The Book of Hosea
INCIPIT OSEE PROPHETA
Chapter 1
(1:1) verbum Domini quod factum est ad Osee filium
Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis
Israhel (1:2) principium loquendi Dominum in Osee et dixit
Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra
a Domino (1:3) et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et
concepit et peperit filium (1:4) et dixit Dominus ad
eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et
quiescere faciam regnum domus Israhel (1:5) et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel (1:6)
et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia
quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum (1:7) et domui Iuda miserebor et salvabo eos in
Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus
(1:8) et ablactavit eam quae erat absque
misericordia et concepit et peperit filium (1:9) et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero
vester (1:10) et erit numerus filiorum Israhel quasi harena
maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur
eis filii Dei viventis (1:11) et congregabuntur
filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies
Hiezrahel
Chapter 2
(2:1) dicite fratribus vestris Populus meus et
sorori vestrae Misericordiam consecuta (2:2) iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat
fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum (2:3) ne forte expoliem eam nudam et statuam eam
secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et
interficiam eam siti (2:4) et filiorum illius
non miserebor quoniam filii fornicationum sunt (2:5) quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos
qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
(2:6) propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis
et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet (2:7) et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et
revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc (2:8) et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et
vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal (2:9) idcirco convertar et sumam frumentum meum in
tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam
eius (2:10) et nunc revelabo stultitiam eius in oculis
amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea (2:11) et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia
festa tempora eius (2:12) et corrumpam vineam
eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in
saltu et comedet illam bestia agri (2:13) et visitabo super
eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos
et mei obliviscebatur dicit Dominus (2:14) propter hoc ecce
ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius (2:15) et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta
dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti (2:16)
et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra
Baali (2:17) et auferam nomina Baalim de ore eius et non
recordabitur ultra nominis eorum (2:18) et percutiam eis
foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum
conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter (2:19) et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia
et miserationibus (2:20) et sponsabo te mihi
in fide et scies quia ego Dominus (2:21) et erit in illa die
exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram (2:22) et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel
(2:23) et seminabo eam mihi in terram et miserebor
eius quae fuit absque misericordia (2:24) et dicam non populo
meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu
Chapter 3
(3:1) et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige
mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos
et diligunt vinacea uvarum (3:2) et fodi eam mihi
quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei (3:3) et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo
te (3:4) quia dies multos sedebunt filii Israhel sine
rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
(3:5) et post haec revertentur filii Israhel et
quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo
dierum
Chapter 4
(4:1) audite verbum Domini filii Israhel quia
iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei
in terra (4:2) maledictum et mendacium et homicidium et
furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit (4:3) propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre
caeli sed et pisces maris congregabuntur (4:4) verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui
contradicunt sacerdoti (4:5) et corrues hodie et
corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam (4:6) conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne
sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
(4:7) secundum multitudinem eorum sic peccaverunt
mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo (4:8) peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
(4:9) et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo
super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei (4:10) et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in
non custodiendo (4:11) fornicatio et vinum
et ebrietas aufert cor (4:12) populus meus in
ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati
sunt a Deo suo (4:13) super capita
montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona
erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt
(4:14) non visitabo super filias vestras cum fuerint
fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum
effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit (4:15) si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne
ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus (4:16) quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in
latitudine (4:17) particeps idolorum
Ephraim dimitte eum (4:18) separatum est
convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
(4:19) ligavit spiritus eam in alis suis et
confundentur a sacrificiis suis
Chapter 5
(5:1) audite hoc sacerdotes et adtendite domus
Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete
expansum super Thabor (5:2) et victimas
declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum (5:3) ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim
contaminatus est Israhel (5:4) non dabunt
cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non
cognoverunt (5:5) et respondebit
arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum
eis (5:6) in gregibus suis et in armentis suis vadent ad
quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis (5:7) in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus
suis (5:8) clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate
in Bethaven post tergum tuum Beniamin (5:9) Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
(5:10) facti sunt principes Iuda quasi adsumentes
terminum super eos effundam quasi aquam iram meam (5:11) calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
(5:12) et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo
domui Iuda (5:13) et vidit Ephraim
languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit
sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum (5:14) quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam
tollam et non est qui eruat (5:15) vadens revertar ad
locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam
Chapter 6
(6:1) in tribulatione sua mane consurgunt ad me
venite et revertamur ad Dominum (6:2) quia ipse cepit et
sanabit nos percutiet et curabit nos (6:3) vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus
sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis
temporaneus et serotinus terrae (6:4) quid faciam tibi
Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane
pertransiens (6:5) propter hoc dolavi
in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur (6:6) quia misericordiam volui et non sacrificium et
scientiam Dei plus quam holocausta (6:7) ipsi autem sicut
Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me (6:8) Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine (6:9) et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem
quia scelus operati sunt (6:10) in domo Israhel
vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel (6:11) sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei
Chapter 7
(7:1) cum sanare vellem Israhel revelata est
iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus
foris (7:2) et ne forte dicant in cordibus suis omnem
malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae
sunt (7:3) in malitia sua laetificaverunt regem et in
mendaciis suis principes (7:4) omnes adulterantes
quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur
totum (7:5) dies regis nostri coeperunt principes furere a
vino extendit manum suam cum inlusoribus (7:6) quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos
mane ipse succensus quasi ignis flammae (7:7) omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non
est qui clamet in eis ad me (7:8) Ephraim in populis
ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur (7:9) comederunt alieni robur eius et ipse nescivit
sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit (7:10) et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non
quaesierunt eum in omnibus his (7:11) et factus est
Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
(7:12) et cum profecti fuerint expandam super eos
rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum
(7:13) vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur
quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
(7:14) et non clamaverunt ad me in corde suo sed
ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me (7:15) et ego erudivi et confortavi brachia eorum et
in me cogitaverunt malitiam (7:16) reversi sunt ut
essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista
subsannatio eorum in terra Aegypti
Chapter 8
(8:1) in gutture tuo sit tuba quasi aquila super
domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt
(8:2) me invocabunt Deus meus cognovimus te
Israhel (8:3) proiecit Israhel bonum inimicus persequetur
eum (8:4) ipsi regnaverunt et non ex me principes
extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
(8:5) proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est
furor meus in eis usquequo non poterunt emundari (8:6) quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit
vitulus Samariae (8:7) quia ventum
seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni
comedent eam (8:8) devoratus est
Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum (8:9) quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt
amatoribus (8:10) sed et cum mercede
conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum
(8:11) quia multiplicavit Ephraim altaria ad
peccandum factae sunt ei arae in delictum (8:12) scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt (8:13) hostias adfer adfer immolabunt carnes et
comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in
Aegyptum convertentur (8:14) et oblitus est
Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates
eius et devorabit aedes illius
Chapter 9
(9:1) noli laetari Israhel noli exultare sicut
populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici (9:2) area et torcular non pascet eos et vinum
mentietur eis (9:3) non habitabunt in
terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit (9:4) non libabunt Domino vinum et non placebunt ei
sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum
non intrabit in domum Domini (9:5) quid facietis in die
sollemni in die festivitatis Domini (9:6) ecce enim profecti
sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit
lappa in tabernaculis eorum (9:7) venerunt dies
visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter
multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae (9:8) speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei
eius (9:9) profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa
recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum (9:10) quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres
eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut
ea quae dilexerunt (9:11) Ephraim quasi avis
avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu (9:12) quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum
recessero ab eis (9:13) Ephraim ut vidi
Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos (9:14) da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam
sine liberis et ubera arentia (9:15) omnes nequitiae
eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non
addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes (9:16) percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint
interficiam amantissima uteri eorum (9:17) abiciet eos Deus
meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus
Chapter 10
(10:1) vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est
ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit
simulacris (10:2) divisum est cor
eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum (10:3) quia nunc dicent non est rex nobis non enim
timemus Dominum et rex quid faciet nobis (10:4) loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super
sulcos agri (10:5) vaccas Bethaven
coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in
gloria eius quia migravit ab eo (10:6) siquidem et ipse in
Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate
sua (10:7) transire fecit Samaria regem suum quasi
spumam super faciem aquae (10:8) et disperdentur
excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et
collibus cadite super nos (10:9) ex diebus Gabaa
peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis
(10:10) iuxta desiderium meum corripiam eos
congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas (10:11) Ephraim vitula docta diligere trituram et
ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos
Iacob (10:12) seminate vobis in iustitia metite in ore
misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos
iustitiam (10:13) arastis impietatem iniquitatem messuistis
comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum
(10:14) consurget tumultus in populo tuo et omnes
munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre
super filios adlisa (10:15) sic fecit vobis
Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum
Chapter 11
(11:1) sicuti mane transit pertransiit rex Israhel
quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum (11:2) vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris
sacrificabant (11:3) et ego quasi
nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos (11:4) in funiculis Adam traham eos in vinculis
caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut
vesceretur (11:5) non revertetur in
terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti (11:6) coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum
(11:7) et populus meus pendebit ad reditum meum
iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur (11:8) quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim
conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea (11:9) non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in
medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem (11:10) post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii
maris (11:11) et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi
columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus (11:12) circumdedit me in negatione Ephraim et in
dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis
Chapter 12
(12:1) Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota
die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum
ferebat (12:2) iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio
super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei (12:3) in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
(12:4) et invaluit ad angelum et confortatus est
flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum (12:5) et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale
eius (12:6) et tu ad Deum tuum converteris misericordiam
et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper (12:7) Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit (12:8) et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient
mihi iniquitatem quam peccavi (12:9) et ego Dominus Deus
tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
(12:10) et locutus sum super prophetas et ego
visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum (12:11) si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi
super sulcos agri (12:12) fugit Iacob in
regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit (12:13) in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
(12:14) ad iracundiam me provocavit Ephraim in
amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus
suus
Chapter 13
(13:1) loquente Ephraim horror invasit Israhel et
deliquit in Baal et mortuus est (13:2) et nunc addiderunt
ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum
est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes (13:3) idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus
ex area et sicut fumus de fumario (13:4) ego autem Dominus
Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
(13:5) ego cognovi te in deserto in terra
solitudinis (13:6) iuxta pascua sua et
adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei (13:7)
et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum (13:8) occurram eis quasi ursa raptis catulis et
disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
(13:9) perditio tua Israhel tantummodo in me
auxilium tuum (13:10) ubi est rex tuus
maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et
principes (13:11) dabo tibi regem in furore meo et auferam in
indignatione mea (13:12) conligata est
iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius (13:13) dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione
filiorum (13:14) de manu mortis liberabo eos de morte redimam
eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis
(13:15) quia ipse inter fratres dividet adducet
urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse
diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis
Chapter 14
(14:1) pereat Samaria quoniam ad amaritudinem
concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur
(14:2) convertere Israhel ad Dominum Deum tuum
quoniam corruisti in iniquitate tua (14:3) tollite vobiscum
verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos
labiorum nostrorum (14:4) Assur non salvabit
nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est
misereberis pupilli (14:5) sanabo contritiones
eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo (14:6) ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
(14:7) ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria
eius et odor eius ut Libani (14:8) convertentur
sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum
Libani (14:9) Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et
dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est (14:10)
quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et
iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis
EXPLICIT OSEE PROPHETA
[End of The Book of Hosea]