An Online Resource of Medieval Liturgical Texts

The Book of Exodus


INCIPIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS
Chapter 1
(1:1) haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt (1:2) Ruben Symeon Levi Iuda (1:3) Isachar Zabulon et Beniamin (1:4) Dan et Nepthalim Gad et Aser (1:5) erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat (1:6) quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa (1:7) filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram (1:8) surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph (1:9) et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis (1:10) venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (1:11) praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses (1:12) quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant (1:13) oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis (1:14) atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur (1:15) dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua (1:16) praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate (1:17) timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares (1:18) quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis (1:19) quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt (1:20) bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis (1:21) et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos (1:22) praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
Chapter 2
(2:1) egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae (2:2) quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus (2:3) cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis (2:4) stante procul sorore eius et considerante eventum rei (2:5) ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam (2:6) aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est (2:7) cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum (2:8) respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius (2:9) ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis (2:10) quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum (2:11) in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis (2:12) cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo (2:13) et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum (2:14) qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud (2:15) audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum (2:16) erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui (2:17) supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum (2:18) quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito (2:19) responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus (2:20) at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem (2:21) iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius (2:22) quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena (2:23) post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (2:24) et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob (2:25) respexit filios Israhel et cognovit eos
Chapter 3
(3:1) Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb (3:2) apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur (3:3) dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus (3:4) cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses qui respondit adsum (3:5) at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est (3:6) et ait ego sum Deus patris tui Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob abscondit Moses faciem suam non enim audebat aspicere contra Deum (3:7) cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus (3:8) et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei (3:9) clamor ergo filiorum Israhel venit ad me vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur (3:10) sed veni mittam te ad Pharaonem ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto (3:11) dixit Moses ad Deum quis ego sum ut vadam ad Pharaonem et educam filios Israhel de Aegypto (3:12) qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum (3:13) ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis (3:14) dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos (3:15) dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione (3:16) vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto (3:17) et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle (3:18) et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro (3:19) sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam (3:20) extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos (3:21) daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis et cum egrediemini non exibitis vacui (3:22) sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita vasa argentea et aurea ac vestes ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum
Chapter 4
(4:1) respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus (4:2) dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga (4:3) ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses (4:4) dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam (4:5) ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob (4:6) dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis (4:7) retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae (4:8) si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis (4:9) quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem (4:10) ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum (4:11) dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego (4:12) perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris (4:13) at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es (4:14) iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde (4:15) loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis (4:16) ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent (4:17) virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa (4:18) abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace (4:19) dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam (4:20) tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua (4:21) dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum (4:22) dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel (4:23) dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum (4:24) cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum (4:25) tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es (4:26) et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem (4:27) dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum (4:28) narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat (4:29) veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel (4:30) locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo (4:31) et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt
Chapter 5
(5:1) post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto (5:2) at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam (5:3) dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius (5:4) ait ad eos rex Aegypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra (5:5) dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus (5:6) praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens (5:7) nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam (5:8) et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro (5:9) opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus (5:10) igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas (5:11) ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro (5:12) dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas (5:13) praefecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae (5:14) flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie (5:15) veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos (5:16) paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum (5:17) qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino (5:18) ite ergo et operamini paleae non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum (5:19) videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies (5:20) occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone (5:21) et dixerunt ad eos videat Dominus et iudicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis eius et praebuistis ei gladium ut occideret nos (5:22) reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me (5:23) ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos
Chapter 6
(6:1) dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua (6:2) locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus (6:3) qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis (6:4) pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae (6:5) ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei (6:6) ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis (6:7) et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum (6:8) et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus (6:9) narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum (6:10) locutusque est Dominus ad Mosen dicens (6:11) ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua (6:12) respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis (6:13) locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti (6:14) isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi (6:15) hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon (6:16) et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem (6:17) filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas (6:18) filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres (6:19) filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas (6:20) accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem (6:21) filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri (6:22) filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri (6:23) accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar (6:24) filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum (6:25) at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas (6:26) iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas (6:27) hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron (6:28) in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti (6:29) et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi (6:30) et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao
Chapter 7
(7:1) dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuus (7:2) tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra sua (7:3) sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti (7:4) et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maxima (7:5) et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum (7:6) fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt (7:7) erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad Pharaonem (7:8) dixitque Dominus ad Mosen et Aaron (7:9) cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum (7:10) ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum (7:11) vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter (7:12) proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum (7:13) induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus (7:14) dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum (7:15) vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua (7:16) dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti (7:17) haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem (7:18) pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis (7:19) dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis (7:20) feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem (7:21) et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti (7:22) feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus (7:23) avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac vice (7:24) foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminis (7:25) impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium
