The Book of Galatians
INCIPIT AD GALATAS
Chapter 1
(1:1) Paulus apostolus non ab hominibus neque per
hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis (1:2) et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis
Galatiae (1:3) gratia vobis et pax
a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo (1:4)
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo
nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri (1:5)
cui est gloria in saecula saeculorum amen (1:6)
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in
aliud evangelium (1:7) quod non est aliud
nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi (1:8) sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet
vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit (1:9)
sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod
accepistis anathema sit (1:10) modo enim hominibus
suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non
essem (1:11) notum enim vobis facio fratres evangelium
quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem (1:12)
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu
Christi (1:13) audistis enim
conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam
illam (1:14) et proficiebam in iudaismo supra multos
coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
(1:15) cum autem placuit ei qui me segregavit de
utero matris meae et vocavit per gratiam suam (1:16)
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non
adquievi carni et sanguini (1:17) neque veni
Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
(1:18) deinde post annos tres veni Hierosolyma
videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim (1:19)
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
(1:20) quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia
non mentior (1:21) deinde veni in
partes Syriae et Ciliciae (1:22) eram autem ignotus
facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo (1:23)
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc
evangelizat fidem quam aliquando expugnabat (1:24)
et in me clarificabant Deum
Chapter 2
(2:1) deinde post annos quattuordecim iterum ascendi
Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito (2:2)
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in
gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
(2:3) sed neque Titus qui mecum erat cum esset
gentilis conpulsus est circumcidi (2:4)
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem
nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent (2:5)
quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud
vos (2:6) ab his autem qui videbantur esse aliquid
quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil
contulerunt (2:7) sed e contra cum
vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis (2:8) qui enim operatus est Petro in apostolatum
circumcisionis operatus est et mihi inter gentes (2:9)
et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui
videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in
circumcisionem (2:10) tantum ut pauperum
memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere (2:11)
cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis
erat (2:12) prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum
gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione
erant (2:13) et simulationi eius consenserunt ceteri
Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione (2:14)
sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram
omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
(2:15) nos natura Iudaei et non ex gentibus
peccatores (2:16) scientes autem quod
non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut
iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis
caro (2:17) quod si quaerentes iustificari in Christo
inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit (2:18) si enim quae destruxi haec iterum aedifico
praevaricatorem me constituo (2:19) ego enim per legem
legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci (2:20)
vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in
fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (2:21)
non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus
est
Chapter 3
(3:1) o insensati Galatae quis vos fascinavit ante
quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus (3:2)
hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu
fidei (3:3) sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc
carne consummamini (3:4) tanta passi estis
sine causa si tamen sine causa (3:5) qui ergo tribuit
vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei (3:6) sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei
ad iustitiam (3:7) cognoscitis ergo
quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae (3:8)
providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae
quia benedicentur in te omnes gentes (3:9)
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (3:10) quicumque enim ex operibus legis sunt sub
maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro
legis ut faciat ea (3:11) quoniam autem in
lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit (3:12) lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea
vivet in illis (3:13) Christus nos
redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in
ligno (3:14) ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in
Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem (3:15)
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut
superordinat (3:16) Abrahae dictae sunt
promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est
Christus (3:17) hoc autem dico
testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad
evacuandam promissionem (3:18) nam si ex lege
hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus (3:19) quid igitur lex propter transgressiones
posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
(3:20) mediator autem unius non est Deus autem unus
est (3:21) lex ergo adversus promissa Dei absit si enim
data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia (3:22)
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur
credentibus (3:23) prius autem quam
veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat (3:24) itaque lex pedagogus noster fuit in Christo
ut ex fide iustificemur (3:25) at ubi venit fides
iam non sumus sub pedagogo (3:26) omnes enim filii
