The Book of Deuteronomy
INCIPIT LIBER HELLEADDABARIM ID EST DEUTERONOMIUM
Chapter 1
(1:1) haec sunt verba quae locutus est Moses ad
omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et
Aseroth ubi auri est plurimum (1:2) undecim diebus de
Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne (1:3)
quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel
omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis (1:4)
postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan
qui mansit in Aseroth et in Edrai (1:5)
trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere
(1:6) Dominus Deus noster locutus est ad nos in
Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis (1:7)
revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt
campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani
usque ad flumen magnum Eufraten (1:8)
en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus
patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos
(1:9) dixique vobis illo in tempore
(1:10) non possum solus sustinere vos quia Dominus
Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae (1:11) Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc
numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est (1:12)
non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia
(1:13) date e vobis viros sapientes et gnaros et
quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes (1:14) tunc respondistis mihi bona res est quam vis
facere (1:15) tulique de tribubus
vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac
decanos qui docerent vos singula (1:16)
praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille
sive peregrinus (1:17) nulla erit
distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est
quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam (1:18) praecepique omnia quae facere
deberetis (1:19) profecti autem de
Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat
Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (1:20)
dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est
nobis (1:21) vide terram quam
Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere
nec quicquam paveas (1:22) et accessistis ad
me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere
et ad quas pergere civitates (1:23) cumque mihi sermo
placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis (1:24)
qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et
considerata terra (1:25) sumentes de
fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus
noster daturus est nobis (1:26) et noluistis
ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri (1:27)
murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco
eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (1:28)
quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis
in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi
(1:29) et dixi vobis nolite metuere nec timeatis
eos (1:30) Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis
ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis (1:31)
et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare
parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum (1:32) et nec sic quidem credidistis Domino Deo
vestro (1:33) qui praecessit vos
in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per
columnam nubis (1:34) cumque audisset
Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait (1:35)
non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub
iuramento pollicitus sum patribus vestris (1:36)
praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam
calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum (1:37)
nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit
nec tu ingredieris illuc (1:38) sed Iosue filius
Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat
Israheli (1:39) parvuli vestri de
quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur
et ipsis dabo terram et possidebunt eam (1:40)
vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
(1:41) et respondistis mihi peccavimus Domino
ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in
montem (1:42) ait mihi Dominus
dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis
vestris (1:43) locutus sum et non
audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem (1:44) itaque egressus Amorreus qui habitabat in
montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque
Horma (1:45) cumque reversi
ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere (1:46) sedistis ergo in Cadesbarne multo
tempore
Chapter 2
(2:1) profectique inde venimus in solitudinem quae
ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore
(2:2) dixitque Dominus ad me
(2:3) sufficit vobis circumire montem istum ite
contra aquilonem (2:4) et populo praecipe
dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt
vos (2:5) videte ergo diligenter ne moveamini contra eos
neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau
dedi montem Seir (2:6) cibos emetis ab eis
pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis (2:7)
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo
transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi
defuit (2:8) cumque transissemus
fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad
iter quod ducit in desertum Moab (2:9)
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non
enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem (2:10) Emim primi fuerunt habitatores eius populus
magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe (2:11)
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae
appellant eos Emim (2:12) in Seir autem prius
habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra
possessionis suae quam dedit ei Dominus (2:13)
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum
(2:14) tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne
usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum
bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus (2:15)
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio
(2:16) postquam autem universi ceciderunt
pugnatores (2:17) locutus est Dominus
ad me dicens (2:18) tu transibis hodie
terminos Moab urbem nomine Ar (2:19) et accedens in
vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum
Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem (2:20)
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae
vocant Zomzommim (2:21) populus magnus et
multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro
eis (2:22) sicut fecerat filiis Esau qui habitant in
Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens (2:23) Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque
Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis
(2:24) surgite et transite torrentem Arnon ecce
tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum
proelium (2:25) hodie incipiam
mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et
in morem parturientium contremescant et dolore teneantur (2:26)
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis
dicens (2:27) transibimus per
terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
(2:28) alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam
pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum (2:29)
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec
veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
(2:30) noluitque Seon rex Esebon dare nobis
transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus
tuas sicut nunc vides (2:31) dixitque Dominus ad
me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam (2:32)
egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in
Iesa (2:33) et tradidit eum
Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo (2:34) cunctasque urbes in tempore illo cepimus
interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
(2:35) absque iumentis quae in partem venere
praedantium et spoliis urbium quas cepimus (2:36)
ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque
Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster
nobis (2:37) absque terra
filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis
universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster
Chapter 3
(3:1) itaque conversi ascendimus per iter Basan
egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai
(3:2) dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in
manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui
habitavit in Esebon (3:3) tradidit ergo
Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos
usque ad internicionem (3:4) vastantes cunctas
civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni
Og in Basan (3:5) cunctae urbes erant
munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros
(3:6) et delevimus eos sicut feceramus Seon regi
Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos (3:7)
iumenta autem et spolia urbium diripuimus (3:8)
tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans
Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (3:9)
quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir (3:10)
omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque
Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan (3:11)
solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius
ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad
mensuram cubiti virilis manus (3:12) terramque
possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad
et civitates illius dedi Ruben et Gad (3:13)
reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse
omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (3:14)
Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et
Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem
(3:15) Machir quoque dedi Galaad
(3:16) et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad
usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum
Ammon (3:17) et planitiem
solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis
Phasga contra orientem (3:18) praecepique vobis
in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres
vestros filios Israhel omnes viri robusti (3:19)
absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in
urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis (3:20)
donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant
etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam
dedi vobis (3:21) Iosue quoque in
tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet
omnibus regnis ad quae transiturus es (3:22)
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis (3:23) precatusque sum Dominum in tempore illo
dicens (3:24) Domine Deus tu
coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo
vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae (3:25) transibo igitur et videbo terram hanc optimam
trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum (3:26)
iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi
nequaquam ultra loquaris de hac re ad me (3:27)
ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem
austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum (3:28)
praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et
dividet eis terram quam visurus es (3:29)
mansimusque in valle contra fanum Phogor
Chapter 4
(4:1) et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae
ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus
est vobis (4:2) non addetis ad
verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio
vobis (4:3) oculi vestri
viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio
vestri (4:4) vos autem qui
adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem (4:5)
scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus
meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis (4:6)
et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus
coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens
magna (4:7) nec est alia natio
tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus
nostris (4:8) quae est enim alia
gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante
oculos vestros (4:9) custodi igitur temet
ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo
cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos (4:10)