Chapter 8
(8:1) dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (8:2) sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis (8:3) et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum (8:4) et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae (8:5) dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti (8:6) extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti (8:7) fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti (8:8) vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino (8:9) dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant (8:10) qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster (8:11) et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt (8:12) egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni (8:13) fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris (8:14) congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra (8:15) videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus (8:16) dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti (8:17) feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti (8:18) feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis (8:19) et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus (8:20) dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (8:21) quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint (8:22) faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae (8:23) ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud (8:24) fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis (8:25) vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra (8:26) et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent (8:27) via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis (8:28) dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me (8:29) et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (8:30) egressusque Moses a Pharao oravit Dominum (8:31) qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem (8:32) et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum
Chapter 9
(9:1) dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (9:2) quod si adhuc rennuis et retines eos (9:3) ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis (9:4) et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel (9:5) constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra (9:6) fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit (9:7) et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum (9:8) et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao (9:9) sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti (9:10) tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis (9:11) nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti (9:12) induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen (9:13) dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (9:14) quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra (9:15) nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra (9:16) idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (9:17) adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere (9:18) en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus (9:19) mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur (9:20) qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos (9:21) qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris (9:22) et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti (9:23) extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti (9:24) et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est (9:25) et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit (9:26) tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit (9:27) misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii (9:28) orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis (9:29) ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra (9:30) novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum (9:31) linum ergo et hordeum laesum est eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret (9:32) triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant (9:33) egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram (9:34) videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum (9:35) et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi
Chapter 10
(10:1) et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo (10:2) et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus (10:3) introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi (10:4) sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos (10:5) quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris (10:6) et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone (10:7) dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus (10:8) revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt (10:9) ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri (10:10) et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis (10:11) non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis (10:12) dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini (10:13) extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustas (10:14) quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt (10:15) operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto (10:16) quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos (10:17) sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam (10:18) egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum (10:19) qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti (10:20) et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel (10:21) dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant (10:22) extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus (10:23) nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat (10:24) vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (10:25) ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostro (10:26) cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus (10:27) induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos (10:28) dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris (10:29) respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuam
Chapter 11
(11:1) et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet (11:2) dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea (11:3) dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo (11:4) et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum (11:5) et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum (11:6) eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est (11:7) apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel (11:8) descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur (11:9) et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti (11:10) Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua
Chapter 12
(12:1) dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti (12:2) mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni (12:3) loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas (12:4) sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni (12:5) erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum (12:6) et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam (12:7) et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum (12:8) et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus (12:9) non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis (12:10) nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis (12:11) sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini (12:12) et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus (12:13) erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti (12:14) habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno (12:15) septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum (12:16) dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent (12:17) et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo (12:18) primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam (12:19) septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae (12:20) omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma (12:21) vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase (12:22) fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane (12:23) transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere (12:24) custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum (12:25) cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas (12:26) et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio (12:27) dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit (12:28) et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron (12:29) factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum (12:30) surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus (12:31) vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis (12:32) oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi (12:33) urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur (12:34) tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos (12:35) feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam (12:36) dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios (12:37) profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis (12:38) sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis (12:39) coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare (12:40) habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum (12:41) quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti (12:42) nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis (12:43) dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (12:44) omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet (12:45) advena et mercennarius non edent ex eo (12:46) in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis (12:47) omnis coetus filiorum Israhel faciet illud (12:48) quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo (12:49) eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos (12:50) fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron (12:51) et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
Chapter 13