Dei estis per fidem in Christo Iesu (3:27)
quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
(3:28) non est Iudaeus neque Graecus non est servus
neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
(3:29) si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis
secundum promissionem heredes
Chapter 4
(4:1) dico autem quanto tempore heres parvulus est
nihil differt servo cum sit dominus omnium (4:2)
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
(4:3) ita et nos cum essemus parvuli sub elementis
mundi eramus servientes (4:4) at ubi venit
plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege (4:5) ut eos qui sub lege erant redimeret ut
adoptionem filiorum reciperemus (4:6) quoniam autem estis
filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater (4:7) itaque iam non es servus sed filius quod si
filius et heres per Deum (4:8) sed tunc quidem
ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis (4:9)
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum
ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis (4:10)
dies observatis et menses et tempora et annos (4:11)
timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis (4:12) estote sicut et ego quia et ego sicut vos
fratres obsecro vos nihil me laesistis (4:13)
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
(4:14) et temptationem vestram in carne mea non
sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
(4:15) ubi est ergo beatitudo vestra testimonium
enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
(4:16) ergo inimicus vobis factus sum verum dicens
vobis (4:17) aemulantur vos non bene sed excludere vos
volunt ut illos aemulemini (4:18) bonum autem
aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos (4:19)
filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
(4:20) vellem autem esse apud vos modo et mutare
vocem meam quoniam confundor in vobis (4:21)
dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis (4:22) scriptum est enim quoniam Abraham duos filios
habuit unum de ancilla et unum de libera (4:23)
sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per
repromissionem (4:24) quae sunt per
allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est
Agar (4:25) Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus
est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius (4:26)
illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
(4:27) scriptum est enim laetare sterilis quae non
paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet
virum (4:28) nos autem fratres secundum Isaac promissionis
filii sumus (4:29) sed quomodo tunc
qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
(4:30) sed quid dicit scriptura eice ancillam et
filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae (4:31)
itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus
liberavit
Chapter 5
(5:1) state et nolite iterum iugo servitutis
contineri (5:2) ecce ego Paulus dico
vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit (5:3)
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae
legis faciendae (5:4) evacuati estis a
Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis (5:5)
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus (5:6) nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid
valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur (5:7)
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire (5:8) persuasio non est ex eo qui vocat
vos (5:9) modicum fermentum totam massam
corrumpit (5:10) ego confido in
vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est
ille (5:11) ego autem fratres si circumcisionem adhuc
praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis (5:12) utinam et abscidantur qui vos
conturbant (5:13) vos enim in
libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite
invicem (5:14) omnis enim lex in
uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum (5:15)
quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
(5:16) dico autem spiritu ambulate et desiderium
carnis non perficietis (5:17) caro enim
concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque
vultis illa faciatis (5:18) quod si spiritu
ducimini non estis sub lege (5:19) manifesta autem
sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria (5:20)
idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae
dissensiones sectae (5:21) invidiae homicidia
ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei
non consequentur (5:22) fructus autem
Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas (5:23)
fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex (5:24) qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt
cum vitiis et concupiscentiis (5:25) si vivimus spiritu
spiritu et ambulemus (5:26) non efficiamur
inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
Chapter 6
(6:1) fratres et si praeoccupatus fuerit homo in
aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et
tu tempteris (6:2) alter alterius onera
portate et sic adimplebitis legem Christi (6:3)
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
(6:4) opus autem suum probet unusquisque et sic in
semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero (6:5)
unusquisque enim onus suum portabit (6:6)
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus
bonis (6:7) nolite errare Deus non inridetur
(6:8) quae enim seminaverit homo haec et metet
quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet
vitam aeternam (6:9) bonum autem
facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes (6:10)
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos
fidei (6:11) videte qualibus litteris scripsi vobis mea
manu (6:12) quicumque volunt placere in carne hii cogunt
vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur (6:13)
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne
vestra glorientur (6:14) mihi autem absit
gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego
mundo (6:15) in Christo enim Iesu neque circumcisio
aliquid valet neque praeputium sed nova creatura (6:16)
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super
Israhel Dei (6:17) de cetero nemo mihi
molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto (6:18)
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
EXPLICIT EPISTULA AD GALATAS
[End of The Book of Galatians]