The Book of Genesis
INCIPIT LIBER BERESIT ID EST GENESIS
Chapter 1
(1:1) in principio creavit Deus caelum et
terram (1:2) terra autem erat inanis et vacua et tenebrae
super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas (1:3) dixitque Deus fiat lux et facta est lux (1:4) et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras (1:5) appellavitque lucem diem et tenebras noctem
factumque est vespere et mane dies unus (1:6) dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis
(1:7) et fecit Deus firmamentum divisitque aquas
quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita (1:8) vocavitque Deus firmamentum caelum et factum
est vespere et mane dies secundus (1:9) dixit vero Deus
congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
(1:10) et vocavit Deus aridam terram
congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (1:11) et ait germinet terra herbam virentem et
facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super
terram et factum est ita (1:12) et protulit terra
herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem
secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (1:13)
factumque est vespere et mane dies tertius (1:14)
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et
sint in signa et tempora et dies et annos (1:15)
ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita
(1:16) fecitque Deus duo magna luminaria luminare
maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas (1:17) et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent
super terram (1:18) et praeessent diei
ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum (1:19) et factum est vespere et mane dies
quartus (1:20) dixit etiam Deus producant aquae reptile
animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli (1:21)
creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam
produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset
bonum (1:22) benedixitque eis dicens crescite et
multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram (1:23) et factum est vespere et mane dies
quintus (1:24) dixit quoque Deus producat terra animam
viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est
ita (1:25) et fecit Deus bestias terrae iuxta species
suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
(1:26) et ait faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique
reptili quod movetur in terra (1:27) et creavit Deus
hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
(1:28) benedixitque illis Deus et ait crescite et
multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et
universis animantibus quae moventur super terram (1:29)
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa
ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (1:30) et cunctis animantibus terrae omnique volucri
caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est
ita (1:31) viditque Deus cuncta quae fecit et erant
valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
Chapter 2
(2:1) igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis
ornatus eorum (2:2) conplevitque Deus
die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
(2:3) et benedixit diei septimo et sanctificavit
illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret (2:4) istae generationes caeli et terrae quando
creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram (2:5) et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret
non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (2:6) sed fons ascendebat e terra inrigans universam
superficiem terrae (2:7) formavit igitur
Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in
animam viventem (2:8) plantaverat autem
Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
(2:9) produxitque Dominus Deus de humo omne lignum
pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et
mali (2:10) et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad
inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita (2:11)
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur
aurum (2:12) et aurum terrae illius optimum est ibique
invenitur bdellium et lapis onychinus (2:13)
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram
Aethiopiae (2:14) nomen vero fluminis
tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates (2:15) tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum
in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum (2:16)
praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede (2:17) de ligno autem scientiae boni et mali ne
comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris (2:18)
dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium
similem sui (2:19) formatis igitur
Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret
quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius (2:20) appellavitque Adam nominibus suis cuncta
animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis
eius (2:21) inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam
cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea (2:22) et aedificavit Dominus Deus costam quam
tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (2:23)
dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago
quoniam de viro sumpta est (2:24) quam ob rem
relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
(2:25) erant autem uterque nudi Adam scilicet et
uxor eius et non erubescebant
Chapter 3
(3:1) sed et serpens erat callidior cunctis
animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non
comederetis de omni ligno paradisi (3:2) cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur (3:3) de fructu vero ligni quod est in medio
paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
(3:4) dixit autem serpens ad mulierem nequaquam
morte moriemini (3:5) scit enim Deus quod
in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et
malum (3:6) vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad
vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo
qui comedit (3:7) et aperti sunt oculi
amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
(3:8) et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis
in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni
paradisi (3:9) vocavitque Dominus
Deus Adam et dixit ei ubi es (3:10) qui ait vocem tuam
audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me (3:11)
cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi
praeceperam ne comederes comedisti (3:12)
dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et
comedi (3:13) et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc
fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi (3:14)
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia
et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae
(3:15) inimicitias ponam inter te et mulierem et
semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius
(3:16) mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas
tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur
tui (3:17) ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris
tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus
comedes eam cunctis diebus vitae tuae (3:18)
spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
(3:19) in sudore vultus tui vesceris pane donec
revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris (3:20) et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo
quod mater esset cunctorum viventium (3:21)
fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit
eos (3:22) et ait ecce Adam factus est quasi unus ex
nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et
vivat in aeternum (3:23) emisit eum Dominus
Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (3:24)
eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium
atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae
Chapter 4
(4:1) Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae
concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (4:2) rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
(4:3) factum est autem post multos dies ut offerret
Cain de fructibus terrae munera Domino (4:4) Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel
et ad munera eius (4:5) ad Cain vero et ad
munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius (4:6) dixitque Dominus ad eum quare maestus es et
cur concidit facies tua (4:7) nonne si bene egeris
recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis
illius (4:8) dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur
foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
(4:9) et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater
tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum (4:10)
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de
terra (4:11) nunc igitur maledictus eris super terram quae
aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (4:12)
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super
terram (4:13) dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas
mea quam ut veniam merear (4:14) ecce eicis me hodie
a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me
occidet me (4:15) dixitque ei Dominus
nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum
interficeret omnis qui invenisset eum (4:16)
egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam
Eden (4:17) cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit
et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
(4:18) porro Enoch genuit Irad et Irad genuit
Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech (4:19)
qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
(4:20) genuitque Ada Iabel qui fuit pater
habitantium in tentoriis atque pastorum (4:21)
et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
(4:22) Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit
malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma (4:23) dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae
audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et
adulescentulum in livorem meum (4:24) septuplum ultio
dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies (4:25)
cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth
dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (4:26)
sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen
Domini
Chapter 5
(5:1) hic est liber generationis Adam in die qua
creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (5:2) masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati
sunt (5:3) vixit autem Adam centum triginta annis et
genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth (5:4)
et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et
filias (5:5) et factum est omne tempus quod vixit Adam anni
nongenti triginta et mortuus est (5:6) vixit quoque Seth
centum quinque annos et genuit Enos (5:7) vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et
filias (5:8) et facti sunt omnes dies Seth nongentorum
duodecim annorum et mortuus est (5:9) vixit vero Enos
nonaginta annis et genuit Cainan (5:10) post cuius ortum
vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias (5:11)
factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus
est (5:12) vixit quoque Cainan septuaginta annis et
genuit Malalehel (5:13) et vixit Cainan
postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias (5:14) et facti sunt omnes dies Cainan nongenti
decem anni et mortuus est (5:15) vixit autem
Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared (5:16)
et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios
et filias (5:17) et facti sunt omnes
dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est (5:18)
vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
(5:19) et vixit Iared postquam genuit Enoch
octingentos annos et genuit filios et filias (5:20)
et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus
est (5:21) porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et
genuit Mathusalam (5:22) et ambulavit Enoch
cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias (5:23) et facti sunt omnes dies Enoch trecenti
sexaginta quinque anni (5:24) ambulavitque cum
Deo et non apparuit quia tulit eum Deus (5:25)
vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
(5:26) et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech
septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias (5:27)
et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus
est (5:28) vixit autem Lamech centum octoginta duobus
annis et genuit filium (5:29) vocavitque nomen
eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit
Dominus (5:30) vixitque Lamech postquam genuit Noe
quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias (5:31)
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus
est (5:32) Noe vero cum quingentorum esset annorum
genuit Sem et Ham et Iafeth
Chapter 6
(6:1) cumque coepissent homines multiplicari super
terram et filias procreassent (6:2) videntes filii Dei
filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant (6:3) dixitque Deus non permanebit spiritus meus in
homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum (6:4) gigantes autem erant super terram in diebus
illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo
viri famosi (6:5) videns autem Deus
quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni
tempore (6:6) paenituit eum quod hominem fecisset in terra
et tactus dolore cordis intrinsecus (6:7) delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad
volucres caeli paenitet enim me fecisse eos (6:8) Noe vero invenit gratiam coram Domino (6:9) hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo
ambulavit (6:10) et genuit tres
filios Sem Ham et Iafeth (6:11) corrupta est autem
terra coram Deo et repleta est iniquitate (6:12)
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram (6:13) dixit ad Noe finis
universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum
terra (6:14) fac tibi arcam de lignis levigatis
mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus (6:15) et sic facies eam trecentorum cubitorum erit
longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius
(6:16) fenestram in arca facies et in cubito
consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in
ea (6:17) ecce ego adducam diluvii aquas super terram
ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt
consumentur (6:18) ponamque foedus
meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum
(6:19) et ex cunctis animantibus universae carnis
bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini (6:20)
de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae
secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere (6:21) tolles igitur tecum ex omnibus escis quae
mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum (6:22) fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi
Deus
Chapter 7
(7:1) dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis
domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac (7:2) ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non
mundis duo duo masculum et feminam (7:3) sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem
universae terrae (7:4) adhuc enim et post
dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam
quam feci de superficie terrae (7:5) fecit ergo Noe omnia
quae mandaverat ei Dominus (7:6) eratque sescentorum
annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram (7:7) et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter
aquas diluvii (7:8) de animantibus
quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram (7:9) duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam
masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe (7:10)
cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
(7:11) anno sescentesimo vitae Noe mense secundo
septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
(7:12) et facta est pluvia super terram quadraginta
diebus et quadraginta noctibus (7:13) in articulo diei
illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis
in arcam (7:14) ipsi et omne animal
secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo
cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres (7:15) ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina
ex omni carne in qua erat spiritus vitae (7:16)
et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat
ei Deus et inclusit eum Dominus de foris (7:17)
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et
elevaverunt arcam in sublime a terra (7:18)
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca
ferebatur super aquas (7:19) et aquae
praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
(7:20) quindecim cubitis altior fuit aqua super
montes quos operuerat (7:21) consumptaque est
omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super
terram universi homines (7:22) et cuncta in quibus
spiraculum vitae est in terra mortua sunt (7:23)
et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam
reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in
arca (7:24) obtinueruntque aquae terras centum
quinquaginta diebus
Chapter 8
(8:1) recordatus autem Deus Noe cunctarumque
animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt
aquae (8:2) et clausi sunt fontes abyssi et cataractae
caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo (8:3) reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta
dies (8:4) requievitque arca mense septimo vicesima
septima die mensis super montes Armeniae (8:5) at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis
apparuerunt cacumina montium (8:6) cumque transissent
quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum (8:7) qui egrediebatur et revertebatur donec
siccarentur aquae super terram (8:8) emisit quoque
columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae (8:9) quae cum non invenisset ubi requiesceret pes
eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam
intulit in arcam (8:10) expectatis autem
ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca (8:11)
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo
intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram (8:12)
