The Book of James
INCIPIT EPISTULA IACOBI
Chapter 1
(1:1) Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi
servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem (1:2) omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
(1:3) scientes quod probatio fidei vestrae
patientiam operatur (1:4) patientia autem opus
perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes (1:5)
si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et
non inproperat et dabitur ei (1:6) postulet autem in
fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et
circumfertur (1:7) non ergo aestimet
homo ille quod accipiat aliquid a Domino (1:8) vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis (1:9) glorietur autem frater humilis in exaltatione sua (1:10) dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit (1:11) exortus est enim sol cum ardore et arefecit
faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis
marcescet (1:12) beatus vir qui suffert temptationem quia cum
probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se (1:13) nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo
temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat (1:14)
unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
(1:15) dein concupiscentia cum conceperit parit
peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem (1:16) nolite itaque errare fratres mei dilectissimi (1:17) omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non
est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (1:18) voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
(1:19) scitis fratres mei dilecti sit autem omnis
homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (1:20)
ira enim viri iustitiam Dei non operatur (1:21) propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite
insitum verbum quod potest salvare animas vestras (1:22) estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
(1:23) quia si quis auditor est verbi et non factor
hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo (1:24)
consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
(1:25) qui autem perspexerit in lege perfecta
libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo
erit (1:26) si quis autem putat se religiosum esse non
refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio (1:27)
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas
in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
Chapter 2
(2:1) fratres mei nolite in personarum acceptione
habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae (2:2) etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit
autem et pauper in sordido habitu (2:3) et intendatis in eum
qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub
scabillo pedum meorum (2:4) nonne iudicatis apud
vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum (2:5) audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et
heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se (2:6) vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad
iudicia (2:7) nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod
invocatum est super vos (2:8) si tamen legem
perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
(2:9) si autem personas accipitis peccatum operamini
redarguti a lege quasi transgressores (2:10) quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
(2:11) qui enim dixit non moechaberis dixit et non
occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis (2:12) sic loquimini et sic facite sicut per legem
libertatis incipientes iudicari (2:13) iudicium enim sine
misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
(2:14) quid proderit fratres mei si fidem quis dicat
se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (2:15)
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
(2:16) dicat autem aliquis de vobis illis ite in
pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid
proderit (2:17) sic et fides si non habeat opera mortua est
in semet ipsam (2:18) sed dicet quis tu
fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem
meam (2:19) tu credis quoniam unus est Deus bene facis et
daemones credunt et contremescunt (2:20) vis autem scire o
homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est (2:21) Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super
altare (2:22) vides quoniam fides cooperabatur operibus
illius et ex operibus fides consummata est (2:23) et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et
amicus Dei appellatus est (2:24) videtis quoniam ex
operibus iustificatur homo et non ex fide tantum (2:25) similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via
eiciens (2:26) sicut enim corpus sine spiritu emortuum est
ita et fides sine operibus mortua est
Chapter 3
(3:1) nolite plures magistri fieri fratres mei
scientes quoniam maius iudicium sumitis (3:2) in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam
freno circumducere totum corpus (3:3) si autem equorum
frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus (3:4) ecce et naves cum magnae sint et a ventis
validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
(3:5) ita et lingua modicum quidem membrum est et
magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit (3:6) et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat
totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna (3:7) omnis enim natura bestiarum et volucrum et
serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana (3:8)
linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno
mortifero (3:9) in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in
ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt (3:10) ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita
fieri (3:11) numquid fons de eodem foramine emanat dulcem
et amaram aquam (3:12) numquid potest
fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
(3:13) quis sapiens et disciplinatus inter vos
ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae (3:14) quod si zelum amarum habetis et contentiones
in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem (3:15) non est ista sapientia desursum descendens
sed terrena animalis diabolica (3:16) ubi enim zelus et
contentio ibi inconstantia et omne opus pravum (3:17) quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis
plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione (3:18)
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
Chapter 4
(4:1) unde bella et lites in vobis nonne hinc ex
concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris (4:2) concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et
belligeratis non habetis propter quod non postulatis (4:3) petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris
insumatis (4:4) adulteri nescitis quia amicitia huius mundi
inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
(4:5) aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad
invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis (4:6) maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat
gratiam (4:7) subditi igitur estote Deo resistite autem
diabolo et fugiet a vobis (4:8) adpropiate Domino et
adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo (4:9) miseri estote et lugete et plorate risus
vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem (4:10) humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos (4:11) nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit
legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex (4:12) unus est legislator et iudex qui potest
perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum (4:13) ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum
et mercabimur et lucrum faciemus (4:14) qui ignoratis quid
erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
(4:15) pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et
vixerimus faciemus hoc aut illud (4:16) nunc autem
exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est (4:17) scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
Chapter 5
(5:1) age nunc divites plorate ululantes in miseriis
quae advenient vobis (5:2) divitiae vestrae
putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt (5:3) aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit
carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus (5:4) ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et
clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit (5:5) epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
(5:6) addixistis occidistis iustum non resistit
vobis (5:7) patientes igitur estote fratres usque ad
adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et
serotinum (5:8) patientes estote et vos confirmate corda
vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit (5:9) nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam
adsistit (5:10) exemplum accipite fratres laboris et
patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini (5:11) ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam
misericors est Dominus et miserator (5:12) ante omnia autem
fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem
vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis (5:13) tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat (5:14)
infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes
eum oleo in nomine Domini (5:15) et oratio fidei
salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei (5:16) confitemini ergo alterutrum peccata vestra et
orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua (5:17) Helias homo erat similis nobis passibilis et
oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex (5:18) et rursum oravit et caelum dedit pluviam et
terra dedit fructum suum (5:19) fratres mei si quis
ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum (5:20) scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a
morte et operit multitudinem peccatorum
EXPLICIT EPISTULA IACOBI
[End of The Book of James]