The Book of Ecclesiasticus
INCIPIT PROLOGUS IN LIBRO IESU SIRACH (Preface:1) multorum nobis et magnorum per Legem et
Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam , in quibus oportet laudare Israhel
doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos , sed etiam extraneos posse
et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Preface:2) avus meus Iesus postquam se amplius
dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris
traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes
discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam
vitam. (Preface:3) hortor itaque
venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus
videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica
quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque
librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Preface:4) nam in octavo et tricesimo anno
temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem ,
inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. (Preface:5) itaque bonum et necessarium putavi et
ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum ; et multa vigilia adtuli doctrinam in
spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere
quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere.
(Conclusion:1) EXPLICIT PROLOGUS
(incipit:2) INCIPIT LIBER IESU FILII
SIRACH
Chapter 1
(1:1) omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo
fuit semper et est ante aevum (1:2)
harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et
latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est (1:3)
sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit (1:4) prior omnium creata est sapientia et
intellectus prudentiae ab aevo (1:5)
fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata
aeterna (1:6) radix sapientiae cui
revelata est et astutias illius quis agnovit (1:7)
disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus
illius quis intellexit (1:8) unus est Altissimus
creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
(1:9) ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et
dinumeravit et mensus est (1:10) et effudit illam
super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus
se (1:11) timor Domini gloria
et gloriatio et laetitia et corona exultationis (1:12)
timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine
dierum (1:13) timenti Dominum
bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur (1:14)
dilectio Dei honorabilis sapientia (1:15)
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium
suorum (1:16) initium sapientiae
timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et
fidelibus agnoscitur (1:17) timor Domini
scientiae religiositas (1:18) religiositas
custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit (1:19)
timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur
(1:20) plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo
a fructibus illius (1:21) omnem domum illius
implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius (1:22)
corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum
(1:23) et vidit et dinumeravit eam utraque autem
sunt dona Dei (1:24) scientiam et
intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat (1:25) radix sapientiae est timere Dominum rami enim
illius longevi (1:26) in thesauris
sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
(1:27) timor Dei expellit peccatum
(1:28) nam qui sine timore est non poterit
iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est (1:29)
usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis
(1:30) bonus sensus usque in tempus abscondebit
verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius (1:31) (1:32) (1:33)
concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi
(1:34) sapientia enim et disciplina timor Domini et
quod beneplacitum est illi (1:35) fides et mansuetudo
et adimplebit thesauros illius (1:36)
non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici
corde (1:37) ne fueris hypocrita
in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis (1:38)
adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem
(1:39) et revelet Deus absconsa tua et in medio
synagogae elidat te (1:40) quoniam accessisti
maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia
Chapter 2
(2:1) fili accedens servituti Dei sta in iustitia et
timore et praepara animam tuam ad temptationem (2:2)
deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines
in tempus obductionis (2:3) sustine
sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua (2:4) omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in
dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam (2:5)
quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino
humiliationis (2:6) crede Deo et
recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
(2:7) metuentes Deum sustinete misericordiam eius et
non deflectatis ab illo ne cadatis (2:8)
qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
(2:9) qui timetis Deum sperate in illum et in
oblectatione veniet vobis misericordia (2:10)
qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra
(2:11) respicite filii nationes hominum et scitote
quis speravit in Dominum et confusus est (2:12)
permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit
illum (2:13) quoniam pius et
misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in
veritate (2:14) vae duplici corde
et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
(2:15) vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo
non protegentur ab eo (2:16) vae his qui
perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
(2:17) et quid facietis cum inspicere coeperit
Deus (2:18) qui timent Dominum
non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius (2:19) qui timent Dominum inquirent quae beneplacita
sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius (2:20)
qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas
suas (2:21) qui timent Dominum
custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius (2:22) dicentes si paenitentiam non egerimus
incidemus in Dei manus et non in manus hominum (2:23)
secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
Chapter 3
(3:1) filii sapientiae ecclesia iustorum et natio
illorum obaudientia et dilectio (3:2)
iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
(3:3) Deus enim honoravit patrem in filiis et
iudicium matris exquirens in filios (3:4)
qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum
exaudietur (3:5) et sicut qui
thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam (3:6)
qui honorat patrem iucundabitur in filiis (3:7)
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit
matri (3:8) qui timet Deum
honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt (3:9)
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum (3:10) ut superveniat tibi benedictio a Deo et
benedictio illius in novissimo manet (3:11)
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat
fundamenta (3:12) ne glorieris in
contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio (3:13)
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine
honore (3:14) fili suscipe
senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius (3:15)
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim
patris non erit in oblivione (3:16)
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum (3:17)
et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in
sereno glacies solventur tua peccata (3:18)
quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat
matrem (3:19) fili in
mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris (3:20)
quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
(3:21) quoniam magna potentia Dei solius et ab
humilibus honoratur (3:22) altiora te ne
scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus
operibus eius ne fueris curiosus (3:23)
non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis
tuis (3:24) in supervacuis
rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus (3:25) plurima enim super sensum hominis ostensa
sunt tibi (3:26) multos enim
inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum (3:27)
cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo
peribit (3:28) cor ingrediens duas
vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur (3:29)
cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum
(3:30) synagogae superborum non est sanitas frutex
enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur (3:31)
cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia
sapientiam (3:32) sapiens cor et
intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit (3:33) ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna
resistit peccatis (3:34) et Deus conspector
qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum
Chapter 4
(4:1) fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos
tuos ne transvertas a paupere (4:2)
animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
(4:3) cor inopis ne adflixeris et non protrahas
datum angustianti (4:4) rogationem
contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno (4:5)
ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro
maledicere (4:6) maledicentis enim te
in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum (4:7) congregationi pauperum affabilem te facito et
presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum (4:8)
declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in
mansuetudine (4:9) libera eum qui
iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua (4:10)
in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri
illorum (4:11) et eris velut
filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater (4:12)
sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam
iustitiae (4:13) et qui illam
diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius (4:14) qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo
introibit benedicit Deus (4:15) qui serviunt ei
obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus (4:16)
qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit
confidens (4:17) si crediderit ei
hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum (4:18)
quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
(4:19) timorem et metum et adprobationem inducet
super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et
credat animae illius (4:20) et firmabit illum
et iterum adducet directum ad illum (4:21)
et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum
iustitiae (4:22) si autem
oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui (4:23)
fili conserva tempus et devita a malo (4:24)
pro anima tua non confundaris dicere verum (4:25)
est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et
gratiam (4:26) ne accipias faciem
adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium (4:27)
non reverearis proximum tuum in casum suum (4:28)
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore
eius (4:29) in lingua enim
agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus
iustitiae (4:30) non contradicas
veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere (4:31)
non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro
peccato (4:32) noli resistere
contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii (4:33)
pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus
expugnabit pro te inimicos tuos (4:34)
noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus
tuis (4:35) noli esse sicut leo
in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi (4:36)
non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta
Chapter 5
(5:1) noli adtendere ad possessiones iniquas et ne
dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
(5:2) non sequaris concupiscentiam
cordis (5:3) et ne dixeris
quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
(5:4) ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste
Altissimus enim est patiens redditor (5:5)
de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super
peccatum (5:6) et ne dicas
miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur (5:7)
misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
(5:8) non tardes converti ad Deum et ne differas de
die in diem (5:9) subito enim venit
ira illius et in tempore vindictae disperdet te (5:10)
noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et
vindictae (5:11) non ventiles te in
omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua (5:12) esto firmus in via Dei et in veritate sensus
tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae (5:13)
esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum
verum (5:14) si est tibi
intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et
confundaris (5:15) honor et gloria in
sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius (5:16)
non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
(5:17) super furem enim est confusio et paenitentia
et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
(5:18) iustifica pusillo et magno
similiter
Chapter 6
(6:1) noli fieri pro amico inimicus proximo
inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis
(6:2) non te extollas in cogitatione animae tuae
velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam (6:3)
et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in
heremo (6:4) anima enim nequa
disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum
(6:5) verbum dulce multiplicat amicos et mitigat
inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat (6:6)
multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille
(6:7) si possides amicum in temptatione posside eum
et non facile credas illi (6:8) est enim amicus
secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis (6:9)
et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et
convicia denudabit (6:10) est autem amicus
socius mensae et non permanet in die necessitatis (6:11)
amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis
fiducialiter aget (6:12) si humiliaverit se
contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam (6:13) ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis
adtende (6:14) amicus fidelis
protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum (6:15)
amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra
bonitatem fidei illius (6:16) amicus fidelis
medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum (6:17) qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam
quoniam secundum illum erit amicus illius (6:18)
fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies
sapientiam (6:19) quasi is qui arat
et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius (6:20)
in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus
illius (6:21) quam aspera est
nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors (6:22)
quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere
illum (6:23) sapientia enim
doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad
conspectum Dei (6:24) audi fili et accipe
consilium intellectus et ne abicias consilium meum (6:25)
inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum
(6:26) subice umerum tuum et porta illam et ne
acedieris vinculis eius (6:27) in omni animo tuo
accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius (6:28)
investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris
eam (6:29) in novissimis enim
invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem (6:30)
et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques
illius in stolam gloriae (6:31) decor enim vitae
est in illa et vincula illius netura salutaris (6:32)
stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi
(6:33) fili si adtenderis mihi disces et si
adcommodaveris animam tuam sapiens eris (6:34)
et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens
eris (6:35) in multitudine
presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire
et proverbia laudis non effugiant te (6:36)
et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes
tuus (6:37) cogitatum habe in
praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae
dabitur tibi
Chapter 7
(7:1) noli facere mala et non te
adprehendent (7:2) discede ab iniquo et