(13:1) locutusque est Dominus ad Mosen dicens (13:2) sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia (13:3) et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem (13:4) hodie egredimini mense novarum frugum (13:5) cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto (13:6) septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini (13:7) azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis (13:8) narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto (13:9) et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto (13:10) custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies (13:11) cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi (13:12) separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino (13:13) primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes (13:14) cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis (13:15) nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo (13:16) erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto (13:17) igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum (13:18) sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti (13:19) tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (13:20) profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis (13:21) Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (13:22) numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo
Chapter 14
(14:1) locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (14:2) loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare (14:3) dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum (14:4) et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita (14:5) et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis (14:6) iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum (14:7) tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus (14:8) induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa (14:9) cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon (14:10) cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (14:11) et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto (14:12) nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine (14:13) et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (14:14) Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis (14:15) dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur (14:16) tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum (14:17) ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius (14:18) et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius (14:19) tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum (14:20) stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (14:21) cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (14:22) et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva (14:23) persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris (14:24) iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum (14:25) et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos (14:26) et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum (14:27) cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (14:28) reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis (14:29) filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (14:30) liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum (14:31) et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius
Chapter 15
(15:1) tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare (15:2) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum (15:3) Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius (15:4) currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro (15:5) abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis (15:6) dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum (15:7) et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam (15:8) et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari (15:9) dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea (15:10) flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus (15:11) quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia (15:12) extendisti manum tuam et devoravit eos terra (15:13) dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum (15:14) adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim (15:15) tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan (15:16) inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti (15:17) introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae (15:18) Dominus regnabit in aeternum et ultra (15:19) ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius (15:20) sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris (15:21) quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare (15:22) tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam (15:23) et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem (15:24) et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus (15:25) at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum (15:26) dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus (15:27) venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas
Chapter 16
(16:1) profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti (16:2) et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine (16:3) dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame (16:4) dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (16:5) die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies (16:6) dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti (16:7) et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos (16:8) et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (16:9) dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum (16:10) cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube (16:11) locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (16:12) audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester (16:13) factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum (16:14) cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram (16:15) quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum (16:16) hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis (16:17) feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus (16:18) et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt (16:19) dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane (16:20) qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (16:21) colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat (16:22) in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi (16:23) qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane (16:24) feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo (16:25) dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro (16:26) sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur (16:27) venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt (16:28) dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam (16:29) videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (16:30) et sabbatizavit populus die septimo (16:31) appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle (16:32) dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti (16:33) dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras (16:34) sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum (16:35) filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan (16:36) gomor autem decima pars est oephi
Chapter 17
(17:1) igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo (17:2) qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum (17:3) sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti (17:4) clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (17:5) ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade (17:6) en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel (17:7) et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non (17:8) venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim (17:9) dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (17:10) fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (17:11) cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech (17:12) manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis (17:13) fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii (17:14) dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo (17:15) aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens (17:16) quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem
Chapter 18
(18:1) cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto (18:2) tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat (18:3) et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena (18:4) alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (18:5) venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei (18:6) et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea (18:7) qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum (18:8) narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (18:9) laetatusque est Iethro super omnibus bonis quae fecerat Dominus Israheli eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum (18:10) et ait benedictus Dominus qui liberavit vos de manu Aegyptiorum et de manu Pharaonis qui eruit populum suum de manu Aegypti (18:11) nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos (18:12) obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino (18:13) altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam (18:14) quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam (18:15) cui respondit Moses venit ad me populus quaerens sententiam Dei (18:16) cumque acciderit eis aliqua disceptatio veniunt ad me ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius (18:17) at ille non bonam inquit rem facis (18:18) stulto labore consumeris et tu et populus iste qui tecum est ultra vires tuas est negotium solus illud non poteris sustinere (18:19) sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum (18:20) ostendasque populo caerimonias et ritum colendi viamque per quam ingredi debeant et opus quod facere (18:21) provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (18:22) qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere (18:23) si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua (18:24) quibus auditis Moses fecit omnia quae ille suggesserat (18:25) et electis viris strenuis de cuncto Israhel constituit eos principes populi tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (18:26) qui iudicabant plebem omni tempore quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes (18:27) dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam
Chapter 19
(19:1) mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai (19:2) nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis (19:3) Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel (19:4) vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi (19:5) si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra (19:6) et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel (19:7) venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus (19:8) responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum (19:9) ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum (19:10) qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua (19:11) et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai (19:12) constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur (19:13) manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem (19:14) descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua (19:15) ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris (19:16) iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris (19:17) cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis (19:18) totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis (19:19) et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei (19:20) descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset (19:21) dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo (19:22) sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos (19:23) dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum (19:24) cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos (19:25) descendit Moses ad populum et omnia narravit eis