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa
ultra ad eum (8:13) igitur sescentesimo
primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae
aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae (8:14)
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
(8:15) locutus est autem Deus ad Noe
dicens (8:16) egredere de arca tu et uxor tua filii tui et
uxores filiorum tuorum tecum (8:17) cuncta animantia
quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant
super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
(8:18) egressus est ergo Noe et filii eius uxor
illius et uxores filiorum eius cum eo (8:19)
sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus
suum arcam egressa sunt (8:20) aedificavit autem
Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super
altare (8:21) odoratusque est Dominus odorem suavitatis et
ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum
prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
(8:22) cunctis diebus terrae sementis et messis
frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
Chapter 9
(9:1) benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit
ad eos crescite et multiplicamini et implete terram (9:2) et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum
universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt (9:3) et omne quod movetur et vivit erit vobis in
cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia (9:4) excepto quod carnem cum sanguine non comedetis (9:5) sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu
viri et fratris eius requiram animam hominis (9:6) quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est
homo (9:7) vos autem crescite et multiplicamini et
ingredimini super terram et implete eam (9:8) haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo (9:9)
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
(9:10) et ad omnem animam viventem quae est vobiscum
tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis
terrae (9:11) statuam pactum meum vobiscum et nequaquam
ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
(9:12) dixitque Deus hoc signum foederis quod do
inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
(9:13) arcum meum ponam in nubibus et erit signum
foederis inter me et inter terram (9:14) cumque obduxero
nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus (9:15)
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et
non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem (9:16)
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod
pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
(9:17) dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis
quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram (9:18)
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est
pater Chanaan (9:19) tres isti sunt
filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram (9:20) coepitque Noe vir agricola exercere terram et
plantavit vineam (9:21) bibensque vinum
inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo (9:22)
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit
duobus fratribus suis foras (9:23) at vero Sem et
Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque
eorum aversae erant et patris virilia non viderunt (9:24)
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus
minor (9:25) ait maledictus Chanaan servus servorum erit
fratribus suis (9:26) dixitque benedictus
Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius (9:27)
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus
eius (9:28) vixit autem Noe post diluvium trecentis
quinquaginta annis (9:29) et impleti sunt
omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
Chapter 10
(10:1) hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth
natique sunt eis filii post diluvium (10:2)
filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras
(10:3) porro filii Gomer Aschenez et Rifath et
Thogorma (10:4) filii autem Iavan
Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim (10:5)
ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam
et familias in nationibus suis (10:6) filii autem Ham
Chus et Mesraim et Fut et Chanaan (10:7) filii Chus Saba et
Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan (10:8)
porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra (10:9) et erat robustus venator coram Domino ab hoc
exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino (10:10)
fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra
Sennaar (10:11) de terra illa egressus est Assur et
aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale (10:12)
Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna (10:13) at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et
Laabim Nepthuim (10:14) et Phetrusim et
Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim (10:15)
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum (10:16) et Iebuseum et Amorreum
Gergeseum (10:17) Eveum et Araceum
Sineum (10:18) et Aradium Samariten et Amatheum et post
haec disseminati sunt populi Chananeorum (10:19)
factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec
ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa (10:20)
hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus
suis (10:21) de Sem quoque nati sunt patre omnium
filiorum Eber fratre Iafeth maiore (10:22)
filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram (10:23) filii Aram Us et Hul et Gether et
Mes (10:24) at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est
Eber (10:25) natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg
eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan (10:26)
qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare (10:27) et Aduram et Uzal Decla
(10:28) et Ebal et Abimahel Saba
(10:29) et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii
Iectan (10:30) et facta est habitatio eorum de Messa
pergentibus usque Sephar montem orientalem (10:31)
isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus
suis (10:32) hae familiae Noe iuxta populos et nationes
suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium
Chapter 11
(11:1) erat autem terra labii unius et sermonum
eorundem (11:2) cumque
proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
(11:3) dixitque alter ad proximum suum venite
faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
(11:4) et dixerunt venite faciamus nobis civitatem
et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas
terras (11:5) descendit autem Dominus ut videret civitatem
et turrem quam aedificabant filii Adam (11:6)
et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec
desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant (11:7)
venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque
vocem proximi sui (11:8) atque ita divisit
eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem (11:9) et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia
ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum
regionum (11:10) hae generationes
Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium (11:11) vixitque Sem postquam genuit Arfaxad
quingentos annos et genuit filios et filias (11:12)
porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale (11:13) vixitque Arfaxad postquam genuit Sale
trecentis tribus annis et genuit filios et filias (11:14)
Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber (11:15) vixitque Sale postquam genuit Eber
quadringentis tribus annis et genuit filios et filias (11:16)
vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg (11:17) et vixit Eber postquam genuit Faleg
quadringentis triginta annis et genuit filios et filias (11:18)
vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu (11:19) vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis
novem annis et genuit filios et filias (11:20)
vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug (11:21) vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis
septem annis et genuit filios et filias (11:22)
vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor (11:23) vixitque Sarug postquam genuit Nahor
ducentos annos et genuit filios et filias (11:24)
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare (11:25) vixitque Nahor postquam genuit Thare centum
decem et novem annos et genuit filios et filias (11:26)
vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
(11:27) hae sunt autem generationes Thare Thare
genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth (11:28)
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur
Chaldeorum (11:29) duxerunt autem
Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae
et patris Ieschae (11:30) erat autem Sarai
sterilis nec habebat liberos (11:31) tulit itaque Thare
Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit
eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
(11:32) et facti sunt dies Thare ducentorum quinque
annorum et mortuus est in Haran
Chapter 12
(12:1) dixit autem Dominus ad Abram egredere de
terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi (12:2) faciamque te in gentem magnam et benedicam
tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus (12:3)
benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te
benedicentur universae cognationes terrae (12:4)
egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth
septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran (12:5)
tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam
possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in
eam (12:6) pertransivit Abram terram usque ad locum
Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra (12:7) apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini
tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei (12:8) et inde transgrediens ad montem qui erat
contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit
quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius (12:9)
perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem (12:10) facta est autem fames in terra descenditque
Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra (12:11) cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum
dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier (12:12)
et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et
te reservabunt (12:13) dic ergo obsecro
te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
(12:14) cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum
viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis (12:15)
et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est
mulier in domum Pharaonis (12:16) Abram vero bene
usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et
cameli (12:17) flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis
maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram (12:18)
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti
quod uxor tua esset (12:19) quam ob causam
dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et
vade (12:20) praecepitque Pharao super Abram viris et
deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat
Chapter 13
(13:1) ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor
eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam (13:2)
erat autem dives valde in possessione argenti et auri (13:3) reversusque est per iter quo venerat a
meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai (13:4) in loco altaris quod fecerat prius et
invocavit ibi nomen Domini (13:5) sed et Loth qui
erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula (13:6)
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa
et non quibant habitare communiter (13:7)
unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus
et Ferezeus habitabant in illa terra (13:8)
dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos
et pastores tuos fratres enim sumus (13:9)
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad
dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam (13:10)
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa
inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus
venientibus in Segor (13:11) elegitque sibi
Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
(13:12) Abram habitavit in terra Chanaan Loth
moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis (13:13) homines autem Sodomitae pessimi erant et
peccatores coram Domino nimis (13:14) dixitque Dominus
ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad
meridiem ad orientem et ad occidentem (13:15)
omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in
sempiternum (13:16) faciamque semen
tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare
poterit (13:17) surge et perambula terram in longitudine et
in latitudine sua quia tibi daturus sum eam (13:18)
movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod
est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
Chapter 14
(14:1) factum est autem in illo tempore ut Amrafel
rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium
(14:2) inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et
contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem
Balae ipsa est Segor (14:3) omnes hii
convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis (14:4)
duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab
eo (14:5) igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor
et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in
Savecariathaim (14:6) et Chorreos in
montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine (14:7)
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem
regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar (14:8)
et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et
rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri (14:9) scilicet adversum Chodorlahomor regem
Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus
quinque (14:10) vallis autem Silvestris habebat puteos
multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant
fugerunt ad montem (14:11) tulerunt autem
omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt
(14:12) necnon et Loth et substantiam eius filium
fratris Abram qui habitabat in Sodomis (14:13)
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre
Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram (14:14) quod cum audisset Abram captum videlicet
Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque
Dan (14:15) et divisis sociis inruit super eos nocte
percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci (14:16) reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem
suum cum substantia illius mulieres quoque et populum (14:17)
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede
Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis (14:18) at vero Melchisedech rex Salem proferens
panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi (14:19)
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et
terram (14:20) et benedictus Deus excelsus quo protegente
hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus (14:21)
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi
(14:22) qui respondit ei levo manum meam ad Dominum
Deum excelsum possessorem caeli et terrae (14:23)
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua
sunt ne dicas ego ditavi Abram (14:24) exceptis his quae
comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes
suas
Chapter 15
(15:1) his itaque transactis factus est sermo Domini
ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis
(15:2) dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi
ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer (15:3) addiditque Abram mihi autem non dedisti semen
et ecce vernaculus meus heres meus erit (15:4)
statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui
egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem (15:5)
eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei
sic erit semen tuum (15:6) credidit Domino et
reputatum est ei ad iustitiam (15:7) dixitque ad eum ego
Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam (15:8) at ille ait Domine Deus unde scire possum
quod possessurus sim eam (15:9) respondens Dominus
sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et
columbam (15:10) qui tollens
universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non
divisit (15:11) descenderuntque volucres super cadavera et
abigebat eas Abram (15:12) cumque sol
occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum (15:13) dictumque est ad eum scito praenoscens quod
peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis
annis (15:14) verumtamen gentem cui servituri sunt ego
iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia (15:15)
tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona
(15:16) generatione autem quarta revertentur huc
necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus (15:17) cum ergo occubuisset sol facta est caligo
tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas
(15:18) in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus
dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten
(15:19) Cineos et Cenezeos et
Cedmoneos (15:20) et Hettheos et
Ferezeos Rafaim quoque (15:21) et Amorreos et
Chananeos et Gergeseos et Iebuseos
Chapter 16
(16:1) igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos
sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar (16:2)
dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si
forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti (16:3) tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos
decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem (16:4) qui ingressus est ad eam at illa concepisse
se videns despexit dominam suam (16:5) dixitque Sarai ad
Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me
habet iudicet Dominus inter me et te (16:6)
cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet
adfligente igitur eam Sarai fugam iniit (16:7)
cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in
via Sur (16:8) dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et
quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio (16:9)
dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus
ipsius (16:10) et rursum multiplicans inquit multiplicabo
semen tuum et non numerabitur prae multitudine (16:11)
ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo
quod audierit Dominus adflictionem tuam (16:12)
hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione
universorum fratrum suorum figet tabernacula (16:13)
vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim
profecto hic vidi posteriora videntis me (16:14)
propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades
et Barad (16:15) peperitque Abrae
filium qui vocavit nomen eius Ismahel (16:16)
octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
Chapter 17
(17:1) postquam vero nonaginta et novem annorum esse
coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto
perfectus (17:2) ponamque foedus
meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis (17:3)
cecidit Abram pronus in faciem (17:4)
dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum
gentium (17:5) nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed
appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te (17:6)
faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te
egredientur (17:7) et statuam pactum
meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et
seminis tui post te (17:8) daboque tibi et
semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus
eorum (17:9) dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo
custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis (17:10)
hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur
ex vobis omne masculinum (17:11) et circumcidetis
carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos (17:12)
infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris
tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra
(17:13) eritque pactum meum in carne vestra in
foedus aeternum (17:14) masculus cuius
praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum
fecit (17:15) dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem
tuam non vocabis Sarai sed Sarram (17:16) et benedicam ei et
ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex
eo (17:17) cecidit Abraham in faciem et risit dicens in
corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet (17:18) dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram
te (17:19) et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet
tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius
post eum (17:20) super Ismahel
quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam
illum in gentem magnam (17:21) pactum vero meum
statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (17:22)
cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
(17:23) tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et
omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit
carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus (17:24)
nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui
(17:25) et Ismahel filius eius tredecim annos
impleverat tempore circumcisionis suae (17:26)
eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius (17:27) et omnes viri domus illius tam vernaculi
quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt
Chapter 18
(18:1) apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre
sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei (18:2)
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum
vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra (18:3) et dixit Domine si inveni gratiam in oculis
tuis ne transeas servum tuum (18:4) sed adferam
pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore (18:5)
ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim
declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es (18:6)
festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae
commisce et fac subcinericios panes (18:7)
ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque
puero qui festinavit et coxit illum (18:8)
tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero
stabat iuxta eos sub arbore (18:9) cumque comedissent
dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est (18:10) cui dixit revertens veniam ad te tempore
isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium
tabernaculi (18:11) erant autem ambo
senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria (18:12)
quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati
operam dabo (18:13) dixit autem
Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus (18:14) numquid Deo est quicquam difficile iuxta
condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium (18:15) negavit Sarra dicens non risi timore
perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti (18:16)
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham
simul gradiebatur deducens eos (18:17) dixitque Dominus
num celare potero Abraham quae gesturus sum (18:18)
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes
nationes terrae (18:19) scio enim quod
praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium
ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum (18:20)
dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum
adgravatum est nimis (18:21) descendam et
videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam (18:22) converteruntque se inde et abierunt Sodomam
Abraham vero adhuc stabat coram Domino (18:23)
et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio (18:24) si fuerint quinquaginta iusti in civitate
peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
(18:25) absit a te ut rem hanc facias et occidas
iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies
iudicium (18:26) dixitque Dominus
ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter
eos (18:27) respondens Abraham ait quia semel coepi
loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (18:28)
quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam
urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque (18:29)
rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait
non percutiam propter quadraginta (18:30) ne quaeso inquit
indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi
triginta (18:31) quia semel ait
coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter
viginti (18:32) obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar
adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem (18:33) abiit Dominus postquam cessavit loqui ad
Abraham et ille reversus est in locum suum
Chapter 19
(19:1) veneruntque duo angeli Sodomam vespere
sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in
terra (19:2) et dixit obsecro domini declinate in domum
pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime
sed in platea manebimus (19:3) conpulit illos
oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et
comederunt (19:4) prius autem quam
irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul
(19:5) vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt
viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos (19:6)
egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait (19:7) nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc
facere (19:8) habeo duas filias quae necdum cognoverunt
virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia
ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei (19:9)
at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut
iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut
refringerent fores (19:10) et ecce miserunt
manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium (19:11)
et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium
invenire non possent (19:12) dixerunt autem ad
Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe
hac (19:13) delebimus enim locum istum eo quod
increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos (19:14)
egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et
dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens
loqui (19:15) cumque esset mane cogebant eum angeli
dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere
civitatis (19:16) dissimulante illo
adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
(19:17) et eduxerunt eum posueruntque extra
civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione
sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (19:18)
dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi (19:19)
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam
fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et
moriar (19:20) est civitas haec iuxta ad quam possum fugere
parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea (19:21)
dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua
locutus es (19:22) festina et salvare
ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius
Segor (19:23) sol egressus est super terram et Loth
ingressus est in Segor (19:24) igitur Dominus
pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo (19:25)
et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et
cuncta terrae virentia (19:26) respiciensque uxor
eius post se versa est in statuam salis (19:27)
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
(19:28) intuitus est Sodomam et Gomorram et
universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
(19:29) cum enim subverteret Deus civitates regionis
illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
(19:30) ascenditque Loth de Segor et mansit in monte
duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae
eius (19:31) dixitque maior ad minorem pater noster senex
est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
(19:32) veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo
ut servare possimus ex patre nostro semen (19:33)
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque
cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit (19:34) altera quoque die dixit maior ad minorem
ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de
patre nostro (19:35) dederunt et illa
nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel
quando illa surrexerit (19:36) conceperunt ergo
duae filiae Loth de patre suo (19:37) peperitque maior
filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem
(19:38) minor quoque peperit filium et vocavit nomen
eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
Chapter 20
(20:1) profectus inde Abraham in terram australem
habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris (20:2)
dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit
eam (20:3) venit autem Deus ad Abimelech per somnium
noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (20:4) Abimelech vero non tetigerat eam et ait
Domine num gentem ignorantem et iustam interficies (20:5)
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate
cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc (20:6)
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne
peccares in me et non dimisi ut tangeres eam (20:7)
nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si
autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt (20:8) statimque de nocte consurgens Abimelech
vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri
valde (20:9) vocavit autem Abimelech etiam Abraham et
dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum
grande quae non debuisti facere fecisti nobis (20:10)
rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres (20:11) respondit Abraham cogitavi mecum dicens
forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam (20:12) alias autem et vere soror mea est filia
patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem (20:13)
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam
facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (20:14) tulit igitur Abimelech oves et boves et
servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam (20:15) et ait terra coram vobis est ubicumque tibi
placuerit habita (20:16) Sarrae autem dixit
ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque
perrexeris mementoque te deprehensam (20:17)
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et
pepererunt (20:18) concluserat enim
Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
Chapter 21
(21:1) visitavit autem Dominus Sarram sicut
promiserat et implevit quae locutus est (21:2)
concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei
Deus (21:3) vocavitque Abraham nomen filii sui quem
genuit ei Sarra Isaac (21:4) et circumcidit eum
octavo die sicut praeceperat ei Deus (21:5)
cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
(21:6) dixitque Sarra risum fecit mihi Deus
quicumque audierit conridebit mihi (21:7)
rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit
ei iam seni (21:8) crevit igitur puer
et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius (21:9) cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae
ludentem dixit ad Abraham (21:10) eice ancillam hanc
et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac (21:11) dure accepit hoc Abraham pro filio
suo (21:12) cui dixit Deus non tibi videatur asperum
super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi
semen (21:13) sed et filium ancillae faciam in gentem
magnam quia semen tuum est (21:14) surrexit itaque
Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae
cum abisset errabat in solitudine Bersabee (21:15)
cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi
erant (21:16) et abiit seditque e regione procul quantum
potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et
flevit (21:17) exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque
angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo
est (21:18) surge tolle puerum et tene manum illius quia
in gentem magnam faciam eum (21:19) aperuitque oculos
eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere (21:20) et fuit cum eo qui crevit et moratus est in
solitudine et factus est iuvenis sagittarius (21:21)
habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra
Aegypti (21:22) eodem tempore dixit Abimelech et Fichol
princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis (21:23) iura ergo per Dominum ne noceas mihi et
posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es
advena (21:24) dixitque Abraham ego iurabo
(21:25) et increpavit Abimelech propter puteum aquae
quem vi abstulerant servi illius (21:26) respondit
Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter
hodie (21:27) tulit itaque Abraham oves et boves et dedit
Abimelech percusseruntque ambo foedus (21:28)
et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum (21:29) cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem
agnae istae quas stare fecisti seorsum (21:30)
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam
ego fodi puteum istum (21:31) idcirco vocatus
est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt (21:32)
et inierunt foedus pro puteo Iuramenti (21:33)
surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram
Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
(21:34) et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus
multis
Chapter 22
(22:1) quae postquam gesta sunt temptavit Deus
Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum (22:2)
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis
atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (22:3) igitur Abraham de nocte consurgens stravit
asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad
locum quem praeceperat ei Deus (22:4) die autem tertio
elevatis oculis vidit locum procul (22:5)
dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes
postquam adoraverimus revertemur ad vos (22:6)
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat
in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul (22:7)
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et
ligna ubi est victima holocausti (22:8) dixit Abraham Deus
providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter (22:9)
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper
ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
(22:10) extenditque manum et arripuit gladium ut
immolaret filium (22:11) et ecce angelus
Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum (22:12)
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc
cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me (22:13) levavit Abraham oculos viditque post tergum
arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio (22:14) appellavitque nomen loci illius Dominus
videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit (22:15)
vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
(22:16) per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia
fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito (22:17)
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae
est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (22:18)
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci
meae (22:19) reversus est Abraham ad pueros suos
abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi (22:20)
his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor
fratri suo (22:21) Hus primogenitum
et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum (22:22)
et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph (22:23)
ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri
Abraham (22:24) concubina vero illius nomine Roma peperit
Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
Chapter 23
(23:1) vixit autem Sarra centum viginti septem
annis (23:2) et mortua est in civitate Arbee quae est
Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam (23:3)
cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens
(23:4) advena sum et peregrinus apud vos date mihi
ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum (23:5)
responderuntque filii Heth (23:6)
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum
tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum (23:7) surrexit Abraham et adoravit populum terrae
filios videlicet Heth (23:8) dixitque ad eos si
placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor