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi
dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra
doceantque filios suos (4:11) et accessistis ad
radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo (4:12) locutusque est Dominus ad vos de medio ignis
vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis (4:13)
et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae
scripsit in duabus tabulis lapideis (4:14)
mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere
deberetis in terra quam possessuri estis (4:15)
custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die
qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis (4:16)
ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel
feminae (4:17) similitudinem
omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium (4:18) atque reptilium quae moventur in terra sive
piscium qui sub terra morantur in aquis (4:19)
ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et
errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub
caelo sunt (4:20) vos autem tulit
Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti
die (4:21) iratusque est Dominus contra me propter
sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est
vobis (4:22) ecce morior in hac
humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam (4:23) cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei
tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit
(4:24) quia Dominus Deus tuus ignis consumens est
Deus aemulator (4:25) si genueritis
filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes
malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (4:26)
testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito
Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus
(4:27) atque disperget in omnes gentes et
remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus (4:28)
ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident
non audiunt non comedunt non odorantur (4:29)
cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris
et tota tribulatione animae tuae (4:30)
postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad
Dominum Deum tuum et audies vocem eius (4:31)
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque
obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis (4:32)
interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem
super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum
est (4:33) ut audiret populus vocem Dei loquentis de
medio ignis sicut tu audisti et vixisti (4:34)
si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per
temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones
iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis
(4:35) ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et
non est alius praeter unum (4:36) de caelo te fecit
audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio
ignis (4:37) quia dilexit patres
tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto
(4:38) ut deleret nationes maximas et fortiores te
in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti
die (4:39) scito ergo hodie et cogitato in corde tuo
quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius (4:40) custodi praecepta eius atque mandata quae ego
praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus
Deus tuus daturus est tibi (4:41) tunc separavit
Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam (4:42)
ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum
et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere (4:43)
Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in
Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse (4:44) ista est lex quam proposuit Moses coram
filiis Israhel (4:45) et haec testimonia
et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto
(4:46) trans Iordanem in valle contra fanum Phogor
in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex
Aegypto (4:47) possederunt terram
eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum
(4:48) ab Aroer quae sita est super ripam torrentis
Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon (4:49)
omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et
usque ad radices montis Phasga
Chapter 5
(5:1) vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad
eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere
conplete (5:2) Dominus Deus noster
pepigit nobiscum foedus in Horeb (5:3)
non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et
vivimus (5:4) facie ad faciem
locutus est nobis in monte de medio ignis (5:5)
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis
verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait (5:6)
ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis
(5:7) non habebis deos alienos in conspectu
meo (5:8) non facies tibi sculptile nec similitudinem
omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra
(5:9) non adorabis ea et non coles ego enim sum
Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem
his qui oderunt me (5:10) et faciens
misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea (5:11) non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra
quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit (5:12)
observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus
tuus (5:13) sex diebus
operaberis et facies omnia opera tua (5:14)
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam
operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui
est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu (5:15)
memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in
manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati (5:16) honora patrem tuum et matrem sicut praecepit
tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est
tibi (5:17) non
occides (5:18) neque
moechaberis (5:19) furtumque non
facies (5:20) nec loqueris contra
proximum tuum falsum testimonium (5:21)
non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non
bovem non asinum et universa quae illius sunt (5:22)
haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis
et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit
mihi (5:23) vos autem postquam
audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et
maiores natu atque dixistis (5:24) ecce ostendit nobis
Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie
quod loquente Deo cum homine vixerit homo (5:25)
cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem
Domini Dei nostri moriemur (5:26) quid est omnis caro
ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
(5:27) tu magis accede et audi cuncta quae dixerit
Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea (5:28) quod cum audisset Dominus ait ad me audivi
vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti (5:29) quis det talem eos habere mentem ut timeant
me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in
sempiternum (5:30) vade et dic eis
revertimini in tentoria vestra (5:31)
tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae
docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem (5:32)
custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque
ad dextram neque ad sinistram (5:33) sed per viam quam
praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra
possessionis vestrae
Chapter 6
(6:1) haec sunt praecepta et caerimoniae atque
iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini
possidendam (6:2) ut timeas Dominum
Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis
cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui (6:3)
audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut
pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (6:4) audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus
est (6:5) diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et
ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (6:6)
eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
(6:7) et narrabis ea filiis tuis et meditaberis
sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens (6:8)
et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos
tuos (6:9) scribesque ea in
limine et ostiis domus tuae (6:10) cumque introduxerit
te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates
magnas et optimas quas non aedificasti (6:11)
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et
oliveta quae non plantasti (6:12) et comederis et
saturatus fueris (6:13) cave diligenter ne
obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi
servies ac per nomen illius iurabis (6:14)
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro
sunt (6:15) quoniam Deus
aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de
superficie terrae (6:16) non temptabis
Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis (6:17)
custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit
tibi (6:18) et fac quod
placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua
iuravit Dominus patribus tuis (6:19) ut deleret omnes
inimicos tuos coram te sicut locutus est (6:20)
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et
caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis (6:21)
dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu
forti (6:22) fecitque signa
atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu
nostro (6:23) et eduxit nos inde
ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris (6:24)
praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum
nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie (6:25) eritque nostri misericors si custodierimus et
fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis
Chapter 7
(7:1) cum introduxerit te Dominus Deus tuus in
terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum
Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores
te (7:2) tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi
percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
(7:3) neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam
non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo (7:4)
quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque
furor Domini et delebit te cito (7:5)
quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque
succidite et sculptilia conburite (7:6)
quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus
peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram (7:7)
non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum
omnibus sitis populis pauciores (7:8)
sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris
eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti
(7:9) et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus
fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in
mille generationes (7:10) et reddens
odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod
merentur (7:11) custodi ergo
praecepta et caerimonias atque iudicia quae ego mando tibi hodie ut facias (7:12) si postquam audieris haec iudicia custodieris
ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus
tuis (7:13) et diliget te ac
multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et
armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi
(7:14) benedictus eris inter omnes populos non erit
apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis (7:15) auferet Dominus a te omnem languorem et
infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis
(7:16) devorabis omnes populos quos Dominus Deus
tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui
(7:17) si dixeris in corde tuo plures sunt gentes
istae quam ego quomodo potero delere eas (7:18)
noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis
Aegyptiis (7:19) plagas maximas quas
viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus
tuus sic faciet cunctis populis quos metuis (7:20)
insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque
disperdat qui te fugerint et latere potuerint (7:21)
non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et
terribilis (7:22) ipse consumet
nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte
multiplicentur contra te bestiae terrae (7:23)
dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus
deleantur (7:24) tradet reges eorum
in manus tuas et disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras
