The Book of Ezekiel
INCIPIT LIBER HIEZECHIELIS PROPHETAE
Chapter 1
(1:1) et factum est in tricesimo anno in quarto
mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones
Dei (1:2) in quinta mensis ipse est annus quintus
transmigrationis regis Ioachin (1:3) factum est verbum
Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum
ibi manus Domini (1:4) et vidi et ecce
ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de
medio eius quasi species electri id est de medio ignis (1:5) et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in
eis (1:6) et quattuor facies uni et quattuor pinnae
uni (1:7) et pedes eorum pedes recti et planta pedis
eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis (1:8) et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor
partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant (1:9) iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed
unumquodque ante faciem suam gradiebatur (1:10)
similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum
quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor
(1:11) et facies eorum et pinnae eorum extentae
desuper duae pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum (1:12) et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi
erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent (1:13) et similitudo animalium aspectus eorum quasi
carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in medio animalium splendor
ignis et de igne fulgor egrediens (1:14) et animalia ibant
et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis (1:15)
cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens
quattuor facies (1:16) et aspectus rotarum
et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota
in medio rotae (1:17) per quattuor partes
earum euntes ibant et non revertebantur cum ambularent (1:18)
statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum
oculis in circuitu ipsarum quattuor (1:19)
cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea et cum elevarentur
animalia de terra elevabantur simul et rotae (1:20)
quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum
spiritus enim vitae erat in rotis (1:21) cum euntibus ibant
et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus
vitae erat in rotis (1:22) et similitudo super
caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum
desuper (1:23) sub firmamento autem pinnae eorum rectae
alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur
(1:24) et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum
multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque
starent dimittebantur pinnae eorum (1:25)
nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et
submittebant alas suas (1:26) et super
firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super
similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper (1:27)
et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a
lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in
circuitu (1:28) velut aspectum
arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic erat aspectus splendoris per gyrum
Chapter 2
(2:1) haec visio similitudinis gloriae Domini et
vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et
loquar tecum (2:2) et ingressus est in
me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me
(2:3) et dicentem fili hominis mitto ego te ad
filios Israhel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque
ad diem hanc (2:4) et filii dura facie
et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
(2:5) si forte vel ipsi audiant et si forte
quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum
(2:6) tu ergo fili hominis ne timeas eos neque
sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne
timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (2:7) loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores
sunt (2:8) tu autem fili hominis audi quaecumque loquor
ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do
tibi (2:9) et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat
involutus liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptae erant in eo
lamentationes et carmen et vae
Chapter 3
(3:1) et dixit ad me fili hominis quodcumque
inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel (3:2) et aperui os meum et cibavit me volumine
illo (3:3) et dixit ad me fili hominis venter tuus
comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo
sicut mel dulce (3:4) et dixit ad me fili
hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eos (3:5) non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum
Israhel (3:6) neque ad populos multos profundi sermonis et
ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
(3:7) domus autem Israhel nolent audire te quia
nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde (3:8) ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus
eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum (3:9) ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus
exasperans est (3:10) et dixit ad me fili
hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi
(3:11) et vade ingredere ad transmigrationem ad
filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et
quiescant (3:12) et adsumpsit me
spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo
(3:13) et vocem alarum animalium percutientium
alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae
(3:14) spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et
abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me
(3:15) et veni ad transmigrationem acervum novarum
frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens
in medio eorum (3:16) cum autem
pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens (3:17)
fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et
adnuntiabis eis ex me (3:18) si dicente me ad
impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse
impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram (3:19) si autem tu adnuntiaveris impio et ille non
fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam
tuam liberasti (3:20) sed et si conversus
iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei
in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua
requiram (3:21) si autem tu
adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam
tuam liberasti (3:22) et facta est super
me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum (3:23) et surgens egressus sum in campum et ecce ibi
gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
(3:24) et ingressus est in me spiritus et statuit me
super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae
(3:25) et tu fili hominis ecce data sunt super te
vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum (3:26)
et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans
quia domus exasperans est (3:27) cum autem locutus
fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat
quia domus exasperans est
Chapter 4
(4:1) et tu fili hominis sume tibi laterem et pones
eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem (4:2) et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis
contra eam castra et pones arietes in gyro (4:3) et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et
obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel
(4:4) et tu dormies super latus tuum sinistrum et
pones iniquitates domus Israhel super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem
eorum (4:5) ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum
numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel (4:6) et cum conpleveris haec dormies super latus
tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno
dedi tibi (4:7) et ad obsidionem
Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam
(4:8) ecce circumdedi te vinculis et non te
convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae (4:9) et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam
et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies
super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud (4:10)
cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in die a tempore usque
ad tempus comedes illud (4:11) et aquam in mensura
bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud (4:12)
et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine
operies illud in oculis eorum (4:13) et dixit Dominus
sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos (4:14) et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea
non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est
ingressa os meum omnis caro inmunda (4:15)
et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum
in eo (4:16) et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram
baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in
angustia bibent (4:17) ut deficientibus
pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis
Chapter 5
(5:1) et tu fili hominis sume tibi gladium acutum
radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et
divides eos (5:2) tertiam partem igni
conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio
in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos (5:3) et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in
summitate pallii tui (5:4) et ex eis rursum
tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum
Israhel (5:5) haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in
medio gentium posui eam et in circuitu eius terras (5:6) et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et praecepta mea ultra quam terrae quae
in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt
(5:7) idcirco haec dicit Dominus Deus quia
superastis gentes quae in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis
et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati (5:8) ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et
ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium (5:9) et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes
tuas (5:10) ideo patres comedent filios in medio tui et
filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem
ventum (5:11) idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro
eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque
confringam et non parcet oculus meus et non miserebor (5:12)
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars
gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post
eos (5:13) et conpleam furorem meum et requiescere
faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum
implevero indignationem meam in eis (5:14)
et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in circuitu tuo sunt in
conspectu omnis praetereuntis (5:15) et eris obprobrium
et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et
in indignatione et in increpationibus irae (5:16)
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt
mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum
panis (5:17) et inmittam in vos famem et bestias pessimas
usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus
locutus sum
Chapter 6
(6:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (6:2) fili hominis pone faciem tuam ad montes
Israhel et prophetabis ad eos (6:3) et dices montes
Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego
inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra (6:4) et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante
idola vestra (6:5) et dabo cadavera
filiorum Israhel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras
vestras (6:6) in omnibus habitationibus vestris urbes
desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et
cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra (6:7) et cadet interfectus in medio vestri et
scietis quoniam ego Dominus (6:8) et relinquam in
vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris (6:9) et recordabuntur mei liberati vestri in
gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum
fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus
suis (6:10) et scient quia ego Dominus non frustra
locutus sum ut facerem eis malum hoc (6:11)
haec dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes
abominationes malorum domus Israhel qui gladio fame peste ruituri sunt (6:12) qui longe est peste morietur qui autem prope
gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in
eis (6:13) et scietis quia ego Dominus cum fuerint
interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis
summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi
accenderunt tura redolentia universis idolis suis (6:14)
et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto
Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus
Chapter 7
(7:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (7:2) et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus
terrae Israhel finis venit finis super quattuor plagas terrae (7:3) nunc finis super te et emittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam contra
te omnes abominationes tuas (7:4) et non parcet oculus
meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et
scietis quia ego Dominus (7:5) haec dicit Dominus
Deus adflictio una adflictio ecce venit (7:6) finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit (7:7)
venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis
et non gloriae montium (7:8) nunc de propinquo
effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam tibi
omnia scelera tua (7:9) et non parcet oculus
meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego
sum Dominus percutiens (7:10) ecce dies ecce
venit egressa est contractio floruit virga germinavit superbia (7:11)
iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu
eorum et non erit requies in eis (7:12) venit tempus
adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum
eius (7:13) quia qui vendit ad id quod vendidit non
revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in
iniquitate vitae suae non confortabitur (7:14)
canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad proelium ira enim mea super
universum populum eius (7:15) gladius foris
pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame
devorabuntur (7:16) et salvabuntur qui
fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate
sua (7:17) omnes manus dissolventur et omnia genua
fluent aquis (7:18) et accingent se
ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum
calvitium (7:19) argentum eorum
foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos
in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis
eorum factum est (7:20) et ornamentum
monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo
propter hoc dedi eis illud in inmunditiam (7:21)
et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et
contaminabunt illud (7:22) et avertam faciem
meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud
(7:23) fac conclusionem quoniam terra plena est
iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate (7:24)
et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam
superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum (7:25)
angustia superveniente requirent pacem et non erit (7:26) conturbatio super conturbationem veniet et
auditus super auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a
senioribus (7:27) rex lugebit et
princeps induetur maerore et manus populi terrae conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et secundum
iudicia eorum iudicabo eos et scient quia ego Dominus
Chapter 8
(8:1) et factum est in anno sexto in sexto mense in
quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini
Dei (8:2) et vidi et ecce similitudo quasi aspectus
ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio
electri (8:3) et emissa similitudo manus adprehendit me in
cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in visione Dei
iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam
aemulationem (8:4) et ecce ibi gloria
Dei Israhel secundum visionem quam videram in campo (8:5) et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam
aquilonis et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu (8:6) et dixit ad me fili hominis putasne vides tu
quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et
adhuc conversus videbis abominationes maiores (8:7) et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen unum in pariete
(8:8) et dixit ad me fili hominis fode parietem et
cum perfodissem parietem apparuit ostium unum (8:9) et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic
(8:10) et ingressus vidi et ecce omnis similitudo
reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israhel depicta erant in pariete in circuitu per
totum (8:11) et septuaginta viri de senioribus domus
Israhel et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat
turibulum in manu sua et vapor nebulae de ture consurgebat (8:12)
et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in
tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus
terram (8:13) et dixit ad me adhuc conversus videbis
abominationes maiores quas isti faciunt (8:14)
et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce
ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem (8:15)
et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes
maiores his (8:16) et introduxit me in
atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque
viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis
(8:17) et dixit ad me certe vidisti fili hominis
numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram
iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas (8:18) ergo et ego faciam in furore non parcet
oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos
Chapter 9
(9:1) et clamavit in auribus meis voce magna dicens
adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua
(9:2) et ecce sex viri veniebant de via portae
superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio
eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare
aereum (9:3) et gloria Domini Israhel adsumpta est de
cherub quae erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium
scriptoris habebat in lumbis suis (9:4) et dixit Dominus ad
eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et
dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius (9:5) et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus
vester neque misereamini (9:6) senem adulescentulum
et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne
occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem
domus (9:7) et dixit ad eos contaminate domum et implete
atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate
(9:8) et caede conpleta remansi ego ruique super
faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israhel effundens furorem
tuum super Hierusalem (9:9) et dixit ad me
iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est
aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt (9:10) igitur et meus non parcet oculus neque
miserebor viam eorum super caput eorum reddam (9:11)
et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit
verbum dicens feci sicut praecepisti mihi
Chapter 10
(10:1) et vidi et ecce in firmamento quod erat super
caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea
(10:2) et dixit ad virum qui indutus erat lineis et
ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter
cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo (10:3)
cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium
interius (10:4) et elevata est
gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore
gloriae Domini (10:5) et sonitus alarum
cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis (10:6) cumque praecepisset viro qui indutus erat
lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta
rotam (10:7) et extendit cherub manum de medio cherubin ad
ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens
egressus est (10:8) et apparuit in
cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum (10:9)
et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia
iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti (10:10) et aspectus earum similitudo una quattuor
quasi sit rota in medio rotae (10:11) cumque ambularent
in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima
erat sequebantur et ceterae nec convertebantur (10:12)
et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in
circuitu quattuor rotarum (10:13) et rotas istas
vocavit volubiles audiente me (10:14) quattuor autem
facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et
in quarto facies aquilae (10:15) et elevata sunt
cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar (10:16)
cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin
alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant (10:17) stantibus illis stabant et cum elevatis
elevabantur spiritus enim vitae erat in eis (10:18)
et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin
(10:19) et elevantia cherubin alas suas exaltata
sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus
Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea (10:20)
ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia
cherubin essent (10:21) quattuor per
quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum
(10:22) et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos
videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi
Chapter 11
(11:1) et elevavit me spiritus et introduxit me ad
portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et
vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi
(11:2) dixitque ad me fili hominis hii viri qui
cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista (11:3)
dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem
carnes (11:4) idcirco vaticinare de eis vaticinare fili
hominis (11:5) et inruit in me spiritus Domini et dixit ad
me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego
novi (11:6) plurimos occidistis in urbe hac et implestis
vias eius interfectis (11:7) propterea haec
dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam
vos de medio eius (11:8) gladium metuistis
et gladium inducam super vos ait Dominus Deus (11:9)
et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis
iudicia (11:10) gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo
vos et scietis quia ego Dominus (11:11) haec non erit
vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos
(11:12) et scietis quia ego Dominus qui in
praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro
sunt estis operati (11:13) et factum est cum
prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu
heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel (11:14)
et factum est verbum Domini ad me dicens (11:15)
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel
universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in
possessionem (11:16) propterea haec
dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem
modicam in terris ad quas venerunt (11:17)
propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de
terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel (11:18)
et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de
illa (11:19) et dabo eis cor unum et spiritum novum
tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum
(11:20) ut in praeceptis meis ambulent et iudicia
mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum (11:21) quorum cor post offendicula et abominationes
suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus (11:22)
et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super
ea (11:23) et ascendit gloria Domini de medio civitatis
stetitque super montem qui est ad orientem urbis (11:24)
et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in
spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram (11:25)
et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat
mihi
Chapter 12
(12:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (12:2) fili hominis in medio domus exasperantis tu
habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus
exasperans est (12:3) tu ergo fili
hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad
locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est (12:4) et efferes foras vasa tua quasi vasa
transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur
migrans (12:5) ante oculos eorum perfodi tibi parietem et
egredieris per eum (12:6) in conspectu eorum
in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te
domui Israhel (12:7) feci ergo sicut
praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in
caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum (12:8)
et factus est sermo Domini ad me mane dicens (12:9)
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu
facis (12:10) dic ad eos haec dicit Dominus Deus super
ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum
(12:11) dic ego portentum vestrum quomodo feci sic
fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt (12:12)
et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem
perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram (12:13) et extendam rete meum super illum et
capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique
morietur (12:14) et omnes qui circa
eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
(12:15) et scient quia ego Dominus quando dispersero
illos in gentibus et disseminavero eos in terris (12:16)
et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia
scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus (12:17) et factus est sermo Domini ad me
dicens (12:18) fili hominis panem tuum in conturbatione
comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe (12:19)
et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem
in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra
a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea (12:20)
et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia
ego Dominus (12:21) et factus est
sermo Domini ad me dicens (12:22) fili hominis quod
est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis
visio (12:23) ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus
quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod
adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis (12:24)
non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum
Israhel (12:25) quia ego Dominus loquar quodcumque locutus
fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam
illud dicit Dominus Deus (12:26) et factus est
sermo Domini ad me dicens (12:27) fili hominis ecce
domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat
(12:28) propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus
non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus
Deus
Chapter 13
(13:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (13:2) fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel
qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini (13:3) haec dicit Dominus Deus vae prophetis
insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident (13:4)
quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant (13:5) non ascendistis ex adverso neque opposuistis
murum pro domo Israhel ut staretis in proelio in die Domini (13:6)
vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et
perseveraverunt confirmare sermonem (13:7)
numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis et dicitis
ait Dominus cum ego non sim locutus (13:8)
propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo
ecce ego ad vos ait Dominus Deus (13:9) et erit manus mea
super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus
Israhel non scribentur nec in terra Israhel ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus
(13:10) eo quod deceperint populum meum dicentes pax
et non est pax et ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis
(13:11) dic ad eos qui liniunt absque temperatura
quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper inruentes et ventum procellae
dissipantem (13:12) siquidem ecce
cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis (13:13)
propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in
indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in
consummationem (13:14) et destruam
parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet
et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus (13:15)
et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque
temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum (13:16)
prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est
pax ait Dominus Deus (13:17) et tu fili hominis
pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo et vaticinare super eas
(13:18) et dic haec ait Dominus Deus vae quae
consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas
animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum (13:19)
et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut
interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti
mendaciis (13:20) propter hoc haec
dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de
brachiis vestris et dimittam animas quas vos capitis animas ad volandum (13:21) et disrumpam cervicalia vestra et liberabo
populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum et scietis quia ego
Dominus (13:22) pro eo quod maerere fecistis cor iusti
mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et
viveret (13:23) propterea vana non videbitis et divinationes
non divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et scietis quoniam ego Dominus
Chapter 14
(14:1) et venerunt ad me viri seniorum Israhel et
sederunt coram me (14:2) et factus est sermo
Domini ad me dicens (14:3) fili hominis viri
isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam
numquid interrogatus respondebo eis (14:4)
propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus homo homo de domo
Israhel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam
et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum
suarum (14:5) ut capiatur domus Israhel in corde suo quo
recesserunt a me in cunctis idolis suis (14:6)
propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab
idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras (14:7) quia homo homo de domo Israhel et de
proselytis quicumque advena fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et
scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego
Dominus respondebo ei per me (14:8) et ponam faciem
meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et
scietis quia ego Dominus (14:9) et propheta cum
erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et
delebo eum de medio populi mei Israhel (14:10)
et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetae
erit (14:11) ut non erret ultra domus Israhel a me neque
polluatur in universis praevaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus
exercituum (14:12) et factus est
sermo Domini ad me dicens (14:13) fili hominis terra
cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius
et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum (14:14)
et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et Iob ipsi iustitia sua
liberabunt animas suas ait Dominus exercituum (14:15)
quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo
quod non sit pertransiens propter bestias (14:16)
tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec
filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur (14:17)
vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et
interfecero de ea hominem et iumentum (14:18)
et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt
filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur (14:19)
si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero indignationem meam
super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et iumentum (14:20)
et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia
filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas (14:21) quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et
quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut
interficiam de ea hominem et pecus (14:22)
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad
vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in
omnibus quae inportavi super eam (14:23) et consolabuntur
vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci
in ea ait Dominus Deus
Chapter 15
(15:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (15:2) fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus
lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum (15:3)
numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut
dependeat in eo quodcumque vas (15:4) ecce igni datum est
in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad
opus (15:5) etiam cum esset integrum non erat aptum ad
opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis
(15:6) propterea haec dicit Dominus Deus quomodo
lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores
Hierusalem (15:7) et ponam faciem
meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in
eos (15:8) et dedero terram inviam et desolatam eo quod
praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus
Chapter 16
(16:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (16:2) fili hominis notas fac Hierusalem
abominationes suas (16:3) et dices haec dicit
Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua
Cetthea (16:4) et quando nata es in die ortus tui non est
praecisus umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis
(16:5) non pepercit super te oculus ut facerem tibi
unum de his miseratus tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die qua nata
es (16:6) transiens autem per te vidi te conculcari in
sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive
(16:7) multiplicatam quasi germen agri dedi te et
multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et
pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena (16:8)
et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum
meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et
facta es mihi (16:9) et lavi te aqua et
emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo (16:10)
et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et cinxi te bysso et indui te
subtilibus (16:11) et ornavi te
ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum (16:12) et dedi inaurem super os tuum et circulos
auribus tuis et coronam decoris in capite tuo (16:13)
et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus
similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum
(16:14) et egressum est nomen tuum in gentes propter
speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus
(16:15) et habens fiduciam in pulchritudine tua
fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres
(16:16) et sumens de vestimentis meis fecisti tibi
excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est
(16:17) et tulisti vasa decoris tui de auro meo et
argento meo quae dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis
(16:18) et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et
vestita es eis et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis (16:19)
et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in
conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus (16:20)
et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad
devorandum numquid parva est fornicatio tua (16:21)
immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis (16:22) et post omnes abominationes tuas et
fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et confusione plena conculcata in
sanguine tuo (16:23) et accidit post
omnem malitiam tuam vae vae tibi ait Dominus Deus (16:24)
et aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis
plateis (16:25) ad omne caput viae aedificasti signum
prostitutionis tuae et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et
multiplicasti fornicationes tuas (16:26) et fornicata es
cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum
me (16:27) ecce ego extendi manum meam super te et
auferam ius tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quae erubescunt in via tua
scelerata (16:28) et fornicata es in
filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata
(16:29) et multiplicasti fornicationem tuam in terra
Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es (16:30)
in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia haec opera mulieris
meretricis et procacis (16:31) quia fabricasti
lupanar tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix
fastidio augens pretium (16:32) sed quasi mulier
adultera quae super virum suum inducit alienos (16:33)
omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus
tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum (16:34)
factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te
non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te
contrarium (16:35) propterea meretrix
audi verbum Domini (16:36) haec dicit Dominus
Deus quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et
super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis (16:37) ecce ego congregabo omnes amatores tuos
quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et
nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam (16:38)
et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem
furoris et zeli (16:39) et dabo te in
manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et
auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia (16:40) et adducent super te multitudinem et
lapidabunt te lapidibus et trucidabunt te gladiis suis (16:41)
et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum
et desines fornicari et mercedes ultra non dabis (16:42)
et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec
irascar amplius (16:43) eo quod non fueris
recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo
dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis
(16:44) ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te
adsumet illud dicens sicut mater ita et filia eius (16:45)
filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios suos et soror sororum
tuarum tu quae proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester
Amorreus (16:46) et soror tua maior
Samaria ipsa et filiae eius quae habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat a dextris
tuis Sodoma et filiae eius (16:47) sed nec in viis
earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis in
omnibus viis tuis (16:48) vivo ego dicit
Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae
tuae (16:49) ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis
tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non
porrigebant (16:50) et elevatae sunt
et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti (16:51)
et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et
iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es (16:52) ergo et tu porta confusionem tuam quae
vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt enim a te ergo et tu confundere
et porta ignominiam tuam quae iustificasti sorores tuas (16:53)
et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione
Samariae et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum (16:54) ut portes ignominiam tuam et confundaris in
omnibus quae fecisti consolans eas (16:55)
et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et
filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem
vestram (16:56) non fuit autem Sodoma soror tua audita in
ore tuo in die superbiae tuae (16:57) antequam
revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum
Palestinarum quae ambiunt te per gyrum (16:58)
scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus
(16:59) quia haec dicit Dominus Deus et faciam tibi
sicut dispexisti iuramentum ut irritum faceres pactum (16:60)
et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi
pactum sempiternum (16:61) et recordaberis
viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in
filias sed non ex pacto tuo (16:62) et suscitabo ego
pactum meum tecum et scies quia ego Dominus (16:63)
ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum
placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus
Chapter 17
(17:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (17:2) fili hominis propone enigma et narra
parabolam ad domum Israhel (17:3) et dices haec dicit
Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad Libanum
et tulit medullam cedri (17:4) summitatem frondium
eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam
(17:5) et tulit de semente terrae et posuit illud in
terra pro semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud (17:6) cumque germinasset crevit in vineam latiorem
humili statura respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea et
fructificavit in palmites et emisit propagines (17:7)
et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista
quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis
sui (17:8) in terra bona super aquas multas plantata est
ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem (17:9)
dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices eius evellet et
fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio grandi neque in
populo multo ut evelleret eam radicitus (17:10)
ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens
siccabitur et in areis germinis sui arescet (17:11)
et factum est verbum Domini ad me dicens (17:12)
dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis
Hierusalem et adsumet regem et principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem
(17:13) et tollet de semine regni ferietque cum eo
foedus et accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet (17:14)
ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum eius et servet
illud (17:15) qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum
ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec et qui
dissolvit pactum numquid effugiet (17:16) vivo ego dicit
Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum
quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur (17:17)
et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao proelium in
iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas (17:18)
spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum suam et cum omnia
haec fecerit non effugiet (17:19) propterea haec
dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam in caput
eius (17:20) et expandam super eum rete meum et
conprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione qua despexit
me (17:21) et omnes profugi eius cum universo agmine
gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus
sum (17:22) haec dicit Dominus Deus et sumam ego de
medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum
et eminentem (17:23) in monte sublimi
Israhel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo
omnes volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit (17:24)
et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi
lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et
feci
Chapter 18
(18:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (18:2) quid est quod inter vos parabolam vertitis in
proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum
obstupescunt (18:3) vivo ego dicit
Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel (18:4) ecce omnes animae meae sunt ut anima patris
ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur (18:5)
et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam (18:6) in montibus non comederit et oculos suos non
levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non
accesserit (18:7) et hominem non
contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum
operuerit vestimento (18:8) ad usuram non
commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum
et virum (18:9) in praeceptis meis
ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus
Deus (18:10) quod si genuerit filium latronem effundentem
sanguinem et fecerit unum de istis (18:11)
et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui
polluentem (18:12) egenum et pauperem
contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem
facientem (18:13) ad usuram dantem
et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis
eius in ipso erit (18:14) quod si genuerit
filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis
(18:15) super montes non comederit et oculos suos
non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit (18:16) et virum non contristaverit pignus non
retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
(18:17) a pauperis iniuria averterit manum suam
usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur
in iniquitate patris sui sed vita vivet (18:18)
pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio
populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua (18:19)
et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius
iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
(18:20) anima quae peccaverit ipsa morietur filius
non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et
impietas impii erit super eum (18:21) si autem impius
egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et
fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur (18:22)
omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam
operatus est vivet (18:23) numquid voluntatis
meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat (18:24) si autem averterit se iustus a iustitia sua
et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae
eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit
in ipsis morietur (18:25) et dixistis non
est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae
sunt (18:26) cum enim averterit se iustus a iustitia sua
et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur (18:27) et cum averterit se impius ab impietate sua
quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit (18:28) considerans enim et avertens se ab omnibus
iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur (18:29)
et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae
domus Israhel et non magis viae vestrae pravae (18:30)
idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus
convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam
iniquitas (18:31) proicite a vobis
omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et
quare moriemini domus Israhel (18:32) quia nolo mortem
morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite
Chapter 19
(19:1) et tu adsume planctum super principes
Israhel (19:2) et dices quare mater tua leaena inter leones
cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos (19:3)
et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque
comedere (19:4) et audierunt de eo
gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram
Aegypti (19:5) quae cum vidisset quoniam infirmata est et
periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum (19:6) qui incedebat inter leones et factus est leo
didicit praedam capere et homines devorare (19:7)
didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra
et plenitudo eius a voce rugitus illius (19:8)
et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum
rete suum in vulneribus earum captus est (19:9)
et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque
eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel (19:10)
mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes
eius creverunt ex aquis multis (19:11) et factae sunt ei
virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in
multitudine palmitum suorum (19:12) et evulsa est in
ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris
eius ignis comedit eam (19:13) et nunc
transplantata est in desertum in terra invia et sitienti (19:14)
et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in
ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum
Chapter 20
(20:1) et factum est in anno septimo in quinto mense
in decima mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt coram
me (20:2) et factus est sermo Domini ad me
dicens (20:3) fili hominis loquere senioribus Israhel et
dices ad eos haec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis
ait Dominus Deus (20:4) si iudicas eos si
iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis (20:5)
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et levavi manum meam
pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus
vester (20:6) in die illa levavi manum meam pro eis ut
educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter
omnes terras (20:7) et dixi ad eos
unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus
vester (20:8) et inritaverunt me nolueruntque audire
unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut effunderem
indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti (20:9) et feci propter nomen meum ut non violaretur
coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti
(20:10) eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in
desertum (20:11) et dedi eis
praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis (20:12) insuper et sabbata mea dedi eis ut esset
signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos (20:13)
et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et
iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut
effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos (20:14)
et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in
conspectu earum (20:15) ego igitur levavi
manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam
terrarum omnium (20:16) quia iudicia mea
proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum
gradiebatur (20:17) et pepercit oculus
meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto (20:18)
dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum vestrorum nolite
incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini (20:19)
ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et
facite ea (20:20) et sabbata mea
sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester (20:21) et exacerbaverunt me filii in praeceptis
meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et
sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis
in deserto (20:22) averti autem manum
meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis
earum (20:23) iterum levavi manum meam in eos in
solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras (20:24)
eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea
violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum (20:25)
ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non vivent
(20:26) et pollui eos in muneribus suis cum
offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus (20:27) quam ob rem loquere ad domum Israhel fili
hominis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum
sprevissent me contemnentes (20:28) et induxissem eos
in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum
et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem
suavitatis suae et libaverunt libationes suas (20:29)
et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen eius
Excelsum usque ad hanc diem (20:30) propterea dic ad
domum Israhel haec dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum
vos fornicamini (20:31) et in oblatione
donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque
hodie et ego respondebo vobis domus Israhel vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo
vobis (20:32) neque cogitatio mentis vestrae fiet
dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides
(20:33) vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu
forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos (20:34)
et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis in manu
valida et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos (20:35)
et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi facie ad
faciem (20:36) sicut iudicio contendi adversum patres
vestros in deserto terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus (20:37)
et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis foederis
(20:38) et eligam de vobis transgressores et impios
et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur et scietis quia ego
Dominus (20:39) et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus
singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum
pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris (20:40)
in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis
domus Israhel omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quaeram primitias vestras et initium
decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris (20:41)
in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de
terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum (20:42) et scietis quia ego Dominus cum induxero vos
ad terram Israhel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris
(20:43) et recordabimini ibi viarum vestrarum et
omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus
malitiis vestris quas fecistis (20:44) et scietis quia
ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera
vestra pessima domus Israhel ait Dominus Deus (20:45)
et factus est sermo Domini ad me dicens (20:46)
fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad
saltum agri meridiani (20:47) et dices saltui
meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne
lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab
austro usque ad aquilonem (20:48) et videbit
universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur (20:49)
et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur
iste
Chapter 21
(21:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (21:2) fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem
et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel (21:3)
