The Book of Ephesians
INCIPIT AD EPHESIOS
Chapter 1
(1:1) Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem
Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu (1:2)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
(1:3) benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu
Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo (1:4) sicut elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate (1:5) qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae (1:6)
in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
(1:7) in quo habemus redemptionem per sanguinem eius
remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius (1:8)
quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
(1:9) ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis
suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo (1:10)
in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et
quae in terra sunt in ipso (1:11) in quo etiam sorte
vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis
suae (1:12) ut simus in laudem gloriae eius qui ante
speravimus in Christo (1:13) in quo et vos cum
audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis
Sancto (1:14) qui est pignus
hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius (1:15) propterea et ego audiens fidem vestram quae
est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos (1:16)
non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus
meis (1:17) ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater
gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius (1:18) inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis
quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis (1:19) et quae sit supereminens magnitudo virtutis
eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius (1:20) quam operatus est in Christo suscitans illum
a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus (1:21)
supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod
nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro (1:22)
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia
ecclesiae (1:23) quae est corpus
ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
Chapter 2
(2:1) et vos cum essetis mortui delictis et peccatis
vestris (2:2) in quibus aliquando
ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur
in filios diffidentiae (2:3) in quibus et nos
omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et
eramus natura filii irae sicut et ceteri (2:4)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit
nos (2:5) et cum essemus mortui peccatis convivificavit
nos Christo gratia estis salvati (2:6)
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
(2:7) ut ostenderet in saeculis supervenientibus
abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu (2:8) gratia enim estis salvati per fidem et hoc non
ex vobis Dei enim donum est (2:9) non ex operibus ut
ne quis glorietur (2:10) ipsius enim sumus
factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
(2:11) propter quod memores estote quod aliquando
vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
(2:12) quia eratis illo in tempore sine Christo
alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in
mundo (2:13) nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando
eratis longe facti estis prope in sanguine Christi (2:14)
ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens
inimicitiam in carne sua (2:15) legem mandatorum
decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
(2:16) et reconciliet ambos in uno corpore Deo per
crucem interficiens inimicitiam in semet ipso (2:17)
et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui
prope (2:18) quoniam per ipsum habemus accessum ambo in
uno Spiritu ad Patrem (2:19) ergo iam non estis
hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei (2:20)
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari
lapide Christo Iesu (2:21) in quo omnis
aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino (2:22)
in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
Chapter 3
(3:1) huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi
Iesu pro vobis gentibus (3:2) si tamen audistis
dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis (3:3)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi
in brevi (3:4) prout potestis
legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi (3:5)
quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est
sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu (3:6)
esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu
per evangelium (3:7) cuius factus sum
minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
(3:8) mihi omnium sanctorum minimo data est gratia
haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi (3:9)
et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui
omnia creavit (3:10) ut innotescat
principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei (3:11) secundum praefinitionem saeculorum quam fecit
in Christo Iesu Domino nostro (3:12) in quo habemus
fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius (3:13)
propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria
vestra (3:14) huius rei gratia
flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi (3:15)
ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur (3:16) ut det vobis secundum divitias gloriae suae
virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine (3:17)
habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et
fundati (3:18) ut possitis
conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
(3:19) scire etiam supereminentem scientiae
caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (3:20)
ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus
secundum virtutem quae operatur in nobis (3:21)
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum
amen
Chapter 4
(4:1) obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut
digne ambuletis vocatione qua vocati estis (4:2)
cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in
caritate (4:3) solliciti servare
unitatem spiritus in vinculo pacis (4:4)
unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis
vestrae (4:5) unus Dominus una
fides unum baptisma (4:6) unus Deus et Pater
omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis (4:7)
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi (4:8) propter quod dicit
ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus (4:9)
quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes
terrae (4:10) qui descendit ipse
est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia (4:11)
