The Book of Ecclesiastes
INCIPIT LIBER ECCLESIASTES
Chapter 1
(1:1) verba Ecclesiastes filii David regis
Hierusalem (1:2) vanitas vanitatum
dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas (1:3)
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
(1:4) generatio praeterit et generatio advenit terra
vero in aeternum stat (1:5) oritur sol et
occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens (1:6)
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit
spiritus et in circulos suos regreditur (1:7)
omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina
revertuntur ut iterum fluant (1:8) cunctae res
difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur
auditu (1:9) quid est quod fuit
ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est (1:10) nihil sub sole novum nec valet quisquam
dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos (1:11) non est priorum memoria sed nec eorum quidem
quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (1:12) ego Ecclesiastes fui rex Israhel in
Hierusalem (1:13) et proposui in
animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit
Deus filiis hominum ut occuparentur in ea (1:14)
vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio
spiritus (1:15) perversi difficile
corriguntur et stultorum infinitus est numerus (1:16)
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes
qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
(1:17) dedique cor meum ut scirem prudentiam atque
doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio
spiritus (1:18) eo quod in multa
sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
Chapter 2
(2:1) dixi ego in corde meo vadam et affluam
deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas (2:2)
risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
(2:3) cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem
meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis
hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae (2:4)
magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
(2:5) feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti
generis arboribus (2:6) extruxi mihi
piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium (2:7)
possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium
greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem (2:8)
coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi
cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina
fundenda (2:9) et supergressus sum
opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum (2:10) et omnia quae desideraverunt oculi mei non
negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc
ratus sum partem meam si uterer labore meo (2:11)
cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in
quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub
sole (2:12) transivi ad
contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem
suum (2:13) et vidi quia tantum
praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris (2:14)
sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus
utriusque esset interitus (2:15) et dixi in corde
meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque
cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (2:16)
non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora
oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus (2:17)
et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta
vanitatem atque adflictionem spiritus (2:18)
rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi
habiturus heredem post me (2:19) quem ignoro utrum
sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est
quicquam tam vanum (2:20) unde cessavi
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole (2:21)
nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso
quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum (2:22)
quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole
cruciatus est (2:23) cuncti dies eius
doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est
(2:24) nonne melius est comedere et bibere et
ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est (2:25)
quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego (2:26)
homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam
peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed
et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis
Chapter 3
(3:1) omnia tempus habent et suis spatiis transeunt
universa sub caelo (3:2) tempus nascendi et
tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est (3:3) tempus occidendi et tempus sanandi tempus
destruendi et tempus aedificandi (3:4)
tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi
(3:5) tempus spargendi lapides et tempus colligendi
tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus (3:6)
tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus
abiciendi (3:7) tempus scindendi et
tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi (3:8)
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis
(3:9) quid habet amplius homo de labore
suo (3:10) vidi adflictionem
quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea (3:11)
cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non
inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem (3:12)
et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita
sua (3:13) omnis enim homo qui
comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est (3:14)
didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis
quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur (3:15)
quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod
abiit (3:16) vidi sub sole in
loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem (3:17)
et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc
erit (3:18) dixi in corde meo
de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis (3:19) idcirco unus interitus est hominis et
iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et
nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati (3:20)
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter
revertentur (3:21) quis novit si
spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum (3:22) et deprehendi nihil esse melius quam laetari
hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura
cognoscat
Chapter 4
(4:1) verti me ad alia et vidi calumnias quae sub
sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum
auxilio destitutos (4:2) et laudavi magis
mortuos quam viventes (4:3) et feliciorem
utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt (4:4) rursum contemplatus omnes labores hominum et
industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est
(4:5) stultus conplicat manus suas et comedit carnes
suas dicens (4:6) melior est pugillus
cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi (4:7)
considerans repperi et aliam vanitatem sub sole (4:8) unus est et secundum non habet non filium non
fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et
fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima (4:9) melius ergo est duos simul esse quam unum
