The Book of Daniel
INCIPIT LIBER DANIHELIS PROPHETAE
Chapter 1
(1:1) anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit
Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam (1:2) et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea
in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui (1:3) et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum
suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum (1:4) pueros in quibus nulla esset macula decoros
forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio regis
ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum (1:5) et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut
enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis (1:6) fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias
(1:7) et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina
Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago (1:8) proposuit autem Danihel in corde suo ne
pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur (1:9) dedit autem Deus
Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum (1:10)
et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit
vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris
condemnabitis caput meum regi (1:11) et dixit Danihel ad
Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam
(1:12) tempta nos obsecro servos tuos diebus decem
et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum (1:13) et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies
cum servis tuis (1:14) qui audito sermone
huiuscemodi temptavit eos diebus decem (1:15) post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui
vescebantur cibo regio (1:16) porro Malassar
tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina (1:17) pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem
intellegentiam omnium visionum et somniorum (1:18) conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus
eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor (1:19) cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et
Azarias et steterunt in conspectu regis (1:20) et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum
super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius (1:21) fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis
Chapter 2
(2:1) in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit
Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo
(2:2) praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et
magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram
rege (2:3) et dixit ad eos rex vidi somnium et mente
confusus ignoro quid viderim (2:4) responderuntque
Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius
indicabimus (2:5) et respondens rex
ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus
vestrae publicabuntur (2:6) si autem somnium et
coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et
interpretationem eius indicate mihi (2:7) responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius
indicabimus (2:8) respondit rex et ait
certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo (2:9)
si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod
interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus
pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram
loquamini (2:10) respondentes ergo
Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum
quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo
(2:11) sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec
repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus
conversatio (2:12) quo audito rex in
furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis (2:13) et egressa sententia sapientes
interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent (2:14) tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus
fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis (2:15) et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie
esset regis egressa cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli (2:16) Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi
(2:17) et ingressus est domum suam Ananiaeque
Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium (2:18) ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et
socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis (2:19) tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo
caeli (2:20) et locutus ait sit nomen Domini benedictum a
saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt (2:21)
et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam
sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam (2:22) ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo
est (2:23) tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo
quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis
aperuisti nobis (2:24) post haec Danihel
ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes
Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo (2:25) tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad
regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet
(2:26) respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen
erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius
(2:27) et respondens Danihel coram rege ait
mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi
(2:28) sed est Deus in caelo revelans mysteria qui
indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis
tui in cubili tuo huiuscemodi sunt (2:29) tu rex cogitare
coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura
sunt (2:30) mihi quoque non in sapientia quae est in me
plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et
cogitationes mentis tuae scires (2:31) tu rex videbas et
ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat
terribilis (2:32) huius statuae caput
ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere
(2:33) tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat
ferrea quaedam fictilis (2:34) videbas ita donec
abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit
eos (2:35) tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes
argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est
eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram
(2:36) hoc est somnium interpretationem quoque eius
dicemus coram te rex (2:37) tu rex regum es et
Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi (2:38) et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et
sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum (2:39) et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit
universae terrae (2:40) et regnum quartum
erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret
(2:41) porro quia vidisti pedum et digitorum partem
testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur secundum quod
vidisti ferrum mixtum testae ex luto (2:42) et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte
contritum (2:43) quia autem vidisti
ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum
misceri non potest testae (2:44) in diebus autem
regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri
non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum (2:45) secundum quod vidisti quod de monte abscisus
est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi
quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius (2:46) tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem
suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei (2:47) loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus
vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum
hoc (2:48) tunc rex Danihelum in sublime extulit et
munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum
magistratuum super cunctos sapientes Babylonis (2:49) Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et
Abdenago ipse autem Danihel erat in foribus regis
Chapter 3
(3:1) Nabuchodonosor rex fecit statuam auream
altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae
Babylonis (3:2) itaque
Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos
omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor
rex (3:3) tunc congregati sunt satrapae magistratus et
iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut
convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam
posuerat Nabuchodonosor (3:4) et praeco clamabat
valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis (3:5) in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae
et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor
rex (3:6) si quis autem non prostratus adoraverit eadem
hora mittetur in fornacem ignis ardentis (3:7) post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et
psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt
statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex (3:8) statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos
(3:9) dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in
aeternum vive (3:10) tu rex posuisti
decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et
universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream (3:11) si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem
(3:12) sunt ergo viri iudaei quos constituisti super
opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non
colunt et statuam auream quam erexisti non adorant (3:13) tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui
confestim adducti sunt in conspectu regis (3:14) pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis
et statuam auream quam constitui non adoratis (3:15) nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae
psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non
adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu
mea (3:16) respondentes Sedrac Misac et Abdenago
dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi (3:17) ecce enim Deus noster quem colimus potest
eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare (3:18)
quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam
erexisti non adoramus (3:19) tunc Nabuchodonosor
repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut
succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat (3:20) et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent
eos in fornacem ignis ardentem (3:21) et confestim viri
illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis
ardentis (3:22) nam iussio regis urguebat fornax autem
succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma
ignis (3:23) viri autem hii id est tres Sedrac Misac et
Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati (3:24) et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino (3:25) stans autem Azarias oravit sic aperiensque os
suum in medio ignis ait (3:26) benedictus es
Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula (3:27) quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis
et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera (3:28) iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae
induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem quia in veritate et in iudicio
induxisti omnia haec propter peccata nostra (3:29) peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus
(3:30) et praecepta tua non audivimus nec
observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset (3:31)
omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis vero iudicio
fecisti (3:32) et tradidisti nos in manibus inimicorum
iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram
(3:33) et nunc non possumus aperire os confusio et
obprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te (3:34) ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum
tuum (3:35) neque auferas misericordiam tuam a nobis
propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israhel sanctum tuum (3:36) quibus locutus es pollicens quod
multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut harenam quae est in litore maris
(3:37) quia Domine inminuti sumus plus quam omnes
gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra (3:38) et non est in tempore hoc princeps et
propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum
coram te (3:39) ut possimus invenire misericordiam sed in
anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur (3:40) sicut in holocaustum arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium sic fiat
sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in
te (3:41) et nunc sequimur in toto corde et timemus te
et quaerimus faciem tuam (3:42) ne confundas nos
sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae
(3:43) et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam
nomini tuo Domine (3:44) et confundantur
omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia et robur eorum conteratur
(3:45) sciant quia tu Domine Deus solus et gloriosus
super orbem terrarum (3:46) et non cessabant
qui inmiserant eos ministri regis succendere fornacem naptha et stuppa et pice et malleolis
(3:47) et effundebatur flamma super fornacem cubitis
quadraginta novem (3:48) et erupit et
incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldeis (3:49) angelus autem descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de
fornace (3:50) et fecit medium fornacis quasi ventum roris
flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestiae intulit
(3:51) tunc hii tres quasi ex uno ore laudabant et
glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes (3:52) benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula et
benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis
(3:53) benedictus es in templo sancto gloriae tuae
et superlaudabilis et supergloriosus in saecula (3:54) benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula
(3:55) benedictus es qui intueris abyssos et sedes
super cherubin et laudabilis et superexaltatus in saecula (3:56) benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
(3:57) benedicite omnia opera Domini Domino laudate
et superexaltate eum in saecula (3:58) benedicite angeli
Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:59) benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:60) benedicite aquae omnes quae super caelos sunt
Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:61) benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:62) benedicite sol et luna Domino laudate et
superexaltate eum in saecula (3:63) benedicite stellae
caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:64) benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:65) benedicite omnis spiritus Domino laudate et
superexaltate eum in saecula (3:66) benedicite ignis et
aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:67) benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:68) benedicite rores et pruina Domino laudate et
superexaltate eum in saecula (3:69) benedicite gelu et
frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:70) benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:71) benedicite noctes et dies Domino laudate et
superexaltate eum in saecula (3:72) benedicite lux et
tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:73) benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:74) benedicat terra Dominum laudet et
superexaltet eum in saecula (3:75) benedicite montes
et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:76) benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in
saecula (3:77) benedicite fontes Domino laudate et
superexaltate eum in saecula (3:78) benedicite maria et
flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:79) benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in
saecula (3:80) benedicite omnes volucres caeli Domino
laudate et superexaltate eum in saecula (3:81) benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:82) benedicite filii hominum Domino laudate et
superexaltate eum in saecula (3:83) benedic Israhel
Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:84) benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:85) benedicite servi Domini Domino laudate et
superexaltate eum in saecula (3:86) benedicite spiritus
et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula (3:87) benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula
(3:88) benedicite Anania Azaria et Misahel Domino
laudate et superexaltate eum in saecula quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit
de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos (3:89) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius (3:90) benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum
laudate et confitemini quia in omnia saecula misericordia eius (3:91) tunc Nabuchodonosor rex obstipuit et surrexit propere et ait optimatibus suis nonne tres viros
misimus in medio ignis conpeditos qui respondentes dixerunt regi vere rex (3:92) respondit et ait ecce ego video viros
quattuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis
filio Dei (3:93) tunc accessit
Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini
et venite statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis (3:94) et congregati satrapae magistratus et iudices
et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et
capillus capitis eorum non esset adustus et sarabara eorum non fuissent inmutata et odor ignis non transisset
per eos (3:95) et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus
Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in
eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto
Deo suo (3:96) a me ergo positum est hoc decretum ut omnis
populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago
dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare (3:97) tunc rex promovit Sedrac Misac et Abdenago in
provincia Babylonis (3:98) Nabuchodonosor rex
omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur
(3:99) signa et mirabilia fecit apud me Deus
excelsus placuit ergo mihi praedicare (3:100)
signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum
sempiternum et potestas eius in generationem et generationem
Chapter 4
(4:1) ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et
florens in palatio meo (4:2) somnium vidi quod
perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me
(4:3) et per me propositum est decretum ut
introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent
mihi (4:4) tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et
aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi
(4:5) donec collega ingressus est in conspectu meo
Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et
somnium coram eo locutus sum (4:6) Balthasar princeps
ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile
tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra (4:7)
visio capitis mei in cubili meo videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo
eius nimia (4:8) magna arbor et
fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae
terrae (4:9) folia eius pulcherrima et fructus eius nimius
et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres
caeli et ex ea vescebatur omnis caro (4:10) videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo
descendit (4:11) clamavit fortiter
et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant
bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius (4:12) verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis
quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae (4:13) cor eius ab humano commutetur et cor ferae
detur ei et septem tempora mutentur super eum (4:14) in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam
dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super
eo (4:15) hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu
ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere
mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est (4:16) tunc Danihel cuius nomen Balthasar coepit intra semet ipsum tacitus cogitare quasi hora una et
cogitationes eius conturbabant eum respondens autem rex ait Balthasar somnium et interpretatio eius non
conturbent te respondit Balthasar et dixit domine mi somnium his qui te oderunt et interpretatio eius
hostibus tuis sit (4:17) arborem quam
vidisti sublimem atque robustam cuius altitudo pertingit ad caelum et aspectus illius in omnem
terram (4:18) et rami eius pulcherrimi et fructus eius
nimius et esca omnium in ea subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves
caeli (4:19) tu es rex qui magnificatus es et invaluisti
et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae
terrae (4:20) quod autem vidit rex vigilem et sanctum
descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra
dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius
donec septem tempora commutentur super eum (4:21) haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem
(4:22) eicient te ab hominibus et cum bestiis feris
erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super
te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud
(4:23) quod autem praecepit ut relinqueretur germen
radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse
caelestem (4:24) quam ob rem rex
consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum
forsitan ignoscat delictis tuis (4:25) omnia venerunt
super Nabuchodonosor regem (4:26) post finem mensuum
duodecim in aula Babylonis deambulabat (4:27) responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore
fortitudinis meae et in gloria decoris mei (4:28) cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum
transiit a te (4:29) et ab hominibus te
eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super
te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud
(4:30) eadem hora sermo conpletus est super
Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est
donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium
(4:31) igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor
oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in
sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et
generationem (4:32) et omnes
habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli
quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti
(4:33) in ipso tempore sensus meus reversus est ad
me et ad honorem regni mei decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei et magistratus
mei requisierunt me et in regno meo constitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi
(4:34) nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et
magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia
potest humiliare
Chapter 5
(5:1) Balthasar rex fecit grande convivium
optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem (5:2)
praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat
Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius
uxoresque eius et concubinae (5:3) tunc adlata sunt
vasa aurea quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius
uxores et concubinae illius (5:4) bibebant vinum et
laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos (5:5) in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus
hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus
scribentis (5:6) tunc regis facies
commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se
invicem conlidebantur (5:7) exclamavit itaque
rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis
quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et
torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit (5:8) tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem
indicare regi (5:9) unde rex Balthasar
satis conturbatus est et vultus illius inmutatus est sed et optimates eius turbabantur
(5:10) regina autem pro re quae acciderat regi et
optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait rex in aeternum vive non te conturbent