Chapter 20
(20:1) locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos (20:2) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis (20:3) non habebis deos alienos coram me (20:4) non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra (20:5) non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (20:6) et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea (20:7) non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra (20:8) memento ut diem sabbati sanctifices (20:9) sex diebus operaberis et facies omnia opera tua (20:10) septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas (20:11) sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (20:12) honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (20:13) non occides (20:14) non moechaberis (20:15) non furtum facies (20:16) non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium (20:17) non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt (20:18) cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (20:19) dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur (20:20) et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (20:21) stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (20:22) dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis (20:23) non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis (20:24) altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi (20:25) quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur (20:26) non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua
Chapter 21
(21:1) haec sunt iudicia quae propones eis (21:2) si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis (21:3) cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul (21:4) sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo (21:5) quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber (21:6) offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum (21:7) si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt (21:8) si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam (21:9) sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi (21:10) quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit (21:11) si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia (21:12) qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur (21:13) qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat (21:14) si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur (21:15) qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur (21:16) qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur (21:17) qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur (21:18) si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo (21:19) si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat (21:20) qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit (21:21) sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est (21:22) si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint (21:23) sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima (21:24) oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede (21:25) adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore (21:26) si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit (21:27) dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos (21:28) si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit (21:29) quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident (21:30) quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus (21:31) filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit (21:32) si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur (21:33) si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam (21:34) dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit (21:35) si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient (21:36) sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
Chapter 22
(22:1) si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove (22:2) si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis (22:3) quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur (22:4) si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet (22:5) si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet (22:6) si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit (22:7) si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet (22:8) si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui (22:9) ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo (22:10) si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit (22:11) iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur (22:12) quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino (22:13) si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet (22:14) qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur (22:15) quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui (22:16) si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem (22:17) si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt (22:18) maleficos non patieris vivere (22:19) qui coierit cum iumento morte moriatur (22:20) qui immolat diis occidetur praeter Domino soli (22:21) advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti (22:22) viduae et pupillo non nocebitis (22:23) si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum (22:24) et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli (22:25) si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes (22:26) si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei (22:27) ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum (22:28) diis non detrahes et principi populi tui non maledices (22:29) decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi (22:30) de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi (22:31) viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus
Chapter 23
(23:1) non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium (23:2) non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies (23:3) pauperis quoque non misereberis in negotio (23:4) si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum (23:5) si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo (23:6) non declinabis in iudicio pauperis (23:7) mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium (23:8) nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum (23:9) peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti (23:10) sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius (23:11) anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo (23:12) sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena (23:13) omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro (23:14) tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis (23:15) sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus (23:16) et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro (23:17) ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo (23:18) non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane (23:19) primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae (23:20) ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi (23:21) observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo (23:22) quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te (23:23) praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo (23:24) non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum (23:25) servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui (23:26) non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo (23:27) terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (23:28) emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas (23:29) non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae (23:30) paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram (23:31) ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro (23:32) non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum (23:33) non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum
Chapter 24
(24:1) Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul (24:2) solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo (24:3) venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemus (24:4) scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel (24:5) misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (24:6) tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare (24:7) adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes (24:8) ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (24:9) ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israhel (24:10) et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est (24:11) nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt (24:12) dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos (24:13) surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei (24:14) senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos (24:15) cumque ascendisset Moses operuit nubes montem (24:16) et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (24:17) erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel (24:18) ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus
Chapter 25
(25:1) locutusque est Dominus ad Mosen dicens (25:2) loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas (25:3) haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes (25:4) hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum (25:5) et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim (25:6) oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris (25:7) lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale (25:8) facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum (25:9) iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud (25:10) arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem (25:11) et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum (25:12) et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero (25:13) facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro (25:14) inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis (25:15) qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis (25:16) ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi (25:17) facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo (25:18) duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi (25:19) cherub unus sit in latere uno et alter in altero (25:20) utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca (25:21) in qua pones testimonium quod dabo tibi (25:22) inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel (25:23) facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem (25:24) et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum (25:25) et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam (25:26) quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes (25:27) subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari (25:28) ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam (25:29) parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo (25:30) et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper (25:31) facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia (25:32) sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero (25:33) tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (25:34) in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia (25:35) spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno (25:36) et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo (25:37) facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso (25:38) emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo (25:39) omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi (25:40) inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
