavimus sacrificare Reginae caeli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti
sumus (44:19) quod si nos sacrificamus Reginae caeli et
libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba
libandi (44:20) et dixit Hieremias
ad omnem populum adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum
dicens (44:21) numquid non sacrificium quod sacrificastis
in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus
terrae horum recordatus est Dominus et ascendit super cor eius (44:22)
et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter
abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod
non sit habitator sicut est dies haec (44:23)
propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem
Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec
sicut est dies haec (44:24) dixit autem
Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra
Aegypti (44:25) haec inquit
Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris
implestis dicentes faciamus vota nostra quae vovimus ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina
implestis vota vestra et opere perpetrastis ea (44:26)
ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra Aegypti ecce ego iuravi
in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis
vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti (44:27)
ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Iuda
qui sunt in terra Aegypti gladio et fame donec penitus consumantur (44:28)
et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in terram Iuda viri pauci et
scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an
illorum (44:29) et hoc vobis
signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei
contra vos in malum (44:30) haec dicit Dominus
ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Aegypti in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius
sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam
eius
Chapter 45
(45:1) verbum quod locutus est Hieremias propheta ad
Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae
regis Iuda dicens (45:2) haec dicit Dominus
Deus Israhel ad te Baruch (45:3) dixisti vae misero
mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni
(45:4) haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos
aedificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc (45:5) et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia
ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad
quaecumque perrexeris
Chapter 46
(46:1) quod factum est verbum Domini ad Hieremiam
prophetam contra gentes (46:2) ad Aegyptum
adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit
Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda (46:3) praeparate scutum et clypeum et procedite ad
bellum (46:4) iungite equos et ascendite equites state in
galeis polite lanceas induite vos loricis (46:5)
quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt
conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus (46:6)
non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi
sunt et ruerunt (46:7) quis est iste qui
quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius (46:8)
Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet
ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius (46:9)
ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies
tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas (46:10)
dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis
suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra
aquilonis iuxta flumen Eufraten (46:11) ascende in Galaad
et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
(46:12) audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus
tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt (46:13) verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam
prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram
Aegypti (46:14) adnuntiate Aegypto
et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius
ea quae per circuitum tuum sunt (46:15) quare conputruit
fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum (46:16)
multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur
ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae (46:17) vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum
adduxit tempus (46:18) vivo ego inquit
Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari
veniet (46:19) vasa transmigrationis fac tibi habitatrix
filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis (46:20) vitula eligans atque formonsa Aegyptus
stimulator ab aquilone veniet ei (46:21) mercennarii quoque
eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt
quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum (46:22) vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum
exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes (46:23) succiderunt saltum eius ait Dominus qui
supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus (46:24) confusa est filia Aegypti et tradita in manu
populi aquilonis (46:25) dixit Dominus
exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et
super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo
(46:26) et dabo eos in manu quaerentium animam eorum
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus
pristinis ait Dominus (46:27) et tu ne timeas
serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra
captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat
eum (46:28) et tu noli timere serve meus Iacob ait
Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed
castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi
Chapter 47
(47:1) quod factum est verbum Domini ad Hieremiam
prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam (47:2)
haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans
et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis
habitator terrae (47:3) ab strepitu pompae
armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres
filios manibus dissolutis (47:4) pro adventu diei in
quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis
depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae (47:5)
venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo
concideris (47:6) o mucro Domini
usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile (47:7)
quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas
eius regiones ibique condixerit illi
Chapter 48
(48:1) ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et
tremuit (48:2) non est ultra
exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces
sequeturque te gladius (48:3) vox clamoris de
Oronaim vastitas et contritio magna (48:4)
contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius (48:5) per ascensum enim Luaith plorans ascendet in
fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt (48:6) fugite salvate animas vestras et eritis quasi
myrice in deserto (48:7) pro eo enim quod
habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in
transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul (48:8)
et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et
dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus (48:9)
date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et
inhabitabiles (48:10) maledictus qui
facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (48:11) fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et
requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco
permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus (48:12)
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores
laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident (48:13) et confundetur Moab a Chamos sicut confusa
est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam (48:14)
quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum
(48:15) vastata est Moab et civitates illius
ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen
ei (48:16) prope est interitus Moab ut veniat et malum
eius velociter adcurret nimis (48:17) consolamini eum
omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis
baculus gloriosus (48:18) descende de gloria
et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones
tuas (48:19) in via sta et prospice habitatio Aroer
interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit (48:20)
confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam
vastata est Moab (48:21) et iudicium venit
ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath (48:22)
et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim (48:23) et super Cariathaim et super Bethgamul et
super Bethmaon (48:24) et super Carioth
et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt (48:25) abscisum est cornu Moab et brachium eius
contritum est ait Dominus (48:26) inebriate eum
quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam
ipse (48:27) fuit enim in derisum tibi Israhel quasi
inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus
duceris (48:28) relinquite
civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore
foraminis (48:29) audivimus
superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis
illius (48:30) ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod
non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere (48:31) ideo super Moab heiulabo et ad Moab
universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes (48:32)
de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad
mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit (48:33) ablata est laetitia et exultatio de Carmelo
et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma
cantabit (48:34) de clamore Esebon
usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim
pessimae erunt (48:35) et auferam de Moab
ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius (48:36)
propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis
dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (48:37)
omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et
super omne dorsum cilicium (48:38) super omnia tecta
Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
(48:39) quomodo victa est et ululaverunt quomodo
deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu
suo (48:40) haec dicit Dominus ecce quasi aquila
evolabit et extendet alas suas ad Moab (48:41)
capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die
illa sicut cor mulieris parturientis (48:42)
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est
(48:43) pavor et fovea et laqueus super te o
habitator Moab ait Dominus (48:44) qui fugit a facie
pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum
visitationis eorum dicit Dominus (48:45) in umbra Esebon
steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem
Moab et verticem filiorum tumultus (48:46)
vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in
captivitatem (48:47) et convertam
captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab
Chapter 49
(49:1) ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid
filii non sunt Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus eius in
urbibus eius habitavit (49:2) ideo ecce dies
veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum
dissipata filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus
(49:3) ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate
filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur
sacerdotes eius et principes eius simul (49:4)
quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quae confidebas in
thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me (49:5)
ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in
circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem
(49:6) et post haec reverti faciam captivos filiorum
Ammon ait Dominus (49:7) ad Idumeam haec
dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta
est sapientia eorum (49:8) fugite terga
vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus
visitationis eius (49:9) si vindemiatores
venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
(49:10) ego vero discoperui Esau revelavi abscondita
eius et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit
(49:11) relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere
et viduae tuae in me sperabunt (49:12) quia haec dicit
Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris
non eris innocens sed bibens bibes (49:13)
quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in
desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines
sempiternas (49:14) auditum audivi a
Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in
proelium (49:15) ecce enim parvulum
dedi te in gentibus contemptibilem inter homines (49:16)
arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et
adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit
Dominus (49:17) et erit Idumea
deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius (49:18) sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et
vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis (49:19) ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis
ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei
quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
(49:20) propterea audite consilium Domini quod iniit
de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos parvuli gregis nisi
dissipaverint cum eis habitaculum eorum (49:21)
a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis
eius (49:22) ecce quasi aquila ascendet et evolabit et
expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris
parturientis (49:23) ad Damascum
confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non
potuit (49:24) dissoluta est Damascus versa in fugam tremor
adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem (49:25)
quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae (49:26) ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et
omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum (49:27)
et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad
(49:28) ad Cedar et ad regna Asor quae percussit
Nabuchodonosor rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios
orientis (49:29) tabernacula eorum
et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos
formidinem in circuitu (49:30) fugite abite
vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex
Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (49:31)
consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non
ostia non vectes ei soli habitant (49:32)
et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam
eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait
Dominus (49:33) et erit Asor in
habitaculum draconum deserta usque in aeternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius
hominis (49:34) quod factum est
verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda
dicens (49:35) haec dicit Dominus exercituum ecce ego
confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum (49:36)
et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis caeli et ventilabo eos in
omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam (49:37) et pavere faciam Aelam coram inimicis suis
et in conspectu quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam
post eos gladium donec consumam eos (49:38)
et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et principes ait
Dominus (49:39) in novissimis
autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit Dominus
Chapter 50
(50:1) verbum quod locutus est Dominus de Babylone
et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae (50:2)
