The Book of Amos
INCIPIT AMOS PROPHETA
Chapter 1
(1:1) verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae
quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos
annos terraemotus (1:2) et dixit Dominus de
Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex
Carmeli (1:3) haec dicit Dominus super tribus sceleribus
Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad
(1:4) et mittam ignem in domum Azahel et devorabit
domos Benadad (1:5) et conteram vectem
Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur
populus Syriae Cyrenen dicit Dominus (1:6) haec dicit Dominus
super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam
ut concluderet eam in Idumea (1:7) et mittam ignem in
murum Gazae et devorabit aedes eius (1:8) et disperdam
habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt
reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus (1:9) haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod
concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum
(1:10) et emittam ignem in murum Tyri et devorabit
aedes eius (1:11) haec dicit Dominus super tribus sceleribus
Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit
misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in
finem (1:12) mittam ignem in Theman et devorabit aedes
Bosrae (1:13) haec dicit Dominus super tribus sceleribus
filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum
terminum suum (1:14) et succendam ignem
in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
(1:15) et ibit Melchom in captivitatem ipse et
principes eius simul dicit Dominus
Chapter 2
(2:1) haec dicit Dominus super tribus sceleribus
Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem
(2:2) et mittam ignem in Moab et devorabit aedes
Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae (2:3) et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit
Dominus (2:4) haec dicit Dominus super tribus sceleribus
Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint
deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum (2:5) et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem (2:6) haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo
quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis (2:7) qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater
eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum (2:8) et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in
domo Dei sui (2:9) ego autem
exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et
contrivi fructum eius desuper et radices eius subter (2:10) ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut
possideretis terram Amorrei (2:11) et suscitavi de
filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit
Dominus (2:12) et propinabatis nazarenis vino et prophetis
mandabatis dicentes ne prophetetis (2:13) ecce ego stridebo
super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno (2:14) et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam
suam (2:15) et tenens arcum non stabit et velox pedibus
suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam (2:16) et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus
Chapter 3
(3:1) audite verbum quod locutus est Dominus super
vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens (3:2) tantummodo vos cognovi ex omnibus
cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras (3:3) numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit
eis (3:4) numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit
praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit
(3:5) numquid cadet avis in laqueum terrae absque
aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit (3:6) si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non
fecit (3:7) quia non faciet Dominus Deus verbum nisi
revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas (3:8) leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit
(3:9) auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus
terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et
calumniam patientes in penetrabilibus eius (3:10) et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus
suis (3:11) propterea haec dicit Dominus Deus
tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae
(3:12) haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de
ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga
lectuli et in Damasco grabatti (3:13) audite et
contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum (3:14) quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria
Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram (3:15) et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes
multae dicit Dominus
Chapter 4
(4:1) audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in
monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et
bibemus (4:2) iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce
dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus
(4:3) et per aperturas exibitis altera contra
alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus (4:4) venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate praevaricationem et offerte mane
victimas vestras tribus diebus decimas vestras (4:5) et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim
voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus (4:6) unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in
omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus (4:7) ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui
super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui
aruit (4:8) et venerunt duae et tres civitates ad
civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus
(4:9) percussi vos in vento urente et in aurugine
multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non
redistis ad me dicit Dominus (4:10) misi in vos mortem
in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci
putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus
(4:11) subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et
Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus
(4:12) quapropter haec faciam tibi Israhel postquam
autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel (4:13) quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam
nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius
Chapter 5
(5:1) audite verbum istud quod ego levo super vos
planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat (5:2) virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam (5:3) quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua
egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo
Israhel (5:4) quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite
me et vivetis (5:5) et nolite quaerere
Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel
erit inutilis (5:6) quaerite Dominum et
vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
(5:7) qui convertitis in absinthium iudicium et
iustitiam in terra relinquitis (5:8) facientem Arcturum
et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas
super faciem terrae Dominus nomen eius (5:9) qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
(5:10) odio habuerunt in porta corripientem et
loquentem perfecte abominati sunt (5:11) idcirco pro eo quod
diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non
habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum (5:12) quia cognovi multa scelera vestra et fortia
peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes (5:13) ideo prudens in tempore illo tacebit quia
tempus malum est (5:14) quaerite bonum et
non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis (5:15) odite malum et diligite bonum et constituite
in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph (5:16) propterea haec dicit Dominus Deus exercituum
Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad
luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere (5:17) et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
(5:18) vae desiderantibus diem Domini ad quid eam
vobis dies Domini ista tenebrae et non lux (5:19) quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu
sua super parietem et mordeat eum coluber (5:20) numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
(5:21) odi et proieci festivitates vestras et non
capiam odorem coetuum vestrorum (5:22) quod si adtuleritis
mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
(5:23) aufer a me tumultum carminum tuorum et
cantica lyrae tuae non audiam (5:24) et revelabitur
quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis (5:25) numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus
Israhel (5:26) et portastis tabernaculum Moloch vestro et
imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis (5:27) et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius
Chapter 6
(6:1) vae qui opulenti estis in Sion et confiditis
in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel (6:2) transite in Chalanne et videte et ite inde in
Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum
termino vestro est (6:3) qui separati estis
in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis (6:4) qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et
vitulos de medio armenti (6:5) qui canitis ad vocem
psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici (6:6) bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione
Ioseph (6:7) quapropter nunc migrabunt in capite
transmigrantium et auferetur factio lascivientium (6:8) iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et
domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis (6:9) quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur (6:10) et tollet eum propinquus suus et conburet eum
ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
(6:11) et respondebit finis est et dicet ei tace et
non recorderis nominis Domini (6:12) quia ecce Dominus
mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus (6:13) numquid currere queunt in petris equi aut
arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in
absinthium (6:14) qui laetamini in nihili qui dicitis numquid
non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua (6:15) ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos
ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
Chapter 7
(7:1) haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor
lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis
(7:2) et factum est cum consummasset comedere herbam
terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est
(7:3) misertus est Dominus super hoc non erit dixit
Dominus (7:4) haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce
vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem
(7:5) et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis
suscitabit Iacob quia parvulus est (7:6) misertus est Dominus
super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus (7:7) haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla
cementarii (7:8) et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et
dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra
superinducere eum (7:9) et demolientur
excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in
gladio (7:10) et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam
regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos
sermones eius (7:11) haec enim dicit
Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua (7:12) et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere
fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis (7:13) et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni
est (7:14) et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum
propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros (7:15) et tulit me Dominus cum sequerer gregem et
dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel (7:16) et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum
idoli (7:17) propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in
civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in
terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua
Chapter 8
(8:1) haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce
uncinus pomorum (8:2) et dixit quid tu
vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam
ultra ut pertranseam eum (8:3) et stridebunt
cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur
silentium (8:4) audite hoc qui conteritis pauperem et deficere
facitis egenos terrae (8:5) dicentes quando
transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus
siclum et subponamus stateras dolosas (8:6) ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti
vendamus (8:7) iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus
fuero usque ad finem omnia opera eorum (8:8) numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi
fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti (8:9) et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die
luminis (8:10) et convertam festivitates vestras in luctum
et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium
et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum (8:11) ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam
famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini (8:12) et commovebuntur a mari usque ad mare et ab
aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient (8:13) in die illa deficient virgines pulchrae et
adulescentes in siti (8:14) qui iurant in
delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent
ultra
Chapter 9
(9:1) vidi Dominum stantem super altare et dixit
percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio
interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit (9:2) si descenderint usque ad infernum inde manus
mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos (9:3) et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab
oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos (9:4) et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam
oculos meos super eos in malum et non in bonum (9:5) et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et
ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Aegypti (9:6) qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas
maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius (9:7) numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel ait Dominus numquid non Israhel
ascendere feci de terra Aegypti et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene (9:8) ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et
conteram illud a facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus
(9:9) ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus
gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram
(9:10) in gladio morientur omnes peccatores populi
mei qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum (9:11) in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et
ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis (9:12) ut possideant reliquias Idumeae et omnes
nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec (9:13) ecce dies veniunt dicit Dominus et
conprehendet arator messorem et calcator uvae mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles
culti erunt (9:14) et convertam
captivitatem populi mei Israhel et aedificabunt civitates desertas et habitabunt et plantabunt vineas et
bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum (9:15) et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis dicit
Dominus Deus tuus
EXPLICIT AMOS PROPHETA
[End of The Book of Amos]