Chapter 26
(26:1) tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies (26:2) longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria (26:3) quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt (26:4) ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari (26:5) quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari (26:6) facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat (26:7) facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi (26:8) longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium (26:9) e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices (26:10) facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur (26:11) quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat (26:12) quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi (26:13) et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens (26:14) facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus (26:15) facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim (26:16) quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem (26:17) in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur (26:18) quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum (26:19) quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur (26:20) in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt (26:21) quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur (26:22) ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas (26:23) et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi (26:24) eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur (26:25) et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis (26:26) facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi (26:27) et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam (26:28) qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum (26:29) ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis (26:30) et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est (26:31) facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum (26:32) quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas (26:33) inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur (26:34) pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum (26:35) mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis (26:36) facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii (26:37) et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
Chapter 27
(27:1) facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine (27:2) cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere (27:3) faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis (27:4) craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei (27:5) quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium (27:6) facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis (27:7) et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum (27:8) non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est (27:9) facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (27:10) et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea (27:11) similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea (27:12) in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem (27:13) in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt (27:14) in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem (27:15) et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem (27:16) in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem (27:17) omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis (27:18) in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas (27:19) cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies (27:20) praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper (27:21) in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
Chapter 28
(28:1) adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (28:2) faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem (28:3) et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi (28:4) haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi (28:5) accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum (28:6) facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito (28:7) duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant (28:8) ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (28:9) sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel (28:10) sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum (28:11) opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos (28:12) et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem (28:13) facies et uncinos ex auro (28:14) et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis (28:15) rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (28:16) quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine (28:17) ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus (28:18) in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis (28:19) in tertio ligyrius achates et amethistus (28:20) in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos (28:21) habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus (28:22) facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo (28:23) et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate (28:24) catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius (28:25) et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit (28:26) facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt (28:27) nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali (28:28) et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari (28:29) portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum (28:30) pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper (28:31) facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam (28:32) in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur (28:33) deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis (28:34) ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum (28:35) et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur (28:36) facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino (28:37) ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram (28:38) inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus (28:39) stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii (28:40) porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem (28:41) vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi (28:42) facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina (28:43) et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum
Chapter 29
(29:1) sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos (29:2) panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies (29:3) et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes (29:4) et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua (29:5) indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo (29:6) et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram (29:7) et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur (29:8) filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo (29:9) Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum (29:10) adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius (29:11) et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii (29:12) sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius (29:13) sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare (29:14) carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit (29:15) unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus (29:16) quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare (29:17) ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius (29:18) et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei (29:19) tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus (29:20) quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum (29:21) cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus (29:22) tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum (29:23) tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini (29:24) ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino (29:25) suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est (29:26) sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam (29:27) sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti (29:28) quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino (29:29) vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum (29:30) septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario (29:31) arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto (29:32) quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent (29:33) ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt (29:34) quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt (29:35) omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum (29:36) et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem (29:37) septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur (29:38) hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter (29:39) unum agnum mane et alterum vespere (29:40) decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno (29:41) alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis (29:42) sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te (29:43) ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea (29:44) sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi (29:45) et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus (29:46) et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum
Chapter 30