cogitationes tuae neque facies tua inmutetur (5:11) est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia
et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum
Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex (5:12) quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio
secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc
itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit (5:13) igitur introductus est Danihel coram rege ad quem praefatus rex ait tu es Danihel de filiis
captivitatis Iudae quam adduxit rex pater meus de Iudaea (5:14) audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores
inventae sint in te (5:15) et nunc introgressi
sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et
nequiverunt sensum sermonis huius edicere (5:16) porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales
scripturam legere et interpretationem indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum
habebis et tertius in regno meo princeps eris (5:17) ad quae respondens Danihel ait coram rege munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da
scripturam autem legam tibi rex et interpretationem eius ostendam tibi (5:18) o rex Deus altissimus regnum et
magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo (5:19) et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et
metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat
humiliabat (5:20) quando autem
elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et
gloria eius ablata est (5:21) et a filiis hominum
eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos
comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno
hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud (5:22) tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia
(5:23) sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et
vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in
eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt
neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non
glorificasti (5:24) idcirco ab eo
missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est (5:25) haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares (5:26) et haec interpretatio sermonis mane numeravit
Deus regnum tuum et conplevit illud (5:27) thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens (5:28) fares divisum est regnum tuum et datum est
Medis et Persis (5:29) tunc iubente rege
indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet
potestatem tertius in regno (5:30) eadem nocte
interfectus est Balthasar rex Chaldeus (5:31) et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo
Chapter 6
(6:1) placuit Dario et constituit supra regnum
satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo (6:2) et super eos principes tres ex quibus Danihel unus erat ut satrapae illis redderent rationem et
rex non sustineret molestiam (6:3) igitur Danihel
superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo (6:4) porro rex cogitabat constituere eum super omne
regnum unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Daniheli ex latere regni nullamque
causam et suspicionem repperire potuerunt eo quod fidelis esset et omnis culpa et suspicio non inveniretur in
eo (6:5) dixerunt ergo viri illi non inveniemus
Daniheli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui (6:6) tunc principes et satrapae subripuerunt regi et sic locuti sunt ei Darie rex in aeternum
vive (6:7) consilium inierunt cuncti principes regni
magistratus et satrapae senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum ut omnis qui petierit
aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta nisi a te rex mittatur in lacum
leonum (6:8) nunc itaque rex confirma sententiam et scribe
decretum ut non inmutetur quod statutum est a Medis atque Persis nec praevaricari cuiquam
liceat (6:9) porro rex Darius proposuit edictum et
statuit (6:10) quod cum Danihel conperisset id est
constitutam legem ingressus est domum suam et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem tribus
temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere
consueverat (6:11) viri igitur illi
curiosius inquirentes invenerunt Danihel orantem et obsecrantem Deum suum (6:12) et accedentes locuti sunt regi super edicto
rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta
nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ad quod respondens rex ait verus sermo iuxta decretum Medorum atque
Persarum quod praevaricari non licet (6:13) tunc respondentes dixerunt coram rege Danihel de filiis captivitatis Iudae non curavit de lege
tua et de edicto quod constituisti sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua
(6:14) quod verbum cum audisset rex satis
contristatus est et pro Danihel posuit cor ut liberaret eum et usque ad occasum solis laborabat ut erueret
illum (6:15) viri autem illi intellegentes regem dixerunt
ei scito rex quia lex Medorum est atque Persarum ut omne decretum quod constituit rex non liceat
inmutari (6:16) tunc rex praecepit et adduxerunt Danihelem et
miserunt eum in lacum leonum dixitque rex Daniheli Deus tuus quem colis semper ipse liberabit
te (6:17) adlatusque est lapis unus et positus est
super os laci quem obsignavit rex anulo suo et anulo optimatum suorum ne quid fieret contra
Danihel (6:18) et abiit rex in domum suam et dormivit
incenatus cibique non sunt inlati coram eo insuper et somnus recessit ab eo (6:19) tunc rex primo diluculo consurgens festinus
ad lacum leonum perrexit (6:20) adpropinquansque
lacui Danihelem voce lacrimabili inclamavit et affatus est eum Danihel serve Dei viventis Deus tuus cui tu
servis semper putasne valuit liberare te a leonibus (6:21) et Danihel regi respondens ait rex in aeternum vive (6:22) Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia
inventa est in me sed et coram te rex delictum non feci (6:23) tunc rex vehementer gavisus est super eo et Danihelem praecepit educi de lacu eductusque est
Danihel de lacu et nulla laesio inventa est in eo quia credidit Deo suo (6:24) iubente autem rege adducti sunt viri illi qui
accusaverant Danihelem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum et non pervenerunt usque
ad pavimentum laci donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt (6:25) tunc Darius rex scripsit universis populis
tribubus et linguis habitantibus in universa terra pax vobis multiplicetur (6:26) a me constitutum est decretum ut in universo
imperio et regno meo tremescant et paveant Deum Danihelis ipse est enim Deus vivens et aeternus in saecula et
regnum eius non dissipabitur et potestas eius usque in aeternum (6:27) ipse liberator atque salvator faciens signa et mirabilia in caelo et in terra qui liberavit
Danihelem de manu leonum (6:28) porro Danihel
perseveravit usque ad regnum Darii regnumque Cyri Persae
Chapter 7
(7:1) anno primo Balthasar regis Babylonis Danihel
somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone conprehendit
summatimque perstringens ait (7:2) videbam in visione
mea nocte et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno (7:3) et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se (7:4) prima quasi leaena et alas habebat aquilae
aspiciebam donec evulsae sunt alae eius et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor eius
datum est ei (7:5) et ecce bestia alia
similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei surge
comede carnes plurimas (7:6) post hoc aspiciebam
et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et
potestas data est ei (7:7) post hoc aspiciebam
in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat
magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis
quas videram ante eam et habebat cornua decem (7:8) considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus
primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens
ingentia (7:9) aspiciebam donec throni positi sunt et