deficient mala abs te (7:3) non semines mala in
sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum (7:4)
noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris
(7:5) non te iustifices ante Deum quoniam agnitor
cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens (7:6)
noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte
extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua (7:7)
non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum
(7:8) neque alliges duplicia peccata nec enim in uno
eris inmunis (7:9) noli esse
pusillanimis in anima tua (7:10) exorare et facere
elemosynam non despicias (7:11) ne dicas in
multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
(7:12) non inrideas hominem in amaritudine animae
est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus (7:13)
noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias
(7:14) noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas
enim illius non bona (7:15) noli verbosus esse
in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione (7:16)
non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam
(7:17) non te reputes in multitudine
indisciplinatorum (7:18) memento irae
quoniam non tardabit (7:19) humilia valde
spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes (7:20)
noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro
spreveris (7:21) noli discedere a
muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super
aurum (7:22) non laedas servum
operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam (7:23)
servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem
derelinquas illum (7:24) pecora tibi sunt
adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te (7:25)
filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
(7:26) filiae tibi sunt serva corpus illarum et non
ostendas hilarem faciem tuam ad illas (7:27)
trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam
(7:28) mulier si est tibi secundum animam tuam non
proicias illam et odibili non credas te in toto corde (7:29)
honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris (7:30) memento quoniam nisi per illos non fuisses et
retribue illis quomodo et illi tibi (7:31)
in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
(7:32) in omni virtute dilige eum qui te fecit et
ministros eius non derelinquas (7:33)
honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum
brachiis (7:34) da illi partem
sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis
(7:35) datum brachiorum tuorum et sacrificium
sanctificationis offers initia sanctorum (7:36)
et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio
tua (7:37) gratia datus in
conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam (7:38)
non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula
(7:39) non te pigeat visitare infirmum ex his enim
in dilectione firmaberis (7:40) in omnibus operibus
tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis
Chapter 8
(8:1) non litiges cum homine potente ne forte
incidas in manus illius (8:2) non contendas cum
viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi (8:3)
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et
convertit (8:4) non litiges cum
homine linguato et non strues in igne illius ligna (8:5)
non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur
(8:6) ne despicias hominem avertentem se a peccato
neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem (8:7)
ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
(8:8) noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes
morimur et in gaudium nolumus venire (8:9)
ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum
conversare (8:10) ab ipsis enim
disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella (8:11)
non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus
suis (8:12) quoniam ab ipsis
disces intellectum et in tempore necessitatis responsum (8:13)
non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum
illorum (8:14) ne contra faciem
stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo (8:15)
noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum
habe (8:16) non spondeas super
virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita (8:17)
non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
(8:18) cum audace non eas in via ne forte gravet
mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
(8:19) cum iracundo non facias rixam cum audace non
eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
(8:20) cum fatuis ne consilium habeas non enim
poterunt diligere nisi quae ipsis placent (8:21)
coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet (8:22) non omni homini cor tuum manifestes ne forte
inferat tibi gratiam et convicietur tibi
Chapter 9
(9:1) non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super
te malitiam doctrinae nequam (9:2)
non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et
confundaris (9:3) ne respicias
mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius (9:4)
cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia
illius (9:5) virginem ne
conspicias ne forte scandalizeris in decore illius (9:6)
non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem
tuam (9:7) noli conspicere in
vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius (9:8)
averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem
alienam (9:9) propter speciem
mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit (9:10) omnis mulier quae est fornicaria quasi
stercus in via conculcatur (9:11) speciem mulieris
alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
(9:12) cum aliena muliere non accumbas super cubitum
cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum (9:13)
et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo
labaris in perditionem (9:14) ne derelinquas
amicum antiquum novus enim non erit similis illi (9:15)
vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
(9:16) non zeles gloriam et opes peccatoris non enim
scis quae futura sit illius subversio (9:17)
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit
impius (9:18) longe abesto ab
homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis (9:19) et si accesseris ad illum noli aliquid
committere ne forte auferat vitam tuam (9:20)
communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium
arma ambulabis (9:21) secundum virtutem
tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta (9:22)
viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi
(9:23) et in sensu sit tibi cogitatus et omnis
narratio tua in praeceptis Altissimi (9:24)
in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in
sensu vero seniorum verbum (9:25) terribilis est in
civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit
Chapter 10
(10:1) iudex sapiens vindicabit populum suum et
principatus sensati stabilis erit (10:2)
secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et
inhabitantes (10:3) rex insipiens
perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium (10:4)
in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem
rectorem in tempus suscitabit super illam (10:5)
in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem
suum (10:6) omnis iniuriae
proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae (10:7)
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas
gentium (10:8) regnum a gente in
gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
(10:9) avaro autem nihil est scelestius quid
superbit terra et cinis (10:10) nihil est iniquius
quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima
sua (10:11) omnis potentatus
brevis via (10:12) brevem languorem
praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur (10:13)
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
(10:14) initium superbiae hominis apostatare a
Deo (10:15) quoniam ab eo qui
fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur
maledictis et subvertet eos in finem (10:16)
propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in
finem (10:17) sedes ducum
superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis (10:18)
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis
gentibus (10:19) terras gentium
evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum (10:20)
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a
terra (10:21) perdidit Deus
memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu (10:22)
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
(10:23) semen hominum honorabitur hoc quod timet
Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini (10:24) in medio fratrum rector illorum in honore et
qui timent Deum erunt in oculis illius (10:25)
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est (10:26) non despicere hominem iustum pauperem et non
magnificare virum peccatorem divitem (10:27)
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet
Deum (10:28) servo sensato
liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non
honorabitur (10:29) noli te extollere
in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae (10:30)
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget
panem (10:31) fili in
mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum (10:32) peccantem in animam suam quis iustificabit
et quis honorificabit exhonorantem animam suam (10:33)
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur
propter substantiam suam (10:34) qui gloriatur in
paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
Chapter 11
(11:1) sapientia humiliati exaltabit caput illius et
in medio magnatorum consedere illum faciet (11:2)
non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
(11:3) brevis in volatilibus est apis et initium
dulcoris habet fructus illius (11:4)
in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia
opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius (11:5)
multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
(11:6) multi potentes pressi sunt valide et gloriosi
traditi sunt in manus alterorum (11:7)
priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe
iuste (11:8) priusquam audias ne
respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui (11:9)
de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne
consistas (11:10) fili ne in multis
sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non
effugies si praecucurreris (11:11) est laborans et
festinans et dolens impius et tanto magis non abundat (11:12)
est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans
paupertate (11:13) et oculus Dei
respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo
multi et honoraverunt Deum (11:14) bona et mala vita
et mors et paupertas et honestas a Deo sunt (11:15) (11:16) (11:17)
datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in
aeternum (11:18) est qui
locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius (11:19)
in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis
solus (11:20) et nescit quod
tempus praetereat et relinquet omnia aliis (11:21)
sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum
veteresce (11:22) ne manseris in
operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo (11:23)
facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem (11:24) benedictio Dei in mercedem iusti festinat et
in honore veloci processus illius fructificat (11:25)
ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona (11:26) ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc
pessimabor (11:27) in die bonorum ne
inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum (11:28)
quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias
suas (11:29) malitia horae
oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius (11:30) ante mortem ne laudes hominem quemquam
quoniam in filiis suis agnoscitur vir (11:31)
non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt
dolosi (11:32) sicut enim
eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum
et sicut prospectator videns casum proximi sui (11:33)
bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
(11:34) ab scintilla una augetur ignis et ab uno
doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur (11:35)
adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in
perpetuum (11:36) admitte ad te
alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
Chapter 12
(12:1) si benefeceris scito cui feceris et erit
gratia in bonis tuis multa (12:2) benefac iusto et
invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino (12:3)
non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus
odio habet peccatores et misertus est paenitentibus (12:4)
da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam
custodiens eos in die vindictae (12:5)
da bono et non receperis peccatorem (12:6)
benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te
sit (12:7) nam duplicia mala
invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet
vindictam (12:8) non agnoscetur in
bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus (12:9)
in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus
est (12:10) non credas inimico
tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius (12:11)
et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo
(12:12) non statuas illum penes te nec sedeat ad
dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in
novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris (12:13)
quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et
qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius (12:14)
una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit
(12:15) in labiis suis indulcat inimicus et in corde
suo insidiatur ut subvertat te in foveam (12:16)
in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur
sanguine (12:17) si incurrerint
tibi mala invenies eum illic priorem (12:18)
in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas
tuas (12:19) caput suum movebit
et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum
Chapter 13
(13:1) qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et
qui communicaverit superbo inducet superbiam (13:2)
pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius
fueris (13:3) quid communicabit
caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur (13:4)
dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit (13:5) si largitus fueris adsumet te et si non
habueris derelinquet te (13:6) si habes convivet
tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te (13:7)
si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona
et dicet quid opus est tibi (13:8)
et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat
te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te (13:9) (13:10)
adtende ne seductus in stultitiam humilieris (13:11)
noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam
seducaris (13:12) advocatus a
potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit (13:13)
ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
(13:14) ne retineas ex aequo loqui cum illo ne
credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis
tuis (13:15) inmitis animus
illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis (13:16)
cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua
ambulas (13:17) audiens vero illa
quasi in somnis vide et vigilabis (13:18)
omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua (13:19) omne animal diligit similem sibi sic et
omnis homo proximum sibi (13:20) omnis caro ad
similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur (13:21)
si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto (13:22) quae communicatio sancto homini ad canem aut
quae pax bona diviti ad pauperem (13:23)
venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes
(13:24) et sicut abominatio est superbo humilitas
sic execratio divitis pauper (13:25)
dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a
notis (13:26) diviti decepto
multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum (13:27)
humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei
locus (13:28) dives locutus est
et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent (13:29)
pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt
illum (13:30) bona est
substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii
(13:31) cor hominis inmutat faciem illius sive in
bona sive in mala (13:32) vestigium cordis
boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore
Chapter 14
(14:1) beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore
suo et non est stimulatus in tristitia delicti (14:2)
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
(14:3) viro cupido et tenaci sine ratione est
substantia et homini livido ad quid aurum (14:4)
qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius
luxuriabitur (14:5) qui sibi nequa est
cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis (14:6)
qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae
illius (14:7) et si bene fecerit
ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam (14:8) nequa est oculus lividi et avertens faciem et
despiciens animam suam (14:9) insatiabilis oculus
cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam (14:10) oculus malus ad mala et non satiabitur pane
et in tristitia erit super mensam suam (14:11)
fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer (14:12) memor esto quoniam mors non tardat et
testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
(14:13) ante mortem benefac amico tuo et secundum
vires tuas exporrigens da pauperi (14:14)
non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
(14:15) nonne aliis relinques dolores et labores
tuos in divisione sortis (14:16) da et accipe et
iustifica animam tuam (14:17) ante obitum tuum
operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum (14:18)
omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore
viridi (14:19) alia generat et
alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur (14:20) omne opus corruptibile in fine deficiet et
qui illud operatur ibit cum ipso (14:21)
et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in
illo (14:22) beatus vir qui in
sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem
Dei (14:23) qui excogitat vias
illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius
consistens (14:24) qui respicit per
fenestras et in ianuas illius audiens (14:25)
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet
casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum (14:26) statuet filios suos sub tegimen illius et
sub ramis illius morabitur (14:27) protegetur in
subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet
Chapter 15
(15:1) qui timet Deum faciet illud et qui continens
est iustitiae adprehendet illam (15:2)
et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet
illum (15:3) cibabit illum panem
vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non
flectetur (15:4) et continebit illum
et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos (15:5)
et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et
intellectus et stolam gloriae vestiet illum (15:6)
iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit
illum (15:7) homines stulti non
adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a
superbia et dolo (15:8) viri mendaces non
erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem
Dei (15:9) non est speciosa
laus in ore peccatoris (15:10) quoniam a Deo
profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam
illi (15:11) non dixeris per
Deum abest quae odit enim ne feceris (15:12)
non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines
impii (15:13) omne execramentum
erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum (15:14)
Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii
sui (15:15) adiecit mandata et
praecepta sua (15:16) si volueris
mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere (15:17)
adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
(15:18) ante hominem vita et mors bonum et malum
quod placuerit ei dabitur illi (15:19)
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine
intermissione (15:20) oculi Dei ad
timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis (15:21)
nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
(15:22) non enim concupiscit multitudinem filiorum
infidelium et inutilium
Chapter 16
(16:1) et ne iucunderis in filiis impiis si
multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis (16:2) non credas vitae illorum et ne respexeris in
labores illorum (16:3) melior est enim
unus timens Deum quam mille filii impii (16:4)
et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios (16:5) ab uno sensato inhabitabitur patria et a
tribus impiis deseretur (16:6) multa talia vidit
oculus meus et fortiora horum audivit auris mea (16:7)
in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit
ira (16:8) non exoraverunt pro
peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti (16:9) et non pepercit peregrinationi illorum et
execratus est illos prae superbia verbi illorum (16:10)
non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis
peccatis (16:11) et sicut sescenta
milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset
inmunis (16:12) misericordia enim
et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram (16:13)
secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam
iudicat (16:14) non effugiet in
rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis (16:15) omnis misericordia faciet locum unicuique
secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius (16:16) non dicas a Deo abscondar et ex summo quis
mei memorabitur (16:17) in populo magno
non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura (16:18)
ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in
conspectu illius commovebuntur (16:19)
montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore
concutientur (16:20) et omne cor
intellegetur (16:21) et vias illius
quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis (16:22)
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis
sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
(16:23) qui minoratur corde cogitat inania et vir
inprudens et errans cogitat stulta (16:24)
audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in
corde (16:25) edicam in
aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in
aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam
eius (16:26) in iudicio Dei
opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus
suis (16:27) ornavit in
aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
(16:28) unusquisque proximum sibi non angustiavit
usque in aevum (16:29) non incredibiles
verbo illius (16:30) post haec Deus in
terram respexit et implevit illam bonis suis (16:31)
anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio
illorum
Chapter 17
(17:1) Deus creavit de terra hominem et secundum
imaginem suam fecit illum (17:2) et iterum convertit
illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem (17:3)
numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super
terram (17:4) posuit timorem
illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium (17:5)
creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor
dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos (17:6)
creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit
illis (17:7) posuit oculum
ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum (17:8)
et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia
enarrent operum eius (17:9) addidit illis
disciplinam et legem vitae hereditavit illos (17:10)
testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
(17:11) et magnalia honoris eius vidit oculus
illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
(17:12) et mandavit illis unicuique de
proximo (17:13) viae illorum coram
ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius (17:14)
in unamquamque gentem praeposuit rectorem (17:15)
et pars Dei Israhel facta est manifesta (17:16)
omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione
inspicientes in viis eorum (17:17) non sunt absconsa
testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei (17:18) elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et
gratiam hominis quasi pupillam conservabit (17:19)
et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et
convertet in interiores partes terrae (17:20)
paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et
destinavit illis sortem veritatis (17:21)
convertere ad Deum et relinque peccata tua (17:22)
precare ante faciem et minue offendiculum (17:23)
refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito
execrationem (17:24) et cognosce
iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei (17:25) in partes vade saeculi sancti cum vivis et
dantibus confessionem (17:26) non demoreris in
errore impiorum a mortuo quasi nihil perit (17:27)
confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in
miserationibus illius (17:28) quam magna
misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se (17:29)
nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et
in vanitate malitiae placuerunt (17:30)
quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et
hoc arguitur (17:31) virtutem
altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis
Chapter 18
(18:1) qui vivit in aeternum creavit omnia simul
Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum (18:2)
quis sufficit enarrare opera illius (18:3)
quis enim investigabit magnalia eius (18:4)
virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare
misericordiam eius (18:5) non est minuere
neque adicere nec est invenire magnalia Dei (18:6)
cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
(18:7) quid homo et quae gratia illius et quid bonum
aut quid nequam illius (18:8) numerus dierum
hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die
aevi (18:9) propter hoc patiens
est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam (18:10)
vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum
quoniam nequa est (18:11) ideo adimplevit
propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis (18:12)
miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem
carnem (18:13) qui misericordiam
habet et docet erudit quasi pastor gregem suum (18:14)
misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis
eius (18:15) fili in bonis non
des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali (18:16)
nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
(18:17) nonne ecce verbum super datum bonum et
utraque cum homine iustificato (18:18)
stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit
oculos (18:19) ante iudicium para
iustitiam tibi et antequam loquaris disce (18:20)
ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu
Dei invenies propitiationem (18:21)
ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem
tuam (18:22) non inpediaris
operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
(18:23) ante orationem praepara animam tuam et noli
esse quasi homo qui temptat Deum (18:24)
memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione
facies (18:25) memento
paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum (18:26) a mane usque ad vesperam mutatur tempus et
haec omnia citata in oculis Dei (18:27)
homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab
inertia (18:28) omnis astutus
agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem (18:29)
sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam
et inploraverunt proverbia et iudicia (18:30)
de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua
avertere (18:31) si praestes animae
tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis (18:32)
ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio
illorum (18:33) ne fueris
mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae
vitae
Chapter 19
(19:1) operarius ebriacus non locupletabitur et qui
spernit modica paulatim decidet (19:2)
vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos
(19:3) et qui se iungit fornicariis erit nequa
putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima
eius (19:4) qui credit cito
levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur (19:5) qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit
correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam (19:6) qui peccat in animam suam paenitebitur et qui
iucundatur malitia denotabitur (19:7)
ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis (19:8) amico et inimico noli enarrare sensum tuum et
si est tibi delictum noli denudare (19:9)
audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit
tibi semper (19:10) audisti verbum
adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet (19:11)
a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis
(19:12) sagitta infixa femori carnis sic verbum in
corde stulti (19:13) corripe amicum ne
forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere (19:14) corripe proximum ne forte non dixerit et si
dixerit ne forte iteret (19:15) corripe amicum
saepe enim fit commissio (19:16) et non omni verbo
credas est qui labitur lingua sed non ex animo (19:17)
quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam
commineris (19:18) et da locum timori
Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio
legis (19:19) et non est
sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia (19:20) est nequitia et ipsa execratio et est
insipiens qui minuitur sapientia (19:21)
melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat
sensu et transgreditur legem Altissimi (19:22)
est sollertia certa et ipsa iniqua (19:23)
et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et
interiora eius plena sunt dolo (19:24)
et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat
faciem et fingit non videre quod ignoratum est (19:25)
et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi
malefaciet (19:26) ex visu
cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus (19:27)
amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de
illo (19:28) est correptio
mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est
prudens
Chapter 20
(20:1) quam bonum est arguere quam irasci et
confitentem in oratione non prohibere (20:2)
concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem (20:3)
sic qui facit per vim iudicium inique (20:4)
quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium
peccatum est tacens qui invenitur sapiens (20:5)
et est odibilis qui procax est ad loquendum (20:6)
est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti
temporis (20:7) homo sapiens
tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus (20:8) qui multis utitur verbis laedit animam suam
et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur (20:9)
est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in
detrimentum (20:10) est datus qui non
sit utilis et est datus cuius retributio duplex (20:11)
est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
(20:12) est qui multa redimat modico pretio et
restituens ea septuplum (20:13) sapiens in verbis
se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur (20:14)
datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices
sunt (20:15) exigua dabit et
multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est (20:16)
hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
(20:17) fatuo non erit amicus et non erit gratia
bonis illius (20:18) qui enim edunt
panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum (20:19)
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat
habendum (20:20) lapsus falsae
linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient (20:21) homo acharis quasi fabula vana in ore
indisciplinatorum adsidua erit (20:22)
ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
(20:23) est qui vetatur peccare ab inopia et in
requie sua stimulabitur (20:24) est qui perdit
animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet
se (20:25) est qui prae
confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis (20:26)
obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue
erit (20:27) potius furem quam
adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt (20:28)
mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine
intermissione (20:29) verbum parabolarum
sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis (20:30)
qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse
exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem (20:31)
xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones
eorum (20:32) sapientia absconsa
et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque (20:33)
melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam
suam
Chapter 21
(21:1) fili peccasti non adicias iterum sed et de
pristinis deprecare ut tibi remittatur (21:2)
quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient
te (21:3) dentes leonis
dentes eius interficientes animas hominum (21:4)
quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
(21:5) cataplectatio et iniuriae adnullabunt
substantiam sic substantia superbiae eradicabitur (21:6)
deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet
illi (21:7) qui odit
correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum (21:8) notus a longe potens lingua audaci et
sensatus scit labi se ab ipso (21:9)
qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in
hieme (21:10) stuppa collecta
synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis (21:11)
via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et
poena (21:12) qui custodit
iustitiam continebit sensum eius (21:13)
consummatio timoris Dei sapientia et sensus (21:14)
non erudietur qui non est sapiens in bono (21:15)
est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat
amaritudo (21:16) scientia sapientis
tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet (21:17) cor fatui quasi vas confractum et omnem
sapientiam non tenebit (21:18) verbum sapiens
quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud
post dorsum suum (21:19) narratio fatui
quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia (21:20)
os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus
suis (21:21) tamquam domus
exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba (21:22) conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi
vincula manuum supra manum dexteram (21:23)
fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
(21:24) ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi
brachiale in brachio dextro (21:25)
pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona
potentis (21:26) stultus a fenestra
respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit (21:27)
stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
(21:28) labia inprudentium stulta narrabunt verba
autem prudentium statera ponderabuntur (21:29)
et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
(21:30) dum maledicit impius diabolum maledicit ipse
animam suam (21:31) susurrio
coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus
honorabitur
Chapter 22
(22:1) in lapide luteo lapidatus est piger et omnes
loquentur super aspernationem illius (22:2)
de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet
manus (22:3) confusio patris est
de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet (22:4)
filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit
genitoris (22:5) patrem et virum
confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur (22:6) musica in luctu inportuna narratio flagella
et doctrina in omni tempore sapientia (22:7)
qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam (22:8)
qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi
somno (22:9) qui enumerat stulto
et in fine dicit quis est hic (22:10)
super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim
sensus (22:11) modicum plora
supra mortuum quoniam requievit (22:12)
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui (22:13) luctus mortui septem dies fatui autem et
impii omnes dies vitae illorum (22:14)
cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris (22:15) serva te ab illo ut non molestiam habeas et
non coinquinaberis in inpactu illius (22:16)
deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam
illius (22:17) super plumbum
gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus (22:18)
harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et
fatuum et impium (22:19) loramentum ligneum
conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
(22:20) cogitatus sensati in omni tempore vel metu
non pravabitur (22:21) sicut pali in
excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt (22:22) sic et cor timidum in cogitatione stulti
contra impetum timoris non resistit (22:23)
sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in
praeceptis Dei permanet semper (22:24)
pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
(22:25) mittens lapidem in volatilia deiciet illa
sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam (22:26)
ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad
amicum (22:27) si aperuerit os
triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et
plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus (22:28)
fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius
laeteris (22:29) in tempore
tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis (22:30) ante ignem camini vapor et fumus ignis
inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae (22:31)
amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi
evenerint per illum sustineo (22:32)
omnis qui audiet cavebit se ab eo (22:33)
quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab
ipsis et lingua mea perdat me
Chapter 23
(23:1) Domine pater et dominator vitae meae non
relinquas me ne sinas me cadere in illis (23:2)
quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae
ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum (23:3) et adincrescant ignorantiae meae et
multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus
meus (23:4) Domine pater et
Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum (23:5)
extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a
me (23:6) aufer a me ventris
concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne
tradas me (23:7) doctrina oris
doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in
operibus nequissimis (23:8) in vanitate sua
adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo (23:9) iurationi non adsuescat os tuum multus enim
casus in illa (23:10) nominatio vero Dei
non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab
eis (23:11) sicut enim servus
interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non
purgabitur (23:12) vir multum iurans
implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga (23:13)
et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet
dupliciter (23:14) et si in vacuum
iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius (23:15) est et alia loquella contraria morti non
inveniatur in hereditate Iacob (23:16)
etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non
volutabunt (23:17) indisciplinose non
adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati (23:18)
memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
(23:19) ne forte obliviscatur te in conspectu
illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae
maledicas (23:20) homo adsuetus in
verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur (23:21)
duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
(23:22) anima calida quasi ignis ardens non
extinguetur donec aliquid gluttiat (23:23)
et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem
(23:24) homini fornicario omnis panis dulcis non
cessabit transgrediens a lecto suo (23:25)
omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me
videt (23:26) tenebrae
circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur
Altissimus (23:27) et non intelleget
quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum
timentes illum (23:28) et non cognovit
quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum
abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes (23:29)
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit
omnia (23:30) hic in plateis
civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
(23:31) et erit dedecus omnibus quod non
intellexerit timorem Dei (23:32) sic et mulier
omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio (23:33) primo enim in lege Altissimi incredibilis
fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit
sibi (23:34) haec in ecclesiam
adducetur et in filios eius respicietur (23:35)
non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
(23:36) derelinquent in maledictum memoriam illius
et dedecus illius non delebitur (23:37)
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius
quam respicere in mandatis Domini (23:38)
et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo
Chapter 24
(24:1) sapientiae laus sapientia laudabit animam
suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur (24:2)
et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius
gloriabitur (24:3) in medio populo
exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur (24:4)
in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur
dicens (24:5) ego ex ore
Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam (24:6)
ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem
terram (24:7) ego in altis
habitavi et thronus meus in columna nubis (24:8)
gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris
ambulavi (24:9) et in omni terra
steti et in omni populo (24:10) et in omni gente
primatum habui (24:11) et omnium
excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius
morabor (24:12) tunc praecepit et
dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo (24:13) et dixit mihi in Iacob inhabita et in
Israhel hereditare et in electis meis ede radices (24:14)
ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in
habitatione sancta coram ipso ministravi (24:15)
et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in
Hierusalem potestas mea (24:16) et radicavi in
populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio
mea (24:17) quasi cedrus
exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion (24:18)
et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in
Hiericho (24:19) quasi oliva
speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis (24:20) sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans
odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris (24:21)
et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi
habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus (24:22)
ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae
(24:23) ego quasi vitis fructificavi suavitatem
odoris et flores mei fructus honoris et honestatis (24:24)
ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei
(24:25) in me gratia omnis vitae et veritatis in me
omnis spes vitae et virtutis (24:26)
transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis
implemini (24:27) spiritus enim meus
super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum (24:28)
memoria mea in generatione saeculorum (24:29)
qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient (24:30) qui audit me non confundetur et qui
operantur in me non peccabunt (24:31)
qui elucidant me vitam aeternam habebunt (24:32)
haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis
(24:33) legem mandavit Moses in praeceptis
iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis (24:34)
posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem
in sempiternum (24:35) qui implet quasi
Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum (24:36)
qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore
messis (24:37) qui mittit
disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae (24:38)
qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam
(24:39) a mari enim abundavit cogitatio eius et
consilium illius abysso magna (24:40)
ego sapientia effudi flumina (24:41)
ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut
aquaeductus exivi a paradiso (24:42)
dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum
(24:43) et ecce facta est mihi tramis abundans et
fluvius meus propinquavit ad mare (24:44)
quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in
longinquo (24:45) penetrabo
inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo
(24:46) adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et
relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum
sanctum (24:47) videte quoniam non
soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem
Chapter 25
(25:1) in tribus placitum est spiritui meo quae sunt
probata coram Deo et hominibus (25:2)
concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi
consentientes (25:3) tres species odivit
anima mea et adgravor valde animae illorum (25:4)
pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
(25:5) in iuventute tua non congregasti et quomodo
invenies eam in senectute tua (25:6)
quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
(25:7) quam speciosa veteranis sapientia et
gloriosis intellectus et consilium (25:8)
corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei (25:9) novem insuspicabilia cordis magnificavi et
decimum dicam in lingua hominibus (25:10)
homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
(25:11) beatus qui inhabitat cum muliere sensata et
qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se (25:12)
beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
(25:13) quam magnus qui invenit sapientiam et
scientiam sed non est super timentem Deum (25:14)
timor Dei super omnia superposuit (25:15)
beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui
adsimilabitur (25:16) timor Dei initium
dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei (25:17)
omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
(25:18) et omnem plagam et non plagam videbit
cordis (25:19) et omnem nequitiam
et non nequitiam mulieris (25:20) et omnem obductum
et non obductum odientium (25:21) et omnem vindictam
et non vindictam inimicorum (25:22)
non est caput nequius super caput colubri (25:23)
et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare
cum muliere nequa (25:24) nequitia mulieris
inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum
eius (25:25) et audiens
suspirabit modicum (25:26) brevis malitia
super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam (25:27)
ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini
quieto (25:28) ne respicias in
mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie (25:29)
mulieris ira et inreverentia et confusio magna (25:30) mulier si primatum habeat contraria est viro
suo (25:31) cor humile et
facies tristis et plaga mortis mulier nequa (25:32)
manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
(25:33) a muliere initium factum est peccati et per
illam omnes morimur (25:34) non des aquae tuae
exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi (25:35)
si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu
inimicorum (25:36) a carnibus tuis
abscide illam ne semper te abutatur
Chapter 26
(26:1) mulieris bonae beatus vir numerus enim
annorum illorum duplex (26:2) mulier fortis
oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit (26:3)
pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis
bonis (26:4) divitis autem et
pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris (26:5)
a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit (26:6) delatura civitatis et collectio
populi (26:7) et calumniam
mendacem super mortem omnia gravia (26:8)
dolor cordis et luctus mulier zelotypa (26:9)
in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans (26:10) sicut boum iugum quod movetur ita et
mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem (26:11)
mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non
contegetur (26:12) fornicatio
mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur (26:13)
in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur
se (26:14) ab omni
inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit (26:15)
sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra
omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat (26:16) gratia mulieris sedulae delectabit virum
suum et ossa illius inpinguabit (26:17)
disciplina illius datus Dei (26:18)
mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae (26:19) gratia super gratiam mulier sancta et