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare
dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt
idola eorum (50:3) quoniam ascendit
contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine
usque ad pecus et moti sunt et abierunt (50:4)
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii
Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent (50:5) in Sion interrogabunt viam huc facies eorum
venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur (50:6) grex perditus factus est populus meus
pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt
cubilis sui (50:7) omnes qui
invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori
iustitiae et expectationi patrum eorum Domino (50:8)
recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi
ante greges (50:9) quoniam ecce ego
suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum
eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua
(50:10) et erit Chaldea in praedam omnes vastantes
eam replebuntur ait Dominus (50:11) quoniam exultatis
et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis
ut tauri (50:12) confusa est mater
vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et
arens (50:13) ab ira Domini non habitabitur sed redigetur
tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis
eius (50:14) praeparamini contra Babylonem per circuitum
omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit (50:15) clamate adversus eam ubique dedit manum
ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut
fecit facite ei (50:16) disperdite satorem
de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum
convertetur et singuli ad terram suam fugient (50:17)
grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste
novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis (50:18)
propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem
Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur (50:19)
et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte
Ephraim et Galaad saturabitur anima eius (50:20)
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non
erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero (50:21) super terram dominantium ascende et super
habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi
tibi (50:22) vox belli in terra et contritio
magna (50:23) quomodo confractus est et contritus est
malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus (50:24) inlaqueavi te et capta es Babylon et
nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti (50:25)
aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo
exercituum in terra Chaldeorum (50:26) venite ad eam ab
extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et
interficite eam nec sit quicquam reliquum (50:27)
dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies
eorum tempus visitationis eorum (50:28) vox fugientium et
eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi
eius (50:29) adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui
tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia
quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel (50:30) idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius
et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus (50:31)
ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus
visitationis tuae (50:32) et cadet superbus
et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu
eius (50:33) haec dicit Dominus exercituum calumniam
sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos
(50:34) redemptor eorum Fortis Dominus exercituum
nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis
(50:35) gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad
habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius (50:36)
gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui
timebunt (50:37) gladius ad equos
eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros
eius qui diripientur (50:38) siccitas super
aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur (50:39) propterea habitabunt dracones cum fatuis
ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad
generationem et generationem (50:40) sicut subvertit
Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius
hominis (50:41) ecce populus venit
ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae (50:42)
arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare
sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon
(50:43) audivit rex Babylonis famam eorum et
dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem (50:44) ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis
ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei
quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
(50:45) propterea audite consilium Domini quod mente
concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos
parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum (50:46)
a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus
est
Chapter 51
(51:1) haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super
Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
(51:2) et mittam in Babylonem ventilatores et
ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis
eius (51:3) non tendat qui tendit arcum suum et non
ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius (51:4) et cadent interfecti in terra Chaldeorum et
vulnerati in regionibus eius (51:5) quoniam non fuit
viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto
Israhel (51:6) fugite de medio
Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est
Domino vicissitudinem ipse retribuet ei (51:7)
calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt
gentes et ideo commotae sunt (51:8) subito cecidit
Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur
(51:9) curavimus Babylonem et non est sanata
derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et
elevatum est usque ad nubes (51:10) protulit Dominus
iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri (51:11)
acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra
Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui (51:12) super muros Babylonis levate signum augete
custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra
habitatores Babylonis (51:13) quae habitas super
aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae (51:14) iuravit Dominus exercituum per animam suam
quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur (51:15) qui fecit terram in fortitudine sua
praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos (51:16)
dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae
fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis (51:17)
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili
quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis (51:18)
vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt
(51:19) non sicut haec pars Iacob quia qui fecit
omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius (51:20) conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam
in te gentes et disperdam in te regna (51:21)
et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem
eius (51:22) et conlidam in te virum et mulierem et
conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem (51:23)
et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius
et conlidam in te duces et magistratus (51:24)
et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in
Sion in oculis vestris ait Dominus (51:25)
ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam
manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis (51:26) et non tollent de te lapidem in angulum et
lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus (51:27)
levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes
adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi
bruchum aculeatum (51:28) sanctificate
contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis
eius (51:29) et commovebitur terra et turbabitur quia
evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et
inhabitabilem (51:30) cessaverunt fortes
Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa
sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius (51:31)
currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi
Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum (51:32)
et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati
sunt (51:33) quia haec dicit Dominus exercituum Deus
Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis
eius (51:34) comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex
Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et
eiecit me (51:35) iniquitas adversum
me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit
Hierusalem (51:36) propterea haec
dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo
venam eius (51:37) et erit Babylon in
tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator (51:38) simul ut leones rugient excutient comas
velut catuli leonum (51:39) in calore eorum
ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit
Dominus (51:40) deducam eos quasi
agnos ad victimam quasi arietes cum hedis (51:41)
quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta
est in stuporem Babylon inter gentes (51:42)
ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est
(51:43) factae sunt civitates eius in stuporem terra
inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
(51:44) et visitabo super Bel in Babylone et eiciam
quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis
corruit (51:45) egredimini de
medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini (51:46) et ne forte mollescat cor vestrum et
timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in
terra et dominator super dominatorem (51:47)
propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra
eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius (51:48)
et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab
aquilone venient ei praedones ait Dominus (51:49)
et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi
in universa terra (51:50) qui fugistis
gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum
(51:51) confusi sumus quoniam audivimus obprobrium
operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
(51:52) propterea ecce dies veniunt ait Dominus et
visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus (51:53) si ascenderit Babylon in caelum et
firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus (51:54) vox clamoris de Babylone et contritio magna
de terra Chaldeorum (51:55) quoniam vastavit
Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum
vox eorum (51:56) quia venit super
eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor
Dominus reddens retribuet (51:57) et inebriabo
principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum
et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius (51:58)
haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur
et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et
disperibunt (51:59) verbum quod
praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem
in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae (51:60)
et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno
omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem (51:61)
et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba
haec (51:62) dices Domine tu locutus es contra locum
istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua
solitudo (51:63) cumque conpleveris
legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten (51:64) et dices sic submergetur Babylon et non
consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba
Hieremiae
Chapter 52
(52:1) filius viginti et unius anni Sedecias cum
regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de
Lobna (52:2) et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia
quae fecerat Ioachim (52:3) quoniam furor
Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege
Babylonis (52:4) factum est autem in
anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus
eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu
(52:5) et fuit civitas obsessa usque ad undecimum
annum regis Sedeciae (52:6) mense autem quarto
nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae (52:7) et disrupta est civitas et omnes viri
bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad
hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum
(52:8) persecutus est autem exercitus Chaldeorum
regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab
eo (52:9) cumque conprehendissent regem adduxerunt eum
ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
(52:10) et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae
in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha (52:11)
et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in
Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius (52:12)
in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis
Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
(52:13) et incendit domum Domini et domum regis et
omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit (52:14)
et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui
erat cum magistro militiae (52:15) de pauperibus
autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem
Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae (52:16) de pauperibus vero terrae reliquit
Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas (52:17)
columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in
domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem (52:18) et lebetas et creagras et psalteria et
fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt (52:19) et hydrias et thymiamateria et urceos et
pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister
militiae (52:20) columnas duas et
mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat
pondus aeris omnium vasorum horum (52:21)
de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus
duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava
erat (52:22) et capitella super utramque aerea altitudo
capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata (52:23)
nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis
circumdabantur (52:24) et tulit magister
militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli
(52:25) et de civitate tulit eunuchum unum qui erat
praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in
civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi
sunt in medio civitatis (52:26) tulit autem eos
Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha (52:27) et percussit eos rex Babylonis et interfecit
eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua (52:28)
iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et
viginti tres (52:29) in anno
octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas (52:30) in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor
transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae
quattuor milia sescentae (52:31) et factum est in
tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit
Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo
carceris (52:32) et locutus est cum
eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone (52:33) et mutavit vestimenta carceris eius et
comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae
et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos
dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius
[End of The Book of Jeremiah]