habent enim emolumentum societatis suae (4:10)
si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet
sublevantem (4:11) et si dormierint
duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet (4:12)
et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile
rumpitur (4:13) melior est puer
pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum (4:14) quod et de carcere catenisque interdum quis
egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur (4:15)
vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro
eo (4:16) infinitus numerus est populi omnium qui
fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio
spiritus (4:17) custodi pedem tuum
ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant
mali
Chapter 5
(5:1) ne temere quid loquaris neque cor tuum sit
velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones
tui (5:2) multas curas
sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia (5:3)
si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta
promissio sed quodcumque voveris redde (5:4)
multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere
(5:5) ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem
tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta
opera manuum tuarum (5:6) ubi multa sunt
somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time (5:7)
si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia
non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt
alii (5:8) et insuper universae
terrae rex imperat servienti (5:9) avarus non
implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
(5:10) ubi multae sunt opes multi et qui comedant
eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis (5:11)
dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non
sinit dormire eum (5:12) est et alia
infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui (5:13) pereunt enim in adflictione pessima generavit
filium qui in summa egestate erit (5:14)
sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum
de labore suo (5:15) miserabilis prorsus
infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
(5:16) cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris
et in curis multis et in aerumna atque tristitia (5:17)
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex
labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars
illius (5:18) et omni homini cui
dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et
laetetur de labore suo hoc est donum Dei (5:19)
non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor
eius
Chapter 6
(6:1) est et aliud malum quod vidi sub sole et
quidem frequens apud homines (6:2) vir cui dedit Deus
divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei
potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria
est (6:3) si genuerit quispiam
centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae
suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus (6:4) frustra enim venit et pergit ad tenebras et
oblivione delebitur nomen eius (6:5)
non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali (6:6) etiam si duobus milibus annis vixerit et non
fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia (6:7)
omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
(6:8) quid habet amplius sapiens ab stulto et quid
pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita (6:9)
melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et
praesumptio spiritus (6:10) qui futurus est iam
vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio
contendere (6:11) verba sunt plurima
multa in disputando habentia vanitatem
Chapter 7
(7:1) quid necesse est homini maiora se quaerere cum
ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra
praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (7:2) melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa
et dies mortis die nativitatis (7:3)
melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum
admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (7:4)
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus
delinquentis (7:5) cor sapientium ubi
tristitia est et cor stultorum ubi laetitia (7:6)
melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
(7:7) quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla
sic risus stulti sed et hoc vanitas (7:8)
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius (7:9) melior est finis orationis quam principium
melior est patiens arrogante (7:10) ne velox sis ad
irascendum quia ira in sinu stulti requiescit (7:11)
ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt
stulta est enim huiuscemodi interrogatio (7:12)
utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
(7:13) sicut enim protegit sapientia sic protegit
pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
(7:14) considera opera Dei quod nemo possit
corrigere quem ille despexerit (7:15)
in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit
Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias (7:16)
haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius
multo vivit tempore in malitia sua (7:17)
noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne
obstupescas (7:18) ne impie agas
multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo (7:19)
bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum
timet nihil neglegit (7:20) sapientia
confortabit sapientem super decem principes civitatis (7:21)
non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
(7:22) sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne
accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi (7:23)
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
(7:24) cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens
efficiar et ipsa longius recessit a me (7:25)
multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
(7:26) lustravi universa animo meo ut scirem et
considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem
inprudentium (7:27) et inveni amariorem
morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo
effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa (7:28)
ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem
rationem (7:29) quam adhuc quaerit
anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni (7:30) solummodo hoc inveni quod fecerit Deus
hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit
solutionem verbi
Chapter 8
(8:1) sapientia hominis lucet in vultu eius et
potentissimus faciem illius commutavit (8:2)
ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei (8:3) ne festines recedere a facie eius neque
permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet (8:4)
et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita
facis (8:5) qui custodit
praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit
(8:6) omni negotio tempus est et oportunitas et
multa hominis adflictio (8:7) quia ignorat
praeterita et ventura nullo scire potest nuntio (8:8)
non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec
sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium (8:9)
omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole
interdum dominatur homo homini in malum suum (8:10)
vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in
civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est (8:11)
etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii
hominum perpetrant mala (8:12) attamen ex eo quod
peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui
verentur faciem eius (8:13) non sit bonum impio
nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei (8:14) est et alia vanitas quae fit super terram
sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi
iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico (8:15)
laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et
biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub
sole (8:16) et adposui cor meum
ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus
somnum oculis non capit (8:17) et intellexi quod
omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit
ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire
Chapter 9
(9:1) omnia haec tractavi in corde meo ut curiose
intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio
dignus sit (9:2) sed omnia in futuro
servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti
victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum
deierat (9:3) hoc est pessimum
inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia
et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur (9:4)
nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens
leone mortuo (9:5) viventes enim sciunt
se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est
memoria eorum (9:6) amor quoque et odium
et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
(9:7) vade ergo et comede in laetitia panem tuum et
bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua (9:8)
omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non
deficiat (9:9) perfruere vita cum
uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore
vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (9:10) quodcumque potest manus tua facere instanter
operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas
(9:11) verti me alio vidique sub sole nec velocium
esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus
casumque in omnibus (9:12) nescit homo finem
suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo
cum eis extemplo supervenerit (9:13)
hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam (9:14) civitas parva et pauci in ea viri venit
contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
(9:15) inventusque in ea vir pauper et sapiens
liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
(9:16) et dicebam ego meliorem esse sapientiam
fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita
(9:17) verba sapientium audiuntur in silentio plus
quam clamor principis inter stultos (9:18)
melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona
perdet
Chapter 10
(10:1) muscae morientes perdunt suavitatem unguenti
pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia (10:2)
cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
(10:3) sed et in via stultus ambulans cum ipse
insipiens sit omnes stultos aestimat (10:4)
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia
curatio cessare faciet peccata maxima (10:5)
est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie
principis (10:6) positum stultum in
dignitate sublimi et divites sedere deorsum (10:7)
vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
(10:8) qui fodit foveam incidet in eam et qui
dissipat sepem mordebit eum coluber (10:9)
qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab
eis (10:10) si retunsum fuerit
ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur
sapientia (10:11) si mordeat serpens
in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit (10:12)
verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
(10:13) initium verborum eius stultitia et
novissimum oris illius error pessimus (10:14)
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est
quis illi poterit indicare (10:15) labor stultorum
adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere (10:16)
vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
(10:17) beata terra cuius rex nobilis est et cuius
principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (10:18)
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit
domus (10:19) in risu faciunt
panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia (10:20)
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti
quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
Chapter 11
(11:1) mitte panem tuum super transeuntes aquas quia
post multa tempora invenies illum (11:2)
da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super
terram (11:3) si repletae fuerint
nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco
ceciderit ibi erit (11:4) qui observat ventum
non seminat et qui considerat nubes numquam metet (11:5)
quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre
praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium (11:6)
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis
oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (11:7)
dulce lumen et delectabile est oculis videre solem (11:8) si annis multis vixerit homo et in omnibus
his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis
arguentur praeterita (11:9) laetare ergo
iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et
in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
(11:10) aufer iram a corde tuo et amove malitiam a
carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt
Chapter 12
(12:1) memento creatoris tui in diebus iuventutis
tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
(12:2) antequam tenebrescat sol et lumen et luna et
stellae et revertantur nubes post pluviam (12:3)
quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt
molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina (12:4)
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem
volucris et obsurdescent omnes filiae carminis (12:5)
excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur
lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea
plangentes (12:6) antequam rumpatur
funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super
cisternam (12:7) et revertatur
pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (12:8) vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia
vanitas (12:9) cumque esset
sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas
multas (12:10) quaesivit verba
utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos (12:11)
verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum
concilium data sunt a pastore uno (12:12)
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque
meditatio carnis adflictio est (12:13)
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim
omnis homo (12:14) et cuncta quae
fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit
EXPLICIT LIBER ECCLESIASTES
[End of The Book of Ecclesiastes]