eos (7:25) sculptilia eorum igne conbures non
concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea
quia abominatio est Domini Dei tui (7:26)
nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi
spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est
Chapter 8
(8:1) omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie
cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit
Dominus patribus vestris (8:2) et recordaberis
cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque
temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non
(8:3) adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna
quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod
egreditur ex ore Domini (8:4) vestimentum tuum quo
operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus
est (8:5) ut recogites in corde tuo quia sicut erudit
homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te (8:6)
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas
eum (8:7) Dominus enim Deus tuus introducet te in terram
bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum
abyssi (8:8) terram frumenti
hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis
(8:9) ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et
rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla
fodiuntur (8:10) ut cum comederis et
satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi (8:11) observa et cave nequando obliviscaris Domini
Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie
(8:12) ne postquam comederis et satiatus domos
pulchras aedificaveris et habitaveris in eis (8:13)
habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum
copiam (8:14) elevetur cor tuum
et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
(8:15) et ductor tuus fuit in solitudine magna atque
terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de
petra durissima (8:16) et cibavit te manna
in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est
tui (8:17) ne diceres in corde tuo fortitudo mea et
robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt (8:18)
sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum
super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies (8:19)
sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et
adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas (8:20)
sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si
inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri
Chapter 9
(9:1) audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem
ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas
(9:2) populum magnum atque sublimem filios Enacim
quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere (9:3) scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse
transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam
velociter sicut locutus est tibi (9:4)
ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter
iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint
nationes (9:5) neque enim propter
iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te
introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis
Abraham Isaac et Iacob (9:6) scito igitur quod
non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae
cervicis sis populus (9:7) memento et ne
obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex
Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti (9:8)
nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit (9:9) quando ascendi in montem ut acciperem tabulas
lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus
panem non comedens et aquam non bibens (9:10)
deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia
verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est
(9:11) cumque transissent quadraginta dies et
totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis (9:12) dixitque mihi surge et descende hinc cito
quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi
conflatile (9:13) rursumque ait
Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit (9:14)
dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super
gentem quae hac maior et fortior sit (9:15)
cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem
manu (9:16) vidissemque vos
peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis
ostenderat (9:17) proieci tabulas de
manibus meis confregique eas in conspectu vestro (9:18)
et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens
et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam
provocastis (9:19) timui enim
indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac
vice (9:20) adversum Aaron
quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum (9:21) peccatum autem vestrum quod feceratis id est
vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem
qui de monte descendit (9:22) in Incendio quoque
et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum (9:23) et quando misit vos de Cadesbarne dicens
ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis
ei neque vocem eius audire voluistis (9:24)
sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi (9:25) et iacui coram Domino quadraginta diebus ac
noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus (9:26) et orans dixi Domine Deus ne disperdas
populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu
forti (9:27) recordare servorum
tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
(9:28) ne forte dicant habitatores terrae de qua
eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco
eduxit ut interficeret eos in solitudine (9:29)
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in
brachio tuo extento
Chapter 10
(10:1) in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi
duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
(10:2) et scribam in tabulis verba quae fuerunt in
his quas ante confregisti ponesque eas in arca (10:3)
feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar
priorum ascendi in montem habens eas in manibus (10:4)
scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est
Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
(10:5) reversusque de monte descendi et posui
tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus (10:6) filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth
filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius
Eleazar (10:7) inde venerunt in
Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
(10:8) eo tempore separavit tribum Levi ut portaret
arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem
diem (10:9) quam ob rem non
habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit
ei Dominus Deus tuus (10:10) ego autem steti in
monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere
noluit (10:11) dixitque mihi vade
et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem
eis (10:12) et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit
a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in
toto corde tuo et in tota anima tua (10:13)
custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit
tibi (10:14) en Domini Dei tui
caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt (10:15)
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum
post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur (10:16)
circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis
amplius (10:17) quia Dominus Deus
vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non
accipit nec munera (10:18) facit iudicium
pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum (10:19)
et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra
Aegypti (10:20) Dominum Deum tuum
timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius (10:21)
ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae
viderunt oculi tui (10:22) in septuaginta
animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra
caeli
Chapter 11
(11:1) ama itaque Dominum Deum tuum et observa
praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore (11:2)
cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei
vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium (11:3)
signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae
eius (11:4) omnique exercitui
Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit
eos Dominus usque in praesentem diem (11:5)
vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
(11:6) et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit
filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum
quam habebant in medio Israhelis (11:7)
oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit (11:8) ut custodiatis universa mandata illius quae
ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini
(11:9) multoque in ea vivatis tempore quam sub
iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
(11:10) terra enim ad quam ingredieris possidendam
non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur
inriguae (11:11) sed montuosa est
et campestris de caelo expectans pluvias (11:12)
quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni
usque ad finem eius (11:13) si ergo
oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in
toto corde vestro et in tota anima vestra (11:14)
dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum
et oleum (11:15) faenum ex agris ad
pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini (11:16)
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis
alienis et adoretis eos (11:17) iratusque Dominus
claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam
Dominus daturus est vobis (11:18) ponite haec verba
mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos
conlocate (11:19) docete filios
vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque
surrexeris (11:20) scribes ea super
postes et ianuas domus tuae (11:21) ut multiplicentur
dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet
terrae (11:22) si enim
custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis
in omnibus viis eius adherentes ei (11:23)
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae
maiores et fortiores vobis sunt (11:24)
omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine
magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri (11:25)
nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester
super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis (11:26)
en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem
(11:27) benedictionem si oboedieritis mandatis
Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis (11:28)
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via
quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis (11:29) cum introduxerit te Dominus Deus tuus in
terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem
Hebal (11:30) qui sunt trans
Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra
Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul (11:31)
vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus
est vobis et habeatis ac possideatis illam (11:32)
videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu
vestro
Chapter 12
(12:1) haec sunt praecepta atque iudicia quae facere
debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus
super humum gradieris (12:2) subvertite omnia
loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter
omne lignum frondosum (12:3) dissipate aras
earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis
illis (12:4) non facietis ita
Domino Deo vestro (12:5) sed ad locum quem
elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo
venietis (12:6) et offeretis in
illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria
primogenita boum et ovium (12:7) et comedetis ibi in
conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus
benedixerit vobis Dominus Deus vester (12:8)
non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum
videtur (12:9) neque enim usque in
praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
(12:10) transibitis Iordanem et habitabitis in
terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque
ullo timore habitetis (12:11) in loco quem
elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et
hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis
Domino (12:12) ibi epulabimini
coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus
commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos (12:13)
cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris (12:14) sed in eo quem elegerit Dominus in una
tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi (12:15)
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta
benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile
sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes
(12:16) absque esu dumtaxat sanguinis quod super
terram quasi aquam effundes (12:17) non poteris
comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae
voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum (12:18)
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et
filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris
coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam (12:19)
cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra
(12:20) quando dilataverit Dominus Deus tuus
terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
(12:21) locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus
ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et
comedes in oppidis tuis ut tibi placet (12:22)
sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune
vescentur (12:23) hoc solum cave ne
sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum
carnibus (12:24) sed super terram
fundes quasi aquam (12:25) ut sit tibi bene
et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini (12:26)
quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit
Dominus (12:27) et offeres
oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus
autem ipse vesceris (12:28) observa et audi
omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum
est et placitum in conspectu Domini Dei tui (12:29)
quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris
possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (12:30)
cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias
earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam (12:31)
non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus
fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne (12:32)
quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec
minuas
Chapter 13
(13:1) si surrexerit in medio tui prophetes aut qui
somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum (13:2)
et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos
ignoras et serviamus eis (13:3) non audies verba
prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an
non in toto corde et in tota anima vestra (13:4)
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite
vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis (13:5)
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos
averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te
faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (13:6) si tibi voluerit persuadere frater tuus
filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam
tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui (13:7) cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel
procul sunt ab initio usque ad finem terrae (13:8)
non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes
eum (13:9) sed statim interficies sit primum manus tua
super eum et post te omnis populus mittat manum (13:10)
lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te
de terra Aegypti de domo servitutis (13:11)
ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei
simile (13:12) si audieris in una
urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos (13:13) egressi sunt filii Belial de medio tui et
averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
(13:14) quaere sollicite et diligenter rei veritate
perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam
(13:15) statim percuties habitatores urbis illius in
ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora (13:16)
quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa
civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur
amplius (13:17) et non adherebit
de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui
multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis (13:18)
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego
praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui
Chapter 14
(14:1) filii estote Domini Dei vestri non vos
incidetis nec facietis calvitium super mortuo (14:2)
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum
peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram (14:3)
ne comedatis quae inmunda sunt (14:4)
hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
(14:5) cervum capream bubalum tragelaphum pygargon
orygem camelopardalum (14:6) omne animal quod in
duas partes ungulam findit et ruminat comedetis (14:7)
de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum
leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis (14:8) sus quoque quoniam dividit ungulam et non
ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis (14:9) haec comedetis ex omnibus quae morantur in
aquis quae habent pinnulas et squamas comedite (14:10)
quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt
(14:11) omnes aves mundas comedite
(14:12) inmundas ne comedatis aquilam scilicet et
grypem et alietum (14:13) ixon et vulturem
ac milvum iuxta genus suum (14:14) et omne corvini
generis (14:15) strutionem ac
noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum (14:16)
herodium et cycnum et ibin (14:17)
ac mergulum porphirionem et nycticoracem (14:18)
onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et
vespertilionem (14:19) et omne quod
reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur (14:20)
omne quod mundum est comedite (14:21)
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut
comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris
suae (14:22) decimam partem
separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos (14:23) et comedes in conspectu Domini Dei tui in
loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de
armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore (14:24) cum autem longior fuerit via et locus quem
elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare
(14:25) vendes omnia et in pretium rediges
portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (14:26) et emes ex eadem pecunia quicquid tibi
placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes
coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (14:27)
et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam
partem in possessione tua (14:28) anno tertio
separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
(14:29) venietque Levites qui aliam non habet partem
nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et
saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris
Chapter 15
(15:1) septimo anno facies remissionem
(15:2) quae hoc ordine celebrabitur cui debetur
aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est
Domini (15:3) a peregrino et
advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem (15:4)
et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra
quam traditurus est tibi in possessionem (15:5)
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae
ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est (15:6)
fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus
plurimis et tui nemo dominabitur (15:7)
si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes
manum (15:8) sed aperies eam
pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris (15:9)
cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat
septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne
clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum (15:10)
sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut
benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris
(15:11) non deerunt pauperes in terra habitationis
tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in
terra (15:12) cum tibi venditus
fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum
liberum (15:13) et quem libertate
donaveris nequaquam vacuum abire patieris (15:14)
sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus
benedixerit tibi (15:15) memento quod et
ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam
tibi (15:16) sin autem dixerit
nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat (15:17) adsumes subulam et perforabis aurem eius in
ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies
(15:18) non avertes ab eis oculos tuos quando
dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi
Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis (15:19)
de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est
masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita
ovium (15:20) in conspectu
Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua
(15:21) sin autem habuerit maculam et vel claudum
fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo
(15:22) sed intra portas urbis tuae comedes illud
tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo (15:23) hoc solum observabis ut sanguinem eorum non
comedas sed effundas in terram quasi aquam
Chapter 16
(16:1) observa mensem novarum frugum et verni primum
temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto
nocte (16:2) immolabisque phase
Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius
ibi (16:3) non comedes in eo panem fermentatum septem
diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei
egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae (16:4)
non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de
carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane (16:5)
non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus
est tibi (16:6) sed in loco quem
elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus
es de Aegypto (16:7) et coques et
comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua
(16:8) sex diebus comedes azyma et in die septimo
quia collecta est Domini Dei tui non facies opus (16:9)
septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris
(16:10) et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino
Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui
(16:11) et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et
filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus
et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius
ibi (16:12) et recordaberis quoniam servus fueris in
Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt (16:13)
sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de
area et torculari fruges tuas (16:14) et epulaberis in
festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac
vidua qui intra portas tuas sunt (16:15)
septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus
benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in
laetitia (16:16) tribus vicibus per
annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate
azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum
vacuus (16:17) sed offeret
unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
(16:18) iudices et magistros constitues in omnibus
portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto
iudicio (16:19) nec in alteram
partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba
iustorum (16:20) iuste quod iustum
est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi (16:21) non plantabis lucum et omnem arborem iuxta
altare Domini Dei tui (16:22) nec facies tibi
atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus
Chapter 17
(17:1) non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in
quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui (17:2)
cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit
tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum
illius (17:3) ut vadant et
serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
(17:4) et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque
inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel (17:5) educes virum ac mulierem qui rem
sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur (17:6) in ore duorum aut trium testium peribit qui
interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium (17:7)
