The Book of Ezra
INCIPIT LIBER EZRAE
Chapter 1
(1:1) in anno primo Cyri regis Persarum ut
conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit
vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens (1:2) haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit
mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea (1:3) quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est
in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
(1:4) et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque
habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie
offerunt templo Dei quod est in Hierusalem (1:5) et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius
suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem
(1:6) universique qui erant in circuitu adiuverunt
manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte
obtulerunt (1:7) rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini
quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (1:8) protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum
Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae (1:9) et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem
scyphi aurei triginta (1:10) scyphi argentei
secundi quadringenti decem vasa alia mille (1:11) omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui
ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem
Chapter 2
(2:1) hii sunt autem filii provinciae qui
ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in
Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam (2:2) qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum
Baana numerus virorum populi Israhel (2:3) filii Pharos duo
milia centum septuaginta duo (2:4) filii Sephetia
trecenti septuaginta duo (2:5) filii Area
septingenti septuaginta quinque (2:6) filii Phaethmoab
filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim (2:7) filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor (2:8) filii Zeththua nongenti quadraginta quinque (2:9) filii Zacchai septingenti sexaginta (2:10) filii Bani sescenti quadraginta duo (2:11) filii Bebai sescenti viginti tres (2:12) filii Azgad mille ducenti viginti duo (2:13) filii Adonicam sescenti sexaginta sex (2:14) filii Beguai duo milia quinquaginta sex (2:15) filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor (2:16) filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo (2:17) filii Besai trecenti viginti tres (2:18) filii Iora centum duodecim (2:19) filii Asom ducenti viginti tres (2:20) filii Gebbar nonaginta quinque (2:21) filii Bethleem centum viginti tres (2:22) viri Netupha quinquaginta sex (2:23) viri Anathoth centum viginti octo (2:24) filii Azmaveth quadraginta duo (2:25) filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres (2:26) filii Arama et Gaba sescenti viginti
unus (2:27) viri Machmas centum viginti duo
(2:28) viri Bethel et Gai ducenti viginti
tres (2:29) filii Nebo quinquaginta duo
(2:30) filii Megbis centum quinquaginta
sex (2:31) filii Helam alterius mille ducenti
quinquaginta quattuor (2:32) filii Arim trecenti
viginti (2:33) filii Lod Adid et Ono septingenti viginti
quinque (2:34) filii Hiericho trecenti quadraginta
quinque (2:35) filii Sennaa tria milia sescenti
triginta (2:36) sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue
nongenti septuaginta tres (2:37) filii Emmer mille
quinquaginta duo (2:38) filii Phessur mille
ducenti quadraginta septem (2:39) filii Arim mille
decem et septem (2:40) Levitae filii
Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor (2:41) cantores filii Asaph centum viginti octo (2:42) filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi
centum triginta novem (2:43) Nathinnei filii Sia
filii Asupha filii Tebbaoth (2:44) filii Ceros filii
Siaa filii Phadon (2:45) filii Levana filii
Agaba filii Accub (2:46) filii Agab filii
Selmai filii Anan (2:47) filii Gaddel filii
Gaer filii Rahaia (2:48) filii Rasin filii
Nechoda filii Gazem (2:49) filii Aza filii
Phasea filii Besee (2:50) filii Asenaa filii
Munim filii Nephusim (2:51) filii Becbuc filii
Acupha filii Arur (2:52) filii Besluth filii
Maida filii Arsa (2:53) filii Bercos filii
Sisara filii Thema (2:54) filii Nasia filii
Atupha (2:55) filii servorum Salomonis filii Sotei filii
Suphereth filii Pharuda (2:56) filii Iala filii
Dercon filii Gedel (2:57) filii Saphatia
filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi (2:58) omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo (2:59) et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa
Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel
essent (2:60) filii Delaia filii Tobia filii Necoda
sescenti quinquaginta duo (2:61) et de filiis
sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et
vocatus est nomine eorum (2:62) hii quaesierunt
scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio (2:63) et dixit Athersatha eis ut non comederent de
sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus (2:64) omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta (2:65) exceptis servis eorum et ancillis qui erant
septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae
(2:66) equi eorum septingenti triginta sex muli
eorum ducenti quadraginta quinque (2:67) cameli eorum
quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti (2:68) et de principibus patrum cum ingrederentur
templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco
suo (2:69) secundum vires suas dederunt in inpensas
operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales
centum (2:70) habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de
populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus
suis
Chapter 3
(3:1) iamque venerat mensis septimus et erant filii
Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem
(3:2) et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres
eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut
offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (3:3) conlocaverunt autem altare super bases suas
deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et
vespere (3:4) feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut
scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die
suo (3:5) et post haec holocaustum iuge tam in kalendis
quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur
munus Deo (3:6) a primo die mensis septimi coeperunt offerre
holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat (3:7) dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque
ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum
eis (3:8) anno autem secundo adventus eorum ad templum
Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de
fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt
Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini (3:9) stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut
instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum
Levitae (3:10) fundato igitur a cementariis templo Domini
steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus
