The Book of Colossians
INCIPIT AD COLOSSENES
Chapter 1
(1:1) Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem
Dei et Timotheus frater (1:2) his qui sunt
Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
(1:3) gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu
Christi semper pro vobis orantes (1:4)
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos
omnes (1:5) propter spem quae
reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii (1:6) quod pervenit ad vos sicut et in universo
mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in
veritate (1:7) sicut didicistis ab
Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu (1:8) qui etiam manifestavit nobis dilectionem
vestram in Spiritu (1:9) ideo et nos ex qua
die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni
sapientia et intellectu spiritali (1:10)
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et
crescentes in scientia Dei (1:11) in omni virtute
confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
(1:12) gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in
partem sortis sanctorum in lumine (1:13)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis
suae (1:14) in quo habemus redemptionem remissionem
peccatorum (1:15) qui est imago Dei
invisibilis primogenitus omnis creaturae (1:16)
quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia
sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata
sunt (1:17) et ipse est ante omnes et omnia in ipso
constant (1:18) et ipse est caput
corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum
tenens (1:19) quia in ipso
conplacuit omnem plenitudinem habitare (1:20)
et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae
in terris sive quae in caelis sunt (1:21)
et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus
malis (1:22) nunc autem
reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles
coram ipso (1:23) si tamen permanetis
in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa
creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister (1:24)
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi
in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia (1:25)
cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos
ut impleam verbum Dei (1:26) mysterium quod
absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
(1:27) quibus voluit Deus notas facere divitias
gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae (1:28) quem nos adnuntiamus corripientes omnem
hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo
Iesu (1:29) in quo et laboro certando secundum
operationem eius quam operatur in me in virtute
Chapter 2
(2:1) volo enim vos scire qualem sollicitudinem
habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
(2:2) ut consolentur corda ipsorum instructi in
caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi
Iesu (2:3) in quo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi (2:4) hoc autem dico ut
nemo vos decipiat in subtilitate sermonum (2:5)
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem
vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae (2:6)
sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
(2:7) radicati et superaedificati in ipso et
confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione (2:8)
videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem
hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum (2:9)
quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(2:10) et estis in illo repleti qui est caput omnis
principatus et potestatis (2:11) in quo et
circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione
Christi (2:12) consepulti ei in
baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
(2:13) et vos cum mortui essetis in delictis et
praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta (2:14) delens quod adversum nos erat chirografum
decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci (2:15) expolians principatus et potestates traduxit
palam triumphans illos in semet ipso (2:16)
nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut
sabbatorum (2:17) quae sunt umbra
futurorum corpus autem Christi (2:18) nemo vos seducat
volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis
suae (2:19) et non tenens caput ex quo totum corpus per
nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei (2:20) si mortui estis cum Christo ab elementis
mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (2:21)
ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris (2:22) quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum
praecepta et doctrinas hominum (2:23) quae sunt rationem
quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad
saturitatem carnis
Chapter 3
(3:1) igitur si conresurrexistis Christo quae sursum
sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens (3:2)
quae sursum sunt sapite non quae supra terram (3:3)
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
(3:4) cum Christus apparuerit vita vestra tunc et
vos apparebitis cum ipso in gloria (3:5)
mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam
libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus (3:6) propter quae venit ira Dei super filios
incredulitatis (3:7) in quibus et vos
ambulastis aliquando cum viveretis in illis (3:8)
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem
sermonem de ore vestro (3:9) nolite mentiri
invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius (3:10)
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit
eum (3:11) ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio
et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus (3:12) induite vos ergo sicut electi Dei sancti et
dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam (3:13) subportantes invicem et donantes vobis ipsis
si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos (3:14) super omnia autem haec caritatem quod est
vinculum perfectionis (3:15) et pax Christi
exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote (3:16) verbum Christi habitet in vobis abundanter in
omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes
in cordibus vestris Deo (3:17) omne quodcumque
facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per
ipsum (3:18) mulieres subditae
estote viris sicut oportet in Domino (3:19)
viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas (3:20) filii oboedite parentibus per omnia hoc enim
placitum est in Domino (3:21) patres nolite ad
indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant (3:22)
servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus
placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum (3:23)
quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
(3:24) scientes quod a Domino accipietis
retributionem hereditatis Domino Christo servite (3:25)
qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum
acceptio
Chapter 4
(4:1) domini quod iustum est et aequum servis
praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo (4:2)
orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione (4:3) orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat
nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
(4:4) ut manifestem illud ita ut oportet me
loqui (4:5) in sapientia
ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes (4:6)
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos
unicuique respondere (4:7) quae circa me sunt
omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
(4:8) quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat
quae circa vos sunt et consoletur corda vestra (4:9)
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota
facient vobis (4:10) salutat vos
Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos
excipite illum (4:11) et Iesus qui
dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt
solacio (4:12) salutat vos
Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti
et pleni in omni voluntate Dei (4:13) testimonium enim
illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui
Hierapoli (4:14) salutat vos Lucas
medicus carissimus et Demas (4:15) salutate fratres
qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam (4:16)
et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur
et eam quae Laodicensium est vos legatis (4:17)
et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud
impleas (4:18) salutatio mea manu
Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen
EXPLICIT EPISTULA AD COLOSSENES
[End of The Book of Colossians]