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut
auferas malum de medio tui (17:8) si difficile et
ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram
et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus
tuus (17:9) veniesque ad
sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi
iudicii veritatem (17:10) et facies
quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te (17:11) iuxta legem eius sequeris sententiam eorum
nec declinabis ad dextram vel ad sinistram (17:12)
qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat
Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel (17:13) cunctusque populus audiens timebit ut nullus
deinceps intumescat superbia (17:14) cum ingressus
fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris
constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (17:15)
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris
alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (17:16)
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in
Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem
viam revertamini (17:17) non habebit uxores
plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera (17:18) postquam autem sederit in solio regni sui
describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae
tribus (17:19) et habebit secum
legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias
eius quae lege praecepta sunt (17:20) nec elevetur cor
eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet
ipse et filii eius super Israhel
Chapter 18
(18:1) non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes
qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius
comedent (18:2) et nihil aliud
accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est
illis (18:3) hoc erit iudicium
sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum
ac ventriculum (18:4) primitias frumenti
vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione (18:5)
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret
nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum (18:6)
si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit
venire desiderans locum quem elegerit Dominus (18:7)
ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore
coram Domino (18:8) partem ciborum
eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur
(18:9) quando ingressus fueris terram quam Dominus
Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium (18:10) nec inveniatur in te qui lustret filium suum
aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit
maleficus (18:11) ne incantator ne
pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem (18:12)
omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in
introitu tuo (18:13) perfectus eris et
absque macula cum Domino Deo tuo (18:14)
gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino
Deo tuo aliter institutus es (18:15) prophetam de gente
tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (18:16) ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando
contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non
videbo ne moriar (18:17) et ait Dominus
mihi bene omnia sunt locuti (18:18) prophetam
suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia
quae praecepero illi (18:19) qui autem verba
eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam (18:20)
propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non
praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur (18:21)
quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est
locutus Dominus (18:22) hoc habebis signum
quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem
animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum
Chapter 19
(19:1) cum disperderit Dominus Deus tuus gentes
quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in
aedibus (19:2) tres civitates
separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (19:3) sternens diligenter viam et in tres
aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est
quo possit evadere (19:4) haec erit lex
homicidae fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius
tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur (19:5)
sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum
securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam
supradictarum urbium confugiet et vivet (19:6)
ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et
adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum
qui occisus est odium prius habuisse monstratur (19:7)
idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se spatii
dividas (19:8) cum autem
dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam
eis pollicitus est (19:9) si tamen
custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis
eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum
duplicabis (19:10) ut non effundatur
sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis
reus (19:11) si quis autem odio
habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque
ad unam de supradictis urbibus (19:12)
mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu
proximi cuius sanguis effusus est et morietur (19:13)
nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit
tibi (19:14) non adsumes et
transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in
terra quam acceperis possidendam (19:15)
non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed
in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum (19:16)
si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis
(19:17) stabunt ambo quorum causa est ante Dominum
in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis (19:18)
cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem
suum mendacium (19:19) reddent ei sicut
fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui (19:20)
ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere
(19:21) non misereberis eius sed animam pro anima
oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges
Chapter 20
(20:1) si exieris ad bellum contra hostes tuos et
videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia
Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti (20:2)
adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad
populum (20:3) audi Israhel vos
hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec
formidetis eos (20:4) quia Dominus Deus
vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
(20:5) duces quoque per singulas turmas audiente
exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in
domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (20:6)
quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci
omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur
officio (20:7) quis est homo qui
despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius
homo accipiat eam (20:8) his dictis addent
reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam
ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est (20:9) cumque siluerint exercitus duces et finem
loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit (20:10)
si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem
(20:11) si receperit et aperuerit tibi portas
cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo (20:12)
sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis
eam (20:13) cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in
manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii (20:14) absque mulieribus et infantibus iumentis et
ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae
Dominus Deus tuus dederit tibi (20:15)
sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus
quas in possessionem accepturus es (20:16)
de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes
vivere (20:17) sed interficies in
ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi
Dominus Deus tuus (20:18) ne forte doceant
vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum
vestrum (20:19) quando obsederis
civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci
potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest
bellantium contra te augere numerum (20:20)
si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et
extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat
Chapter 21
(21:1) quando inventum fuerit in terra quam Dominus
Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus (21:2) egredientur maiores natu et iudices tui et
metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum (21:3)
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam
de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere (21:4)
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem
recepit et caedent in ea cervices vitulae (21:5)
accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et
benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est
iudicetur (21:6) et maiores natu
civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est
(21:7) et dicent manus nostrae non effuderunt hunc
sanguinem nec oculi viderunt (21:8) propitius esto
populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et
auferetur ab eis reatus sanguinis (21:9)
tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit
Dominus (21:10) si egressus fueris
ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque
duxeris (21:11) et videris in
numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem (21:12) introduces in domum tuam quae radet
caesariem et circumcidet ungues (21:13)
et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam
uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua (21:14) sin autem postea non sederit animo tuo
dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti
eam (21:15) si habuerit homo uxores duas unam dilectam
et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus
(21:16) volueritque substantiam inter filios suos
dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae
(21:17) sed filium odiosae agnoscet primogenitum
dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur
primogenita (21:18) si genuerit homo
filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire
contempserit (21:19) adprehendent eum
et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii (21:20)
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire
contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis (21:21)
lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri
et universus Israhel audiens pertimescat (21:22)
quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit
in patibulo (21:23) non permanebit
cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam
contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem
Chapter 22
(22:1) non videbis bovem fratris tui aut ovem
errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo (22:2)
etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt
apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat (22:3)
similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si
inveneris eam ne neglegas quasi alienam (22:4)
si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis
cum eo (22:5) non induetur mulier
veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
(22:6) si ambulans per viam in arbore vel in terra
nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
(22:7) sed abire patieris captos tenens filios ut
bene sit tibi et longo vivas tempore (22:8)
cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis
in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente (22:9)
non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex
vinea pariter sanctificentur (22:10) non arabis in bove
simul et asino (22:11) non indueris
vestimento quod ex lana linoque contextum est (22:12)
funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo
operieris (22:13) si duxerit vir
uxorem et postea eam odio habuerit (22:14)
quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit
uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem (22:15)
tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores
urbis qui in porta sunt (22:16) et dicet pater
filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit (22:17)
inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt
signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis (22:18) adprehendentque senes urbis illius virum et