(23:9) ut det mihi speluncam duplicem quam habet in
extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri
(23:10) habitabat autem Ephron in medio filiorum
Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius
dicens (23:11) nequaquam ita fiat domine mi sed magis
ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli
mortuum tuum (23:12) adoravit Abraham
coram populo terrae (23:13) et locutus est ad
Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum
in eo (23:14) respondit Ephron (23:15) domine mi audi terram quam postulas
quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum
tuum (23:16) quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam
quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae
publicae (23:17) confirmatusque est
ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores
eius in cunctis terminis per circuitum (23:18)
Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam
civitatis illius (23:19) atque ita
sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra
Chanaan (23:20) et confirmatus est ager et antrum quod erat
in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth
Chapter 24
(24:1) erat autem Abraham senex dierumque multorum
et Dominus in cunctis benedixerat ei (24:2)
dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum
tuam subter femur meum (24:3) ut adiurem te per
Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos
habito (24:4) sed ad terram et ad cognationem meam
proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac (24:5)
respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo
filium tuum ad locum de quo egressus es (24:6)
dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum (24:7) Dominus Deus caeli qui tulit me de domo
patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc
ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (24:8)
sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne
reducas illuc (24:9) posuit ergo servus
manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc (24:10)
tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans
secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor (24:11)
cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore
quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit (24:12)
Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum
domino meo Abraham (24:13) ecce ego sto
propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam
(24:14) igitur puella cui ego dixero inclina hydriam
tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo
Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo (24:15)
necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii
Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula (24:16)
puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad
fontem et impleverat hydriam ac revertebatur (24:17)
occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria
tua (24:18) quae respondit bibe domine mi celeriterque
deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum (24:19)
cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti
bibant (24:20) effundensque hydriam in canalibus recurrit
ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit (24:21)
ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum
Dominus an non (24:22) postquam ergo
biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum
decem (24:23) dixitque ad eam cuius es filia indica mihi
est in domo patris tui locus ad manendum (24:24)
quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor
(24:25) et addidit dicens palearum quoque et faeni
plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum (24:26)
inclinavit se homo et adoravit Dominum (24:27)
dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et
veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei
(24:28) cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum
matris suae omnia quae audierat (24:29) habebat autem
Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons (24:30) cumque vidisset inaures et armillas in
manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat
iuxta camelos et propter fontem aquae (24:31)
dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum
camelis (24:32) et introduxit eum hospitium ac destravit
camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum
eo (24:33) et adpositus est in conspectu eius panis qui
ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere (24:34)
at ille servus inquit Abraham sum (24:35)
et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves
argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos (24:36)
et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi
omnia quae habuerat (24:37) et adiuravit me
dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra
habito (24:38) sed ad domum patris mei perges et de
cognatione mea accipies uxorem filio meo (24:39)
ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier
(24:40) Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet
angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris
mei (24:41) innocens eris a maledictione mea cum veneris
ad propinquos meos et non dederint tibi (24:42)
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam
meam in qua nunc ambulo (24:43) ecce sto iuxta
fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum
ex hydria tua (24:44) et dixerit mihi et
tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei
(24:45) dum haec mecum tacitus volverem apparuit
Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da
mihi paululum bibere (24:46) quae festina
deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit
camelos (24:47) interrogavique eam et dixi cuius es filia
quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam
faciem eius et armillas posui in manibus (24:48)
pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me
recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius (24:49)
quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin
autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram (24:50) responderunt Laban et Bathuel a Domino
egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui (24:51) en Rebecca coram te est tolle eam et
proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (24:52)
quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum (24:53) prolatisque vasis argenteis et aureis ac
vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit (24:54) initoque convivio vescentes pariter et
bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum
meum (24:55) responderunt fratres eius et mater maneat
puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (24:56)
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad
dominum meum (24:57) dixerunt vocemus
puellam et quaeramus ipsius voluntatem (24:58)
cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait
vadam (24:59) dimiserunt ergo eam et nutricem illius
servumque Abraham et comites eius (24:60) inprecantes
prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas
inimicorum suorum (24:61) igitur Rebecca et
puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
(24:62) eo tempore Isaac deambulabat per viam quae
ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
(24:63) et egressus fuerat ad meditandum in agro
inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (24:64) Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de
camelo (24:65) et ait ad puerum quis est ille homo qui
venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit
se (24:66) servus autem cuncta quae gesserat narravit
Isaac (24:67) qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae
matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat
temperaret
Chapter 25
(25:1) Abraham vero aliam duxit uxorem nomine
Cetthuram (25:2) quae peperit ei
Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue (25:3)
Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et
Loommim (25:4) at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et
Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae (25:5)
deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac (25:6)
filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum
adhuc ipse viveret ad plagam orientalem (25:7)
fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
(25:8) et deficiens mortuus est in senectute bona
provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum (25:9) et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui
in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
(25:10) quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est
ipse et Sarra uxor eius (25:11) et post obitum
illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
(25:12) hae sunt generationes Ismahel filii Abraham
quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae (25:13)
et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus
Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam (25:14)
Masma quoque et Duma et Massa (25:15)
Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma (25:16)
isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim
principes tribuum suarum (25:17) anni vitae Ismahel
centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum (25:18) habitavit autem ab Evila usque Sur quae
respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit (25:19) hae quoque sunt generationes Isaac filii
Abraham Abraham genuit Isaac (25:20) qui cum
quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem
Laban (25:21) deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo
quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae (25:22)
sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid
necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum (25:23)
qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo
dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet (25:24)
iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
(25:25) qui primus egressus est rufus erat et totus
in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu
et idcirco appellavit eum Iacob (25:26) sexagenarius erat
Isaac quando nati sunt parvuli (25:27) quibus adultis
factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in
tabernaculis (25:28) Isaac amabat Esau
eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob (25:29)
coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
(25:30) ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido
lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (25:31)
cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua (25:32)
ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita (25:33) ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et
vendidit primogenita (25:34) et sic accepto
pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset
Chapter 26
(26:1) orta autem fame super terram post eam
sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in
Gerara (26:2) apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in
Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi (26:3)
et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo
universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo (26:4) et multiplicabo semen tuum sicut stellas
caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes
terrae (26:5) eo quod oboedierit Abraham voci meae et
custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit (26:6) mansit itaque Isaac in Geraris
(26:7) qui cum interrogaretur a viris loci illius
super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne
forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (26:8)
cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech
Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua (26:9) et accersito ait perspicuum est quod uxor tua
sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam (26:10) dixitque Abimelech quare inposuisti nobis
potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo
dicens (26:11) qui tetigerit hominis huius uxorem morte
morietur (26:12) seruit autem Isaac
in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus (26:13) et locupletatus est homo et ibat proficiens
atque succrescens donec magnus vehementer effectus est (26:14)
habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec
invidentes ei Palestini (26:15) omnes puteos quos
foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (26:16) in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac
recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde (26:17)
et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi
(26:18) rursum fodit alios puteos quos foderant
servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus
quibus ante pater vocaverat (26:19) foderunt in
torrente et reppererunt aquam vivam (26:20)
sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est
aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam (26:21)
foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum
Inimicitias (26:22) profectus inde
fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos
Dominus et fecit crescere super terram (26:23)
ascendit autem ex illo loco in Bersabee (26:24)
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli
metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham
(26:25) itaque aedificavit ibi altare et invocato
nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum (26:26) ad quem locum cum venissent de Geraris
Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum (26:27)
locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a
vobis (26:28) qui responderunt vidimus tecum esse Dominum
et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus (26:29)
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus
quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini (26:30)
fecit ergo eis convivium et post cibum et potum (26:31) surgentes mane iuraverunt sibi mutuo
dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum (26:32)
ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant
atque dicentes invenimus aquam (26:33) unde appellavit
eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem (26:34) Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith
filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci (26:35)
quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae
Chapter 27
(27:1) senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius
et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit
adsum (27:2) cui pater vides inquit quod senuerim et
ignorem diem mortis meae (27:3) sume arma tua
faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis (27:4) fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti
et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar (27:5)
quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris
expleret (27:6) dixit filio suo
Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei (27:7)
adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino
antequam moriar (27:8) nunc ergo fili mi
adquiesce consiliis meis (27:9) et pergens ad
gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
(27:10) quas cum intuleris et comederit benedicat
tibi priusquam moriatur (27:11) cui ille respondit
nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis (27:12)
si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et
inducat super me maledictionem pro benedictione (27:13)
ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge
adferque quae dixi (27:14) abiit et adtulit
deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius (27:15)
et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
(27:16) pelliculasque hedorum circumdedit manibus et
colli nuda protexit (27:17) dedit pulmentum et
panes quos coxerat tradidit (27:18) quibus inlatis
dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi (27:19)
dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede
et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua (27:20)
rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui
respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (27:21)
dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus
Esau an non (27:22) accessit ille ad
patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
(27:23) et non cognovit eum quia pilosae manus
similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi (27:24)
ait tu es filius meus Esau respondit ego sum (27:25)
at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea
quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto (27:26)
dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi (27:27) accessit et osculatus est eum statimque ut
sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit
Dominus (27:28) det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine
terrae abundantiam frumenti et vini (27:29)
et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et
incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus
repleatur (27:30) vix Isaac sermonem
impleverat et egresso Iacob foras venit Esau (27:31)
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de
venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua (27:32)
dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus
Esau (27:33) expavit Isaac stupore vehementi et ultra
quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex
omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus (27:34)
auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic
etiam mihi pater mi (27:35) qui ait venit
germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam (27:36)
at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera
vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non
reservasti ait et mihi benedictionem (27:37)
respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius
subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam (27:38) cui Esau num unam inquit tantum
benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret
(27:39) motus Isaac dixit ad eum in pinguedine
terrae et in rore caeli desuper (27:40) erit benedictio
tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus
tuis (27:41) oderat ergo semper Esau Iacob pro
benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob
fratrem meum (27:42) nuntiata sunt haec
Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat
te (27:43) nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens
fuge ad Laban fratrem meum in Haran (27:44)
habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
(27:45) et cesset indignatio eius obliviscaturque
eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una
die (27:46) dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me
vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
Chapter 28
(28:1) vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit
praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan (28:2)
sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae
et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui (28:3)
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis
in turbas populorum (28:4) et det tibi
benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo
tuo (28:5) cumque dimisisset eum Isaac profectus venit
in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae (28:6) videns autem Esau quod benedixisset pater
suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem
praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan (28:7)
quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam (28:8) probans quoque quod non libenter aspiceret
filias Chanaan pater suus (28:9) ivit ad Ismahelem
et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem
Nabaioth (28:10) igitur egressus
Iacob de Bersabee pergebat Haran (28:11) cumque venisset ad
quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens
capiti suo dormivit in eodem loco (28:12) viditque in somnis
scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes
per eam (28:13) et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego
sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
(28:14) eritque germen tuum quasi pulvis terrae
dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo
cunctae tribus terrae (28:15) et ero custos tuus
quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae
dixi (28:16) cumque evigilasset Iacob de somno ait vere
Dominus est in loco isto et ego nesciebam (28:17)
pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et
porta caeli (28:18) surgens ergo mane
tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
(28:19) appellavitque nomen urbis Bethel quae prius
Luza vocabatur (28:20) vovit etiam votum
dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et
vestem ad induendum (28:21) reversusque fuero
prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum (28:22)
et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis
mihi decimas offeram tibi
Chapter 29
(29:1) profectus ergo Iacob venit ad terram
orientalem (29:2) et vidit puteum in
agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide
claudebatur (29:3) morisque erat ut
cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei
ponerent (29:4) dixitque ad
pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran (29:5)
quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
(29:6) sanusne est inquit valet inquiunt et ecce
Rahel filia eius venit cum grege suo (29:7)
dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas
greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite (29:8)
qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de
ore putei ut adaquemus greges (29:9) adhuc loquebantur
et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat (29:10)
quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit
lapidem quo puteus claudebatur (29:11) et adaquato grege
osculatus est eam elevataque voce flevit (29:12)
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans
nuntiavit patri suo (29:13) qui cum audisset
venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam
auditis autem causis itineris (29:14) respondit os meum
es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius (29:15)
dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis
accipias (29:16) habebat vero
filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel (29:17)
sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
(29:18) quam diligens Iacob ait serviam tibi pro
Rahel filia tua minore septem annis (29:19)
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud
me (29:20) servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis
et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine (29:21)
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad
eam (29:22) qui vocatis multis amicorum turbis ad
convivium fecit nuptias (29:23) et vespere filiam
suam Liam introduxit ad eum (29:24) dans ancillam
filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
(29:25) et dixit ad socerum quid est quod facere
voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi (29:26)
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad
nuptias (29:27) imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc
quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis (29:28)
adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem (29:29) cui pater servam Balam dederat
(29:30) tandemque potitus optatis nuptiis amorem
sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis (29:31)
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili
permanente (29:32) quae conceptum
genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir
meus (29:33) rursumque concepit et peperit filium et ait
quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius
Symeon (29:34) concepit tertio et genuit alium dixitque
nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius
Levi (29:35) quarto concepit et peperit filium et ait
modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
Chapter 30
(30:1) cernens autem Rahel quod infecunda esset
invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar (30:2)
cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris
tui (30:3) at illa habeo inquit famulam Balam ingredere
ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios (30:4)
deditque illi Balam in coniugium quae (30:5)
ingresso ad se viro concepit et peperit filium (30:6) dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et
exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan (30:7) rursumque Bala concipiens peperit
alterum (30:8) pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum
sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim (30:9)
sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
(30:10) qua post conceptum edente
filium (30:11) dixit feliciter et idcirco vocavit nomen
eius Gad (30:12) peperit quoque
Zelpha alterum (30:13) dixitque Lia hoc
pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser (30:14) egressus autem Ruben tempore messis
triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris
filii tui (30:15) illa respondit
parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel
dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui (30:16)
redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit
intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa
(30:17) et exaudivit Deus preces eius concepitque et
peperit filium quintum (30:18) et ait dedit Deus
mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar (30:19) rursum Lia concipiens peperit sextum
filium (30:20) et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac
vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius
Zabulon (30:21) post quem peperit filiam nomine
Dinam (30:22) recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit
eam et aperuit vulvam illius (30:23) quae concepit et
peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum (30:24)
et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum
(30:25) nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo
dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam (30:26)
da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem
qua servivi tibi (30:27) ait ei Laban
inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te
(30:28) constitue mercedem tuam quam dem
tibi (30:29) at ille respondit tu nosti quomodo servierim
tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua (30:30)
modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus
ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae (30:31) dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait
nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua (30:32) gyra omnes greges tuos et separa cunctas
oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris
erit merces mea (30:33) respondebitque
mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa
et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent (30:34)
dixit Laban gratum habeo quod petis (30:35)
et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos
cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum
(30:36) et posuit spatium itineris inter se et
generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius (30:37)
tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte
decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra
erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius (30:38) posuitque eas in canalibus ubi effundebatur
aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum
conciperent (30:39) factumque est ut
in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore
respersa (30:40) divisitque gregem
Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob
separatis inter se gregibus (30:41) igitur quando
primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in
earum contemplatione conciperent (30:42) quando vero
serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et
quae primi temporis Iacob (30:43) ditatusque est
homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos
Chapter 31
(31:1) postquam autem audivit verba filiorum Laban
dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est
inclitus (31:2) animadvertit quoque
faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius (31:3)
maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam
eroque tecum (31:4) misit et vocavit
Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges (31:5)
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius
tertius Deus autem patris mei fuit mecum (31:6)
et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
(31:7) sed pater vester circumvenit me et mutavit
mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (31:8) si quando dixit variae erunt mercedes tuae
pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges
alba pepererunt (31:9) tulitque Deus
substantiam patris vestri et dedit mihi (31:10)
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis
ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (31:11) dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob
et ego respondi adsum (31:12) qui ait leva
oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim
omnia quae fecit tibi Laban (31:13) ego sum Deus
Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram
nativitatis tuae (31:14) responderunt Rahel
et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri
(31:15) nonne quasi alienas reputavit nos et
vendidit comeditque pretium nostrum (31:16)
sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia
quae praecepit fac (31:17) surrexit itaque
Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit (31:18)
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens
ad Isaac patrem suum in terram Chanaan (31:19)
eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris
sui (31:20) noluitque Iacob confiteri socero quod
fugeret (31:21) cumque abisset tam ipse quam omnia quae
iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad (31:22)
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob (31:23) qui adsumptis fratribus suis persecutus est
eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad (31:24)
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra
Iacob (31:25) iamque Iacob extenderat in monte
tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
(31:26) et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam
me abigeres filias meas quasi captivas gladio (31:27)
cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et
canticis et tympanis et cithara (31:28) non es passus ut
oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc (31:29)
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave
ne loquaris cum Iacob quicquam durius (31:30)
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos
meos (31:31) respondit Iacob quod inscio te profectus sum
timui ne violenter auferres filias tuas (31:32)
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus
nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset
idola (31:33) ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et
Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis (31:34) illa festinans abscondit idola subter
stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti (31:35) ait ne irascatur dominus meus quod coram te
adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis
est (31:36) tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob
culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me (31:37)
et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus
tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te (31:38) idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et
caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi (31:39)
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a
me exigebas (31:40) die noctuque aestu
urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis (31:41)
sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro
gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (31:42)
nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me
dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri
(31:43) respondit ei Laban filiae et filii et greges
tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis (31:44) veni ergo et ineamus foedus ut sit
testimonium inter me et te (31:45) tulit itaque Iacob
lapidem et erexit illum in titulum (31:46)
dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum
comederuntque super eum (31:47) quem vocavit Laban
tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae (31:48) dixitque Laban tumulus iste testis erit
inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis
(31:49) intueatur Dominus et iudicet inter nos
quando recesserimus a nobis (31:50) si adflixeris
filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui
praesens respicit (31:51) dixitque rursus ad
Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te (31:52)
testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero
illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans (31:53)
Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per
Timorem patris sui Isaac (31:54) immolatisque
victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi
(31:55) Laban vero de nocte consurgens osculatus est
filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum
Chapter 32
(32:1) Iacob quoque abiit itinere quo coeperat
fueruntque ei obviam angeli Dei (32:2) quos cum vidisset
ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra (32:3) misit autem et nuntios ante se ad Esau
fratrem suum in terram Seir regionis Edom (32:4)
praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob
apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem (32:5)
habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad
dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo (32:6)
reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat
in occursum tibi cum quadringentis viris (32:7)
timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et
oves et boves et camelos in duas turmas (32:8)
dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est
salvabitur (32:9) dixitque Iacob Deus
patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum
nativitatis tuae et benefaciam tibi (32:10)
minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo
transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior (32:11)
erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens
percutiat matrem cum filiis (32:12) tu locutus es quod
bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non
potest (32:13) cumque dormisset ibi nocte illa separavit de
his quae habebat munera Esau fratri suo (32:14)
capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
(32:15) camelos fetas cum pullis suis triginta
vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem (32:16) et misit per manus servorum suorum singulos
seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
(32:17) et praecepit priori dicens si obvium
habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae
sequeris (32:18) respondebis servi
tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (32:19)
similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens
hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum (32:20)
et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo
illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi (32:21) praecesserunt itaque munera ante eum ipse
vero mansit nocte illa in Castris (32:22) cumque mature
surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum
Iaboc (32:23) transductisque omnibus quae ad se
pertinebant (32:24) remansit solus et
ecce vir luctabatur cum eo usque mane (32:25)
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim
emarcuit (32:26) dixitque ad eum
dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
(32:27) ait ergo quod nomen est tibi respondit
Iacob (32:28) at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur
nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines
praevalebis (32:29) interrogavit eum
Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem
loco (32:30) vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel
dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea (32:31)
ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat
pede (32:32) quam ob causam non comedunt filii Israhel
nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et
obstipuerit
Chapter 33
(33:1) levans autem Iacob oculos suos vidit
venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque
famularum (33:2) et posuit utramque
ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph
novissimos (33:3) et ipse
praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius (33:4) currens itaque Esau obviam fratri suo
amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit (33:5)
levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si
ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo (33:6) et adpropinquantes ancillae et filii earum
incurvati sunt (33:7) accessitque Lia cum
liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt (33:8) quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias
habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo (33:9)
et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi (33:10) dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni
gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei
esto mihi propitius (33:11) et suscipe
benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente
suscipiens (33:12) ait gradiamur
simul eroque socius itineris tui (33:13) dixit Iacob nosti
domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare
morientur una die cuncti greges (33:14) praecedat dominus
meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad
dominum meum in Seir (33:15) respondit Esau oro
te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut
inveniam gratiam in conspectu domini mei (33:16)
reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir
(33:17) et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata
domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula (33:18) transivitque in Salem urbem Sycimorum quae
est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum
(33:19) emitque partem agri in qua fixerat
tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis (33:20)
et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel
Chapter 34
(34:1) egressa est autem Dina filia Liae ut videret
mulieres regionis illius (34:2) quam cum vidisset
Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens
virginem (34:3) et conglutinata est
anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit (34:4)
et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
(34:5) quod cum audisset Iacob absentibus filiis et
in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent (34:6)
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob (34:7) ecce filii eius veniebant de agro auditoque
quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem
inlicitam perpetrasset (34:8) locutus est itaque
Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem (34:9) et iungamus vicissim conubia filias vestras
tradite nobis et filias nostras accipite (34:10)
et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete
eam (34:11) sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius
ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo (34:12)
augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam
hanc uxorem (34:13) responderunt filii
Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis (34:14)
non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod
inlicitum et nefarium est apud nos (34:15)
sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in
vobis omne masculini sexus (34:16) tunc dabimus et
accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
(34:17) sin autem circumcidi nolueritis tollemus
filiam nostram et recedemus (34:18) placuit oblatio
eorum Emor et Sychem filio eius (34:19) nec distulit
adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo
patris sui (34:20) ingressique portam
urbis locuti sunt populo (34:21) viri isti pacifici
sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus
indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus (34:22)
unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis
imitantes (34:23) et substantia
eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum
efficiemus populum (34:24) adsensi sunt omnes
circumcisis cunctis maribus (34:25) et ecce die tertio
quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi
sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis (34:26)
Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem
suam (34:27) quibus egressis inruerunt super occisos
ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri (34:28)
oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris
erant (34:29) parvulos quoque et uxores eorum duxere
captivas (34:30) quibus patratis
audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus
terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
(34:31) responderunt numquid ut scorto abuti debuere
sorore nostra
Chapter 35
(35:1) interea locutus est Deus ad Iacob surge et
ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem
tuum (35:2) Iacob vero convocata omni domo sua ait
abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
(35:3) surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus
ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
(35:4) dederunt ergo ei omnes deos alienos quos
habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem
Sychem (35:5) cumque profecti essent terror Dei invasit
omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes (35:6)
venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis
populus cum eo (35:7) aedificavitque ibi
altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
(35:8) eodem tempore mortua est Debbora nutrix
Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
(35:9) apparuit autem iterum Deus Iacob postquam
reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei (35:10)
dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum
Israhel (35:11) dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et
multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
(35:12) terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo
tibi et semini tuo post te (35:13) et recessit ab
eo (35:14) ille vero erexit titulum lapideum in loco
quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum (35:15) vocansque nomen loci Bethel
(35:16) egressus inde venit verno tempore ad terram
quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel (35:17)
ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et
hunc habebis filium (35:18) egrediente autem
anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero
appellavit eum Beniamin id est filius dexterae (35:19)
mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est
Bethleem (35:20) erexitque Iacob
titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
(35:21) egressus inde fixit tabernaculum trans
turrem Gregis (35:22) cumque habitaret
in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem
filii Iacob duodecim (35:23) filii Liae
primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon (35:24)
filii Rahel Ioseph et Beniamin (35:25)
filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim (35:26)
filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in
Mesopotamiam Syriae (35:27) venit etiam ad
Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et
Isaac (35:28) et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta
annorum (35:29) consumptusque aetate mortuus est et
adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
Chapter 36
(36:1) hae sunt autem generationes Esau ipse est
Edom (36:2) Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada
filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei (36:3)
Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth (36:4) peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit
Rauhel (36:5) Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii
filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan (36:6)
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et
substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque
a fratre suo Iacob (36:7) divites enim erant
valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine
gregum (36:8) habitavitque Esau in monte Seir ipse est
Edom (36:9) hae sunt generationes Esau patris Edom in
monte Seir (36:10) et haec nomina
filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
(36:11) fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu
et Gatham et Cenez (36:12) erat autem Thamna
concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
(36:13) filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et
Meza hii filii Basemath uxoris Esau (36:14)
isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei
Hieus et Hielom et Core (36:15) hii duces filiorum
Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez (36:16) dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii
Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae (36:17)
hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces
Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau (36:18)
hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama
filiae Ana uxoris Esau (36:19) isti filii Esau et
hii duces eorum ipse est Edom (36:20) isti filii Seir
Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan (36:21)
Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
(36:22) facti sunt autem filii Lotham Horrei et
Heman erat autem soror Lotham Thamna (36:23)
et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
(36:24) et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est
Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui (36:25) habuitque filium Disan et filiam
Oolibama (36:26) et isti filii
Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan (36:27)
hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham (36:28) habuit autem filios Disan Hus et
Aran (36:29) isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal
dux Sebeon dux Ana (36:30) dux Dison dux Eser
dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir (36:31)
reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel
fuerunt hii (36:32) Bale filius Beor
nomenque urbis eius Denaba (36:33) mortuus est autem
Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra (36:34)
cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
(36:35) hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad
filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith (36:36) cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo
Semla de Maserecha (36:37) hoc quoque mortuo
regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth (36:38)
cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
(36:39) isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad
nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
(36:40) haec ergo nomina Esau in cognationibus et
locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth (36:41)
dux Oolibama dux Ela dux Phinon (36:42)
dux Cenez dux Theman dux Mabsar (36:43)
dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau
pater Idumeorum
Chapter 37
(37:1) habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua
peregrinatus est pater suus (37:2) et hae sunt
generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum
filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
(37:3) Israhel autem diligebat Ioseph super omnes
filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam (37:4) videntes autem fratres eius quod a patre plus
cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui (37:5) accidit quoque ut visum somnium referret
fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit (37:6)
dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi (37:7)
putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare
vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum (37:8)
responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec
ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit (37:9) aliud quoque vidit somnium quod narrans
fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me (37:10) quod cum patri suo et fratribus rettulisset
increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres
adorabimus te super terram (37:11) invidebant igitur
ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat (37:12)
cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
(37:13) dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt
oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente (37:14)
praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et
renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem (37:15)
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
(37:16) at ille respondit fratres meos quaero indica
mihi ubi pascant greges (37:17) dixitque ei vir
recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et
invenit eos in Dothain (37:18) qui cum vidissent
eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere (37:19)
et mutuo loquebantur ecce somniator venit (37:20)
venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima
devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua (37:21)
audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
(37:22) non interficiamus animam eius nec effundatis
sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc
autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo (37:23) confestim igitur ut pervenit ad fratres
nudaverunt eum tunica talari et polymita (37:24)
miseruntque in cisternam quae non habebat aquam (37:25) et sedentes ut comederent panem viderunt
viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in
Aegyptum (37:26) dixit ergo Iudas
fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem
ipsius (37:27) melius est ut vendatur Ismahelitis et manus
nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
(37:28) et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus
extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in
Aegyptum (37:29) reversusque Ruben
ad cisternam non invenit puerum (37:30) et scissis
vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo (37:31)
tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant
tinxerunt (37:32) mittentes qui
ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
(37:33) quam cum agnovisset pater ait tunica filii
mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph (37:34)
scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
(37:35) congregatis autem cunctis liberis eius ut
lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et
illo perseverante in fletu (37:36) Madianei
vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae
Chapter 38
(38:1) eo tempore descendens Iudas a fratribus suis
divertit ad virum odollamitem nomine Hiram (38:2)
viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad
eam (38:3) quae concepit et peperit filium vocavitque
nomen eius Her (38:4) rursum concepto
fetu natum filium nominavit Onam (38:5) tertium quoque
peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit (38:6)
dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar (38:7) fuitque Her primogenitus Iudae nequam in
conspectu Domini et ab eo occisus est (38:8)
dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi
ut suscites semen fratri tuo (38:9) ille sciens non
sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine
nascerentur (38:10) et idcirco
percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret (38:11)
quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat
Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris
sui (38:12) evolutis autem multis diebus mortua est
filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras
opilio gregis Odollamita in Thamnas (38:13)
nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas
oves (38:14) quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit
theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum
accepisset maritum (38:15) quam cum vidisset
Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur (38:16) ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam
tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu
meo (38:17) dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum
illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
(38:18) ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari
respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit
mulier (38:19) et surgens abiit depositoque habitu quem
adsumpserat induta est viduitatis vestibus (38:20)
misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod
dederat mulieri qui cum non invenisset eam (38:21)
interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus
cunctis non fuit in loco isto meretrix (38:22)
reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt
mihi numquam ibi sedisse scortum (38:23) ait Iudas habeat
sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti
eam (38:24) ecce autem post tres menses nuntiaverunt
Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam
ut conburatur (38:25) quae cum
educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus
et armilla et baculus (38:26) qui agnitis
muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit
illam (38:27) instante autem partu apparuerunt gemini in
utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum
dicens (38:28) iste egreditur prior
(38:29) illo vero retrahente manum egressus est
alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius
Phares (38:30) postea egressus est frater in cuius manu
erat coccinum quem appellavit Zara
Chapter 39
(39:1) igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque
eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus
erat (39:2) fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis
prospere agens habitabatque in domo domini sui (39:3)
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu
illius (39:4) invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et
ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita
fuerant (39:5) benedixitque Dominus domui Aegyptii propter
Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam (39:6) nec quicquam aliud noverat nisi panem quo
vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu (39:7)
post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi
mecum (39:8) qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit
ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua (39:9) nec quicquam est quod non in mea sit
potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et
peccare in Deum meum (39:10) huiuscemodi verbis