(30:1) facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim (30:2) habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent (30:3) vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum (30:4) et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur (30:5) ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis (30:6) ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi (30:7) et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud (30:8) et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras (30:9) non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis (30:10) et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino (30:11) locutusque est Dominus ad Mosen dicens (30:12) quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti (30:13) hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (30:14) qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium (30:15) dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet (30:16) susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum (30:17) locutusque est Dominus ad Mosen dicens (30:18) facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua (30:19) lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes (30:20) quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino (30:21) ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones (30:22) locutusque est Dominus ad Mosen (30:23) dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta (30:24) cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin (30:25) faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii (30:26) et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti (30:27) mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis (30:28) et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent (30:29) sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur (30:30) Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi (30:31) filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras (30:32) caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis (30:33) homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo (30:34) dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia (30:35) faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum (30:36) cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama (30:37) talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino (30:38) homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
Chapter 31
(31:1) locutusque est Dominus ad Mosen dicens (31:2) ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda (31:3) et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere (31:4) ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere (31:5) marmore et gemmis et diversitate lignorum (31:6) dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi (31:7) tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi (31:8) mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis (31:9) et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua (31:10) vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris (31:11) oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient (31:12) et locutus est Dominus ad Mosen dicens (31:13) loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (31:14) custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui (31:15) sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur (31:16) custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum (31:17) inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit (31:18) dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
Chapter 32
(32:1) videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit (32:2) dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me (32:3) fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron (32:4) quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti (32:5) quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est (32:6) surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere (32:7) locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti (32:8) recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti (32:9) rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit (32:10) dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam (32:11) Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta (32:12) ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui (32:13) recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (32:14) placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum (32:15) et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (32:16) et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis (32:17) audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris (32:18) qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio (32:19) cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis (32:20) arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel (32:21) dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum (32:22) cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum (32:23) dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit (32:24) quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus (32:25) videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat (32:26) et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (32:27) quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (32:28) fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum (32:29) et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio (32:30) facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro (32:31) reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam (32:32) aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti (32:33) cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo (32:34) tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (32:35) percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron
Chapter 33
(33:1) locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam (33:2) et mittam praecursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum (33:3) et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via (33:4) audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo (33:5) dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi (33:6) deposuerunt ergo filii Israhel ornatum suum a monte Horeb (33:7) Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum foederis et omnis populus qui habebat aliquam quaestionem egrediebatur ad tabernaculum foederis extra castra (33:8) cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium (33:9) ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi (33:10) cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum (33:11) loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo (33:12) dixit autem Moses ad Dominum praecipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum praesertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me (33:13) si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc (33:14) dixitque Dominus facies mea praecedet te et requiem dabo tibi (33:15) et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto (33:16) in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram (33:17) dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine (33:18) qui ait ostende mihi gloriam tuam (33:19) respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit (33:20) rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet (33:21) et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram (33:22) cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam (33:23) tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris
Chapter 34
(34:1) ac deinceps praecide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quae habuerunt tabulae quas fregisti (34:2) esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis (34:3) nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra (34:4) excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas (34:5) cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini (34:6) quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus (34:7) qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem (34:8) festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans (34:9) ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (34:10) respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum (34:11) observa cuncta quae hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Iebuseum (34:12) cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam (34:13) sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide (34:14) noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator (34:15) ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis (34:16) nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos (34:17) deos conflatiles non facies tibi (34:18) sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto (34:19) omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit (34:20) primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus (34:21) sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere (34:22) sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur (34:23) tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel (34:24) cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (34:25) non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase (34:26) primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae (34:27) dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba haec quibus et tecum et cum Israhel pepigi foedus (34:28) fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem (34:29) cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei (34:30) videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere (34:31) vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est (34:32) venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai (34:33) impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam (34:34) quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata (34:35) qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos
Chapter 35
(35:1) igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri (35:2) sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur (35:3) non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati (35:4) et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens (35:5) separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes (35:6) hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum (35:7) et pelles arietum rubricatas et ianthinas (35:8) ligna setthim (35:9) et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum (35:10) lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis (35:11) quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit (35:12) tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases (35:13) arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur (35:14) mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus (35:15) candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium (35:16) altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi (35:17) altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius (35:18) cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli (35:19) paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis (35:20) vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi (35:21) egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi (35:22) obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat (35:23) viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est (35:24) si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas (35:25) argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus (35:26) sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum (35:27) et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes (35:28) principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale (35:29) aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum (35:30) omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt (35:31) dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda (35:32) implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina (35:33) ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest (35:34) dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan (35:35) ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
