The Book of Habakkuk
INCIPIT ABACUC PROPHETA
Chapter 1
(1:1) onus quod vidit Abacuc propheta
(1:2) usquequo Domine clamabo et non exaudies
vociferabor ad te vim patiens et non salvabis (1:3)
quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et
factum est iudicium et contradictio potentior (1:4)
propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius
praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum (1:5)
aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in
diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur (1:6)
quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super
latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua (1:7)
horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius
egredietur (1:8) leviores pardis equi
eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum (1:9)
omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam
captivitatem (1:10) et ipse de regibus
triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et
capiet eam (1:11) tunc mutabitur
spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui (1:12)
numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in
iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum (1:13)
mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare
non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se (1:14) et facies homines quasi pisces maris et quasi
reptile non habens principem (1:15) totum in hamo
sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et
exultabit (1:16) propterea immolabit
sagenae suae et sacrificabit reti suo uia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius
electus (1:17) propter hoc ergo
expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet
Chapter 2
(2:1) super custodiam meam stabo et figam gradum
super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me
(2:2) et respondit mihi Dominus et dixit scribe
visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum (2:3)
quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit
expecta illum quia veniens veniet et non tardabit (2:4)
ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide
sua vivet (2:5) et quomodo vinum
potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse
quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes
populos (2:6) numquid non omnes
isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua
usquequo et adgravat contra se densum lutum (2:7)
numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris
in rapinam eis (2:8) quia tu spoliasti
gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem
terrae civitatis et omnium habitantium in ea (2:9)
vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari
se putat de manu mali (2:10) cogitasti
confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua (2:11) quia lapis de pariete clamabit et lignum quod
inter iuncturas aedificiorum est respondebit (2:12)
vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in
iniquitate (2:13) numquid non haec a
Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
(2:14) quia replebitur terra ut cognoscat gloriam
Domini quasi aquae operientes mare (2:15)
vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem
eius (2:16) repletus est ignominia pro gloria bibe tu
quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam
tuam (2:17) quia iniquitas Libani operiet te et vastitas
animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in
ea (2:18) quid prodest sculptile quia sculpsit illud
fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra
muta (2:19) vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi
tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in
visceribus eius (2:20) Dominus autem in
templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra
Chapter 3
(3:1) oratio Abacuc prophetae pro
ignorationibus (3:2) Domine audivi
auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum
iratus fueris misericordiae recordaberis (3:3)
Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et
laudis eius plena est terra (3:4) splendor eius ut lux
erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius (3:5)
ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
(3:6) stetit et mensus est terram aspexit et
dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis
eius (3:7) pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae
turbabuntur pelles terrae Madian (3:8) numquid in
fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos
tuos et quadrigae tuae salvatio (3:9) suscitans suscitabis
arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae (3:10) viderunt te et doluerunt montes gurges
aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit (3:11)
sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore
fulgurantis hastae tuae (3:12) in fremitu
conculcabis terram in furore obstupefacies gentes (3:13)
egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de
domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper (3:14)
maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum
me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito (3:15)
viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum (3:16) audivi et conturbatus est venter meus ad
vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die
tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum (3:17)
ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva
non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus (3:18) ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo
Iesu meo (3:19) Dominus Deus
fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis
canentem
EXPLICIT ABACUC PROPHETA
[End of The Book of Habakkuk]