David regis Israhel (3:11) et concinebant in
hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque
populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini
(3:12) plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et
principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum
flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem (3:13)
nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi
commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul
Chapter 4
(4:1) audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia
filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel (4:2) et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut
vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos
huc (4:3) et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui
principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli
aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum (4:4) factum est igitur ut populus terrae inpediret
manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando (4:5) conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri
regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum (4:6) in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et
Hierusalem (4:7) et in diebus Artarxersis scripsit Beselam
Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem
accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro (4:8) Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi
huiuscemodi (4:9) Reum Beelteem et
Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii
Susannechei Deaei Aelamitae (4:10) et ceteri de
gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in
reliquis regionibus trans Flumen in pace (4:11) hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans
Fluvium salutem dicunt (4:12) notum sit regi quia
Iudaei qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant
extruentes muros eius et parietes conponentes (4:13) nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati
tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet
(4:14) nos ergo memores salis quod in palatio
comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi
(4:15) ut recenseas in libris historiarum patrum
tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et
provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa
est (4:16) nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa
aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis (4:17) verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai
scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem
dicens et pacem (4:18) accusationem quam
misistis ad nos manifeste lecta est coram me (4:19) et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis
adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in ea (4:20)
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae
trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant (4:21)
nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur
donec si forte a me iussum fuerit (4:22) videte ne
neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges (4:23) itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis
eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore
(4:24) tunc intermissum est opus domus Dei in
Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum
Chapter 5
(5:1) prophetaverunt autem Aggeus propheta et
Zaccharias filius Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem in nomine Dei
Israhel (5:2) tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel
et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei
adiuvantes eos (5:3) in ipso tempore
venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis
dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis (5:4) ad quod respondimus eis quae essent nomina
hominum auctorum illius aedificationis (5:5) oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque
ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam (5:6) exemplar epistulae quam misit Tatannai dux
regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium
regem (5:7) sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario
regi pax omnis (5:8) notum sit regi isse
nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus
opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum (5:9) interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc
aedificaretis et muros instauraretis (5:10) sed et nomina eorum
quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis
(5:11) huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis
dicentes nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos
quodque rex Israhel magnus aedificaverat et extruxerat (5:12) postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in
Babylonem (5:13) anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus
rex proposuit edictum ut domus Dei aedificaretur (5:14) nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in
Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt
Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (5:15) dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei
aedificetur in loco suo (5:16) tunc itaque
Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc aedificatur
et necdum conpletum est (5:17) nunc ergo si
videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut
aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos
Chapter 6
(6:1) tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in
bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone (6:2) et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus
erat in eo commentarius (6:3) anno primo Cyri
regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut
ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum
sexaginta (6:4) ordines de lapidibus inpolitis tres et sic
ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur (6:5) sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et
adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in
templo Dei (6:6) nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans
Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab
illis (6:7) et dimittite fieri templum Dei illud a duce
Iudaeorum et a senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo (6:8) sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri
a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae
dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus
(6:9) quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et
hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem
detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia (6:10) et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius
(6:11) a me ergo positum est decretum ut omnis homo
qui hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem eius
publicetur (6:12) Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi
dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in
Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (6:13) igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod
praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt (6:14) seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et
Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et
Artarxerse regibus Persarum (6:15) et conpleverunt
domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis
(6:16) fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et
Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio (6:17) et obtulerunt in dedicationem domus Dei
vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta
numerum tribuum Israhel (6:18) et statuerunt
sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in
libro Mosi (6:19) fecerunt autem filii transmigrationis pascha
quartadecima die mensis primi (6:20) purificati enim
fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis
et fratribus suis sacerdotibus et sibi (6:21) et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a
coinquinatione gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel (6:22) et fecerunt sollemnitatem azymorum septem
diebus in laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret
manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel
Chapter 7
(7:1) post haec autem verba in regno Artarxersis
regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae (7:2) filii Sellum filii Sadoc filii Achitob (7:3) filii Amariae filii Azariae filii Maraioth (7:4) filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci (7:5) filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron sacerdotis ab initio
(7:6) ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba
velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum
omnem petitionem eius (7:7) et ascenderunt de
filiis Israhel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de
Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis (7:8) et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus septimus regis (7:9) quia in primo die mensis primi coepit
ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui bonam super
se (7:10) Ezras enim paravit cor suum ut investigaret
legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium (7:11)
hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex Artarxersis Ezrae sacerdoti
scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini et caerimoniis eius in Israhel (7:12) Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae
legis Dei caeli doctissimo salutem (7:13) a me decretum est
ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Hierusalem
tecum vadat (7:14) a facie enim regis
et septem consiliatorum eius missus es ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in manu
tua (7:15) et ut feras argentum et aurum quod rex et
consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est
(7:16) et omne argentum et aurum quodcumque
inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte
obtulerint domui Dei sui quae est in Hierusalem (7:17) libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina
eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (7:18) sed et si quid tibi et fratribus tuis
placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite
(7:19) vasa quoque quae dantur tibi in ministerium
domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem (7:20) sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de
thesauro et de fisco regis (7:21) et a me ego
Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque
petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis (7:22) usque ad argenti talenta centum et usque ad
frumenti choros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum sal vero absque
mensura (7:23) omne quod ad ritum Dei caeli pertinet
tribuatur diligenter in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius
(7:24) vobisque notum facimus de universis
sacerdotibus et Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut vectigal et
tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos (7:25) tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut
iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete
libere (7:26) et omnis qui non fecerit legem Dei tui et
legem regis diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiae
eius vel certe in carcerem (7:27) benedictus Dominus
Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in
Hierusalem (7:28) et in me inclinavit misericordiam coram rege
et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quae
erat in me congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum
Chapter 8
(8:1) hii sunt ergo principes familiarum et
genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone (8:2) de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar
Danihel de filiis David Attus (8:3) de filiis Secheniae
et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta (8:4) de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae
et cum eo ducenti viri (8:5) de filiis Secheniae
filius Hiezihel et cum eo trecenti viri (8:6) de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri (8:7) de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum
eo septuaginta viri (8:8) de filiis Saphatiae
Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri (8:9) de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem et octo viri
(8:10) de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo
centum sexaginta viri (8:11) de filiis Bebai
Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri (8:12) de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri (8:13) de filiis Adonicam qui erant novissimi et
haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri (8:14) de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo
septuaginta viri (8:15) congregavi autem
eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus
de filiis Levi et non inveni ibi (8:16) itaque misi
Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam
principes et Ioarib et Helnathan sapientes (8:17) et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur
ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei
nostri (8:18) et adduxerunt nobis per manum Dei nostri
bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et filios eius et
fratres eius decem et octo (8:19) et Asabiam et cum
eo Isaiam de filiis Merari fratres eius et filios eius viginti (8:20) et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos
viginti omnes hii suis nominibus vocabantur (8:21) et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et
peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae
(8:22) erubui enim petere regem auxilium et equites
qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum
in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum
(8:23) ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum
pro hoc et evenit nobis prospere (8:24) et separavi de
principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem
(8:25) adpendique eis argentum et aurum et vasa
consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel
eorum qui inventi fuerant (8:26) et adpendi in
manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta
(8:27) et crateras aureos viginti qui habebant
solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum (8:28)
et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum
est Domino Deo patrum vestrorum (8:29) vigilate et
custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in
Hierusalem et thesaurum domus Domini (8:30) susceperunt autem
sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei
nostri (8:31) promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo
die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici
et insidiatoris in via (8:32) et venimus
Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus (8:33) die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth
filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius
Bennoi Levitae (8:34) iuxta numerum et
pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo (8:35) sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel
vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim
omnia in holocaustum Domino (8:36) dederunt autem
edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum
Dei
Chapter 9
(9:1) postquam autem haec conpleta sunt accesserunt
ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de
abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et
Aegyptiorum et Amorreorum (9:2) tulerunt enim de
filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum
et magistratuum fuit in transgressione hac prima (9:3) cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et
barbae et sedi maerens (9:4) convenerunt autem ad
me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam
tristis usque ad sacrificium vespertinum (9:5) et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua
mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum (9:6) et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates
nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum (9:7) a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi
peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et
sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus
sicut et die hac (9:8) et nunc quasi parum
et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et
daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam
in servitute nostra (9:9) quia servi sumus et
in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum
ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in
Iuda et in Hierusalem (9:10) et nunc quid
dicemus Deus noster post haec quia dereliquimus mandata tua (9:11) quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut
possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui
repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua (9:12) nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et
non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona
sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum (9:13) et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno
quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie
(9:14) ut non converteremur et irrita faceremus
mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad
consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem (9:15) Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te
sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc
Chapter 10
(10:1) sic ergo orante Ezra et inplorante eo et
flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum
puerorumque et flevit populus multo fletu (10:2) et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in
Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super
hoc (10:3) percutiamus foedus cum Deo nostro ut
proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent
praeceptum Dei nostri secundum legem fiat (10:4) surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac (10:5) surrexit ergo Ezras et adiuravit principes
sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt
(10:6) et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad
cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in
transgressione eorum qui de captivitate venerant (10:7) et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in
Hierusalem (10:8) et omnis qui non venerit in tribus diebus
iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu
transmigrationis (10:9) convenerunt igitur
omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit
omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis (10:10)
et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores
alienigenas ut adderetis super delictum Israhel (10:11) et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a
populis terrae et ab uxoribus alienigenis (10:12) et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic
fiat (10:13) verumtamen quia populus multus est et tempus
pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in
sermone isto (10:14) constituantur
principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in
temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei
nostri a nobis super peccato hoc (10:15) igitur Ionathan
filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt
eos (10:16) feceruntque sic filii transmigrationis et
abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et
sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem (10:17) et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis
primi (10:18) et inventi sunt de filiis sacerdotum qui
duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et
Godolia (10:19) et dederunt manus suas ut eicerent uxores
suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent (10:20) et de filiis Emmer Anani et Zebedia (10:21) et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias (10:22) et de filiis Phessur Helioenai Maasia
Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa (10:23) et de filiis
Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer (10:24) et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus
Sellum et Telem et Uri (10:25) et ex Israhel de
filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea (10:26) et de filiis Helam Mathania Zaccharias et
Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia (10:27) et de filiis
Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza (10:28) et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai (10:29) et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth (10:30) et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal
Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse (10:31) et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon (10:32)
Beniamin Maloch Samarias (10:33) de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei
(10:34) de filiis Bani Maaddi Amram et
Huhel (10:35) Baneas et Badaias Cheiliau
(10:36) Vannia Marimuth et Eliasib
(10:37) Matthanias Mathanai et Iasi
(10:38) et Bani et Bennui Semei
(10:39) et Salmias et Nathan et Adaias
(10:40) Mechnedabai Sisai Sarai
(10:41) Ezrel et Selemau Semeria
(10:42) Sellum Amaria Ioseph
(10:43) de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed
Zabina Ieddu et Iohel Banaia
omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant
filios
[End of The Book of Ezra]