Chapter 36
(36:1) fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus (36:2) cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus (36:3) tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat (36:4) unde artifices venire conpulsi (36:5) dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est (36:6) iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis (36:7) eo quod oblata sufficerent et superabundarent (36:8) feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita (36:9) quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum (36:10) coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit (36:11) fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter (36:12) ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur (36:13) unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum (36:14) fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi (36:15) unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga (36:16) quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim (36:17) fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur (36:18) et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret (36:19) fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis (36:20) fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes (36:21) decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat (36:22) binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi (36:23) e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum (36:24) cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur (36:25) ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas (36:26) cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas (36:27) contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas (36:28) et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro (36:29) quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos (36:30) ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis (36:31) fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi (36:32) et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare (36:33) fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret (36:34) ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit (36:35) fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum (36:36) et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis (36:37) fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii (36:38) et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
Chapter 37
(37:1) fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris (37:2) et fecit illi coronam auream per gyrum (37:3) conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero (37:4) vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro (37:5) et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam (37:6) fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine (37:7) duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii (37:8) cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii (37:9) extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes (37:10) fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem (37:11) circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum (37:12) ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream (37:13) fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae (37:14) contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari (37:15) ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro (37:16) et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba (37:17) fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant (37:18) sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera (37:19) tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri (37:20) in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia (37:21) et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno (37:22) et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo (37:23) fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo (37:24) talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis (37:25) fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua (37:26) vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus (37:27) fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari (37:28) ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis (37:29) conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii
Chapter 38
(38:1) fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine (38:2) cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis (38:3) et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula (38:4) craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam (38:5) fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum (38:6) quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis (38:7) induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum (38:8) fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi (38:9) et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum (38:10) columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea (38:11) aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant (38:12) in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea (38:13) porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria (38:14) e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus (38:15) et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem (38:16) cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat (38:17) bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento (38:18) et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria (38:19) columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae (38:20) paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos (38:21) haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis (38:22) quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat (38:23) iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso (38:24) omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii (38:25) oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum (38:26) fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet (38:27) centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis (38:28) de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento (38:29) aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli (38:30) ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent (38:31) et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum
Chapter 39
(39:1) de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi (39:2) fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (39:3) opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine (39:4) duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum (39:5) et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi (39:6) paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel (39:7) posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi (39:8) fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (39:9) quadrangulum duplex mensurae palmi (39:10) et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus (39:11) in secundo carbunculus sapphyrus iaspis (39:12) in tertio ligyrius achates amethistus (39:13) in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos (39:14) ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum (39:15) fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo (39:16) et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis (39:17) e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant (39:18) haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur (39:19) stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi (39:20) fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam (39:21) et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem (39:22) deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta (39:23) et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum (39:24) tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi (39:25) fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius (39:26) et mitras cum coronulis suis ex bysso (39:27) feminalia quoque linea byssina (39:28) cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi (39:29) fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini (39:30) et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi (39:31) perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi (39:32) et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases (39:33) opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus (39:34) velum arcam vectes propitiatorium (39:35) mensam cum vasis et propositionis panibus (39:36) candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo (39:37) altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus (39:38) et tentorium in introitu tabernaculi (39:39) altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis (39:40) tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri (39:41) vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius (39:42) obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus (39:43) quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
Chapter 40
(40:1) locutusque est Dominus ad Mosen dicens (40:2) mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii (40:3) et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum (40:4) et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis (40:5) et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones (40:6) et ante illud altare holocausti (40:7) labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua (40:8) circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius (40:9) et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur (40:10) altare holocausti et omnia vasa eius (40:11) labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum (40:12) adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua (40:13) indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum (40:14) fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus (40:15) igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum (40:16) erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas (40:17) et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat (40:18) posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper (40:19) cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem (40:20) posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum (40:21) ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi (40:22) posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi (40:23) locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini (40:24) posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus (40:26) posuit et tentorium in introitu tabernaculi (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat (40:28) labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua (40:29) laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes (40:30) cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus (40:31) erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud (40:33) nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat (40:34) si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas (40:35) si pendebat desuper manebant in eodem loco (40:36) nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
EXPLICIT LIBER ELLESMOT ID EST EXODUS
[End of The Book of Exodus]