An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of Hebrews


INCIPIT AD HEBRAEOS
Chapter 1
(1:1) multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis (1:2) novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula (1:3) qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis (1:4) tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit (1:5) cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium (1:6) et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei (1:7) et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis (1:8) ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui (1:9) dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis (1:10) et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli (1:11) ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent (1:12) et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient (1:13) ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (1:14) nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
Chapter 2
(2:1) propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus (2:2) si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem (2:3) quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est (2:4) contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem (2:5) non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur (2:6) testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum (2:7) minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum (2:8) omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei (2:9) eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (2:10) decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare (2:11) qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens (2:12) nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te (2:13) et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus (2:14) quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum (2:15) et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti (2:16) nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit (2:17) unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi (2:18) in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari
Chapter 3
(3:1) unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum (3:2) qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius (3:3) amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam (3:4) omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus (3:5) et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant (3:6) Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (3:7) quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis (3:8) nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto (3:9) ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea (3:10) quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas (3:11) sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam (3:12) videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo (3:13) sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (3:14) participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus (3:15) dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione (3:16) quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen (3:17) quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto (3:18) quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt (3:19) et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem
Chapter 4
(4:1) timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse (4:2) etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt (4:3) ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis (4:4) dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis (4:5) et in isto rursum si introibunt in requiem meam (4:6) quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem (4:7) iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra (4:8) nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die (4:9) itaque relinquitur sabbatismus populo Dei (4:10) qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus (4:11) festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum (4:12) vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis (4:13) et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo (4:14) habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem (4:15) non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato (4:16) adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno
Chapter 5
(5:1) omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis (5:2) qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (5:3) et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis (5:4) nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron (5:5) sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (5:6) quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (5:7) qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia (5:8) et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam (5:9) et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae (5:10) appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech (5:11) de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum (5:12) etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo (5:13) omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est (5:14) perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
Chapter 6
(6:1) quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum (6:2) baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni (6:3) et hoc faciemus siquidem permiserit Deus (6:4) inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti (6:5) gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi (6:6) et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes (6:7) terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (6:8) proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem (6:9) confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur (6:10) non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis (6:11) cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem (6:12) ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones (6:13) Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum (6:14) dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te (6:15) et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem (6:16) homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum (6:17) in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum (6:18) ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (6:19) quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis (6:20) ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
Chapter 7
(7:1) hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei (7:2) cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis (7:3) sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum (7:4) intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha (7:5) et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae (7:6) cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit (7:7) sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur (7:8) et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit (7:9) et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est (7:10) adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech (7:11) si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici (7:12) translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat (7:13) in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit (7:14) manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (7:15) et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos (7:16) qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis (7:17) contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (7:18) reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem (7:19) nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum (7:20) et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt (7:21) hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum (7:22) in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus (7:23) et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere (7:24) hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium (7:25) unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis (7:26) talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus (7:27) qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo (7:28) lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
Chapter 8
(8:1) capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis (8:2) sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo (8:3) omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat (8:4) si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera (8:5) qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (8:6) nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est (8:7) nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur (8:8) vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum (8:9) non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus (8:10) quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (8:11) et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum (8:12) quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor (8:13) dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est
Chapter 9
(9:1) habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare (9:2) tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta (9:3) post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum (9:4) aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti (9:5) superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula (9:6) his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes (9:7) in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia (9:8) hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum (9:9) quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem (9:10) solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis (9:11) Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis (9:12) neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa (9:13) si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis (9:14) quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (9:15) et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis (9:16) ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris (9:17) testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est (9:18) unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est (9:19) lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit (9:20) dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus (9:21) etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit (9:22) et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio (9:23) necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis (9:24) non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (9:25) neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno (9:26) alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (9:27) et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium (9:28) sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
Chapter 10
(10:1) umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere (10:2) alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati (10:3) sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit (10:4) inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata (10:5) ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi (10:6) holocaustomata et pro peccato non tibi placuit (10:7) tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam (10:8) superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur (10:9) tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat (10:10) in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel (10:11) et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata (10:12) hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei (10:13) de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius (10:14) una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos (10:15) contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit (10:16) hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (10:17) et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius (10:18) ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato (10:19) habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi (10:20) quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam (10:21) et sacerdotem magnum super domum Dei (10:22) accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda (10:23) teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit (10:24) et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum (10:25) non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem (10:26) voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia (10:27) terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios (10:28) irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur (10:29) quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit (10:30) scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum (10:31) horrendum est incidere in manus Dei viventis (10:32) rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum (10:33) et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti (10:34) nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam (10:35) nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem (10:36) patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (10:37) adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit (10:38) iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae (10:39) nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae
Chapter 11
(11:1) est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum (11:2) in hac enim testimonium consecuti sunt senes (11:3) fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent (11:4) fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur (11:5) fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (11:6) sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (11:7) fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus (11:8) fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret (11:9) fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem (11:10) expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus (11:11) fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (11:12) propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis (11:13) iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram (11:14) qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere (11:15) et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi (11:16) nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (11:17) fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (11:18) ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen (11:19) arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (11:20) fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau (11:21) fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius (11:22) fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit (11:23) fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (11:24) fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis (11:25) magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem (11:26) maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem (11:27) fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit (11:28) fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos (11:29) fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt (11:30) fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem (11:31) fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace (11:32) et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis (11:33) qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum (11:34) extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum (11:35) acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem (11:36) alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres (11:37) lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti (11:38) quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae (11:39) et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem (11:40) Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
Chapter 12
(12:1) ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen (12:2) aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit (12:3) recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes (12:4) nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes (12:5) et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris (12:6) quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit (12:7) in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (12:8) quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis (12:9) deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus (12:10) et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius (12:11) omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae (12:12) propter quod remissas manus et soluta genua erigite (12:13) et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur (12:14) pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum (12:15) contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi (12:16) ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua (12:17) scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam (12:18) non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam (12:19) et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum (12:20) non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur (12:21) et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (12:22) sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae (12:23) et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum (12:24) et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel (12:25) videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur (12:26) cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum (12:27) quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia (12:28) itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia (12:29) etenim Deus noster ignis consumens est
Chapter 13
(13:1) caritas fraternitatis maneat (13:2) hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis (13:3) mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes (13:4) honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus (13:5) sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam (13:6) ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo (13:7) mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (13:8) Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula (13:9) doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis (13:10) habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt (13:11) quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra (13:12) propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est (13:13) exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes (13:14) non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus (13:15) per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius (13:16) beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus (13:17) oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (13:18) orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari (13:19) amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis (13:20) Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum (13:21) aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen (13:22) rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (13:23) cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos (13:24) salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia (13:25) gratia cum omnibus vobis amen
EXPLICIT EPISTULA AD HEBRAEOS
[End of The Book of Hebrews]