et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum
de vagina sua et occidam in te iustum et impium (21:4)
pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de
vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem (21:5)
ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua
inrevocabilem (21:6) et tu fili hominis
ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis (21:7) cumque dixerint ad te quare tu gemis dices
pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et
per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus (21:8)
et factus est sermo Domini ad me dicens (21:9)
fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius
exacutus est et limatus (21:10) ut caedat victimas
exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum
(21:11) et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu
iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis (21:12) clama et ulula fili hominis quia hic factus
est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco
plaude super femur (21:13) quia probatus est
et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus (21:14)
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac
triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit
(21:15) et corde tabescere et multiplicat ruinas in
omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem
(21:16) exacuere vade ad dextram sive ad sinistram
quocumque faciei tuae est appetitus (21:17)
quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus
sum (21:18) et factus est sermo Domini ad me
dicens (21:19) et tu fili hominis pone tibi duas vias ut
veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae
civitatis coniciet (21:20) viam pones ut
veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam (21:21) stetit enim rex Babylonis in bivio in capite
duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit
(21:22) ad dextram eius facta est divinatio super
Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas
ut conportet aggerem ut aedificet munitiones (21:23)
eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans
ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum (21:24)
idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et
revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo
inquam quod recordati estis manu capiemini (21:25)
tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis
praefinita (21:26) haec dicit Dominus
Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit
(21:27) iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam
eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei (21:28) et tu fili hominis propheta et dic haec
dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate
ut interficias et fulgeas (21:29) cum tibi
viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in
tempore iniquitatis praefinita (21:30) revertere ad
vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te (21:31) et effundam super te indignationem meam in
igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium
interitum (21:32) igni eris cibus
sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum
Chapter 22
(22:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (22:2) et tu fili hominis num iudicas num iudicas
civitatem sanguinum (22:3) et ostendes ei
omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat
tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (22:4)
in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti
polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium
gentibus et inrisionem universis terris (22:5)
quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis
interitu (22:6) ecce principes
Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem (22:7)
patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui
pupillum et viduam contristaverunt apud te (22:8)
sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis (22:9) viri detractores fuerunt in te ad effundendum
sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui (22:10) verecundiora patris discoperuerunt in te
inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te (22:11)
et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam
polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te (22:12)
munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam
accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus (22:13) ecce conplosi manus meas super avaritiam
tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui (22:14)
numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam
tibi ego Dominus locutus sum et faciam (22:15)
et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam
tuam a te (22:16) et possidebo te in
conspectu gentium et scies quia ego Dominus (22:17)
et factum est verbum Domini ad me dicens (22:18)
fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et
ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt (22:19)
propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce
ego congregabo vos in medium Hierusalem (22:20)
congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut
succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo
vos (22:21) et congregabo vos et succendam vos in igne
furoris mei et conflabimini in medio eius (22:22)
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego
Dominus effuderim indignationem meam super vos (22:23)
et factum est verbum Domini ad me dicens (22:24)
fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris
(22:25) coniuratio prophetarum in medio eius sicut
leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in
medio illius (22:26) sacerdotes eius
contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et
inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio
eorum (22:27) principes eius in medio illius quasi lupi
rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra
(22:28) prophetae autem eius liniebant eos absque
temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit
locutus (22:29) populi terrae calumniabantur calumniam et
rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque
iudicio (22:30) et quaesivi de eis virum qui interponeret
sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni (22:31) et effudi super eos indignationem meam in
igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
Chapter 23
(23:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (23:2) fili hominis duae mulieres filiae matris
unius fuerunt (23:3) et fornicatae sunt
in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis
earum (23:4) nomina autem earum Oolla maior et Ooliba
soror eius et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem
Ooliba (23:5) fornicata est igitur Oolla super me et
insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes (23:6)
vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis universos equites
ascensores equorum (23:7) et dedit
fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in
inmunditiis eorum polluta est (23:8) insuper et
fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius
et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam
(23:9) propterea tradidi eam in manu amatorum suorum
in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem (23:10)
ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam
occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea (23:11) quod cum vidisset soror eius Ooliba plus
quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae
(23:12) ad filios Assyriorum praebuit inpudenter
ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et
adulescentibus forma cunctis egregia (23:13)
et vidi quod polluta esset via una ambarum (23:14)
et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines
Chaldeorum expressas coloribus (23:15) et accinctos
balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis
terraeque Chaldeorum in qua orti sunt (23:16)
et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in
Chaldeam (23:17) cumque venissent
ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est
anima eius ab illis (23:18) denudavit quoque
fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a
sorore eius (23:19) multiplicavit enim
fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti
(23:20) et insanivit libidine super concubitu eorum
quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum (23:21) et visitasti scelus adulescentiae tuae
quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae (23:22) propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus
ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum
te in circuitu (23:23) filios Babylonis
et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et
magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum (23:24) et venient super te instructi curru et rota
multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium et
iudicabunt te iudiciis suis (23:25) et ponam zelum
meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio
concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni
(23:26) et denudabunt te vestimentis tuis et tollent
vasa gloriae tuae (23:27) et requiescere
faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non
recordaberis amplius (23:28) quia haec dicit
Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima
tua (23:29) et agent tecum in odio et tollent omnes
labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum
et fornicationes tuae (23:30) fecerunt haec tibi
quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum (23:31)
in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua
(23:32) haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae
bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima (23:33) ebrietate et dolore repleberis calice
maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae (23:34)
et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis et ubera tua
lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus (23:35)
propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus
tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas (23:36)
et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam et
adnuntias eis scelera earum (23:37) quia adulterae
sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt insuper et filios suos quos genuerunt
mihi obtulerunt eis ad devorandum (23:38) sed et hoc
fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt (23:39) cumque immolarent filios suos idolis suis et
ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec fecerunt in medio domus
meae (23:40) miserunt ad viros venientes de longe ad quos
nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es
mundo muliebri (23:41) sedisti in lecto
pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
(23:42) et vox multitudinis exultantis erat in ea et
in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum
et coronas speciosas in capitibus eorum (23:43)
et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam
haec (23:44) et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem
meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias (23:45) viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas
iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus
earum (23:46) haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas
multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam (23:47)
et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias
earum interficient et domos earum igne succendent (23:48)
et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus
earum (23:49) et dabunt scelus vestrum super vos et
peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus
Chapter 24
(24:1) et factum est verbum Domini ad me in anno
nono in mense decimo decima mensis dicens (24:2)
fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis
adversum Hierusalem hodie (24:3) et dices per
proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam
et mitte in ea aquam (24:4) congere frusta eius
in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena (24:5)
pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius
et discocta sunt ossa illius in medio eius (24:6)
propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est
et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam
sors (24:7) sanguis enim eius in medio eius est super
limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
(24:8) ut superducerem indignationem meam et
vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur (24:9) propterea haec dicit Dominus Deus vae
civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram (24:10)
congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa
conpositio et ossa tabescent (24:11) pone quoque eam
super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et
consumatur rubigo eius (24:12) multo labore
sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem (24:13)
inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis
sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te (24:14) ego Dominus locutus sum venit et faciam non
transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit
Dominus (24:15) et factum est verbum Domini ad me
dicens (24:16) fili hominis ecce ego tollo a te
desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae
(24:17) ingemesce tacens mortuorum luctum non facies
corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos
lugentium comedes (24:18) locutus sum ergo
ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi (24:19) et dixit ad me populus quare non indicas
nobis quid ista significent quae tu facis (24:20)
et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens (24:21) loquere domui Israhel haec dicit Dominus
Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super
quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent (24:22) et facietis sicut feci ora amictu non
velabitis et cibos lugentium non comedetis (24:23)
coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque
flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
(24:24) eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta
omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus (24:25) et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab
eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum
filios et filias eorum (24:26) in die illa cum
venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi (24:27)
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis
ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
Chapter 25
(25:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (25:2) fili hominis pone faciem tuam contra filios
Ammon et prophetabis de eis (25:3) et dices filiis
Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum
quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in
captivitatem (25:4) idcirco ego tradam
te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi
comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum (25:5)
daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis
quia ego Dominus (25:6) quia haec dicit
Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram
Israhel (25:7) idcirco ecce ego extendam manum meam super te
et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies
quia ego Dominus (25:8) haec dicit Dominus
Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Iuda (25:9) idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de
civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon et
Cariathaim (25:10) filiis orientis
cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus
(25:11) et in Moab faciam iudicia et scient quia ego
Dominus (25:12) haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit
Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de
eis (25:13) idcirco haec dicit Dominus Deus extendam
manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in
Daedan gladio cadent (25:14) et dabo ultionem
meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient
vindictam meam dicit Dominus Deus (25:15) haec dicit Dominus
Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes
inimicitias veteres (25:16) propterea haec
dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam
reliquias maritimae regionis (25:17) faciamque in eis
ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super
eos
Chapter 26
(26:1) et factum est in undecimo anno prima mensis
factus est sermo Domini ad me dicens (26:2)
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae
populorum conversa est ad me implebor deserta est (26:3)
propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te
gentes multas sicut ascendit mare fluctuans (26:4)
et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et
dabo eam in limpidissimam petram (26:5) siccatio sagenarum
erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus
(26:6) filiae quoque eius quae sunt in agro gladio
interficientur et scient quia ego Dominus (26:7)
quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis
ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno
(26:8) filias tuas quae sunt in agro gladio
interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te
clypeum (26:9) et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua (26:10)
inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et
curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis
dissipatae (26:11) ungulis equorum
suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram
corruent (26:12) vastabunt opes
tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos
et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent (26:13)
et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non
audietur amplius (26:14) et dabo te in
limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus
Deus (26:15) haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a
sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur
insulae (26:16) et descendent de sedibus suis omnes
principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra
sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur (26:17)