per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum (39:11) accidit autem ut quadam die intraret Ioseph
domum et operis quippiam absque arbitris faceret (39:12)
et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu
illius pallio fugit et egressus est foras (39:13)
cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam
(39:14) vocavit homines domus suae et ait ad eos en
introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego
succlamassem (39:15) et audisset vocem
meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras (39:16)
in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti
domum (39:17) et ait ingressus est ad me servus hebraeus
quem adduxisti ut inluderet mihi (39:18) cumque vidisset me
clamare reliquit pallium et fugit foras (39:19)
his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde
(39:20) tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti
regis custodiebantur et erat ibi clausus (39:21)
fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu
principis carceris (39:22) qui tradidit in
manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
(39:23) nec noverat aliquid cunctis ei creditis
Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat
Chapter 40
(40:1) his ita gestis accidit ut peccarent duo
eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo (40:2)
iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter
pistoribus (40:3) misit eos in
carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph (40:4)
at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis
fluxerat et illi in custodia tenebantur (40:5)
videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi
(40:6) ad quos cum introisset Ioseph mane et
vidisset eos tristes (40:7) sciscitatus est
dicens cur tristior est hodie solito facies vestra (40:8)
qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos
Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis (40:9)
narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem
(40:10) in qua erant tres propagines crescere
paulatim gemmas et post flores uvas maturescere (40:11)
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam
et tradidi poculum Pharaoni (40:12) respondit Ioseph
haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt (40:13)
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum
dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras (40:14)
tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras
Pharaoni et educat me de isto carcere (40:15)
quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus
sum (40:16) videns pistorum magister quod prudenter
somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput
meum (40:17) et in uno canistro quod erat excelsius
portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo (40:18)
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies
sunt (40:19) post quos auferet Pharao caput tuum ac
suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas (40:20)
exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis
recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis (40:21) restituitque alterum in locum suum ut
porrigeret regi poculum (40:22) alterum suspendit
in patibulo ut coniectoris veritas probaretur (40:23)
et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis
sui
Chapter 41
(41:1) post duos annos vidit Pharao somnium putabat
se stare super fluvium (41:2) de quo ascendebant
septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus (41:3) aliae quoque septem emergebant de flumine
foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus (41:4) devoraveruntque eas quarum mira species et
habitudo corporum erat expergefactus Pharao (41:5)
rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno
plenae atque formonsae (41:6) aliae quoque
totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur (41:7)
devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem
(41:8) et facto mane pavore perterritus misit ad
coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui
interpretaretur (41:9) tunc demum
reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum (41:10)
iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis
militum (41:11) ubi una nocte uterque vidimus somnium
praesagum futurorum (41:12) erat ibi puer
hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia (41:13)
audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et
ille suspensus est in cruce (41:14) protinus ad regis
imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei (41:15) cui ille ait vidi somnia nec est qui
edisserat quae audivi te prudentissime conicere (41:16)
respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni
(41:17) narravit ergo ille quod viderat putabam me
stare super ripam fluminis (41:18) et septem boves de
amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant
(41:19) et ecce has sequebantur aliae septem boves
in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim (41:20) quae devoratis et consumptis
prioribus (41:21) nullum saturitatis
dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus
(41:22) vidi somnium septem spicae pullulabant in
culmo uno plenae atque pulcherrimae (41:23)
aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula
(41:24) quae priorum pulchritudinem devorarunt
narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat (41:25)
respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit
Pharaoni (41:26) septem boves
pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt
(41:27) septem quoque boves tenues atque macilentae
quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae
famis (41:28) qui hoc ordine conplebuntur
(41:29) ecce septem anni venient fertilitatis magnae
in universa terra Aegypti (41:30) quos sequentur
septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames
omnem terram (41:31) et ubertatis
magnitudinem perditura inopiae magnitudo (41:32)
quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo
quod fiat sermo Dei et velocius impleatur (41:33)
nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae
Aegypti (41:34) qui constituat praepositos per singulas
regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis (41:35)
qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis
potestate condatur serveturque in urbibus (41:36)
et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur
terra inopia (41:37) placuit Pharaoni
consilium et cunctis ministris eius (41:38)
locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus
sit (41:39) dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi
omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (41:40) tu eris super domum meam et ad tui oris
imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam (41:41)
dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram
Aegypti (41:42) tulit anulum de manu sua et dedit in manu
eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit (41:43) fecitque ascendere super currum suum
secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae
Aegypti (41:44) dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao
absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti (41:45) vertitque nomen illius et vocavit eum lingua
aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus
itaque Ioseph ad terram Aegypti (41:46) triginta autem
erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti
(41:47) venitque fertilitas septem annorum et in
manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti (41:48)
omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est
(41:49) tantaque fuit multitudo tritici ut harenae
maris coaequaretur et copia mensuram excederet (41:50)
nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia
Putiphare sacerdotis Heliopoleos (41:51) vocavitque nomen
primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei
(41:52) nomen quoque secundi appellavit Ephraim
dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae (41:53)
igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto
(41:54) coeperunt venire septem anni inopiae quos
praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat
panis (41:55) qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem
alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite
(41:56) crescebat autem cotidie fames in omni terra
aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames
(41:57) omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut
emerent escas et malum inopiae temperarent
Chapter 42
(42:1) audiens autem Iacob quod alimenta venderentur
in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis (42:2)
audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut
possimus vivere et non consumamur inopia (42:3)
descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto
(42:4) Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat
fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali (42:5)
ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in
terra Chanaan (42:6) et Ioseph princeps
Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui
(42:7) et agnovisset eos quasi ad alienos durius
loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui
necessaria (42:8) et tamen fratres
ipse cognoscens non est agnitus ab eis (42:9)
recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis
infirmiora terrae venistis (42:10) qui dixerunt non
est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos (42:11)
omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur
mali (42:12) quibus ille respondit aliter est inmunita
terrae huius considerare venistis (42:13) et illi duodecim
inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est
super (42:14) hoc est ait quod locutus sum exploratores
estis (42:15) iam nunc experimentum vestri capiam per
salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus (42:16) mittite e vobis unum et adducat eum vos
autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem
Pharaonis exploratores estis (42:17) tradidit ergo eos
custodiae tribus diebus (42:18) die autem tertio
eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo (42:19)
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte
frumenta quae emistis in domos vestras (42:20)
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non
moriamini fecerunt ut dixerat (42:21) et locuti sunt
invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum
deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio (42:22) e quibus unus Ruben ait numquid non dixi
vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur (42:23) nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo
quod per interpretem loquebatur ad eos (42:24)
avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos
(42:25) tollens Symeon et ligans illis praesentibus
iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis
datis supra cibariis in via qui fecerunt ita (42:26)
at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt (42:27) apertoque unus sacco ut daret iumento
pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi (42:28)
dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti
turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus (42:29)
veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae
accidissent sibi dicentes (42:30) locutus est nobis
dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae (42:31)
cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias (42:32) duodecim fratres uno patre geniti sumus unus
non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan (42:33)
qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me
et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite (42:34)
fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et
istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis
licentiam (42:35) his dictis cum
frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul
omnibus (42:36) dixit pater Iacob absque liberis me esse
fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia
reciderunt (42:37) cui respondit
Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum
restituam (42:38) at ille non
descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi
acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
Chapter 43
(43:1) interim fames omnem terram vehementer
premebat (43:2) consumptisque cibis
quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum
(43:3) respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille
sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis
vobiscum (43:4) si ergo vis mittere
eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria (43:5)
si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non
videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo (43:6)
dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos
fratrem (43:7) at illi responderunt interrogavit nos homo
per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta
id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem
vestrum (43:8) Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum
mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri (43:9) ego suscipio puerum de manu mea require illum
nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore (43:10) si non intercessisset dilatio iam vice
altera venissemus (43:11) igitur Israhel
pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis
vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et
amigdalarum (43:12) pecuniamque
duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum
sit (43:13) sed et fratrem vestrum tollite et ite ad
virum (43:14) Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum
placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque
liberis ero (43:15) tulerunt ergo viri
munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph
(43:16) quos cum ille vidisset et Beniamin simul
praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam
mecum sunt comesuri meridie (43:17) fecit ille sicut
fuerat imperatum et introduxit viros domum (43:18)
ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis
nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos
nostros (43:19) quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad
dispensatorem (43:20) locuti sunt oramus
domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas (43:21)
quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus
pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus (43:22)
sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra
conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris (43:23)
at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit
vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos
Symeon (43:24) et introductis domum adtulit aquam et
laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum (43:25)
illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi
comesuri essent panem (43:26) igitur ingressus
est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in
terram (43:27) at ille clementer resalutatis eis
interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit
(43:28) qui responderunt sospes est servus tuus
pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum (43:29)
adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est
frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi
(43:30) festinavitque quia commota fuerant viscera
eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit (43:31) rursusque lota facie egressus continuit se
et ait ponite panes (43:32) quibus adpositis
seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim
Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium (43:33) sederunt coram eo primogenitus iuxta
primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis (43:34)
sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque
partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo
Chapter 44
(44:1) praecepit autem Ioseph dispensatori domus
suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate
sacci (44:2) scyphum autem meum argenteum et pretium quod
dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita (44:3)
et orto mane dimissi sunt cum asinis suis (44:4)
iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore
domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
(44:5) scyphum quem furati estis ipse est in quo
bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis (44:6)
fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
(44:7) qui responderunt quare sic loquitur dominus
noster ut servi tui tantum flagitii commiserint (44:8)
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et
quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum (44:9) apud quemcumque fuerit inventum servorum
tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri (44:10)
qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus
meus vos autem eritis innoxii (44:11) itaque festinato
deponentes in terram saccos aperuerunt singuli (44:12)
quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco
Beniamin (44:13) at illi scissis
vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum (44:14)
primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat
omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (44:15)
quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in
augurandi scientia (44:16) cui Iudas quid
respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem
servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
(44:17) respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui
furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum (44:18) accedens propius Iudas confidenter ait oro
domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post
Pharaonem (44:19) dominus meus
interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem (44:20)
et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in
senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere
diligit eum (44:21) dixistique servis
tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum (44:22)
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit
morietur (44:23) et dixisti servis
tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam (44:24) cum ergo ascendissemus ad famulum tuum
patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus (44:25)
et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
(44:26) cui diximus ire non possumus si frater
noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem
viri (44:27) atque ille respondit vos scitis quod duos
genuerit mihi uxor mea (44:28) egressus est unus
et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet (44:29)
si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum
maerore ad inferos (44:30) igitur si
intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima
pendeat (44:31) videritque eum non esse nobiscum morietur et
deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos (44:32)
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi
reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore (44:33)
manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum
fratribus suis (44:34) non enim possum
redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam
Chapter 45
(45:1) non se poterat ultra cohibere Ioseph multis
coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni
mutuae (45:2) elevavitque vocem cum fletu quam audierunt
Aegyptii omnisque domus Pharaonis (45:3) et dixit fratribus
suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore
perterriti (45:4) ad quos ille
clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis
in Aegypto (45:5) nolite pavere nec
vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos
in Aegyptum (45:6) biennium est quod
fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti
(45:7) praemisitque me Deus ut reservemini super
terram et escas ad vivendum habere possitis (45:8)
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem
Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti (45:9) festinate et ascendite ad patrem meum et
dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne
moreris (45:10) et habita in terra Gessen erisque iuxta me
tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides
(45:11) ibique te pascam adhuc enim quinque anni
residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides (45:12) en oculi vestri et oculi fratris mei
Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos (45:13)
nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto
festinate et adducite eum ad me (45:14) cumque amplexatus
recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius
(45:15) osculatusque est Ioseph omnes fratres suos
et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum (45:16)
auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et
gavisus est Pharao atque omnis familia eius (45:17)
dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram
Chanaan (45:18) et tollite inde patrem vestrum et
cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae
(45:19) praecipe etiam ut tollant plaustra de terra
Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate
quantocius venientes (45:20) ne dimittatis
quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt (45:21)
fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum
Pharaonis imperium et cibaria in itinere (45:22)
singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum
quinque stolis optimis (45:23) tantundem pecuniae
et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem
asinas triticum in itinere panesque portantes (45:24)
dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via
(45:25) qui ascendentes ex Aegypto venerunt in
terram Chanaan ad patrem suum Iacob (45:26)
et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo
audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis (45:27)
illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae
miserat revixit spiritus eius (45:28) et ait sufficit
mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar
Chapter 46
(46:1) profectusque Israhel cum omnibus quae habebat
venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac (46:2) audivit eum per visionem nocte vocantem se et
dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum (46:3)
ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum
quia in gentem magnam faciam te ibi (46:4)
ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet
manum suam super oculos tuos (46:5) surrexit Iacob a
puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad
portandum senem (46:6) et omnia quae
possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo (46:7)
filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies (46:8) haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui
ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben (46:9)
filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi (46:10) filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et
Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis (46:11)
filii Levi Gerson Caath et Merari (46:12)
filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in
terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul (46:13)
filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron (46:14)
filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel (46:15)
hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae
filiorum eius et filiarum triginta tres (46:16)
filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli
(46:17) filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria
Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel (46:18)
hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim
animas (46:19) filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et
Beniamin (46:20) natique sunt
Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et
Ephraim (46:21) filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera
et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared (46:22)
hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim
(46:23) filii Dan Usim (46:24) filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et
Sallem (46:25) hii filii Balae quam dedit Laban Raheli
filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem (46:26)
cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius
absque uxoribus filiorum sexaginta sex (46:27)
filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus
Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta (46:28)
misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in
Gessen (46:29) quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo
ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus
flevit (46:30) dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar
quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo (46:31)
et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo
Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me
(46:32) et sunt viri pastores ovium curamque habent
alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum
(46:33) cumque vocaverit vos et dixerit quod est
opus vestrum (46:34) respondebitis viri
pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut
habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium
Chapter 47
(47:1) ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni
dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce
consistunt in terra Gessen (47:2) extremos quoque
fratrum suorum quinque viros statuit coram rege (47:3)
quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi
tui et nos et patres nostri (47:4) ad peregrinandum in
terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan
petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen (47:5)
dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
(47:6) terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo
loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos
magistros pecorum meorum (47:7) post haec
introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi (47:8) et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum
vitae tuae (47:9) respondit dies
peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum
meorum quibus peregrinati sunt (47:10) et benedicto rege
egressus est foras (47:11) Ioseph vero patri
et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat
Pharao (47:12) et alebat eos omnemque domum patris sui
praebens cibaria singulis (47:13) in toto enim orbe
panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan (47:14)
e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in
aerarium regis (47:15) cumque defecisset
emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente
pecunia (47:16) quibus ille respondit adducite pecora vestra
et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis (47:17)
quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis
sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum (47:18)
veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente
pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
(47:19) cur ergo morimur te vidente et nos et terra
nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in
solitudinem (47:20) emit igitur Ioseph
omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam
Pharaoni (47:21) et cunctos populos
eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius (47:22)
praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex
horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
(47:23) dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis
et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros (47:24) ut fruges habere possitis quintam partem
regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis
vestris (47:25) qui responderunt salus nostra in manu tua
est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi (47:26)
ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars
solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione
fuit (47:27) habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in
terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis (47:28)
et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum
quadraginta septem annorum (47:29) cumque
adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu
tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in
Aegypto (47:30) sed dormiam cum patribus meis et auferas me
de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
(47:31) et ille iura ergo inquit mihi quo iurante
adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput
Chapter 48
(48:1) his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod
aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit (48:2) dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph
venit ad te qui confortatus sedit in lectulo (48:3)
et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan
benedixitque mihi (48:4) et ait ego te
augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in
possessionem sempiternam (48:5) duo igitur filii
tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben
et Symeon reputabuntur mihi (48:6) reliquos autem quos
genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis
(48:7) mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam
mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi
eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem (48:8)
videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti (48:9) respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus
in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis (48:10)
oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat
adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus (48:11)
dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen
tuum (48:12) cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris
adoravit pronus in terram (48:13) et posuit Ephraim
ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris
adplicuitque ambos ad eum (48:14) qui extendens
manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu
erat commutans manus (48:15) benedixitque
Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me
ab adulescentia mea usque in praesentem diem (48:16)
angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen
meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram
(48:17) videns autem Ioseph quod posuisset pater
suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de
capite Ephraim et transferre super caput Manasse (48:18)
dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram
tuam super caput eius (48:19) qui rennuens ait
scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et
semen illius crescet in gentes (48:20) benedixitque eis
in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut
Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (48:21)
et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad
terram patrum vestrorum (48:22) do tibi partem
unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo
Chapter 49
(49:1) vocavit autem Iacob filios suos et ait eis
congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis (49:2)
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
(49:3) Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et
principium doloris mei prior in donis maior imperio (49:4)
effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti
stratum eius (49:5) Symeon et Levi
fratres vasa iniquitatis bellantia (49:6)
in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in
furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum (49:7)
maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in
Iacob et dispergam illos in Israhel (49:8)
Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te
filii patris tui (49:9) catulus leonis Iuda
a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum
(49:10) non auferetur sceptrum de Iuda et dux de
femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium (49:11) ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o
fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum (49:12) pulchriores oculi eius vino et dentes lacte
candidiores (49:13) Zabulon in litore
maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem (49:14)
Isachar asinus fortis accubans inter terminos (49:15)
vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad
portandum factusque est tributis serviens (49:16)
Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel (49:17) fiat Dan coluber in via cerastes in semita
mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro (49:18)
salutare tuum expectabo Domine (49:19)
Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
(49:20) Aser pinguis panis eius et praebebit
delicias regibus (49:21) Nepthalim cervus
emissus et dans eloquia pulchritudinis (49:22)
filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt
super murum (49:23) sed exasperaverunt
eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula (49:24)
sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per
manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel (49:25)
Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli
desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae (49:26) benedictiones patris tui confortatae sunt
benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice
nazarei inter fratres suos (49:27) Beniamin lupus
rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia (49:28)
omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque
singulis benedictionibus propriis (49:29) et praecepit eis
dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro
Ephron Hetthei (49:30) contra Mambre in
terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
(49:31) ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius
ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet (49:32)
finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et
obiit adpositusque est ad populum suum
Chapter 50
(50:1) quod cernens Ioseph ruit super faciem patris
flens et deosculans eum (50:2) praecepitque servis
suis medicis ut aromatibus condirent patrem (50:3)
quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum
conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus (50:4)
et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni
gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis (50:5)
eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in
terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar (50:6) dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem
tuum sicut adiuratus es (50:7) quo ascendente
ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti (50:8) domus Ioseph cum fratribus suis absque
parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen (50:9) habuit quoque in comitatu currus et equites
et facta est turba non modica (50:10) veneruntque ad
aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt
septem dies (50:11) quod cum vidissent
habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci
illius Planctus Aegypti (50:12) fecerunt ergo
filii Iacob sicut praeceperat eis (50:13) et portantes eum
in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab
Ephron Hettheo contra faciem Mambre (50:14)
reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto
patre (50:15) quo mortuo timentes fratres eius et mutuo
conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod
fecimus (50:16) mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis
antequam moreretur (50:17) ut haec tibi
verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam
exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit
Ioseph (50:18) veneruntque ad eum fratres sui et proni in
terram dixerunt servi tui sumus (50:19) quibus ille
respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem (50:20)
vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut
inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos (50:21)
nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac
leniter est locutus (50:22) et habitavit in
Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam
generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph (50:23) quibus transactis locutus est fratribus suis
post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et
Iacob (50:24) cumque adiurasset eos atque dixisset Deus
visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto (50:25)
mortuus est expletis centum decem vitae suae anni et conditus aromatibus repositus
est in loculo in Aegypt
EXPLICIT LIBER BRESIT ID EST GENESIS
[End of The Book of Genesis]