et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero
evangelistas alios autem pastores et doctores (4:12)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis
Christi (4:13) donec occurramus
omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis
Christi (4:14) ut iam non simus
parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem
erroris (4:15) veritatem autem
facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus (4:16) ex quo totum corpus conpactum et conexum per
omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis
facit in aedificationem sui in caritate (4:17)
hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in
vanitate sensus sui (4:18) tenebris obscuratum
habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis
ipsorum (4:19) qui desperantes
semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia (4:20) vos autem non ita didicistis
Christum (4:21) si tamen illum
audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu (4:22)
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur
secundum desideria erroris (4:23) renovamini autem
spiritu mentis vestrae (4:24) et induite novum
hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis (4:25) propter quod deponentes mendacium loquimini
veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra (4:26)
irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
(4:27) nolite locum dare diabolo
(4:28) qui furabatur iam non furetur magis autem
laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
(4:29) omnis sermo malus ex ore vestro non procedat
sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus (4:30) et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in
quo signati estis in die redemptionis (4:31)
omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum
omni malitia (4:32) estote autem
invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
Chapter 5
(5:1) estote ergo imitatores Dei sicut filii
carissimi (5:2) et ambulate in
dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis (5:3) fornicatio autem et
omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos (5:4) aut turpitudo aut stultiloquium aut
scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio (5:5)
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est
idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei (5:6)
nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios
diffidentiae (5:7) nolite ergo effici
participes eorum (5:8) eratis enim
aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate (5:9)
fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
(5:10) probantes quid sit beneplacitum
Deo (5:11) et nolite communicare operibus infructuosis
tenebrarum magis autem et redarguite (5:12)
quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere (5:13) omnia autem quae arguuntur a lumine
manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est (5:14)
propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi
Christus (5:15) videte itaque
fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes (5:16) redimentes tempus quoniam dies mali
sunt (5:17) propterea nolite fieri inprudentes sed
intellegentes quae sit voluntas Domini (5:18)
et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
(5:19) loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis
et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (5:20) gratias agentes semper pro omnibus in nomine
Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri (5:21)
subiecti invicem in timore Christi (5:22)
mulieres viris suis subditae sint sicut Domino (5:23) quoniam vir caput est mulieris sicut Christus
caput est ecclesiae ipse salvator corporis (5:24)
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in
omnibus (5:25) viri diligite
uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea (5:26) ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae
in verbo (5:27) ut exhiberet ipse
sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et
inmaculata (5:28) ita et viri debent
diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit (5:29) nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed
nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam (5:30)
quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
(5:31) propter hoc relinquet homo patrem et matrem
suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una (5:32)
sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
(5:33) verumtamen et vos singuli unusquisque suam
uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
Chapter 6
(6:1) filii oboedite parentibus vestris in Domino
hoc enim est iustum (6:2) honora patrem tuum
et matrem quod est mandatum primum in promissione (6:3)
ut bene sit tibi et sis longevus super terram (6:4)
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in
disciplina et correptione Domini (6:5)
servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri
sicut Christo (6:6) non ad oculum
servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
(6:7) cum bona voluntate servientes sicut Domino et
non hominibus (6:8) scientes quoniam
unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber (6:9) et domini eadem facite illis remittentes minas
scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud
eum (6:10) de cetero fratres confortamini in Domino et
in potentia virtutis eius (6:11) induite vos arma
Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli (6:12)
quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et
potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
(6:13) propterea accipite armaturam Dei ut possitis
resistere in die malo et omnibus perfectis stare (6:14)
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam
iustitiae (6:15) et calciati pedes
in praeparatione evangelii pacis (6:16)
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea
extinguere (6:17) et galeam salutis
adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei (6:18)
per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso
vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis (6:19)
et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere
mysterium evangelii (6:20) pro quo legatione
fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui (6:21)
ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus
carissimus frater et fidelis minister in Domino (6:22)
quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda
vestra (6:23) pax fratribus et
caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo (6:24)
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in
incorruptione
EXPLICIT EPISTULA AD EPHESIOS
[End of The Book of Ephesians]