et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs
inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi
(26:18) nunc stupebunt naves in die pavoris tui et
turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te (26:19)
quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non
habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multae (26:20)
et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero
te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero
gloriam in terra viventium (26:21) in nihilum redigam
te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus
Chapter 27
(27:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (27:2) tu ergo fili hominis adsume super Tyrum
lamentum (27:3) et dices Tyro quae
habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti
perfecti decoris ego sum (27:4) et in corde maris
sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum (27:5)
abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano
tulerunt ut facerent tibi malum (27:6) quercus de Basan
dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis
Italiae (27:7) byssus varia de Aegypto texta est tibi in
velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum
(27:8) habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges
tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui (27:9)
senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis
tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae (27:10) Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu
tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo (27:11) filii Aradii cum exercitu tuo erant super
muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per
gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam (27:12)
Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro
stagno plumboque repleverunt nundinas tuas (27:13)
Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo
tuo (27:14) de domo Thogorma equos et equites et mulos
adduxerunt ad forum tuum (27:15) filii Dadan
negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio
tuo (27:16) Syrus negotiator tuus propter multitudinem
operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu
tuo (27:17) Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in
frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis (27:18) Damascenus negotiator tuus in multitudine
operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi
(27:19) Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis
proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua (27:20)
Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum (27:21)
Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et
arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui (27:22)
venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et
lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo (27:23)
Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui
(27:24) ipsi negotiatores tui multifariam involucris
hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque
habebant in negotiationibus tuis (27:25) naves maris
principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
(27:26) in aquis multis adduxerunt te remiges tui
ventus auster contrivit te in corde maris (27:27)
divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et
gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant
in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae
tuae (27:28) a sonitu clamoris gubernatorum tuorum
conturbabuntur classes (27:29) et descendent de
navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt
(27:30) et heiulabunt super te voce magna et
clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur (27:31) et radent super te calvitium et accingentur
ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo (27:32)
et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in
medio maris (27:33) quae in exitu
negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum
ditasti reges terrae (27:34) nunc contrita es a
mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
(27:35) universi habitatores insularum obstipuerunt
super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus (27:36)
negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque
in perpetuum
Chapter 28
(28:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (28:2) fili hominis dic principi Tyri haec dicit
Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum
sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei (28:3)
ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te
(28:4) in sapientia et prudentia tua fecisti tibi
fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis (28:5)
in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem
et elevatum est cor tuum in robore tuo (28:6)
propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor
Dei (28:7) idcirco ecce ego adducam super te alienos
robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem
tuum (28:8) interficient et detrahent te et morieris
interitu occisorum in corde maris (28:9) numquid dicens
loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te
(28:10) morte incircumcisorum morieris in manu
alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus (28:11)
et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem
Tyri (28:12) et dices ei haec dicit Dominus Deus tu
signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore (28:13)
in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius
topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris
tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt (28:14)
tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum
ignitorum ambulasti (28:15) perfectus in viis
tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te (28:16)
in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti
et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum
(28:17) elevatum est cor tuum in decore tuo
perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent
te (28:18) in multitudine iniquitatum tuarum et
iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te
et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te (28:19)
omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris
in perpetuum (28:20) et factus est
sermo Domini ad me dicens (28:21) fili hominis pone
faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea (28:22)
et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et
scient quia ego Dominus cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea (28:23) et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in
plateis eius et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et scient quia ego
Dominus (28:24) et non erit ultra domui Israhel offendiculum
amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego
Dominus Deus (28:25) haec dicit Dominus
Deus quando congregavero domum Israhel de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus
et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob (28:26)
et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt
confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus
eorum
Chapter 29
(29:1) in anno decimo in decimo mense undecima
mensis factum est verbum Domini ad me dicens (29:2)
fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti et prophetabis de eo et
de Aegypto universa (29:3) loquere et dices
haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et
dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum (29:4)
et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis
et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt
(29:5) et proiciam te in desertum et omnes pisces
fluminis tui super faciem terrae cades non colligeris neque congregaberis bestiis terrae et volatilibus caeli
dedi te ad devorandum (29:6) et scient omnes
habitatores Aegypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israhel
(29:7) quando adprehenderunt te manu et confractus
es et lacerasti omnem umerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es et dissolvisti omnes renes
eorum (29:8) propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego
adducam super te gladium et interficiam de te hominem et iumentum (29:9)
et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod
dixerit fluvius meus est et ego feci (29:10)
idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Aegypti in solitudines gladio
dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae (29:11)
non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti gradietur in ea et non habitabitur
quadraginta annis (29:12) daboque terram
Aegypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae
quadraginta annis et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras (29:13) quia haec dicit Dominus Deus post finem
quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerunt (29:14) et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo
eos in terra Fatures in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile (29:15) inter regna cetera erit humillima et non
elevabitur ultra super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus (29:16)
neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et
sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus (29:17)
et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum
Domini ad me dicens (29:18) fili hominis
Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput
decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro
servitute qua servivit mihi adversum eam (29:19)
propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in
terra Aegypti et accipiet multitudinem eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius et erit
merces exercitui illius (29:20) et operi pro quo
servivit adversum eam dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus
(29:21) in die illo pullulabit cornu domui Israhel
et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus
Chapter 30
(30:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (30:2) fili hominis propheta et dic haec dicit
Dominus Deus ululate vae vae diei (30:3) quia iuxta est dies
et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit (30:4)
et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in
Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius (30:5) Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum
vulgus et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent (30:6)
haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia
imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum (30:7) et dissipabuntur in medio terrarum
desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt (30:8)
et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes
auxiliatores eius (30:9) in die illa
egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in
die Aegypti quia absque dubio veniet (30:10)
haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor
regis Babylonis (30:11) ipse et populus
eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum
et implebunt terram interfectis (30:12) et faciam alveos
fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu
alienorum ego Dominus locutus sum (30:13) haec dicit Dominus
Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et
dabo terrorem in terra Aegypti (30:14) et disperdam
terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam (30:15) et effundam indignationem meam super
Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae (30:16)
et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit
dissipata et in Memphis angustiae cotidianae (30:17)
iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur
(30:18) et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero
ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in
captivitatem ducentur (30:19) et faciam iudicia
in Aegypto et scient quia ego Dominus (30:20)
et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad
me dicens (30:21) fili hominis
brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur
pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium (30:22) propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego
ad Pharao regem Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu
eius (30:23) et dispergam Aegyptum in gentibus et
ventilabo eos in terris (30:24) et confortabo
brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus
interfecti coram facie eius (30:25) et confortabo
brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in
manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti (30:26)
et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego
Dominus
Chapter 31
(31:1) et factum est in undecimo anno tertio una
mensis factum est verbum Domini ad me dicens (31:2)
fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in
magnitudine tua (31:3) ecce Assur quasi
cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes
elevatum est cacumen eius (31:4) aquae nutrierunt
illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa
ligna regionis (31:5) propterea elevata
est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae
aquis multis (31:6) cumque extendisset
umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae
saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum (31:7)
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim
radix illius iuxta aquas multas (31:8) cedri non fuerunt
altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae
frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius
(31:9) quoniam speciosum feci eum et multis
condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei
(31:10) propterea haec dicit Dominus Deus pro eo
quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius
in altitudine sua (31:11) tradidi eum in
manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum (31:12) et succident illum alieni et crudelissimi
nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta
eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent
eum (31:13) in ruina eius habitaverunt omnia volatilia
caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis (31:14)
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent
sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis
quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in
lacum (31:15) haec dicit Dominus Deus in die quando
descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas
contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (31:16)
a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui
descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in
Libano universa quae inrigabantur aquis (31:17)
nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium
uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum (31:18)
cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es
cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio
ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus
Chapter 32
(32:1) et factum est duodecimo anno in mense
duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens (32:2)
fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium
adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus
tuis et conculcabas flumina eorum (32:3) propterea haec
dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena
mea (32:4) et proiciam te in terram super faciem agri
abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae
terrae (32:5) et dabo carnes tuas super montes et implebo
colles tuos sanie tua (32:6) et inrigabo terram
pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te (32:7)
et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube
tegam et luna non dabit lumen suum (32:8)
omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam
dicit Dominus Deus (32:9) et inritabo cor
populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis
(32:10) et stupescere faciam super te populos multos
et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et
obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae (32:11)
quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi
(32:12) in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam
inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius
(32:13) et perdam omnia iumenta eius quae erant
super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit
eas (32:14) tunc purissimas reddam aquas eorum et
flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus (32:15)
cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando
percussero omnes habitatores eius et scient quia ego Dominus (32:16)
planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super
multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus (32:17)
et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me
dicens (32:18) fili hominis cane lugubre super multitudine
Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in
lacum (32:19) quo pulchrior es descende et dormi cum
incircumcisis (32:20) in medio
interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius
(32:21) loquentur ei potentissimi robustorum de
medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti
gladio (32:22) ibi Assur et omnis multitudo eius in
circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio (32:23) quorum data sunt sepulchra in novissimis
laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant
quondam formidinem in terra viventium (32:24)
ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti
ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra
viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (32:25) in medio interfectorum posuerunt cubile eius
in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio
dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in
medio interfectorum positi sunt (32:26) ibi Mosoch et
Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et
cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium (32:27)
et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad
infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus
eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium (32:28)