verberabunt illum (22:19) condemnantes
insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem
Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae (22:20) quod si verum est quod obicit et non est in
puella inventa virginitas (22:21) eicient eam extra
fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut
fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui (22:22)
si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et
auferes malum de Israhel (22:23) si puellam
virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
(22:24) educes utrumque ad portam civitatis illius
et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui
et auferes malum de medio tui (22:25) sin autem in agro
reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur
solus (22:26) puella nihil
patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et
puella perpessa est (22:27) sola erat in agro
clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam (22:28)
si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit
cum ea et res ad iudicium venerit (22:29)
dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam
uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae (22:30) non accipiet homo uxorem patris sui nec
revelabit operimentum eius
Chapter 23
(23:1) non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis
testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini (23:2)
non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam
generationem (23:3) Ammanites et
Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
(23:4) quia noluerunt vobis occurrere cum pane et
aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam
Syriae ut malediceret tibi (23:5) et noluit Dominus
Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
(23:6) non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona
cunctis diebus vitae tuae in sempiternum (23:7)
non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in
terra eius (23:8) qui nati fuerint ex
eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini (23:9)
quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re
mala (23:10) si fuerit inter
vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra (23:11)
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum
regredietur in castra (23:12) habebis locum
extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae (23:13)
gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo
operies (23:14) quo relevatus es
Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua
sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te (23:15)
non trades servum domino suo qui ad te confugerit (23:16) habitabit tecum in loco qui ei placuerit et
in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum (23:17)
non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel
(23:18) non offeres mercedem prostibuli nec pretium
canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum
tuum (23:19) non fenerabis
fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem (23:20)
sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi
Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam (23:21) cum voveris votum Domino Deo tuo non
tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in
peccatum (23:22) si nolueris
polliceri absque peccato eris (23:23) quod autem semel
egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore
tuo locutus es (23:24) ingressus vineam
proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum (23:25) si intraveris in segetem amici tui franges
spicas et manu conteres falce autem non metes
Chapter 24
(24:1) si acceperit homo uxorem et habuerit eam et
non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu
illius et dimittet eam de domo sua (24:2)
cumque egressa alterum maritum duxerit (24:3)
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel
certe mortuus fuerit (24:4) non poterit prior
maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias
terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (24:5)
cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis
iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua
(24:6) non accipies loco pignoris inferiorem et
superiorem molam quia animam suam adposuit tibi (24:7)
si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo
accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (24:8)
observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te
sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite (24:9) mementote quae fecerit Dominus Deus vester
Mariae in via cum egrederemini de Aegypto (24:10)
cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut
pignus auferas (24:11) sed stabis foris
et ille tibi proferet quod habuerit (24:12)
sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus (24:13) sed statim reddes ei ante solis occasum ut
dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo (24:14) non negabis mercedem indigentis et pauperis
fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est (24:15) sed eadem die reddes ei pretium laboris sui
ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur
tibi in peccatum (24:16) non occidentur
patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur (24:17) non pervertes iudicium advenae et pupilli
nec auferes pignoris loco viduae vestimentum (24:18)
memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco
praecipio tibi ut facias hanc rem (24:19)
quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris
ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni
opere manuum tuarum (24:20) si fruges colliges
olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac
viduae (24:21) si vindemiaveris
vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae
(24:22) memento quod et tu servieris in Aegypto et
idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem
Chapter 25
(25:1) si fuerit causa inter aliquos et
interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt
impietatis (25:2) sin autem eum qui
peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et
plagarum modus (25:3) ita dumtaxat ut
quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
(25:4) non ligabis os bovis terentis in area fruges
tuas (25:5) quando habitaverint
fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam
frater eius et suscitabit semen fratris sui (25:6)
et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex
Israhel (25:7) sin autem noluerit
accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores
natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium
sumere (25:8) statimque accersiri
eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere (25:9)
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque
in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui (25:10) et vocabitur nomen illius in Israhel domus
Disculciati (25:11) si habuerint inter
se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu
fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius (25:12)
abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia
(25:13) non habebis in sacculo diversa pondera maius
et minus (25:14) nec erit in domo
tua modius maior et minor (25:15) pondus habebis
iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus
tuus dederit tibi (25:16) abominatur enim
Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam (25:17)
memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto
(25:18) quomodo occurrerit tibi et extremos agminis
tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum
(25:19) cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi
requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub
caelo cave ne obliviscaris
Chapter 26
(26:1) cumque intraveris terram quam Dominus Deus
tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa (26:2) tolles de cunctis frugibus primitias et pones
in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius
(26:3) accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus
illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus
nostris ut daret eam nobis (26:4) suscipiensque
sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui (26:5)
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit
in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae
multitudinis (26:6) adflixeruntque nos
Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima (26:7)
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit
humilitatem nostram et laborem atque angustias (26:8)
et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis
atque portentis (26:9) et introduxit ad
locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem (26:10)
et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes
eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (26:11)
et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu
et Levites et advena qui tecum est (26:12)
quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis
Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur
(26:13) loquerisque in conspectu Domini Dei tui
abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti
mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (26:14)
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex
his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
(26:15) respice de sanctuario tuo de excelso
caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris
terrae lacte et melle mananti (26:16) hodie Dominus Deus
tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota
anima tua (26:17) Dominum elegisti
hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et
oboedias eius imperio (26:18) et Dominus elegit
te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius
(26:19) et faciat te excelsiorem cunctis gentibus
quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus
est
Chapter 27
(27:1) praecepit autem Moses et seniores Israhel
populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie (27:2)
cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges
ingentes lapides et calce levigabis eos (27:3)
ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas
terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus
tuis (27:4) quando ergo
transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis
calce (27:5) et aedificabis ibi
altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit (27:6)
et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo
tuo (27:7) et immolabis hostias pacificas comedesque ibi
et epulaberis coram Domino Deo tuo (27:8)
et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
(27:9) dixeruntque Moses et sacerdotes levitici
generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
(27:10) audies vocem eius et facies mandata atque
iustitias quas ego praecipio tibi (27:11)
praecepitque Moses populo in die illo dicens (27:12)
hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon
Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin (27:13)
et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon
Dan et Nepthalim (27:14) et pronuntiabunt
Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce (27:15)
maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum
artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen (27:16) maledictus qui non honorat patrem suum et
matrem et dicet omnis populus amen (27:17)
maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus
amen (27:18) maledictus qui
errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen (27:19)
maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus
amen (27:20) maledictus qui
dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
(27:21) maledictus qui dormit cum omni iumento et
dicet omnis populus amen (27:22) maledictus qui
dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
(27:23) maledictus qui dormit cum socru sua et dicet
omnis populus amen (27:24) maledictus qui
clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen (27:25)
maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis
populus amen (27:26) maledictus qui non
permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
Chapter 28
(28:1) sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut
facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus
excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra (28:2)
venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen
praecepta eius audieris (28:3) benedictus tu in
civitate et benedictus in agro (28:4)
benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum
greges armentorum et caulae ovium tuarum (28:5)
benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae (28:6) benedictus eris et ingrediens et
egrediens (28:7) dabit Dominus
inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per
septem fugient a facie tua (28:8) emittet Dominus
benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam
acceperis (28:9) suscitabit te
Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in
viis eius (28:10) videbuntque omnes
terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te (28:11) abundare te faciet Dominus omnibus bonis
fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret
tibi (28:12) aperiet Dominus
thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum
tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies (28:13)
constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si
audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris
(28:14) ac non declinaveris ab eis nec ad dextram
nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos (28:15)
quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata
eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent
te (28:16) maledictus eris in civitate maledictus in
agro (28:17) maledictum horreum
tuum et maledictae reliquiae tuae (28:18)
maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges
ovium tuarum (28:19) maledictus eris
ingrediens et maledictus egrediens (28:20)
mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae
facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti
me (28:21) adiungat Dominus tibi pestilentiam donec
consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam (28:22)
percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac
robigine et persequatur donec pereas (28:23)
sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea
(28:24) det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et
de caelo descendat super te cinis donec conteraris (28:25)
tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et
per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae (28:26)
sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit
qui abigat (28:27) percutiat te
Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut
curari nequeas (28:28) percutiat te
Dominus amentia et caecitate ac furore mentis (28:29)
et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas
omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
(28:30) uxorem accipias et alius dormiat cum ea
domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam (28:31) bos tuus immoletur coram te et non comedas
ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit
qui te adiuvet (28:32) filii tui et
filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et
non sit fortitudo in manu tua (28:33) fructus terrae
tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus
cunctis diebus (28:34) et stupens ad
terrorem eorum quae videbunt oculi tui (28:35)
percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a
planta pedis usque ad verticem tuum (28:36)
ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu
et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi (28:37)
et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit
Dominus (28:38) sementem multam
iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt (28:39) vineam plantabis et fodies et vinum non
bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus (28:40)
olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et
peribunt (28:41) filios generabis
et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem (28:42)
omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet (28:43) advena qui tecum versatur in terra ascendet
super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior (28:44)
ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in
caudam (28:45) et venient super
te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei
tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi (28:46)
et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in
sempiternum (28:47) eo quod non
servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam
(28:48) servies inimico tuo quem inmittet Dominus
tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te
conterat (28:49) adducet Dominus
super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius
linguam intellegere non possis (28:50)
gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo
(28:51) et devoret fructum iumentorum tuorum ac
fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium
donec te disperdat (28:52) et conterat in
cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra
tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus (28:53) et comedes fructum uteri tui et carnes
filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis
tuus (28:54) homo delicatus in
te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo (28:55) ne det eis de carnibus filiorum suorum quas
comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas
tuas (28:56) tenera mulier et
delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem
nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus (28:57) et inluvie secundarum quae egrediuntur de
medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium
penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas (28:58) nisi custodieris et feceris omnia verba
legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum
Deum tuum (28:59) augebit Dominus
plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et
perpetuas (28:60) et convertet in te
omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi (28:61)
insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis
huius inducet Dominus super te donec te conterat (28:62)
et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine
quoniam non audisti vocem Domini Dei tui (28:63)
et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans
sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris
possidendam (28:64) disperget te
Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu
ignoras et patres tui lignis et lapidibus (28:65)
in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit
enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam
(28:66) et erit vita tua quasi pendens ante te
timebis nocte et die et non credes vitae tuae (28:67)
mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui
formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis (28:68)
reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non
videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat
Chapter 29
(29:1) haec sunt verba foederis quod praecepit
Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in
Horeb (29:2) vocavitque Moses
omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti
Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius (29:3)
temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque
ingentia (29:4) et non dedit
Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem
diem (29:5) adduxi vos
quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate
consumpta sunt (29:6) panem non
comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester
(29:7) et venistis ad locum hunc egressusque est
Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos (29:8) et tulimus terram eorum ac tradidimus
possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse (29:9)
custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae
facitis (29:10) vos statis hodie
cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus
Israhel (29:11) liberi et uxores
vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant
aquas (29:12) ut transeas in
foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum
(29:13) ut suscitet te sibi in populum et ipse sit
Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
(29:14) nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec
iuramenta confirmo (29:15) sed cunctis
praesentibus et absentibus (29:16) vos enim nostis ut
habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes
(29:17) vidistis abominationes et sordes id est
idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant (29:18)
ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie
a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et
amaritudinem (29:19) cumque audierit
verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et
adsumat ebria sitientem (29:20) et Dominus non
ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia
maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo (29:21) et consumat eum in perditionem ex omnibus
tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur
(29:22) dicetque sequens generatio et filii qui
nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus
eam adflixerit Dominus (29:23) sulphure et salis
ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et
Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo (29:24)
et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris
eius inmensa (29:25) et respondebunt
quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra
Aegypti (29:26) et servierunt diis
alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi (29:27) idcirco iratus est furor Domini contra
terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt
(29:28) et eiecit eos de terra sua in ira et furore
et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur (29:29) abscondita Domino Deo nostro quae manifesta
sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis huius
Chapter 30
(30:1) cum ergo venerint super te omnes sermones
isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis
gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus (30:2)
reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum
filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua (30:3)
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit
te de cunctis populis in quos te ante dispersit (30:4)
si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus
tuus (30:5) et adsumet atque
introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te
faciet quam fuerunt patres tui (30:6)
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum
tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere (30:7)
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et
persequuntur (30:8) tu autem reverteris
et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
(30:9) et abundare te faciet Dominus Deus tuus in
cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et
in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in
patribus tuis (30:10) si tamen audieris
vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et
revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua (30:11) mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie
non supra te est neque procul positum (30:12)
nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut
deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus (30:13)
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare
et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est (30:14) sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et
in corde tuo ut facias illum (30:15) considera quod
hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum (30:16) ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in
viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque
tibi in terra ad quam ingredieris possidendam (30:17)
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris
deos alienos et servieris eis (30:18) praedico tibi
hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris
possidendam (30:19) testes invoco
hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem
elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum (30:20)
et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim
vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac
et Iacob ut daret eam illis
Chapter 31
(31:1) abiit itaque Moses et locutus est omnia verba
haec ad universum Israhel (31:2) et dixit ad eos
centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi
non transibis Iordanem istum (31:3) Dominus ergo Deus
tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste
transibit ante te sicut locutus est Dominus (31:4)
facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terrae eorum
delebitque eos (31:5) cum ergo et hos
tradiderit vobis similiter facietis eis sicut praecepi vobis (31:6)
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia
Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te (31:7) vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni
Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum
iuravit Dominus et tu eam sorte divides (31:8)
et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli
timere nec paveas (31:9) scripsit itaque
Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis
senioribus Israhelis (31:10) praecepitque eis
dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum (31:11) convenientibus cunctis ex Israhel ut
appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni
Israhel audientibus eis (31:12) et in unum omni
populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes
discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius
(31:13) filii quoque eorum qui nunc ignorant audire
possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito
pergitis obtinendam (31:14) et ait Dominus ad
Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei
abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii (31:15)
apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in introitu
tabernaculi (31:16) dixitque Dominus
ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra
ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum
eo (31:17) et irascetur furor meus contra eum in die
illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et
adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala
(31:18) ego autem abscondam et celabo faciem meam in
die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos (31:19)
nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter
teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel
(31:20) introducam enim eum in terram pro qua iuravi
patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos
alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum (31:21) postquam invenerint eum mala multa et
adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio
enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus
sum (31:22) scripsit ergo Moses canticum et docuit
filios Israhel (31:23) praecepitque Iosue
filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum
et ego ero tecum (31:24) postquam ergo
scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit (31:25)
praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens
(31:26) tollite librum istum et ponite eum in latere
arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio (31:27)
ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et
ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero
(31:28) congregate ad me omnes maiores natu per
tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et
terram (31:29) novi enim quod
post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in
extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum
vestrarum (31:30) locutus est ergo
Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit
Chapter 32
(32:1) audite caeli quae loquor audiat terra verba
oris mei (32:2) concrescat in
pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super
gramina (32:3) quia nomen Domini
invocabo date magnificentiam Deo nostro (32:4)
Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla
iniquitate iustus et rectus (32:5) peccaverunt ei non
filii eius in sordibus generatio prava atque perversa (32:6)
haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui
possedit et fecit et creavit te (32:7)
memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et
adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi (32:8)
quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos
populorum iuxta numerum filiorum Israhel (32:9)
pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius
(32:10) invenit eum in terra deserta in loco
horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui
(32:11) sicut aquila provocans ad volandum pullos
suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis
(32:12) Dominus solus dux eius fuit et non erat cum
eo deus alienus (32:13) constituit eum
super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo
durissimo (32:14) butyrum de armento
et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae
biberet meracissimum (32:15) incrassatus est
dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo
salutari suo (32:16) provocaverunt eum
in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt (32:17)
immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt
quos non coluerunt patres eorum (32:18)
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui
(32:19) vidit Dominus et ad iracundiam concitatus
est quia provocaverunt eum filii sui et filiae (32:20)
et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim
perversa est et infideles filii (32:21)
ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et
ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos (32:22) ignis succensus est in furore meo et ardebit
usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet
(32:23) congregabo super eos mala et sagittas meas
conplebo in eis (32:24) consumentur fame
et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram
atque serpentium (32:25) foris vastabit eos
gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene (32:26) dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus
memoriam eorum (32:27) sed propter iram
inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit
haec omnia (32:28) gens absque
consilio est et sine prudentia (32:29)
utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent (32:30) quomodo persequatur unus mille et duo fugent
decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos (32:31) non enim est Deus noster ut deus eorum et
inimici nostri sunt iudices (32:32) de vinea Sodomorum
vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi (32:33) fel draconum vinum eorum et venenum aspidum
insanabile (32:34) nonne haec condita
sunt apud me et signata in thesauris meis (32:35)
mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies
perditionis et adesse festinant tempora (32:36)
iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata
sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint (32:37)
et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam (32:38) de quorum victimis comedebant adipes et
bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant
(32:39) videte quod ego sim solus et non sit alius
deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit
eruere (32:40) levabo ad caelum
manum meam et dicam vivo ego in aeternum (32:41)
si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem
hostibus meis et his qui oderunt me retribuam (32:42)
inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum
et de captivitate nudati inimicorum capitis (32:43)
laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam
retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui (32:44)
venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et
Iosue filius Nun (32:45) conplevitque omnes
sermones istos loquens ad universum Israhel (32:46)
et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut
mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis
huius (32:47) quia non in cassum
praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad
quam Iordane transmisso ingredimini possidendam (32:48)
locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens (32:49) ascende in montem istum Abarim id est
transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis
Israhel obtinendam et morere in monte (32:50)
quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte
Hor et adpositus populis suis (32:51) quia praevaricati
estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis
me inter filios Israhel (32:52) e contra videbis
terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel
Chapter 33
(33:1) haec est benedictio qua benedixit Moses homo
Dei filiis Israhel ante mortem suam (33:2)
et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et
cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex (33:3)
dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius
accipient de doctrina illius (33:4) legem praecepit
nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob (33:5)
erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus
Israhel (33:6) vivat Ruben et non
moriatur et sit parvus in numero (33:7)
haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum
manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit (33:8) Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua
viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis (33:9) qui dixit patri suo et matri suae nescio vos
et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum
servaverunt (33:10) iudicia tua o
Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
(33:11) benedic Domine fortitudini eius et opera
manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
(33:12) et Beniamin ait amantissimus Domini
habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius
requiescet (33:13) Ioseph quoque ait
de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente (33:14) de pomis fructuum solis ac
lunae (33:15) de vertice
antiquorum montium de pomis collium aeternorum (33:16)
et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo
veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos (33:17) quasi primogeniti tauri pulchritudo eius
cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines
Ephraim et haec milia Manasse (33:18) et Zabulon ait
laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis (33:19)
populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris
quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum (33:20)
et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et
verticem (33:21) et vidit
principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias
Domini et iudicium suum cum Israhel (33:22)
Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan (33:23) et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia
perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit (33:24) Aser quoque ait benedictus in filiis Aser
sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum (33:25)
ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus
tua (33:26) non est alius ut Deus rectissimi ascensor
caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes (33:27)
habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum
dicetque conterere (33:28) habitabit Israhel
confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
(33:29) beatus tu Israhel quis similis tui popule
qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla
calcabis
Chapter 34
(34:1) ascendit ergo Moses de campestribus Moab
super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque
Dan (34:2) et universum Nepthalim terramque Ephraim et
Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum (34:3)
et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque
Segor (34:4) dixitque Dominus ad
eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis
et non transibis ad illam (34:5) mortuusque est ibi
Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino (34:6)
et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum
eius usque in praesentem diem (34:7) Moses centum et
viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
(34:8) fleveruntque eum filii Israhel in
campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen (34:9) Iosue vero filius Nun repletus est spiritu
sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit
Dominus Mosi (34:10) et non surrexit
propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem (34:11) in omnibus signis atque portentis quae misit
per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
(34:12) et cunctam manum robusta magnaque mirabilia
quae fecit Moses coram universo Israhel
EXPLICIT LIBER HELLEADDABARIM ID EST DEUTERONOMIUM
[End of The Book of Deuteronomy]