The Book of Acts
INCIPIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUM
Chapter 1
(1:1) primum quidem sermonem feci de omnibus o
Theophile quae coepit Iesus facere et docere (1:2) usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus
est (1:3) quibus et praebuit se ipsum vivum post
passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
(1:4) et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne
discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum (1:5) quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem
baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies (1:6) igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum
Israhel (1:7) dixit autem eis non est vestrum nosse tempora
vel momenta quae Pater posuit in sua potestate (1:8) sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem
et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae (1:9) et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis
eorum (1:10) cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce
duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis (1:11) qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a
vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum (1:12)
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem
sabbati habens iter (1:13) et cum introissent
in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus
et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi (1:14) hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et
fratribus eius (1:15) et in diebus illis
exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti
(1:16) viri fratres oportet impleri scripturam quam
praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum
(1:17) quia connumeratus erat in nobis et sortitus
est sortem ministerii huius (1:18) et hic quidem
possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera
eius (1:19) et notum factum est omnibus habitantibus
Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis
(1:20) scriptum est enim in libro Psalmorum fiat
commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius
(1:21) oportet ergo ex his viris qui nobiscum
congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus (1:22) incipiens a baptismate Iohannis usque in diem
qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis (1:23) et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur
Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam (1:24) et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus
unum (1:25) accipere locum ministerii huius et
apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum (1:26)
et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim
apostolis
Chapter 2
(2:1) et cum conplerentur dies pentecostes erant
omnes pariter in eodem loco (2:2) et factus est
repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant
sedentes (2:3) et apparuerunt illis dispertitae linguae
tamquam ignis seditque supra singulos eorum (2:4) et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus
dabat eloqui illis (2:5) erant autem in
Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt (2:6) facta autem hac voce convenit multitudo et
mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes (2:7) stupebant autem omnes et mirabantur dicentes
nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt (2:8) et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus (2:9) Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant
Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam (2:10) Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae
romani (2:11) Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes
audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei (2:12) stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
(2:13) alii autem inridentes dicebant quia musto
pleni sunt isti (2:14) stans autem Petrus
cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis
notum sit et auribus percipite verba mea (2:15) non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia (2:16) sed hoc est quod dictum est per prophetam
Iohel (2:17) et erit in novissimis diebus dicit Dominus
effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri
visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt (2:18) et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et
prophetabunt (2:19) et dabo prodigia in
caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi (2:20) sol convertetur in tenebras et luna in
sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus (2:21) et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit (2:22) viri israhelitae audite verba haec Iesum
Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in
medio vestri sicut vos scitis (2:23) hunc definito
consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis (2:24) quem Deus suscitavit solutis doloribus
inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo (2:25) David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne
commovear (2:26) propter hoc laetatum est cor meum et
exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe (2:27) quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre
corruptionem (2:28) notas fecisti mihi
vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua (2:29) viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et
sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem (2:30)
propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu
lumbi eius sedere super sedem eius (2:31) providens locutus
est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit
corruptionem (2:32) hunc Iesum
resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus (2:33) dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos
videtis et audistis (2:34) non enim David
ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (2:35) donec ponam inimicos tuos scabillum pedum
tuorum (2:36) certissime ergo sciat omnis domus Israhel
quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis (2:37) his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt
ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres (2:38) Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu
Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (2:39) vobis enim est repromissio et filiis vestris
et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (2:40)
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a
generatione ista prava (2:41) qui ergo receperunt
sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
(2:42) erant autem perseverantes in doctrina
apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus (2:43) fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem
et metus erat magnus in universis (2:44) omnes etiam qui
credebant erant pariter et habebant omnia communia (2:45) possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus
erat (2:46) cotidie quoque perdurantes unianimiter in
templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
(2:47) conlaudantes Deum et habentes gratiam ad
omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
Chapter 3
(3:1) Petrus autem et Iohannes ascendebant in
templum ad horam orationis nonam (3:2) et quidam vir qui
erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut
peteret elemosynam ab introeuntibus in templum (3:3) is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam
acciperet (3:4) intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit
respice in nos (3:5) at ille intendebat
in eos sperans se aliquid accepturum ab eis (3:6) Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu
Christi Nazareni surge et ambula (3:7) et adprehensa ei
manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae (3:8) et exiliens stetit et ambulabat et intravit
cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum (3:9) et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum (3:10)
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam
portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi (3:11) cum teneret autem Petrum et Iohannem
concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes (3:12) videns autem Petrus respondit ad populum viri
israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc
ambulare (3:13) Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus
patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati
iudicante illo dimitti (3:14) vos autem sanctum
et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis (3:15) auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes
sumus (3:16) et in fide nominis eius hunc quem videtis et
nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium
vestrum (3:17) et nunc fratres scio quia per ignorantiam
fecistis sicut et principes vestri (3:18) Deus autem quae
praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic (3:19) paenitemini igitur et convertimini ut
deleantur vestra peccata (3:20) ut cum venerint
tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
(3:21) quem oportet caelum quidem suscipere usque in
tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo
prophetarum (3:22) Moses quidem dixit
quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta
omnia quaecumque locutus fuerit vobis (3:23) erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
(3:24) et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui
locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos (3:25) vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham
et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae (3:26) vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque
a nequitia sua
Chapter 4
(4:1) loquentibus autem illis ad populum
supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei (4:2) dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
(4:3) et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in
custodiam in crastinum erat enim iam vespera (4:4) multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque
milia (4:5) factum est autem in crastinum ut
congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem (4:6) et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere
sacerdotali (4:7) et statuentes eos in
medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos (4:8) tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
(4:9) si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis
infirmi in quo iste salvus factus est (4:10) notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos
crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (4:11) hic est lapis qui reprobatus est a vobis
aedificantibus qui factus est in caput anguli (4:12) et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet
nos salvos fieri (4:13) videntes autem
Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et
cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant (4:14) hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant
contradicere (4:15) iusserunt autem eos
foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem (4:16) dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus
habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare (4:17) sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli
hominum (4:18) et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino
loquerentur neque docerent in nomine Iesu (4:19) Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius
audire quam Deum iudicate (4:20) non enim possumus
quae vidimus et audivimus non loqui (4:21) at illi comminantes
dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod
acciderat (4:22) annorum enim erat amplius quadraginta homo in
quo factum erat signum istud sanitatis (4:23) dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et
seniores dixissent (4:24) qui cum audissent
unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae
in eis sunt (4:25) qui Spiritu Sancto
per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt
inania (4:26) adstiterunt reges terrae et principes
convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius (4:27) convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et
Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel (4:28) facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri (4:29) et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum
tuum (4:30) in eo cum manum tuam extendas sanitates et
signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu (4:31) et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et
loquebantur verbum Dei cum fiducia (4:32) multitudinis autem
credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant
illis omnia communia (4:33) et virtute magna
reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus
illis (4:34) neque enim quisquam egens erat inter illos
quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae
vendebant (4:35) et ponebant ante pedes apostolorum
dividebantur autem singulis prout cuique opus erat (4:36) Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius
consolationis Levites Cyprius genere (4:37) cum haberet agrum
vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
Chapter 5
(5:1) vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira
uxore sua vendidit agrum (5:2) et fraudavit de
pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
(5:3) dixit autem Petrus Anania cur temptavit
Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri (5:4) nonne manens tibi manebat et venundatum in tua
erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
(5:5) audiens autem Ananias haec verba cecidit et
exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant (5:6) surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt (5:7) factum est autem quasi horarum trium spatium
et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit (5:8) respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam
tanti (5:9) Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis
temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
(5:10) confestim cecidit ante pedes eius et
exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum
suum (5:11) et factus est timor magnus in universa
ecclesia et in omnes qui audierunt haec (5:12) per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes
in porticu Salomonis (5:13) ceterorum autem
nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus (5:14) magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
(5:15) ita ut in plateas eicerent infirmos et
ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam
eorum (5:16) concurrebat autem et multitudo vicinarum
civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
(5:17) exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes
qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo (5:18)
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
(5:19) angelus autem Domini per noctem aperiens
ianuas carceris et educens eos dixit (5:20) ite et stantes
loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius (5:21) qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum
et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut
adducerentur (5:22) cum venissent autem
ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt (5:23)
dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad
ianuas aperientes autem neminem intus invenimus (5:24) ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis
quidnam fieret (5:25) adveniens autem
quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes
populum (5:26) tunc abiit magistratus cum ministris et
adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur (5:27) et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps
sacerdotum (5:28) dicens praecipiendo praecepimus vobis ne
doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem
hominis istius (5:29) respondens autem
Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus (5:30)
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in
ligno (5:31) hunc Deus principem et salvatorem exaltavit
dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum (5:32)
et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus
oboedientibus sibi (5:33) haec cum audissent
dissecabantur et cogitabant interficere illos (5:34) surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae
plebi iussit foras ad breve homines fieri (5:35) dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi
sitis (5:36) ante hos enim dies extitit Theodas dicens
esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque
credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum (5:37) post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse
periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt (5:38) et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex
hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur (5:39) si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini
consenserunt autem illi (5:40) et convocantes
apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos (5:41) et illi quidem ibant gaudentes a conspectu
concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (5:42)
omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes
Christum Iesum
Chapter 6
(6:1) in diebus autem illis crescente numero
discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano
viduae eorum (6:2) convocantes autem
duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare
mensis (6:3) considerate ergo fratres viros ex vobis boni
testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus (6:4) nos vero orationi et ministerio verbi
instantes erimus (6:5) et placuit sermo
coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum
et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum (6:6) hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
(6:7) et verbum Dei crescebat et multiplicabatur
numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
(6:8) Stephanus autem plenus gratia et fortitudine
faciebat prodigia et signa magna in populo (6:9) surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et
Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano (6:10) et non poterant resistere sapientiae et
Spiritui quo loquebatur (6:11) tunc submiserunt
viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum (6:12) commoverunt itaque plebem et seniores et
scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium (6:13) et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et
legem (6:14) audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus
Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
(6:15) et intuentes eum omnes qui sedebant in
concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli
Chapter 7
(7:1) dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se
habent (7:2) qui ait viri fratres et patres audite Deus
gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
(7:3) et dixit ad illum exi de terra tua et de
cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero (7:4) tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius
transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis (7:5) et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem
et semini eius post ipsum cum non haberet filium (7:6) locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et
male tractabunt eos annis quadringentis (7:7) et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco
isto (7:8) et dedit illi testamentum circumcisionis et
sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
(7:9) et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt
in Aegyptum et erat Deus cum eo (7:10) et eripuit eum ex
omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et
constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam (7:11)
venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non
inveniebant cibos patres nostri (7:12) cum audisset autem
Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum (7:13) et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus
eius (7:14) mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem
suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque (7:15) et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri (7:16) et translati sunt in Sychem et positi sunt in
sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem (7:17) cum adpropinquaret autem tempus
repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
(7:18) quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui
non sciebat Ioseph (7:19) hic circumveniens
genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur (7:20) eodem tempore natus est Moses et fuit gratus
Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui (7:21) exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
(7:22) et eruditus est Moses omni sapientia
Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis (7:23) cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos
filios Israhel (7:24) et cum vidisset
quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso
Aegyptio (7:25) existimabat autem intellegere fratres quoniam
Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt (7:26)
sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens
viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum (7:27) qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem
super nos (7:28) numquid interficere me tu vis quemadmodum
interfecisti heri Aegyptium (7:29) fugit autem Moses
in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos (7:30) et expletis annis quadraginta apparuit illi
in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi (7:31) Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox
Domini (7:32) ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus
Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare (7:33)
dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra
sancta est (7:34) videns vidi adflictionem populi mei qui est
in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in
Aegyptum (7:35) hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te
constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in
rubo (7:36) hic eduxit illos faciens prodigia et signa in
terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta (7:37) hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris
tamquam me (7:38) hic est qui fuit in ecclesia in solitudine
cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare
nobis (7:39) cui noluerunt oboedire patres nostri sed
reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum (7:40) dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra
Aegypti nescimus quid factum sit ei (7:41) et vitulum fecerunt
in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
(7:42) convertit autem Deus et tradidit eos servire
militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis
quadraginta in deserto domus Israhel (7:43) et suscepistis
tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans
Babylonem (7:44) tabernaculum testimonii fuit patribus nostris