et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis
gladio (32:29) ibi Idumea et reges eius omnes duces eius
qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui
descenderunt in lacum (32:30) ibi principes
aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi
qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in
lacum (32:31) vidit eos Pharao et consolatus est super
universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus
Deus (32:32) quia dedi terrorem meum in terra viventium
et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus
Deus
Chapter 33
(33:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (33:2) fili hominis loquere ad filios populi tui et
dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et
constituerit eum super se speculatorem (33:3)
et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit
populo (33:4) audiens autem quisquis ille est sonum bucinae
non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
(33:5) sonum bucinae audivit et non se observavit
sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit (33:6)
quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non
se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem
autem eius de manu speculatoris requiram (33:7)
et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo
sermonem adnuntiabis eis ex me (33:8) si me dicente ad
impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua
morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram (33:9)
si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a
via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti (33:10) tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel
sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus
quomodo ergo vivere poterimus (33:11) dic ad eos vivo
ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis
vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel (33:12)
tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in
quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua
et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit (33:13) etiam si dixero iusto quod vita vivat et
confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua
quam operatus est in ipsa morietur (33:14)
sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque
iudicium et iustitiam (33:15) pignus restituerit
ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et
non morietur (33:16) omnia peccata eius
quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet (33:17) et dixerunt filii populi tui non est aequi
ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est (33:18)
cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in
eis (33:19) et cum recesserit impius ab impietate sua
feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis (33:20)
et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis
domus Israhel (33:21) et factum est in
duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de
Hierusalem dicens vastata est civitas (33:22)
manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque
os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius (33:23)
et factum est verbum Domini ad me dicens (33:24)
fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus
erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem
(33:25) idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus
qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid
terram hereditate possidebitis (33:26) stetistis in
gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate
possidebitis (33:27) haec dices ad eos
sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis
tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur
(33:28) et dabo terram in solitudinem et desertum et
deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos
transeat (33:29) et scient quia ego
Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati
sunt (33:30) et tu fili hominis filii populi tui qui
loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes
venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino (33:31)
et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et
audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur
cor eorum (33:32) et es eis quasi
carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
(33:33) et cum venerit quod praedictum est ecce enim
venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos
Chapter 34
(34:1) et factum est verbum Domini ad me
dicens (34:2) fili hominis propheta de pastoribus Israhel
propheta et dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel qui pascebant semet ipsos nonne
greges pascuntur a pastoribus (34:3) lac comedebatis et
lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis
(34:4) quod infirmum fuit non consolidastis et quod
aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non
quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (34:5)
et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem
omnium bestiarum agri et dispersae sunt (34:6)
erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem
faciem terrae dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui
requireret (34:7) propterea pastores
audite verbum Domini (34:8) vivo ego dicit
Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum
agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos
et greges meos non pascebant (34:9) propterea pastores
audite verbum Domini (34:10) haec dicit Dominus
Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non
pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt
ultra eis in escam (34:11) quia haec dicit
Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas (34:12)
sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum
dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et
caliginis (34:13) et educam eas de
populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in rivis
et in cunctis sedibus terrae (34:14) in pascuis
uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus
et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel (34:15)
ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
(34:16) quod perierat requiram et quod abiectum erat
reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte
custodiam et pascam illas in iudicio (34:17)
vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus
arietum et hircorum (34:18) nonne satis vobis
erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum
purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis (34:19)
et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quae pedes
vestri turbaverant haec bibebant (34:20) propterea haec
dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum (34:21) pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras (34:22) salvabo gregem meum et non erit ultra in
rapinam et iudicabo inter pecus et pecus (34:23)
et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et
ipse erit eis in pastorem (34:24) ego autem Dominus
ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum
(34:25) et faciam cum eis pactum pacis et cessare
faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus
(34:26) et ponam eos in circuitu collis mei
benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt (34:27) et dabit lignum agri fructum suum et terra
dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas iugi
eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (34:28)
et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae terrae devorabunt eos sed
habitabunt confidenter absque ullo terrore (34:29)
et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame in terra neque
portabunt amplius obprobria gentium (34:30)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israhel ait
Dominus Deus (34:31) vos autem greges
mei greges pascuae meae homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
Chapter 35
(35:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (35:2) fili hominis pone faciem tuam adversum montem
Seir et prophetabis de eo et dices illi (35:3)
haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et
dabo te desolatum atque desertum (35:4) urbes tuas demoliar
et tu desertus eris et scies quia ego Dominus (35:5)
eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in
tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae (35:6)
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te
persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te (35:7)
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et
redeuntem (35:8) et implebo montes
eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio
cadent (35:9) in solitudines sempiternas tradam te et
civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus (35:10)
eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum
Dominus esset ibi (35:11) propterea vivo ego
dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus
efficiar per eos cum te iudicavero (35:12)
et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus
Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum (35:13)
et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego
audivi (35:14) haec dicit Dominus Deus laetante universa
terra in solitudinem te redigam (35:15) sicuti gavisus es
super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea
omnis et scient quia ego Dominus
Chapter 36
(36:1) tu autem fili hominis propheta super montes
Israhel et dices montes Israhel audite verbum Domini (36:2)
haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines
sempiternae in hereditatem datae sunt nobis (36:3)
propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et
conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguae et
obprobrium populi (36:4) propterea montes
Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et
desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per
circuitum (36:5) propterea haec
dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui
dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut
vastarent (36:6) idcirco vaticinare
super humum Israhel et dices montibus et collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo
meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis (36:7) idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi
manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent (36:8) vos autem montes Israhel ramos vestros
germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat
(36:9) quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et
arabimini et accipietis sementem (36:10) et multiplicabo in
vobis homines omnemque domum Israhel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur
(36:11) et replebo vos hominibus et iumentis et
multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam
habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus (36:12)
et adducam super vos homines populum meum Israhel et hereditate possidebunt te et
eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis (36:13)
haec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et
suffocans gentem tuam (36:14) propterea homines
non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus (36:15)
nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum
nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus (36:16) et factum est verbum Domini ad me
dicens (36:17) fili hominis domus Israhel habitaverunt in
humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum
coram me (36:18) et effudi
indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt
eam (36:19) et dispersi eos in gentes et ventilati sunt
in terris iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos (36:20)
et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum
diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt (36:21) et peperci nomini meo sancto quod polluerat
domus Israhel in gentibus ad quas ingressi sunt (36:22)
idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus
Israhel sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
(36:23) et sanctificabo nomen meum magnum quod
pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus
exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis (36:24)
tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in
terram vestram (36:25) et effundam super
vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo
vos (36:26) et dabo vobis cor novum et spiritum novum
ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum
(36:27) et spiritum meum ponam in medio vestri et
faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini (36:28) et habitabitis in terra quam dedi patribus
vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (36:29)
et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo
illud et non inponam in vobis famem (36:30)
et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis
in gentibus (36:31) et recordabimini
viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera
vestra (36:32) non propter vos ego faciam ait Dominus Deus
notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israhel (36:33) haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero
vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa
(36:34) et terra deserta fuerit exculta quae quondam
erat desolata in oculis omnis viatoris (36:35)
dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertae et
destitutae atque suffossae munitae sederunt (36:36)
et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus
aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim (36:37) haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc
invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum (36:38) ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in
sollemnitatibus eius sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et scient quia ego
Dominus
Chapter 37
(37:1) facta est super me manus Domini et eduxit me
in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus (37:2) et circumduxit me per ea in gyro erant autem
multa valde super faciem campi siccaque vehementer (37:3)
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu
nosti (37:4) et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et
dices eis ossa arida audite verbum Domini (37:5)
haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et
vivetis (37:6) et dabo super vos nervos et succrescere
faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego
Dominus (37:7) et prophetavi sicut praeceperat mihi factus
est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam
suam (37:8) et vidi et ecce super ea nervi et carnes
ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant (37:9) et dixit ad me vaticinare ad spiritum
vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et
insufla super interfectos istos et revivescant (37:10)
et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt
steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde (37:11)
et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt
ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus (37:12)
propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos
vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel
(37:13) et scietis quia ego Dominus cum aperuero
sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus (37:14)
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum
vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (37:15) et factus est sermo Domini ad me
dicens (37:16) et tu fili hominis sume tibi lignum unum et
scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph
lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius (37:17)
et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu
tua (37:18) cum autem dixerint ad te filii populi tui
loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis (37:19)
loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in
manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in
lignum unum et erunt unum in manu eius (37:20)
erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum
(37:21) et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce
ego adsumam filios Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad
humum suam (37:22) et faciam eos
gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec
dividentur amplius in duo regna (37:23) neque polluentur
ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de
universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis
Deus (37:24) et servus meus David rex super eos et pastor
unus erit omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea
(37:25) et habitabunt super terram quam dedi servo
meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum
eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum (37:26) et percutiam illis foedus pacis pactum
sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in
perpetuum (37:27) et erit
tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus (37:28)
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea
in medio eorum in perpetuum
Chapter 38
(38:1) et factus est sermo Domini ad me
dicens (38:2) fili hominis pone faciem tuam contra Gog
terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo (38:3)
et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch
et Thubal (38:4) et circumagam te et
ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis
universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium (38:5) Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes
scutati et galeati (38:6) Gomer et universa
agmina eius domus Thogorma latera aquilonis et totum robur eius populique multi tecum
(38:7) praepara et instrue te et omnem multitudinem
tuam quae coacervata est ad te et esto eis in praeceptum (38:8)
post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a
gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta
est et habitaverunt in ea confidenter universi (38:9)
ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia
agmina tua et populi multi tecum (38:10) haec dicit Dominus
Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam
(38:11) et dices ascendam ad terram absque muro
veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt
eis (38:12) ut diripias spolia et invadas praedam ut
inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex
gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae (38:13)
Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad
sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum
auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas (38:14) propterea vaticinare fili hominis et dices
ad Gog haec dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israhel confidenter
scies (38:15) et venies de loco tuo a lateribus aquilonis
tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens
(38:16) et ascendes super populum meum Israhel quasi
nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum
sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog (38:17)
haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu
servorum meorum prophetarum Israhel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super
eos (38:18) et erit in die illa in die adventus Gog
super terram Israhel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo (38:19) et in zelo meo in igne irae meae locutus sum
quia in die illa erit commotio magna super terram Israhel (38:20)
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne
reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et
cadent sepes et omnis murus in terra corruet (38:21)
et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius
uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur (38:22)
et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et
sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo
(38:23) et magnificabor et sanctificabor et notus
ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus
Chapter 39
(39:1) tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog
et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal
(39:2) et circumagam te et seducam te et ascendere
faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel (39:3)
et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua
deiciam (39:4) super montes Israhel cades tu et omnia agmina
tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum
(39:5) super faciem agri cades quia ego locutus sum
ait Dominus Deus (39:6) et emittam ignem in
Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus (39:7) et nomen sanctum meum notum faciam in medio
populi mei Israhel et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus
Israhel (39:8) ecce venit et factum est ait Dominus Deus
haec est dies de qua locutus sum (39:9) et egredientur
habitatores de civitatibus Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et
baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis (39:10)
et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma
succendent igne et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus
Deus (39:11) et erit in die illa dabo Gog locum nominatum
sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes et sepelient
ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis Multitudinis Gog (39:12) et sepelient eos domus Israhel ut mundent
terram septem mensibus (39:13) sepeliet autem
omnis populus terrae et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus
(39:14) et viros iugiter constituent lustrantes
terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut emundent eam post menses autem
septem quaerere incipient (39:15) et circumibunt
peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores
in valle Multitudinis Gog (39:16) nomen autem
civitatis Amona et mundabunt terram (39:17)
tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus
cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis
victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem (39:18) carnes fortium comedetis et sanguinem
principum terrae bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pinguium omnium
(39:19) et comedetis adipem in saturitate et bibetis
sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis (39:20)
et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris
bellatoribus ait Dominus Deus (39:21) et ponam gloriam
meam in gentibus et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super
eos (39:22) et scient domus Israhel quia ego Dominus
Deus eorum a die illa et deinceps (39:23) et scient gentes
quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et
tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi (39:24)
iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam ab
illis (39:25) propterea haec dicit Dominus Deus nunc
reducam captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israhel et adsumam zelum pro nomine sancto
meo (39:26) et portabunt confusionem suam et omnem
praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem
formidantes (39:27) et reduxero eos de
populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium
plurimarum (39:28) et scient quia ego
Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non
dereliquerim quemquam ex eis ibi (39:29) et non abscondam
ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus
Deus
Chapter 40
(40:1) in vicesimo et quinto anno transmigrationis
nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta
est super me manus Domini et adduxit me illuc (40:2)
in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super montem excelsum
nimis super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum (40:3)
et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species aeris et
funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius stabat autem in porta
(40:4) et locutus est ad me idem vir fili hominis
vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur
tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel (40:5)
et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensurae
sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo
uno (40:6) et venit ad portam quae respiciebat viam
orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est limen unum
calamo uno in latitudine (40:7) et thalamum uno
calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos (40:8) et limen portae iuxta vestibulum portae
intrinsecus calamo uno (40:9) et mensus est
vestibulum portae octo cubitorum et frontem eius duobus cubitis vestibulum autem portae erat
intrinsecus (40:10) porro thalami
portae ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque
parte (40:11) et mensus est latitudinem liminis portae
decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum (40:12)
et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis utrimque thalami autem
sex cubitorum erant hinc et inde (40:13) et mensus est
portam a tecto thalami usque ad tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra
ostium (40:14) et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad
frontem atrium portae undique per circuitum (40:15)
et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris
quinquaginta cubitos (40:16) et fenestras
obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem
erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum
(40:17) et eduxit me ad atrium exterius et ecce
gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu
pavimenti (40:18) et pavimentum in
fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius (40:19)
et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris
extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem (40:20)
portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in
longitudine quam in latitudine (40:21) et thalamos eius
tres hinc et tres inde et frontem eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta
cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque cubitorum (40:22)
fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae secundum mensuram portae quae
respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus eius et vestibulum ante eam
(40:23) et porta atrii interioris contra portam
aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos (40:24) et duxit me ad viam australem et ecce porta
quae respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius iuxta mensuras
superiores (40:25) et fenestras eius
et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti
quinque cubitorum (40:26) et in gradibus
septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde in
fronte eius (40:27) et porta atrii
interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
(40:28) et introduxit me in atrium interius ad
portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores (40:29)
thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et
vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque
cubitos (40:30) et vestibulum per gyrum longitudine viginti
quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum (40:31)
et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant
quibus ascendebatur per eam (40:32) et introduxit me
in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores
(40:33) thalamum eius et frontem eius et vestibula
eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et
latitudine viginti quinque cubitorum (40:34)
et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et
inde et in octo gradibus ascensus eius (40:35)
et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum
mensuras superiores (40:36) thalamum eius
frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine
viginti quinque cubitorum (40:37) vestibulum eius in
atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus
eius (40:38) et per singula gazofilacia ostium in
frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum (40:39)
et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas
holocaustum et pro peccato et pro delicto (40:40)
et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem duae
mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae (40:41)
quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera portae octo mensae erunt
super quas immolabunt (40:42) quattuor autem
mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti
unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et
victima (40:43) et labia earum palmi unius reflexa
intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis (40:44)
et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in
latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis
quae respiciebat ad viam aquilonis (40:45)
et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui
excubant in custodiis templi (40:46) porro gazofilacium
quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui
accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei (40:47)
et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per
quadrum et altare ante faciem templi (40:48)
et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc
et quinque cubitis inde et latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde
(40:49) longitudinem autem vestibuli viginti
cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae erant in
frontibus una hinc et altera inde
Chapter 41
(41:1) et introduxit me in templum et mensus est
frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi
(41:2) et latitudo portae decem cubitorum erat et
latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius quadraginta
cubitorum et latitudinem viginti cubitorum (41:3)
et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos et portam sex
cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum (41:4)
et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum
ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum (41:5)
et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum
undique per circuitum domus (41:6) latera autem latus
ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per
circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi (41:7)
et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi
deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad
superiora in medium (41:8) et vidi in domo
altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio (41:9) et latitudinem per parietem lateris
forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus (41:10)
et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus
undique (41:11) et ostium lateris ad orationem ostium unum
ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in
circuitu (41:12) et aedificium quod
erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem
aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum
(41:13) et mensus est domus longitudinem centum
cubitorum et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum
(41:14) latitudo autem ante faciem domus et eius
quod erat separatum contra orientem centum cubitorum (41:15)
et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum
ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii (41:16) limina et fenestras obliquas et ekthetas in
circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque
ad fenestras et fenestrae clausae super ostia (41:17)
et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus
et forinsecus ad mensuram (41:18) et fabrefacta
cherubin et palmae et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub (41:19) faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et
faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu (41:20) de terra usque ad superiora portae cherubin
et palmae celatae erant in pariete templi (41:21)
limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum
(41:22) altaris lignei trium cubitorum altitudo et
longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me
haec est mensa coram Domino (41:23) et duo ostia erant
in templo et in sanctuario (41:24) et in duobus
ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque
parte ostiorum (41:25) et celata erant in
ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant
et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus (41:26)
super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis
vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum
Chapter 42
(42:1) et eduxit me in atrium exterius per viam
ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum aedificium et contra aedem
vergentem ad aquilonem (42:2) in facie
longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos (42:3) contra viginti cubitos atrii interioris et
contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici
(42:4) et ante gazofilacia deambulatio decem
cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
(42:5) ubi erant gazofilacia in superioribus
humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis
aedificii (42:6) tristega enim erant
et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a
terra (42:7) et peribolus exterior secundum gazofilacia
quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum
(42:8) quia longitudo erat gazofilaciorum atrii
exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum (42:9) et erat subter gazofilacia haec introitus ab
oriente ingredientium in ea de atrio exteriori (42:10)
in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii
separati et erant ante aedificium gazofilacia (42:11)
et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via
aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et
ostia eorum (42:12) secundum ostia
gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum
separatum per viam orientalem ingredientibus (42:13)
et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae sunt ante aedificium
separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta
sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus
est (42:14) cum autem ingressi fuerint sacerdotes non
egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta
sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (42:15)
cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portae quae
respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum (42:16) mensus autem est contra ventum orientalem
calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum (42:17)
et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensurae per
gyrum (42:18) et ad ventum australem mensus est quingentos
calamos in calamo mensurae per circuitum (42:19)
et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo
mensurae (42:20) per quattuor
ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine
quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum
Chapter 43
(43:1) et duxit me ad portam quae respiciebat ad
viam orientalem (43:2) et ecce gloria Dei
Israhel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a
maiestate eius (43:3) et vidi visionem
secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram
iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam (43:4)
et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad
orientem (43:5) et levavit me
spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus
(43:6) et audivi loquentem ad me de domo et vir qui
stabat iuxta me (43:7) dixit ad me fili
hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum et
non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis
regum suorum et in excelsis (43:8) qui fabricati sunt
limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt
nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea
(43:9) nunc ergo repellant procul fornicationem suam
et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper (43:10)
tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et confundantur ab iniquitatibus
suis et metiantur fabricam (43:11) et erubescant ex
omnibus quae fecerunt figuram domus et fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius et
universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis et scribes in oculis eorum et
custodiant omnes descriptiones eius et praecepta illius et faciant ea (43:12)
ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum
est haec ergo est lex domus (43:13) istae autem
mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus in
latitudine et definitio usque ad labium eius in circuitu palmus unus haec quoque erat fossa