antiquus dierum sedit vestimentum eius quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda thronus
eius flammae ignis rotae eius ignis accensus (7:10) fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies
centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt (7:11) aspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta
esset bestia et perisset corpus eius et traditum esset ad conburendum igni (7:12) aliarum quoque bestiarum ablata esset
potestas et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus (7:13) aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum
nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius
obtulerunt eum (7:14) et dedit ei
potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus ac linguae ipsi servient potestas eius potestas
aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur (7:15) horruit spiritus meus ego Danihel territus sum in his et visiones capitis mei conturbaverunt
me (7:16) accessi ad unum de adsistentibus et veritatem
quaerebam ab eo de omnibus his qui dixit mihi interpretationem sermonum et edocuit me
(7:17) hae bestiae magnae quattuor quattuor regna
consurgent de terra (7:18) suscipient autem
regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum
(7:19) post hoc volui diligenter discere de bestia
quarta quia erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat et
comminuebat et reliquias pedibus suis conculcabat (7:20) et de cornibus decem quae habebat in capite et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant
tria cornua de cornu illo quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris
(7:21) aspiciebam et ecce cornu illud faciebat
bellum adversus sanctos et praevalebat eis (7:22) donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi et tempus advenit et regnum
obtinuerunt sancti (7:23) et sic ait bestia
quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et
conculcabit et comminuet eam (7:24) porro cornua decem
ipsius regni decem reges erunt et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges
humiliabit (7:25) et sermones contra
Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur
in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis (7:26) et iudicium sedebit ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem
(7:27) regnum autem et potestas et magnitudo regni
quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes
reges servient ei et oboedient (7:28) hucusque finis
verbi ego Danihel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde
meo conservavi
Chapter 8
(8:1) anno tertio regni Balthasar regis visio
apparuit mihi ego Danihel post id quod videram in principio (8:2) vidi in visione mea cum essem in Susis castro quod est in Aelam civitate vidi autem in visione
esse me super portam Ulai (8:3) et levavi oculos
meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque
succrescens postea (8:4) vidi arietem
cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant
resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est
(8:5) et ego intellegebam ecce autem hircus caprarum
veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne
inter oculos suos (8:6) et venit usque ad
arietem illum cornutum quem videram stantem ante portam et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis
suae (8:7) cumque adpropinquasset prope arietem efferatus
est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum
misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius (8:8) hircus autem caprarum magnus factus est nimis
cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos
caeli (8:9) de uno autem ex eis egressum est cornu unum
modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem
(8:10) et magnificatum est usque ad fortitudinem
caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas (8:11) et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit
locum sanctificationis eius (8:12) robur autem datum
est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et
prosperabitur (8:13) et audivi unum de
sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et
peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur (8:14) et dixit ei usque ad vesperam et mane duo
milia trecenti et mundabitur sanctuarium (8:15) factum est autem cum viderem ego Danihel visionem et quaererem intellegentiam ecce stetit in
conspectu meo quasi species viri (8:16) et audivi vocem
viri inter Ulai et clamavit et ait Gabrihel fac intellegere istum visionem (8:17) et venit et stetit iuxta ubi ego stabam
cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis
conplebitur visio (8:18) cumque loqueretur
ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo (8:19) dixitque mihi ego ostendam tibi quae futura
sint in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum (8:20) aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum (8:21) porro hircus caprarum rex Graecorum est et
cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus (8:22) quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed
non in fortitudine eius (8:23) et post regnum
eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones
(8:24) et roborabitur fortitudo eius sed non in
viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos
et populum sanctorum (8:25) secundum voluntatem
suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et
contra principem principum consurget et sine manu conteretur (8:26) et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo signa visionem quia post dies multos
erit (8:27) et ego Danihel langui et aegrotavi per dies
cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur
Chapter 9
(9:1) in anno primo Darii filii Asueri de semine
Medorum qui imperavit super regnum Chaldeorum (9:2) anno uno regni eius ego Danihel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo
Domini ad Hieremiam prophetam ut conplerentur desolationes Hierusalem septuaginta anni
(9:3) et posui faciem meam ad Dominum Deum rogare et
deprecari in ieiuniis sacco et cinere (9:4) et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi obsecro Domine Deus magne et terribilis
custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua (9:5) peccavimus inique fecimus impie egimus et
recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis (9:6) non oboedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus
nostris patribus nostris omnique populo terrae (9:7) tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus
Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos
propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te (9:8) Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui
peccaverunt (9:9) tibi autem Domino
Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te (9:10) et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos
suos prophetas (9:11) et omnis Israhel
praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt ne audirent vocem tuam et stillavit super nos maledictio et
detestatio quae scripta est in libro Mosi servi Dei quia peccavimus ei (9:12) et statuit sermones suos quos locutus est
super nos et super principes nostros qui iudicaverunt nos ut superducerent in nos malum magnum quale numquam
fuit sub omni caelo secundum quod factum est in Hierusalem (9:13) sicut scriptum est in lege Mosi omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam
Domine Deus noster ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam
(9:14) et vigilavit Dominus et adduxit eam super nos
iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius
(9:15) et nunc Domine Deus noster qui eduxisti
populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus iniquitatem
fecimus (9:16) Domine in omnem iustitiam tuam avertatur
obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Hierusalem et monte sancto tuo propter peccata enim nostra et
iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in obprobrium sunt omnibus per circuitum
nostrum (9:17) nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi
tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est propter temet
ipsum (9:18) inclina Deus meus aurem tuam et audi aperi
oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum neque enim in
iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis
multis (9:19) exaudi Domine placare Domine adtende et fac
ne moreris propter temet ipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum
tuum (9:20) cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer
peccata mea et peccata populi mei Israhel ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto
Dei mei (9:21) adhuc me loquente in oratione ecce vir
Gabrihel quem videram in visione principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii
vespertini (9:22) et docuit me et
locutus est mihi dixitque Danihel nunc egressus sum ut docerem te et intellegeres (9:23) ab exordio precum tuarum egressus est sermo
ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellege
visionem (9:24) septuaginta ebdomades adbreviatae sunt super
populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur
iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetes et unguatur sanctus
sanctorum (9:25) scito ergo et
animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad christum ducem ebdomades septem et
ebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum
(9:26) et post ebdomades sexaginta duas occidetur
christus et non erit eius et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius
vastitas et post finem belli statuta desolatio (9:27) confirmabit autem pactum multis ebdomas una et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et
sacrificium et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit
desolatio
Chapter 10
(10:1) anno tertio Cyri regis Persarum verbum
revelatum est Daniheli cognomento Balthasar et verum verbum et fortitudo magna intellexitque sermonem
intellegentia est enim opus in visione (10:2) in diebus illis ego Danihel lugebam trium ebdomadarum diebus (10:3) panem desiderabilem non comedi et caro et
vinum non introierunt in os meum sed neque unguento unctus sum donec conplerentur trium ebdomadarum
dies (10:4) die autem vicesima et quarta mensis primi
eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris (10:5) et levavi oculos meos et vidi et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro
obrizo (10:6) et corpus eius quasi chrysolitus et facies
eius velut species fulgoris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et quae deorsum usque ad pedes
quasi species aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis (10:7) vidi autem ego Danihel solus visionem porro
viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimius inruit super eos et fugerunt in absconditum
(10:8) ego autem relictus solus vidi visionem
grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui
quicquam virium (10:9) et audivi vocem
sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam vultusque meus herebat terrae
(10:10) et ecce manus tetigit me et erexit me super
genua mea et super articulos manuum mearum (10:11)
et dixit ad me Danihel vir desideriorum intellege verba quae ego loquor ad te et sta
in gradu tuo nunc enim sum missus ad te cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens
(10:12) et ait ad me noli metuere Danihel quia ex
die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba
tua et ego veni propter sermones tuos (10:13)
princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michahel
unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum
(10:14) veni autem ut docerem te quae ventura sunt
populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies (10:15)
cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et
tacui (10:16) et ecce quasi similitudo filii hominis
tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione
tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium (10:17)
et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo nihil enim in me remansit
virium sed et halitus meus intercluditur (10:18)
rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
(10:19) et dixit noli timere vir desideriorum pax
tibi confortare et esto robustus cumque loqueretur mecum convalui et dixi loquere domine mi quia confortasti
me (10:20) et ait numquid scis quare venerim ad te et
nunc revertar ut proelier adversum principem Persarum cum enim egrederer apparuit princeps Graecorum
veniens (10:21) verumtamen adnuntiabo tibi quod expressum
est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michahel princeps
vester
Chapter 11
(11:1) ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut
confortaretur et roboraretur (11:2) et nunc veritatem
adnuntiabo tibi ecce adhuc tres reges stabunt in Perside et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et
cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Graeciae (11:3) surget vero rex fortis et dominabitur
potestate multa et faciet quod placuerit ei (11:4) et cum steterit conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos caeli sed non in posteros
eius neque secundum potentiam illius qua dominatus est lacerabitur enim regnum eius etiam in externos
exceptis his (11:5) et confortabitur
rex austri et de principibus eius praevalebit super eum et dominabitur dicione multa enim dominatio
eius (11:6) et post finem annorum foederabuntur filiaque
regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam et non obtinebit fortitudinem brachii nec stabit
semen eius et tradetur ipsa et qui adduxerunt eam adulescentes eius et qui confortabant eam in
temporibus (11:7) et stabit de
germine radicum eius plantatio et veniet cum exercitu et ingredietur provinciam regis aquilonis et abutetur
eis et obtinebit (11:8) insuper et deos
eorum et sculptilia vasa quoque pretiosa argenti et auri captiva ducet in Aegyptum ipse praevalebit adversum
regem aquilonis (11:9) et intrabit in
regnum rex austri et revertetur ad terram suam (11:10)
filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum et
veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius
(11:11) et provocatus rex austri egredietur et
pugnabit adversum regem aquilonis et praeparabit multitudinem nimiam et dabitur multitudo in manu
eius (11:12) et capiet multitudinem et exaltabitur cor
eius et deiciet multa milia sed non praevalebit (11:13)
convertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius
et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis
(11:14) et in temporibus illis multi consurgent
adversum regem austri filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem et
corruent (11:15) et veniet rex aquilonis et conportabit
aggerem et capiet urbes munitissimas et brachia austri non sustinebunt et consurgent electi eius ad
resistendum et non erit fortitudo (11:16) et faciet veniens
super eum iuxta placitum suum et non erit qui stet contra faciem eius et stabit in terra inclita et
consumetur in manu eius (11:17) et ponet faciem
suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei ut
evertat illud et non stabit nec illius erit (11:18)
et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas et cessare faciet principem
obprobrii sui et obprobrium eius convertetur in eum (11:19)
et convertet faciem suam ad imperium terrae suae et inpinget et corruet et non
invenietur (11:20) et stabit in loco
eius vilissimus et indignus decore regio et in paucis diebus conteretur non in furore nec in
proelio (11:21) et stabit in loco eius despectus et non
tribuetur ei honor regius et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia (11:22) et brachia pugnantis expugnabuntur a facie
eius et conterentur insuper et dux foederis (11:23)
et post amicitias cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico
populo (11:24) abundantes et uberes urbes ingredietur et
faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et
contra firmissimas cogitationes iniet et hoc usque ad tempus (11:25)