pudorata (26:20) omnis autem
ponderatio non est digna continentis animae (26:21)
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum
domus eius (26:22) lucerna splendens
super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem (26:23)
columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis
mulieris (26:24) fundamenta aeterna
super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae (26:25)
in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
(26:26) vir bellator deficiens per inopiam et vir
sensatus contemptus (26:27) et qui
transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam (26:28)
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a
neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
Chapter 27
(27:1) propter inopiam multi deliquerunt et qui
quaerit locupletari avertit oculum suum (27:2)
si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et
emptionis angustabitur peccatis (27:3)
conteretur delictum (27:4)
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
(27:5) si in pertusura cribri remanebit stercus sic
aporia hominis in cogitatu illius (27:6)
vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
(27:7) sicut rusticatio de ligno ostendit fructum
illius sic verbum excogitatum hominis cordis (27:8)
ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
(27:9) si sequaris iustitiam adprehendes illam et
indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis
invenies firmamentum (27:10) volatilia ad sibi
similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur (27:11)
leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
(27:12) homo sanctus in sapientia manet sicut sol
nam stultus sicut luna inmutatur (27:13)
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus
esto (27:14) narratio
peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati (27:15)
loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius
obturatio aurium (27:16) effusio sanguinis
in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis (27:17)
qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum
suum (27:18) dilige proximum et
coniungere fide cum illo (27:19) quod si
denudaveris absconsa illius non persequeris post eum (27:20)
sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi
sui (27:21) et sicut qui
dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies (27:22) non illum sequaris quoniam longe abest
effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est (27:23)
conligare et maledicti est concordatio (27:24)
denudare autem amici mysteria desperatio est (27:25)
annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet (27:26) in conspectu oculorum tuorum condulcabit os
tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit
scandalum (27:27) multa audivi et
non coaequavi ei et Dominus odiet illum (27:28)
qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet
vulnera (27:29) et qui foveam
fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in
illo (27:30) facienti
nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi (27:31)
inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur
illi (27:32) laqueo peribunt
qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur (27:33) ira et furor utraque execrabilia et vir
peccator continens erit illorum
Chapter 28
(28:1) qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam
et peccata illius servans servabit (28:2)
relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata
solventur (28:3) homo homini servat
iram et a Deo quaerit medellam (28:4)
et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis
deprecatur (28:5) ipse dum caro sit
reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius (28:6) memento novissimorum et desine
inimicari (28:7) tabitudo enim et
mors inminet in mandatis (28:8) memorare timorem
Dei et non irascaris proximo (28:9)
memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi
(28:10) abstine te a lite et minues
peccata (28:11) homo enim
iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit
inimicitiam (28:12) secundum enim
ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam
suam exaltabit iram suam (28:13) certamen
festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit
mortem (28:14) si sufflaveris
quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
(28:15) susurrio et bilinguis maledictus multos enim
turbavit pacem habentes (28:16) lingua tertia
multos commovit et dispersit illos a gente in gentem (28:17)
civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit
(28:18) virtutes populorum concidit et gentes fortes
dissolvit (28:19) lingua tertia
mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis (28:20)
qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie
(28:21) flagelli plaga livorem facit plaga autem
linguae comminuet ossa (28:22) multi ceciderunt
in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam (28:23)
beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non
adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus (28:24)
iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum
est (28:25) mors illius mors
nequissima et utilis potius inferus quam illa (28:26)
perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua
non conburet iustos (28:27) qui derelinquunt
Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi
pardus laedebit illos (28:28) sepi aures tuas
spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras (28:29)
aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo
rectos (28:30) et adtende ne
forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in
mortem
Chapter 29
(29:1) de fenore qui facit misericordiam fenerat
proximum et qui praevalet manu mandata servat (29:2)
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in
tempore suo (29:3) confirma verbum et
fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est (29:4) multi quasi inventionem aestimaverunt fenus
et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt (29:5)
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem
suam (29:6) et in tempore
redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
(29:7) si autem potuerit reddere aversatus solide
vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem (29:8)
sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum
gratis (29:9) et convicia et
maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam (29:10) multi non causa nequitiae non feneraverunt
sed fraudari gratis timuerunt (29:11)
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas
illum (29:12) propter mandatum
adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum (29:13)
perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in
perditionem (29:14) pone thesaurum
tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum (29:15)
conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni
malo (29:16) (29:17) (29:18)
super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
(29:19) vir bonus fidem facit proximo suo et qui
perdiderit confusionem derelinquet sibi (29:20)
gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
(29:21) repromissorem fugit peccator et
inmundus (29:22) bona repromissoris
sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se (29:23)
vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab
eo (29:24) repromissio
nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris (29:25) viros potentes gyrans migrare fecit et
vagati sunt in gentibus alienis (29:26)
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur
multa agere incidet in iudicium (29:27)
recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
(29:28) initium vitae aqua et panis et vestimentum
et domus protegens turpitudinem (29:29)
melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine
domicilio (29:30) super minimum et
magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies (29:31)
vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec
aperiet os (29:32) hospitabit et
pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet (29:33)
transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
(29:34) exi a facie honoris amicorum meorum
necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater (29:35)
gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium
feneratoris
Chapter 30
(30:1) de filiis qui diligit filium suum adsiduat
illi flagella ut laetetur in novissimo suo (30:2)
qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo
gloriabitur (30:3) qui docet filium
suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo (30:4) mortuus est pater illius et quasi non est
mortuus similem enim reliquit sibi post se (30:5)
in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec
confusus est coram inimicis (30:6)
reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam (30:7) pro animabus filiorum conligabit vulnera sua
et super omnem vocem turbabuntur viscera eius (30:8)
equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps
(30:9) lacta filium et paventem te faciet lude cum
eo et contristabit te (30:10) non conrideas illi
ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui (30:11)
non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius
(30:12) curva cervicem eius in iuventute et tunde
latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae
(30:13) doce filium tuum et operare in illum ne in
turpitudinem illius offendas (30:14)
melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus
malitia (30:15) salus animae in
sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus
(30:16) non est census super censum salutis corporis
et non est oblectatio super cordis gaudium (30:17)
melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor
perseverans (30:18) bona absconsa in
ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro (30:19)
quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur
(30:20) sic qui effugatur a Domino et portans
mercedes iniquitatis (30:21) videns oculis et
ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans (30:22)
tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio
tuo (30:23) iucunditas cordis
haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
(30:24) miserere animae tuae placens Deo et contine
et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te (30:25) multos enim occidit tristitia et non est
utilitas in illa (30:26) zelus et iracundia
minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus (30:27)
splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt
Chapter 31
(31:1) vigilia honestatis tabefacit carnes et
cogitatus illius auferet somnum (31:2)
cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit
animam (31:3) laboravit dives in
congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum (31:4)
laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
(31:5) qui aurum diligit non iustificabitur et qui
insequitur consumptionem replebitur ex ea (31:6)
multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio
illorum (31:7) lignum offensionis
est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
(31:8) beatus dives qui inventus est sine macula et
qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris (31:9)
quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
(31:10) quis probatus est in illo et perfectus est
et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non
fecit (31:11) ideo stabilita
sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum (31:12) de continentia supra mensam magnam sedisti
non aperias super illam faucem tuam prior (31:13)
non dicas simulata sunt quae super illa sunt (31:14)
memento quoniam malum oculus nequa (31:15)
nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum
viderit (31:16) ne extendas manum
tuam prior et invidia contaminatus obrubescas (31:17)
nec conprimaris in convivio (31:18)
intellege proximi tui ex te ipso (31:19)
utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio
habearis (31:20) cessa prior causa
disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas (31:21)
et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas
bibere (31:22) quam sufficiens
est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
(31:23) vigilia et cholera et tortura viro
infrunito (31:24) somnus sanitatis
in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur (31:25) et si coactus fueris in edendo multum surge
e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates (31:26) audi me fili et ne spernas me et in
novissimo invenies mea verba (31:27)
in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret
tibi (31:28) splendidum in
panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele (31:29) in nequissimo pane murmurabit civitas et
testimonium nequitiae illius verum est (31:30)
diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
(31:31) ignis probat ferrum durum sic vinum corda
superborum arguet in ebrietate potatum (31:32)
aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
(31:33) quae est vita quae minuitur
vino (31:34) quid defraudat
vitam mors (31:35) vinum in
iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio (31:36)
exultatio animae et cordis vinum moderate potatum (31:37) sanitas est et corpori et
animae (31:38) vinum multum
potatum inritationem et iram et ruinas multas facit (31:39)
amaritudo animae vinum multum potatum (31:40)
ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens
vulnera (31:41) in convivio vini
non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius (31:42)
verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo
Chapter 32
(32:1) rectorem te posuerunt noli extolli esto in
illis quasi unus ex ipsis (32:2) curam illorum habe
et sic conside et omni cura tua explicita recumbe (32:3)
ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem
consequaris conrogationis (32:4) loquere maior natu
decet enim te (32:5) primum verbum
diligenti scientiam et non inpedias musica (32:6)
ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia
tua (32:7) gemmula carbunculi
in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini (32:8)
sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et
moderato vino (32:9) audi tacens et pro
reverentia accedet tibi bona gratia (32:10)
adulescens loquere in tua causa vix (32:11)
si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum (32:12) in multis esto quasi inscius et audi tacens
simul et quaerens (32:13) in medio
magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris (32:14)
ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona
gratia (32:15) et hora surgendi
non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude (32:16) et age conceptiones tuas et non in delictis
et verbo superbo (32:17) et super his
omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis (32:18) qui timet Deum excipiet doctrinam eius et
qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem (32:19)
qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in
ea (32:20) qui timent Dominum
invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent (32:21)
peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet
conparationem (32:22) vir consilii non
disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem (32:23)
etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus
arguetur (32:24) fili sine consilio
nihil facias et post factum non paeniteberis (32:25)
in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne
ponas animae tuae scandalum (32:26)
et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende (32:27) in omni opere crede ex fide animae tuae haec
est enim conservatio mandatorum (32:28)
qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non
minorabuntur
Chapter 33
(33:1) timenti Dominum non occurrent mala sed in
temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis (33:2)
sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella
navis (33:3) homo sensatus
credit legi Dei et lex illi fidelis (33:4)
qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et
conservabit disciplinam et tunc respondebit (33:5)
praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus
illius (33:6) equus admissarius
sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit (33:7)
quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole
(33:8) a Domini scientia separati sunt facto sole et
praeceptum custodiente (33:9) et inmutavit
tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam (33:10) ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et
ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
(33:11) in multitudine disciplinae Domini separavit
eos et inmutavit vias eorum (33:12)
et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et
ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum (33:13) quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare
illud et disponere (33:14) omnes viae eius
secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium
suum (33:15) contra malum bonum
est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo
unum contra unum (33:16) et ego novissimus
vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores (33:17)
in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi
torcular (33:18) respicite quoniam
non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam (33:19)
audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus
percipite (33:20) filio et mulieri
fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat
te et depreceris pro illis (33:21) dum adhuc superes
et adspiras non inmutabit te omnis caro (33:22)
melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum
tuorum (33:23) in omnibus
operibus tuis praecellens esto (33:24)
ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in
tempore exitus tui distribue hereditatem tuam (33:25)
cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
(33:26) operatur in disciplina et quaerit
requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem (33:27)
iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes
adsiduae (33:28) servo malivolo
tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet (33:29)
multam enim malitiam docuit otiositas (33:30)
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum
conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
(33:31) si est tibi servus sit tibi quasi anima tua
quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum (33:32)
si laeseris illum iniuste (33:33)
et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum
nescis
Chapter 34
(34:1) vana spes et mendacium insensato viro et
somnia extollunt inprudentes (34:2)
quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa
mendacia (34:3) hoc secundum hoc
visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis (34:4)
ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur (34:5) divinatio erroris et auguria mendacia et
somnia malefacientium vanitas est (34:6)
et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa
visitatio ne dederis in illis cor tuum (34:7)
multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
(34:8) sine mendacio consummabitur verbum et
sapientia in ore fidelis conplanabitur (34:9)
qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa
didicit enarrabit intellectum (34:10)
qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit
malitiam (34:11) (34:12)
multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines (34:13) aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum
horum causa et liberatus sum gratia Dei (34:14)
spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
(34:15) spes enim illorum in salvantem illos et
oculi Dei in diligentes se (34:16) qui timet Dominum
nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius (34:17)
timentis Dominum beata est anima eius (34:18)
ad quem respicit et quis est fortitudo eius (34:19)
oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen
ardoris et umbraculum meridiani (34:20)
et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans
sanitatem vitam et benedictionem (34:21)
immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes
iniustorum (34:22) Dominus solus
sustinentibus se in via veritatis et iustitiae (34:23)
dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine
sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis (34:24)
qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu
patris sui (34:25) panis egentium
vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis (34:26)
qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum (34:27) qui effundit sanguinem et qui fraudem facit
mercedem mercennario (34:28) unus aedificans et
unus destruens quid prodest illis nisi labor (34:29)
unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus (34:30) qui baptizatur a mortuo et iterum tangit
illum quid proficit lavatione illius (34:31)
sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit
humiliando se orationem illius quis exaudiet
Chapter 35
(35:1) qui conservat legem multiplicat
orationem (35:2) sacrificium
salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate (35:3)
et deprecatio recedere ab iniustitia (35:4) (35:5) (35:6)
non apparebis ante conspectum Dei vacuus (35:7)
haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt (35:8)
oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu
Altissimi (35:9) sacrificium iusti
acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus (35:10)
bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
(35:11) in omni dato hilarem fac vultum tuum et in
exultatione sanctifica decimas tuas (35:12)
da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum
tuarum (35:13) quoniam Dominus
retribuens est et septies tantum reddet tibi (35:14)
noli offerre munera prava non enim suscipiet illa (35:15) et noli inspicere sacrificium iniustum
quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae (35:16)
non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
(35:17) non despiciet preces pupilli nec viduam si
effundat loquellam gemitus (35:18) nonne lacrima ad
maxillam descendit et exclamatio (35:19)
a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis (35:20) qui adorat Deum in oblectatione suscipietur
et precatio illius usque ad nubes propinquabit (35:21)
oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non
discedet donec aspiciat Altissimus (35:22)
et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus
non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum (35:23)
et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra
iniquorum contribulet (35:24) donec reddat
hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
(35:25) donec iudicet iudicium plebis suae et
oblectabit iustos misericordia sua (35:26)
speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore
siccitatis
Chapter 36
(36:1) miserere nostri Deus omnium et respice nos et
ostende nobis lucem miserationum tuarum (36:2)
et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non
est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua (36:3)
adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
(36:4) sicut enim in conspectu eorum sanctificatus
es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis (36:5)
ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te
Domine (36:6) innova signa et
inmuta mirabilia (36:7) glorifica manum et
brachium dextrum (36:8) excita furorem et
effunde iram (36:9) extolle adversarium
et adflige inimicum (36:10) festina tempus et
memento finis ut enarrent mirabilia tua (36:11)
in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant
perditionem (36:12) contere caput
principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos (36:13)
congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent
magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio (36:14)
miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti
primogenito tuo (36:15) miserere civitati
sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae (36:16)
reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
(36:17) da testimonium quia ab initio creaturae tuae
sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores (36:18) da mercedem sustinentibus te ut prophetae
tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum (36:19)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant
omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum (36:20)
omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior (36:21) fauces contingit cibum ferae et cor sensatum
verba mendacia (36:22) cor pravum dabit
tristitiam et homo peritus resistet illi (36:23)
omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae (36:24) species mulieris exhilarat faciem viri sui
et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium (36:25)
si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra
filios hominum (36:26) qui possidet
mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies (36:27) ubi non est sepis diripietur possessio et
ubi non est mulier gemescit egens (36:28)
cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus
latro exiliens de civitate in civitatem
Chapter 37
(37:1) omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi
sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem (37:2) sodalis autem et amicus ad inimicitiam
convertentur (37:3) o praesumptio
nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius (37:4) sodalis amico coniucundatur in oblectatione
et in tempore tribulationis adversarius erit (37:5)
sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum
(37:6) non obliviscaris amici tui in animo tuo et
non inmemor sis illius in operibus tuis (37:7)
noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium
(37:8) omnis consiliarius prodit consilium sed est
consiliarius in semet ipso (37:9) a consiliario serva
animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
(37:10) ne forte mittat sudem in terram et dicat
tibi (37:11) bona est via tua
et stet e contrario videre quid tibi eveniat (37:12)
cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere
de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro
livido de gratiis agendis (37:13) cum impio de
pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere (37:14)
cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non
adtendas his in omni consilio (37:15)
cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem
Dei (37:16) cuius anima est
secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi (37:17) et cor boni consilii statue non est enim
tibi aliud pluris illo (37:18) anima viri sancti
enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum (37:19) et in his omnibus deprecare Altissimum ut
dirigat in veritate viam tuam (37:20)
ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium
stabile (37:21) verbum nequa
inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua
lingua (37:22) vir peritus multos
erudivit et animae suae suavis est (37:23)
qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur (37:24) non est enim data illi a Domino gratia omni
enim sapientia defraudatus est (37:25)
est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
(37:26) vir sapiens plebem suam erudit et fructus
sensus eius fideles sunt (37:27) vir sapiens
implebitur benedictione et videntes illum laudabunt (37:28)
vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
(37:29) sapiens in populo hereditabit honorem et
nomen illius erit vivens in aeternum (37:30)
fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi
potestatem (37:31) non enim omnia
omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet (37:32)
noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem
escam (37:33) in multis enim
escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera (37:34)
propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam
Chapter 38
(38:1) honora medicum propter necessitatem etenim
illum creavit Altissimus (38:2) a Deo est omnis
medella et a rege accipiet dationem (38:3)
disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum
conlaudabitur (38:4) Altissimus creavit
de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi (38:5)
nonne a ligno indulcata est amara aqua (38:6)
ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari
in mirabilibus suis (38:7) in his curans
mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non
consummabuntur opera eius (38:8) pax enim Dei super
faciem terrae (38:9) fili in tua
infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te (38:10)
averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum
(38:11) da suavitatem et memoriam similaginis et
inpingua oblationem et da locum medico (38:12)
etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt
necessaria (38:13) est enim tempus
quando in manus eorum incurras (38:14)
ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter
conversationem illorum (38:15) qui delinquit in
conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici (38:16)
fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum
iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius (38:17)
propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter
tristitiam (38:18) (38:19)
a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet
cervicem (38:20) in abductione
permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius (38:21)
non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento
novissimorum (38:22) noli oblivisci
neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis (38:23) memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum
mihi heri et tibi hodie (38:24) in requie mortui
requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui (38:25) sapientiam scribe in tempore vacuitatis et
qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur (38:26)
qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in
operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum (38:27)
cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum
(38:28) sic omnis faber et architectus qui noctem
tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in
similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus (38:29)
sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret
carnes eius et in calore fornacis concertatur (38:30)
vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius
(38:31) cor suum dabit in consummationem operum et
vigilia sua ornabit in consummatione (38:32)
sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine
positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius (38:33) in brachio suo formabit lutum et ante pedes
suos curvabit virtutem suam (38:34)
cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
(38:35) omnes hi in manibus suis speraverunt et
unusquisque in arte sua sapiens est (38:36)
sine his omnibus non aedificatur civitas (38:37)
et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient
(38:38) super sellam iudicis non sedebunt et
testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non
invenientur (38:39) sed creaturam aevi
confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege
Altissimi
Chapter 39
(39:1) sapientiam omnium antiquorum exquiret et in
prophetiis vacabit (39:2) narrationem virorum
nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit (39:3)
occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum
conversabitur (39:4) in medio magnatorum
ministrabit et in conspectu praesidis apparebit (39:5)
in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus
temptavit (39:6) cor suum tradet ad
vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
(39:7) aperiet os suum in oratione et pro delictis
suis deprecabitur (39:8) si enim Dominus
magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum (39:9)
et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur
Domino (39:10) ipse diriget
consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur (39:11)
ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini
gloriabitur (39:12) conlaudabunt multi
sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur (39:13)
non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in
generationem (39:14) sapientiam eius
enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia (39:15)
si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi
(39:16) adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim
repletus sum (39:17) in voce dicit
obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate (39:18) quasi libanus odorem suavitatis
habete (39:19) florete flores
quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus
suis (39:20) date nomini eius
magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis
in confessione (39:21) opera Domini
universa bona valde (39:22) in verbo eius
stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum (39:23) quoniam in praecepto ipsius placor fit et
non est minoratio in salute illius (39:24)
opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis
eius (39:25) a saeculo usque in
saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius (39:26)
non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo
quaerentur (39:27) benedictio illius
quasi fluvius inundavit (39:28) et quomodo
cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
(39:29) quomodo convertit aquas et siccata est terra
et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius (39:30) bona bonis creata sunt ab initio sic
nequissimis bona et mala (39:31) initium
necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum
et vestimentum (39:32) haec omnia sanctis
in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur (39:33)
sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta
sua (39:34) in tempore
consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent (39:35) ignis grando famis et mors omnia haec ad
vindictam creata sunt (39:36) bestiarum dentes
et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios (39:37)
in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in
temporibus suis non praeterient verbum (39:38)
propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta
dimisi (39:39) omnia opera Domini
bona et omne opus hora sua subministrabit (39:40)
non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo
conprobabuntur (39:41) et nunc in omni
corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini
Chapter 40
(40:1) occupatio magna creata est omnibus hominibus
et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem
omnium (40:2) cogitationes eorum
et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis (40:3)
residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
(40:4) ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam
usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et
contentio (40:5) et in tempore
refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius (40:6)
modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die
respectus (40:7) conturbatus est in
visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum
timorem (40:8) cum omni carne ab
homine usque ad pecus et super peccatores septuplum (40:9)
ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et
flagella (40:10) super iniquos
creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus (40:11)
omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare
convertentur (40:12) omne munus et
iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit (40:13)
substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia
manebunt (40:14) in aperiendo manus
suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent (40:15)
nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae
sonant (40:16) viriditas super
omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur (40:17)
gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo
permanet (40:18) vita sibi
sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum (40:19)
fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata
conputatur (40:20) vinum et musica
laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae (40:21)
tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua
suavis (40:22) gratiam et speciem
desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis (40:23)
amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum
viro (40:24) fratres in
adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit (40:25) aurum et argentum constituet pedem et super
utrumque consilium beneplacitum (40:26)
facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
(40:27) non est in timore Domini minoratio et non
est in eo inquirere adiutorium (40:28)
timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt
illum (40:29) fili in tempore
vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere (40:30)
vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim
animam suam cibis alienis (40:31) vir autem
disciplinatus et eruditus custodiet se (40:32)
in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit
Chapter 41
(41:1) o mors quam amara est memoria tua homini
pacem habenti in substantiis suis (41:2)
viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere
cibum (41:3) o mors bonum est
iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus (41:4)
defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit
sapientiam (41:5) noli metuere
iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni
carni (41:6) et quid superveniet
in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni (41:7)
non est enim in inferno accusatio vitae (41:8)
filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos
impiorum (41:9) filiorum peccatorum
periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii (41:10)
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
(41:11) vae vobis viri impii qui dereliquistis legem
Domini altissimi (41:12) et si nati
fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
(41:13) omnia quae de terra sunt in terram
convertentur sic impii a maledicto in perditionem (41:14)
luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
(41:15) curam habe de bono nomine hoc enim magis
permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi (41:16)
bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo
(41:17) disciplinam in pace conservate filii
sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque (41:18) melior est homo qui abscondit stultitiam
suam quam homo qui abscondit sapientiam suam (41:19)
verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo (41:20) non est enim bonum omnem inreverentiam
observare et non omnia omnibus beneplacent in fide (41:21)
erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de
mendacio (41:22) a principe et
iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate (41:23)
a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas (41:24) de furto de veritate Dei et testamento de
discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti (41:25)
a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus
cognati (41:26) ne avertas faciem
a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo (41:27)
ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad
lectum eius (41:28) ab amicis de
sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes
Chapter 42
(42:1) non duplices sermonem auditus de revelatione
sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his
omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas (42:2)
de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
(42:3) de verbo sociorum et viatorum et de datione
hereditatis amicorum (42:4) de aequalitate
staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum (42:5)
de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo
pessimo latus sanguinare (42:6) super mulierem
nequam bonum est signum (42:7) ubi manus multae
sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe
(42:8) de disciplina insensati et fatui et de
senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium
virorum (42:9) filia patri
abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et
commorata cum viro odibilis fiat (42:10)
nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte
cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur (42:11)
super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire
inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
(42:12) omni homini noli intendere in specie et in
medio mulierum noli commorari (42:13)
de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
(42:14) melior est iniquitas viri quam benefaciens
mulier et mulier confundens in obprobrium (42:15)
memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera
eius (42:16) sol inluminans per
omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius (42:17)
nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus
omnipotens stabiliri in gloria sua (42:18)
abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit
(42:19) cognovit enim Dominus omnem scientiam et
inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia
occultorum (42:20) non praeterit
illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo (42:21)
magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque
adiectum est (42:22) neque minuitur et
non eget alicuius consilio (42:23) quam desiderabilia
omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare (42:24)
omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt
ei (42:25) omnia duplicia
unum contra unum et non fecit quicquam deesse (42:26)
uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius
Chapter 43
(43:1) altitudinis firmamentum pulchritudo est
species caeli in visione gloriae (43:2)
sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
(43:3) in meridiano exuret terram in conspectu
ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris (43:4) tripliciter sol exurens montes radios igneos
exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos (43:5)
magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
(43:6) et luna in omnibus in tempore suo ostensio
temporis et signum aevi (43:7) a luna signum diei
festi luminare quod minuitur in consummatione (43:8)
mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
(43:9) vas castrorum in excelsis in firmamento caeli
resplendens (43:10) species caeli
gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus (43:11)
in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis
suis (43:12) vide arcum et
benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo (43:13)
gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum
(43:14) imperio suo adceleravit nivem et adcelerat
coruscationes emittere iudicii sui (43:15)
propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
(43:16) in magnitudine sua posuit nubes et confracti
sunt lapides grandinis (43:17) in conspectu eius
commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus (43:18)
vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio
spiritus (43:19) sicut avis
deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius (43:20) pulchritudinem coloris eius admirabitur
oculus et super imbrem eius expavescet cor (43:21)
gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina
tribuli (43:22) frigidus ventus
aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica
induet se aquis (43:23) devorabit montes
et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem (43:24)
medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem
efficiet eum (43:25) in sermone eius
silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus (43:26)
qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non
admirabimur (43:27) illic praeclara et
mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum (43:28) propter ipsum confirmatus est itineris finis
et in sermone eius conposita sunt omnia (43:29)
multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in
omnibus (43:30) gloriantes ad quid
valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua (43:31)
terribilis Dominus et magnus vehementer (43:32)
quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia
eius (43:33) benedicentes
Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude (43:34)
exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
(43:35) quis vidit eum et enarrabit et quis
magnificabit eum sicut est ab initio (43:36)
multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
(43:37) omnia autem Dominus fecit et pie agentibus
dedit sapientiam
Chapter 44
(44:1) laus patrum laudemus viros gloriosos et
parentes nostros in generatione sua (44:2)
multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo (44:3) dominantes in potestatibus suis homines magni
virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum (44:4)
et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima
verba (44:5) in pueritia sua
requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura (44:6)
homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus
suis (44:7) omnes isti in
generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus
(44:8) qui de illis nati sunt reliquerunt nomen
narrandi laudes eorum (44:9) et sunt quorum non
est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
(44:10) sed illi viri misericordiae sunt quorum
pietates non defuerunt (44:11) et cum semine
ipsorum perseverat bona (44:12) hereditas nepotum
illorum et in testamentis stetit semen eorum (44:13)
et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum
non derelinquetur (44:14) corpora ipsorum in
pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes (44:15) sapientiam ipsorum narrent populi laudem
eorum nuntiet ecclesia (44:16) Enoch placuit Deo
et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam (44:17)
Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est
reconciliatio (44:18) ideo dimissum est
reliquum terrae cum factum est diluvium (44:19)
testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis
caro (44:20) Abraham magnus
pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit
in testamento cum illo (44:21) in carne eius
stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis (44:22)
ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae
cumulum (44:23) et ut stellas
exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos
terrae (44:24) et in Isaac eodem
fecit modo propter Abraham patrem ipsius (44:25)
benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput
Iacob (44:26) agnovit eum in
benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim
(44:27) et conservavit illis homines misericordiae
invenientes gratiam in oculis omnis carnis
Chapter 45
(45:1) dilectus a Deo et hominibus Moses cuius
memoria in benedictione est (45:2)
similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et
in verbis suis monstra placavit (45:3)
glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit
illi gloriam suam (45:4) in fide et lenitate
ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne (45:5)
audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem (45:6) et dedit illi coram praecepta legem vitae et
disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel (45:7)
excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi
(45:8) statuit ei testamentum aeternum et dedit illi
sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria (45:9)
et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in
vasis virtutis (45:10) circumpedes et
femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro
(45:11) dare sonitum in successu suo auditum facere
sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae (45:12)
stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et
veritate praediti (45:13) torto cocco opus
artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum
numerum tribuum Israhel (45:14) coronam auream
supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum
ornata (45:15) sic pulchra ante
ipsum non fuerunt talia usque ad originem (45:16)
non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius
per omne tempus (45:17) sacrificia ipsius
consumpta sunt igni cotidie (45:18)
conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto (45:19) factum est illi in testamentum aeternum et
semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine
suo (45:20) ipsum elegit eum
ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
(45:21) dedit illi in praeceptis suis potestatem in
testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel (45:22) quia contra illum steterunt alieni et
propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore
in iracundiam (45:23) vidit Dominus Deus
et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae (45:24)
fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis (45:25) et addidit Aaron gloriam et dedit illi
hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi (45:26)
panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit
ipsi et semini eius (45:27) ceterum in terra
gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
(45:28) et Finees filius Eleazari tertius in gloria
est in imitando tantum in timore Domini (45:29)
et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de
Israhel (45:30) ideo statuit ad
illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in
aeternum (45:31) et testamentum
David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum
iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam
fecit
Chapter 46
(46:1) fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in
prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum (46:2)
maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur
hereditatem Israhel (46:3) quam gloriam
adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas (46:4) quis ante illum sic restitit nam hostes ipse
Dominus perduxit (46:5) aut non in
iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo (46:6)
invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus
et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis (46:7)
impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
(46:8) ut cognoscant gentes potentiam eius quia
contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes (46:9)
et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra
hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae (46:10)
et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum
inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel (46:11)
et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi
virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem (46:12) ut viderent omnes filii Israhel quod bonum
est obsequi sancto Deo (46:13) et iudices singuli
suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino (46:14)
ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco
suo (46:15) et nomen eorum
permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria (46:16) dilectus a Domino suo Samuhel propheta
Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua (46:17)
in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua
probatus est propheta (46:18) et cognitus est in
verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis (46:19)
et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione
viri inviolati (46:20) et intonuit e
caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam (46:21)
et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim (46:22) et ante tempus finis vitae suae et saeculi
testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non
accepit et non accusavit illum homo (46:23)
et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et
exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
Chapter 47
(47:1) post hoc surrexit Nathan propheta in diebus
David (47:2) et quasi adeps
separatus est a carne sic David a filiis Israhel (47:3)
cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium
in iuventute sua (47:4) numquid non occidit
gigantem et extulit obprobrium de gente (47:5)
in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
(47:6) ubi invocavit Dominum potentem et dedit in
dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae (47:7) sic in milibus glorificavit illum et laudavit
eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae (47:8)
conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in
hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum (47:9)
in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
(47:10) de omni corde suo laudavit Dominum et
dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam (47:11)
et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit
modos (47:12) et dedit in
celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et
amplificarent mane Dei sanctitatem (47:13)
Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi
testamentum regum et sedem gloriae in Israhel (47:14)
post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam
inimicorum (47:15) Salomon imperavit
in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in
sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua (47:16)
et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
(47:17) et replesti in conparationibus enigmata ad
insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua (47:18)
in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te
terrae (47:19) et in nomine
Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel (47:20)
collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum
(47:21) et reclinasti femora tua mulieribus
potestatem habuisti in tuo corpore (47:22)
dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos
tuos et incitari stultitiam tuam (47:23)
ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum
(47:24) Deus autem non relinquit misericordiam suam
et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit
Dominum non corrumpet (47:25) dedit autem
reliquum Iacob et David de ipsa stirpe (47:26)
et finem habuit Salomon cum patribus suis (47:27)
et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam (47:28) et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem
consilio suo (47:29) et Hieroboam
filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata
ipsorum (47:30) valde averterunt
illos a terra sua (47:31) et quaesivit omnes
nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
Chapter 48
(48:1) et surrexit Helias propheta quasi ignis et
verbum ipsius quasi fax ardebat (48:2)
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non
poterant enim sustinere praecepta Domini (48:3)
verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae (48:4) sic amplificatus est Helias in mirabilibus
suis et quis potest similiter gloriari tibi (48:5)
qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
(48:6) qui deiecisti reges ad perniciem et
confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo (48:7)
qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis (48:8) qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas
facis successores post te (48:9) qui receptus es in
turbine ignis in curru equorum igneorum (48:10)
qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris
ad filium et restituere tribus Iacob (48:11)
beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
(48:12) nam nos vita vivimus tantum post mortem
autem non erit tale nomen nostrum (48:13)
Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus
suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum (48:14)
nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
(48:15) in vita sua fecit monstra et in morte
mirabilia opera ipsius (48:16) in omnibus istis
non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt
in omnem terram (48:17) et relicta est
gens perpauca et princeps in domo David (48:18)
quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt
peccata (48:19) Ezechias munivit
civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam
puteum (48:20) in diebus ipsius
ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et
superbus factus est potentia sua (48:21)
tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes
mulieres (48:22) et invocaverunt
Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem
ipsorum (48:23) non est
commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti
prophetae (48:24) subiecit castra
Assyriorum et conteruit illos angelus Dei (48:25)
nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam
mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (48:26)
in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam (48:27) spiritu magno vidit ultima et obsecratus est
lugentes in Sion usque in sempiternum (48:28)
ostendit futura et abscondita antequam evenirent
Chapter 49
(49:1) memoria Iosiae in conpositione odoris facti
opus pigmentarii (49:2) in omni ore quasi
mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini (49:3)
ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes
impietatis (49:4) et gubernavit ad
Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem (49:5)
praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt
(49:6) nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et
contempserunt timorem Dei (49:7) dederunt enim
regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti (49:8)
incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu
Hieremiae (49:9) nam male
tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum
aedificare et renovare (49:10) Ezechihel qui
vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin (49:11)
nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas
vias (49:12) et duodecim
prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis
(49:13) quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse
quasi signum in dextera manu in Israhel (49:14)
et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum
sanctum Domino paratum in gloria sempiterna (49:15)
et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit
portas et seras qui erexit domos nostras (49:16)
nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra
(49:17) et Ioseph natus est homo princeps fratrum
firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi (49:18)
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt (49:19) Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt
et super omnem animam in origine Adam
Chapter 50
(50:1) Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita
sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit (50:2)
templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis
templi (50:3) in diebus ipsius
remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum (50:4)
qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie (50:5) qui praevaluit amplificare civitatem qui
adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
(50:6) quasi stella matutina in medio nebulae et
quasi luna plena in diebus suis lucet (50:7)
et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei (50:8) quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et
quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus
aestatis (50:9) quasi ignis
effulgens et tus ardens in igni (50:10)
quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso (50:11) quasi oliva pullulans et gyrus in
altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
(50:12) in ascensu altarii sancti gloriam dedit
sanctitatis amictum (50:13) in accipiendo
autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in
monte Libano (50:14) sic circa illum
steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua (50:15)
oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem
fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis (50:16)
porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae
(50:17) et fudit in fundamenta altarii odorem
divinum excelso Principi (50:18) tunc exclamaverunt
filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram
Deo (50:19) tunc omnis populus
simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti
excelso (50:20) et amplificaverunt
psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus (50:21) et rogavit populus Dominum excelsum in prece
usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt (50:22)
tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare
gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari (50:23)
et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei (50:24) et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit
in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam
misericordiam (50:25) det nobis
iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
(50:26) credere Israhel nobiscum esse misericordiam
Dei ut sanet vos in diebus suis (50:27)
duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim
(50:28) qui sedent in monte Seir et Philisthim et
stultus populus qui habitat in Sicimis (50:29)
doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach
Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo (50:30)
beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit
semper (50:31) si enim haec
fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est
Chapter 51
(51:1) oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi
Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum (51:2)
confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
(51:3) et liberasti corpus meum a perditione a
laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi
adiutor (51:4) et liberasti me
secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam (51:5) de manibus quaerentium animam meam et de
portis tribulationis quae circumdederunt me (51:6)
a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum
aestuatus (51:7) de altitudine
ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta
(51:8) laudavit usque ad mortem anima mea
Dominum (51:9) et vita mea
adpropinquans erat infero deorsum (51:10)
circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium
meum et non erat (51:11) memoratus sum
misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt (51:12)
quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium
(51:13) exaltasti super terram habitationem meam et
pro morte defluenti deprecatus sum (51:14)
invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et
in tempore superborum sine adiutorio (51:15)
laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio
mea (51:16) liberasti me de
perditione et eripuisti me de tempore iniquo (51:17)
propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini
(51:18) cum adhuc iunior sum priusquam oberrem
quaesivi sapientiam palam in oratione mea (51:19)
ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam
praecox uva (51:20) laetatum est cor
meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam (51:21) inclinavi modice aurem meam et excepi
illam (51:22) multam inveni in
me ipso sapientiam multum profeci in ea (51:23)
dans mihi sapientiam dabo gloriam (51:24)
consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non
confundor (51:25) conluctata est
anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum (51:26)
manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi (51:27) animam meam direxi ad illam et in agnitione
inveni eam (51:28) possedi cum ipsis
cor ab initio propter hoc non derelinquar (51:29)
venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam
possessionem (51:30) dedit enim mihi
Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum (51:31)
adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae
(51:32) quid adhuc retardatis et quid dicitis in his
animae vestrae sitiunt vehementer (51:33)
aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento (51:34) et collum vestrum subicite sub iugo et
suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam (51:35)
videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam
requiem (51:36) adsumite
disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea (51:37)
laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude
ipsius (51:38) operamini opus
vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo
Chapter 52
(52:1) et declinavit Salomon genua in conspectu
totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit (52:2)
Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra
deorsum (52:3) qui custodis
testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde
(52:4) servans puero tuo David quae locutus es illi
et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste (52:5)
et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non
deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel (52:6)
verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut
ambulaverunt in conspectu meo (52:7)
et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo
David (52:8) quoniam si vere
habitabit Deus cum hominibus in terra (52:9)
si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi (52:10) et respicias ad orationem pueri tui et
precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te (52:11) ut sint oculi tui super domum hanc die et
nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc
locum (52:12) et exaudias
precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto (52:13)
et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit
vir iuxta te
EXPLICIT LIBER IESU FILII SIRACH
[End of The Book of Ecclesiasticus]