altaris (43:14) et de sinu terrae usque ad crepidinem
novissimam duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem quattuor
cubiti et latitudo unius cubiti (43:15) ipse autem arihel
quattuor cubitorum et ab arihel usque sursum cornua quattuor (43:16)
et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis
quadrangulatum aequis lateribus (43:17) et crepido
quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in
circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad
orientem (43:18) et dixit ad me
fili hominis haec dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur
super illud holocaustum et effundatur sanguis (43:19)
et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus
Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato (43:20)
et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua eius et super quattuor
angulos crepidinis et super coronam in circuitu et mundabis illud et expiabis (43:21) et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro
peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium (43:22)
et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare
sicut expiaverunt in vitulo (43:23) cumque conpleveris
expians illud offeres vitulum de armento inmaculatum et arietem de grege inmaculatum
(43:24) et offeres eos in conspectu Domini et
mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino (43:25)
septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de
pecoribus inmaculatos offerent (43:26) septem diebus
expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt manum eius (43:27)
expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare
holocausta vestra et quae pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus
Chapter 44
(44:1) et convertit me ad viam portae sanctuarii
exterioris quae respiciebat ad orientem et erat clausa (44:2)
et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per
eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausa (44:3)
principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli
portae ingredietur et per viam eius egredietur (44:4)
et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit
gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam (44:5)
et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis
audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones
cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii (44:6)
et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit Dominus Deus sufficiant vobis
omnia scelera vestra domus Israhel (44:7)
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint
in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum
meum in omnibus sceleribus vestris (44:8)
et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum
in sanctuario meo vobismet ipsis (44:9) haec dicit Dominus
Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis
filius alienus qui est in medio filiorum Israhel (44:10)
sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israhel et erraverunt a
me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam (44:11)
erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi
mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
(44:12) pro eo quod ministraverunt illis in
conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam
super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (44:13)
et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne
sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae
fecerunt (44:14) et dabo eos
ianitores domus in omni ministerio eius et universis quae fiunt in ea (44:15)
sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum
errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant
mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (44:16)
ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi
et custodiant caerimonias meas (44:17) cumque
ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando
ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus (44:18)
vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et
non accingentur in sudore (44:19) cumque egredientur
atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio
sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis
(44:20) caput autem suum non radent neque comam
nutrient sed tondentes adtondent capita sua (44:21)
et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium
interius (44:22) et viduam et
repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a
sacerdote accipient (44:23) et populum meum
docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis
(44:24) et cum fuerit controversia stabunt in
iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata
mea sanctificabunt (44:25) et ad mortuum
hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem
quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur (44:26)
et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei (44:27) et in die introitus sui in sanctuarium ad
atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
(44:28) erit autem eis hereditas ego hereditas eorum
et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum (44:29)
victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum
erit (44:30) et primitiva omnium primogenitorum et omnia
libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut
reponat benedictionem domui suae (44:31) omne morticinum et
captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes
Chapter 45
(45:1) cumque coeperitis terram dividere sortito
separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia
sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum (45:2)
et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per
circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum (45:3)
et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem
milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum (45:4)
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad
ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis (45:5) viginti quinque autem milia longitudinis et
decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia
(45:6) et possessionem civitatis dabitis quinque
milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui
Israhel (45:7) principi quoque hinc et inde in separationem
sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis
urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta
unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem (45:8) de terra erit ei possessio in Israhel et non
depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus
eorum (45:9) haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis
principes Israhel iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite separate confinia
vestra a populo meo ait Dominus Deus (45:10)
statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis (45:11) oephi et batus aequalia et unius mensurae
erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta mensuram chori erit aequa
libratio eorum (45:12) siclus autem
viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam
facient (45:13) et haec sunt primitiae quas tolletis sextam
partem oephi de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei (45:14)
mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati chorum faciunt
quia decem bati implent chorum (45:15) et arietem unum de
grege ducentorum de his quae nutriunt Israhel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum
pro eis ait Dominus Deus (45:16) omnis populus
terrae tenebitur primitiis his principi in Israhel (45:17)
et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et
in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et
holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel (45:18)
haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento
inmaculatum et expiabis sanctuarium (45:19)
et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in
quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris (45:20) et sic facies in septima mensis pro
unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo (45:21)
in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas septem diebus
azyma comedentur (45:22) et faciet princeps
in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato (45:23)
et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem
arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie (45:24) et sacrificium oephi per vitulum et oephi
per arietem faciet et olei hin per singula oephi (45:25)
septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt
per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo
Chapter 46
(46:1) haec dicit Dominus Deus porta atrii
interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur
sed et in die kalendarum aperietur (46:2)
et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit in limine portae et
facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem
non claudetur usque ad vesperam (46:3) et adorabit populus
terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino (46:4) holocaustum autem hoc offeret princeps Domino
in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum (46:5)
et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et
olei hin per singula oephi (46:6) in die autem
kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt (46:7) et oephi per vitulum oephi quoque per arietem
faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
(46:8) cumque ingressurus est princeps per viam
vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat (46:9)
et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur
per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae
meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e
regione illius egredietur (46:10) princeps autem in
medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur (46:11) et in nundinis et in sollemnitatibus erit
sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et
olei hin per singula oephi (46:12) cum autem fecerit
princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem
et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta
postquam exierit (46:13) et agnum eiusdem
anni inmaculatum faciet holocaustum cotidie Domino semper mane faciet illud (46:14) et sacrificium faciet super eo cata mane
mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge
atque perpetuum (46:15) faciet agnum et
sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum (46:16)
haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas
eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie (46:17)
si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad
annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit (46:18) et non accipiet princeps de hereditate
populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non
dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua (46:19)
et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad
sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem (46:20) et dixit ad me iste est locus ubi coquent
sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et
sanctificetur populus (46:21) et eduxit me in
atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola
singula per angulos atrii (46:22) in quattuor
angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius
quattuor erant (46:23) et paries per
circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum
(46:24) et dixit ad me haec est domus culinarum in
qua coquent ministri domus Domini victimas populi
Chapter 47
(47:1) et convertit me ad portam domus et ecce aquae
egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem
descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris (47:2)
et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam
exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro
(47:3) cum egrederetur vir ad orientem qui habebat
funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos
(47:4) rursumque mensus est mille et transduxit me
per aquam usque ad genua (47:5) et mensus est mille
et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam
intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari (47:6)
et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam
torrentis (47:7) cumque me
convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte (47:8) et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad
tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur
aquae (47:9) et omnis anima vivens quae serpit quocumque
venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent
omnia ad quae venerit torrens (47:10) vivent et stabunt
super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium
eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae (47:11)
in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas
dabuntur (47:12) et super torrentem
orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus
eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in
cibum et folia eius ad medicinam (47:13) haec dicit Dominus
Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum
habet (47:14) possidebitis autem eam singuli aeque ut
frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in
possessionem (47:15) hic est autem
terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada
(47:16) Emath Berotha Sabarim quae est inter
terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran (47:17) et erit terminus a mari usque ad atrium
Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem
septentrionalis (47:18) porro plaga
orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis
disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem (47:19)
plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et
torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis (47:20)
et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga
maris (47:21) et dividetis terram istam vobis per tribus
Israhel (47:22) et mittetis eam in hereditatem vobis et
advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter
filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel (47:23) in tribu autem quacumque fuerit advena ibi
dabitis possessionem illi ait Dominus Deus
Chapter 48
(48:1) et haec nomina tribuum a finibus aquilonis
iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga
orientalis mare Dan una (48:2) et ad terminum Dan
a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una (48:3)
et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim
una (48:4) et super terminum Nepthalim a plaga orientali
usque ad plagam maris Manasse una (48:5) et super terminum
Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una (48:6)
et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben
una (48:7) et super terminum Ruben a plaga orientali
usque ad plagam maris Iuda una (48:8) et super terminum
Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus
latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit
sanctuarium in medio eius (48:9) primitiae quas
separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus (48:10) hae autem erunt primitiae sanctuarii
sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem
latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio
eius (48:11) sacerdotibus sanctuarium erit de filiis
Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et
Levitae (48:12) et erunt eis primitiae de primitiis terrae
sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum (48:13)
sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et
latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium
(48:14) et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec
transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino (48:15)
quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana
erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius (48:16) et heae mensurae eius ad plagam
septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam
orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia
(48:17) erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem
ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare
ducenti quinquaginta (48:18) quod autem
reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad
occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt
civitati (48:19) servientes autem
civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel (48:20)
omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum
separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis (48:21)
quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et
possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad
mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt
primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius (48:22)
de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis
erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit (48:23) et reliquis tribubus a plaga orientali usque
ad plagam occidentalem Beniamin una (48:24)
et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon
una (48:25) et super terminum Symeonis a plaga orientali
usque ad plagam occidentis Isachar una (48:26)
et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon
una (48:27) et super terminum Zabulon a plaga orientali
usque ad plagam maris Gad una (48:28) et super terminum
Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas
contra mare magnum (48:29) haec est terra
quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus (48:30) et hii egressus civitatis a plaga
septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis (48:31)
et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta
Ruben una porta Iudae una porta Levi una (48:32)
et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una
porta Beniamin una porta Dan una (48:33) et ad plagam
meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon
unam (48:34) et ad plagam occidentalem quingenti et
quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una (48:35) per circuitum decem et octo milia et nomen
civitatis ex illa die Dominus ibidem
EXPLICIT LIBER HIEZECHIELIS PROPHETAE
[End of The Book of Ezekiel]