et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno et
rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis et non stabunt quia inibunt adversum eum
consilia (11:26) et comedentes panem cum eo conterent illum
exercitusque eius opprimetur et cadent interfecti plurimi (11:27)
duorum quoque regum cor erit ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et
non proficient quia adhuc finis in aliud tempus (11:28)
et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversus testamentum
sanctum et faciet et revertetur in terram suam (11:29)
statuto tempore revertetur et veniet ad austrum et non erit priori simile
novissimum (11:30) et venient super
eum trieres et Romani et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctuarii et faciet
reverteturque et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii (11:31) et brachia ex eo stabunt et polluent
sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem in desolationem
(11:32) et impii in testamentum simulabunt
fraudulenter populus autem sciens Deum suum obtinebit et faciet (11:33)
et docti in populo docebunt plurimos et ruent in gladio et in flamma in captivitate
et rapina dierum (11:34) cumque corruerint
sublevabuntur auxilio parvulo et adplicabuntur eis plurimi fraudulenter (11:35) et de eruditis ruent ut conflentur et
eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum quia adhuc aliud tempus erit (11:36) et faciet iuxta voluntatem suam rex et
elevabitur et magnificabitur adversum omnem deum et adversum Deum deorum loquetur magnifica et diriget donec
conpleatur iracundia perpetrata est quippe definitio (11:37)
et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum nec quemquam
deorum curabit quia adversum universa consurget (11:38)
deum autem Maozim in loco suo venerabitur et deum quem ignoraverunt patres eius colet
auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis (11:39)
et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit et multiplicabit gloriam et
dabit eis potestatem in multis et terram dividet gratuito (11:40)
et in tempore praefinito proeliabitur adversum eum rex austri et quasi tempestas
veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna et ingredietur terras et
conteret et pertransiet (11:41) et introibit in
terram gloriosam et multae corruent hae autem solae salvabuntur de manu eius Edom et Moab et principium
filiorum Ammon (11:42) et mittet manum
suam in terras et terra Aegypti non effugiet (11:43)
et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Aegypti per Lybias
quoque et Aethiopias transibit (11:44) et fama turbabit
eum ab oriente et ab aquilone et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat
plurimos (11:45) et figet tabernaculum suum Apedno inter
maria super montem inclitum et sanctum et veniet usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur
ei
Chapter 12
(12:1) in tempore autem illo consurget Michahel
princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse
coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus
in libro (12:2) et multi de his qui dormiunt in terrae
pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper (12:3) qui autem docti fuerint fulgebunt quasi
splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
(12:4) tu autem Danihel clude sermones et signa
librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia (12:5) et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii
stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis (12:6) et dixi viro qui indutus erat lineis qui
stabat super aquas fluminis usquequo finis horum mirabilium (12:7) et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et
sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et
cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec (12:8) et ego audivi et non intellexi et dixi domine
mi quid erit post haec (12:9) et ait vade Danihel
quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum (12:10)
eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque
intellegent omnes impii porro docti intellegent (12:11)
et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in
desolatione dies mille ducenti nonaginta (12:12)
beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta
quinque (12:13) tu autem vade ad praefinitum et requiesce et
stabis in sorte tua in fine dierum
Chapter 13
(13:1) et erat vir habitans in Babylone et nomen
eius Ioachim (13:2) et accepit uxorem
nomine Susannam filiam Chelciae pulchram nimis et timentem Dominum (13:3)
parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem
Mosi (13:4) erat autem Ioachim dives valde et erat ei
pomerium vicinum domus suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium
(13:5) et constituti sunt duo senes iudices in anno
illo de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus qui videbantur
regere populum (13:6) isti frequentabant
domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia (13:7) cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri
sui (13:8) et videbant eam senes cotidie ingredientem et
deambulantem et exarserunt in concupiscentia eius (13:9) et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur
iudiciorum iustorum (13:10) erant ergo ambo
vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum (13:11)
erubescebant enim indicare concupiscentiam suam volentes concumbere cum
ea (13:12) et observabant cotidie sollicitius videre
eam dixitque alter ad alterum (13:13) eamus domum quia
prandii hora est et egressi recesserunt a se (13:14)
cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt
concupiscentiam suam et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam
(13:15) factum est autem cum observarent diem aptum
ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio
aestus quippe erat (13:16) et non erat ibi
quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam (13:17)
dixit ergo puellis adferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite ut
lavem (13:18) et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque
ostia pomerii et egressae sunt per posticium ut adferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse
absconditos (13:19) cum autem egressae
essent puellae surrexerunt duo senes et adcurrerunt ad eam et dixerunt (13:20) ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos
videt et in concupiscentia tui sumus quam ob rem adsentire nobis et commiscere nobiscum
(13:21) quod si nolueris dicemus testimonium contra
te quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te (13:22)
ingemuit Susanna et ait angustiae mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si
autem non egero non effugiam manus vestras (13:23)
sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu
Domini (13:24) et exclamavit voce magna Susanna
exclamaverunt autem et senes adversus eam (13:25)
et cucurrit unus et aperuit ostia pomerii (13:26)
cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus inruerunt per posticam ut
viderent quidnam esset (13:27) postquam autem
senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna et
facta est dies crastina (13:28) cumque venisset
populus ad virum eius Ioachim venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam ut
interficerent eam (13:29) et dixerunt coram
populo mittite ad Susannam filiam Chelciae uxorem Ioachim et statim miserunt (13:30) et venit cum parentibus et filiis et
universis cognatis suis (13:31) porro Susanna erat
delicata nimis et pulchra specie (13:32) at iniqui illi
iusserunt ut discoperiretur erat enim cooperta ut vel sic satiarentur decore eius (13:33) flebant igitur sui et omnes qui noverant
eam (13:34) consurgentes autem duo presbyteri in medio
populi posuerunt manus super caput eius (13:35)
quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in
Domino (13:36) et dixerunt presbyteri cum deambularemus in
pomerio soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas
(13:37) venitque ad eam adulescens qui erat
absconditus et concubuit cum ea (13:38) porro nos cum
essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter
commisceri (13:39) et illum quidem
non quivimus conprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit (13:40) hanc autem cum adprehendissemus
interrogavimus quisnam esset adulescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus
(13:41) credidit eis multitudo quasi senibus populi
et iudicibus et condemnaverunt eam ad mortem (13:42)
exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es
cognitor qui nosti omnia antequam fiant (13:43)
tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium et ecce morior cum nihil horum
fecerim quae isti malitiose conposuerunt adversum me (13:44)
exaudivit autem Dominus vocem eius (13:45)
cumque duceretur ad mortem suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius
nomen Danihel (13:46) et exclamavit voce
magna mundus ego sum a sanguine huius (13:47)
et conversus omnis populus ad eum dixit quis est sermo iste quem tu locutus
es (13:48) qui cum staret in medio eorum ait sic fatui
filii Israhel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israhel
(13:49) revertimini ad iudicium quia falsum
testimonium locuti sunt adversum eam (13:50)
reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes veni et sede in medio
nostrum et indica nobis quia tibi dedit Deus honorem senectutis (13:51)
et dixit ad eos Danihel separate illos ab invicem procul et diiudicabo
eos (13:52) cum ergo divisi essent alter ab altero
vocavit unum de eis et dixit ad eum inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris
prius (13:53) iudicans iudicia iniusta innocentes
opprimens et dimittens noxios dicente Domino innocentem et iustum non interficies (13:54) nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore
videris eos loquentes sibi qui ait sub scino (13:55)
dixit autem Danihel recte mentitus es in caput tuum ecce enim angelus Dei accepta
sententia ab eo scindet te medium (13:56) et amoto eo iussit
venire alium et dixit ei semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor
tuum (13:57) sic faciebatis filiabus Israhel et illae
timentes loquebantur vobis sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram (13:58) nunc ergo dic mihi sub qua arbore
conprehenderis eos loquentes sibi qui ait sub prino (13:59)
dixit autem ei Danihel recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim angelus Dei
gladium habens ut secet te medium et interficiat vos (13:60)
exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in
se (13:61) et consurrexerunt adversum duos presbyteros
convicerat enim eos Danihel ex ore suo falsum dixisse testimonium feceruntque eis sicuti male egerant
adversum proximum (13:62) ut facerent
secundum legem Mosi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
(13:63) Chelcias autem et uxor eius laudaverunt Deum
pro filia sua Susanna cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res
turpis (13:64) Danihel autem factus est magnus in conspectu
populi a die illa et deinceps (13:65[) et rex Astyages
adpositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius
Chapter 14
(14:1) erat autem Danihel conviva regis et honoratus
super omnes amicos eius (14:2) erat quoque idolum
nomine Bel apud Babylonios et inpendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves
quadraginta vinique amphorae sex (14:3) rex quoque colebat
eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Danihel adorabat Deum suum dixitque ei rex quare non adoras
Bel (14:4) qui respondens ait ei quia non colo idola
manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis
(14:5) et dixit ad eum rex non tibi videtur esse Bel
vivens deus an non vides quanta comedat et bibat cotidie (14:6) et ait Danihel adridens ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque
comedit aliquando (14:7) et iratus rex
vocavit sacerdotes eius et ait eis nisi dixeritis mihi quis est qui comedat inpensas has
moriemini (14:8) si autem
ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Danihel quia blasphemavit in Bel et dixit Danihel regi fiat
iuxta verbum tuum (14:9) erant autem
sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis et venit rex cum Danihele in templum
Belis (14:10) et dixerunt sacerdotes Belis ecce nos
egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa anulo tuo
(14:11) et cum ingressus fueris mane nisi inveneris
omnia comesta a Bel moriemur vel Danihel qui mentitus est adversum nos (14:12) contemnebant autem quia fecerant sub mensa
absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea (14:13) factum est igitur postquam egressi sunt illi
et rex posuit cibos ante Bel praecepit Danihel pueris suis et adtulerunt cinerem et cribravit per totum
templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt (14:14) sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta
consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt (14:15) surrexit autem rex primo diluculo et Danihel
cum eo (14:16) et ait rex salvane sunt signa Danihel qui
respondit salva rex (14:17) statimque cum
aperuissent ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna magnus es Bel et non est apud te dolus
quisquam (14:18) et risit Danihel et tenuit regem ne
ingrederetur intro et dixit ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sunt haec (14:19) et dixit rex video vestigia virorum et
mulierum et infantium et iratus rex (14:20)
tunc adprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita
ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam (14:21) occidit ergo illos rex et tradidit Bel in
potestate Daniheli qui subvertit eum et templum eius (14:22)
et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii
(14:23) et dixit rex Daniheli ecce nunc non potes
dicere quia non sit iste deus vivens adora ergo eum (14:24)
dixitque Danihel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens
(14:25) tu autem rex da mihi potestatem et
interficiam draconem absque gladio et fuste et ait rex do tibi (14:26)
tulit ergo Danihel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit
in os draconi et disruptus est draco et dixit ecce quae colebatis (14:27)
quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem
dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit
(14:28) et dixerunt cum venissent ad regem trade
nobis Danihelum alioquin interficiemus te et domum tuam (14:29)
vidit ergo rex quod inruerent in eum vehementer et necessitate conpulsus tradidit eis
Danihelum (14:30) qui miserunt eum
in lacum leonum et erat ibi diebus sex (14:31)
porro in lacu erant septem leones et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves et
tunc non data sunt eis ut devorarent Danihelum (14:32)
erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in
alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus (14:33)
dixitque angelus Domini ad Abacuc fer prandium quod habes in Babylonem Daniheli qui
est in lacu leonum (14:34) et dixit Abacuc
domine Babylonem non vidi et lacum nescio (14:35)
et adprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui
posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui (14:36)
et clamavit Abacuc dicens Danihel tolle prandium quod misit tibi Deus
(14:37) et ait Danihel recordatus es enim mei Deus
et non dereliquisti diligentes te (14:38) surgensque Danihel
comedit porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo (14:39)
venit ergo rex die septima ut lugeret Danihelum et venit ad lacum et introspexit et
ecce Danihel sedens (14:40) et exclamavit rex
voce magna dicens magnus es Domine Deus Danihelis et extraxit eum (14:41)
porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit et devorati sunt in momento
coram eo (14:42) tunc rex ait paveant omnes habitantes in
universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit
Danielem de lacu leonum
EXPLICIT LIBER DANIHEL PROPHETA
[End of The Book of Daniel]