in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
(7:45) quod et induxerunt suscipientes patres nostri
cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus
David (7:46) qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut
inveniret tabernaculum Deo Iacob (7:47) Salomon autem
aedificavit illi domum (7:48) sed non Excelsus in
manufactis habitat sicut propheta dicit (7:49) caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit
Dominus aut quis locus requietionis meae est (7:50) nonne manus mea fecit haec omnia (7:51) dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut
patres vestri et vos (7:52) quem prophetarum
non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc
proditores et homicidae fuistis (7:53) qui accepistis
legem in dispositionem angelorum et non custodistis (7:54) audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
(7:55) cum autem esset plenus Spiritu Sancto
intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et
Filium hominis a dextris stantem Dei (7:56) exclamantes autem
voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum (7:57) et eicientes eum extra civitatem lapidabant
et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus (7:58) et lapidabant Stephanum invocantem et
dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum (7:59) positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc
dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius
Chapter 8
(8:1) facta est autem in illa die persecutio magna
in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter
apostolos (8:2) curaverunt autem Stephanum viri timorati et
fecerunt planctum magnum super illum (8:3) Saulus vero
devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
(8:4) igitur qui dispersi erant pertransiebant
evangelizantes verbum (8:5) Philippus autem
descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum (8:6) intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa
quae faciebat (8:7) multi enim eorum qui
habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati
sunt (8:8) factum est ergo magnum gaudium in illa
civitate (8:9) vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat
in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum (8:10) cui auscultabant omnes a minimo usque ad
maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna (8:11) adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
(8:12) cum vero credidissent Philippo evangelizanti
de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres (8:13)
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam
signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur (8:14) cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad
illos Petrum et Iohannem (8:15) qui cum venissent
oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum (8:16) nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini
Iesu (8:17) tunc inponebant manus super illos et
accipiebant Spiritum Sanctum (8:18) cum vidisset autem
Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
(8:19) dicens date et mihi hanc potestatem ut
cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum (8:20) pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam
donum Dei existimasti pecunia possideri (8:21) non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
(8:22) paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua
et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui (8:23) in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse (8:24) respondens autem Simon dixit precamini vos
pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis (8:25) et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus
Samaritanorum evangelizabant (8:26) angelus autem
Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem
in Gazam haec est deserta (8:27) et surgens abiit et
ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare
in Hierusalem (8:28) et revertebatur
sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam (8:29) dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum (8:30) adcurrens autem Philippus audivit illum
legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis (8:31) qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et
sederet secum (8:32) locus autem
scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine
voce sic non aperuit os suum (8:33) in humilitate
iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita
eius (8:34) respondens autem eunuchus Philippo dixit
obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo (8:35) aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi
Iesum (8:36) et dum irent per viam venerunt ad quandam
aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari (8:37)
(8:38) et iussit stare currum et descenderunt
uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum (8:39) cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus
ibat enim per viam suam gaudens (8:40) Philippus autem
inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
Chapter 9
(9:1) Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis
in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum (9:2) et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac
mulieres vinctos perduceret in Hierusalem (9:3) et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de
caelo (9:4) et cadens in terram audivit vocem dicentem
sibi Saule Saule quid me persequeris (9:5) qui dixit quis es
Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris (9:6)
(9:7) sed surge et ingredere civitatem et dicetur
tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem
vocem neminem autem videntes (9:8) surrexit autem
Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt
Damascum (9:9) et erat tribus diebus non videns et non
manducavit neque bibit (9:10) erat autem quidam
discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego
Domine (9:11) et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui
vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat (9:12) et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et
inponentem sibi manus ut visum recipiat (9:13) respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in
Hierusalem (9:14) et hic habet potestatem a principibus
sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum (9:15) dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram
gentibus et regibus et filiis Israhel (9:16) ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati (9:17) et abiit Ananias et introivit in domum et
inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas
et implearis Spiritu Sancto (9:18) et confestim
ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
(9:19) et cum accepisset cibum confortatus est fuit
autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot (9:20) et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei (9:21) stupebant autem omnes qui audiebant et
dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut
vinctos illos duceret ad principes sacerdotum (9:22) Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam
hic est Christus (9:23) cum implerentur
autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent (9:24) notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum
interficerent (9:25) accipientes autem
discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta (9:26)
cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant
eum non credentes quia esset discipulus (9:27) Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset
Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
(9:28) et erat cum illis intrans et exiens in
Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini (9:29) loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
(9:30) quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum
Caesaream et dimiserunt Tarsum (9:31) ecclesia quidem per
totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et
consolatione Sancti Spiritus replebatur (9:32) factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant
Lyddae (9:33) invenit autem ibi hominem quendam nomine
Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus (9:34) et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo
surrexit (9:35) et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae
et Saronae qui conversi sunt ad Dominum (9:36) in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat
plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat (9:37) factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in
cenaculo (9:38) cum autem prope esset Lydda ab Ioppe
discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad
nos (9:39) exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum
advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas
et vestes quas faciebat illis Dorcas (9:40) eiectis autem
omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos
suos et viso Petro resedit (9:41) dans autem illi
manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam (9:42) notum autem factum est per universam Ioppen
et crediderunt multi in Domino (9:43) factum est autem ut
dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium
Chapter 10
(10:1) vir autem quidam erat in Caesarea nomine
Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica (10:2) religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum
semper (10:3) vidit in visu manifeste quasi hora nona diei
angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli (10:4) at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et
elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (10:5) et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
(10:6) hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium
cuius est domus iuxta mare (10:7) et cum discessisset
angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi
parebant (10:8) quibus cum narrasset omnia misit illos in
Ioppen (10:9) postera autem die iter illis facientibus et
adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
(10:10) et cum esuriret voluit gustare parantibus
autem eis cecidit super eum mentis excessus (10:11) et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti
de caelo in terram (10:12) in quo erant omnia
quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli (10:13) et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca (10:14)
ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et
inmundum (10:15) et vox iterum secundo ad eum quae Deus
purificavit ne tu commune dixeris (10:16) hoc autem factum
est per ter et statim receptum est vas in caelum (10:17) et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a
Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam (10:18) et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet
hospitium (10:19) Petro autem cogitante de visione dixit
Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te (10:20) surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
(10:21) descendens autem Petrus ad viros dixit ecce
ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis (10:22) qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente
Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
(10:23) introducens igitur eos recepit hospitio
sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt
eum (10:24) altera autem die introivit Caesaream
Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis (10:25) et factum est cum introisset Petrus obvius
ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit (10:26) Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum (10:27)
et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
(10:28) dixitque ad illos vos scitis quomodo
abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut
inmundum dicere hominem (10:29) propter quod sine
dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me (10:30) et Cornelius ait a nudius quartana die usque
in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et
ait (10:31) Corneli exaudita est oratio tua et
elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (10:32) mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis
coriarii iuxta mare (10:33) confestim igitur
misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque
tibi praecepta sunt a Domino (10:34) aperiens autem
Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus (10:35) sed in omni gente qui timet eum et operatur
iustitiam acceptus est illi (10:36) verbum misit
filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus (10:37) vos scitis quod factum est verbum per
universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
(10:38) Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus
Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus
erat cum illo (10:39) et nos testes
sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in
ligno (10:40) hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum
manifestum fieri (10:41) non omni populo
sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a
mortuis (10:42) et praecepit nobis praedicare populo et
testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum (10:43) huic omnes prophetae testimonium perhibent
remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum (10:44) adhuc loquente Petro verba haec cecidit
Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum (10:45) et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia
Spiritus Sancti effusa est (10:46) audiebant enim
illos loquentes linguis et magnificantes Deum (10:47) tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum
Sanctum acceperunt sicut et nos (10:48) et iussit eos in
nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
Chapter 11
(11:1) audierunt autem apostoli et fratres qui erant
in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei (11:2) cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex
circumcisione (11:3) dicentes quare
introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis (11:4) incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens (11:5) ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut
linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me (11:6) in quod intuens considerabam et vidi
quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli (11:7) audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca (11:8) dixi autem nequaquam Domine quia commune aut
inmundum numquam introivit in os meum (11:9) respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
(11:10) hoc autem factum est per ter et recepta sunt
rursum omnia in caelum (11:11) et ecce confestim
tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me (11:12) dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres
isti et ingressi sumus in domum viri (11:13) narravit autem
nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui
cognominatur Petrus (11:14) qui loquetur tibi
verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua (11:15) cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in
initio (11:16) recordatus sum autem verbi Domini sicut
dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto (11:17) si ergo eandem gratiam dedit illis Deus
sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
(11:18) his auditis tacuerunt et glorificaverunt
Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit (11:19) et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt
usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis (11:20) erant autem quidam ex eis viri cyprii et
cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
(11:21) et erat manus Domini cum eis multusque
numerus credentium conversus est ad Dominum (11:22) pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban
usque Antiochiam (11:23) qui cum
pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in
Domino (11:24) quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto
et fide et adposita est turba multa Domino (11:25) profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit
Antiochiam (11:26) et annum totum conversati sunt in ecclesia
et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
(11:27) in his autem diebus supervenerunt ab
Hierosolymis prophetae Antiochiam (11:28) et surgens unus ex
eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub
Claudio (11:29) discipuli autem prout quis habebat
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus (11:30) quod et fecerunt mittentes ad seniores per
manus Barnabae et Sauli
Chapter 12
(12:1) eodem autem tempore misit Herodes rex manus
ut adfligeret quosdam de ecclesia (12:2) occidit autem
Iacobum fratrem Iohannis gladio (12:3) videns autem quia
placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum (12:4) quem cum adprehendisset misit in carcerem
tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo
(12:5) et Petrus quidem servabatur in carcere oratio
autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo (12:6) cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites
vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem (12:7)
et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere
Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius (12:8) dixit autem angelus ad eum praecingere et
calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
(12:9) et exiens sequebatur et nesciebat quia verum
est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre (12:10) transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem
quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab
eo (12:11) et Petrus ad se reversus dixit nunc scio
vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis
Iudaeorum (12:12) consideransque venit ad domum Mariae matris
Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes (12:13) pulsante autem eo ostium ianuae processit
puella ad audiendum nomine Rhode (12:14) et ut cognovit
vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
(12:15) at illi dixerunt ad eam insanis illa autem
adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est (12:16) Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et
obstipuerunt (12:17) annuens autem eis
manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus
haec et egressus abiit in alium locum (12:18) facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset
(12:19) Herodes autem cum requisisset eum et non
invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi
commoratus est (12:20) erat autem iratus
Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis
postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo (12:21) statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad
eos (12:22) populus autem adclamabat dei voces et non
hominis (12:23) confestim autem percussit eum angelus Domini
eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (12:24)
verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur (12:25) Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab
Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus
Chapter 13
(13:1) erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae
prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui
erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus (13:2) ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban
et Saulum in opus quod adsumpsi eos (13:3) tunc ieiunantes et
orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos (13:4) et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt
Cyprum (13:5) et cum venissent Salamina praedicabant verbum
Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio (13:6)
et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum
pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu (13:7) qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat
audire verbum Dei (13:8) resistebat autem
illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
(13:9) Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu
Sancto intuens in eum (13:10) dixit o plene omni
dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini
rectas (13:11) et nunc ecce manus Domini super te et eris
caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens
quaerebat qui ei manum daret (13:12) tunc proconsul cum
vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini (13:13) et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem
discedens ab eis reversus est Hierosolymam (13:14) illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum
sederunt (13:15) post lectionem autem legis et prophetarum
miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem
dicite (13:16) surgens autem Paulus et manu silentium
indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite (13:17) Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti
et in brachio excelso eduxit eos ex ea (13:18) et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto (13:19) et destruens gentes septem in terra Chanaan
sorte distribuit eis terram eorum (13:20) quasi post
quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
(13:21) et exinde postulaverunt regem et dedit illis
Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta (13:22) et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium
Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas (13:23) huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
(13:24) praedicante Iohanne ante faciem adventus
eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel (13:25) cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce
venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere (13:26) viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum
est (13:27) qui enim habitabant Hierusalem et principes
eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes
impleverunt (13:28) et nullam causam
mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum (13:29) cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in
monumento (13:30) Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus
est per dies multos his (13:31) qui simul
ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
(13:32) et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres
nostros repromissio facta est (13:33) quoniam hanc Deus
adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego
hodie genui te (13:34) quod autem
suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David
fidelia (13:35) ideoque et alias dicit non dabis Sanctum
tuum videre corruptionem (13:36) David enim sua
generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit
corruptionem (13:37) quem vero Deus
suscitavit non vidit corruptionem (13:38) notum igitur sit
vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in
lege Mosi iustificari (13:39) in hoc omnis qui
credit iustificatur (13:40) videte ergo ne
superveniat quod dictum est in prophetis (13:41) videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus
quod non credetis si quis enarraverit vobis (13:42) exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
(13:43) cumque dimissa esset synagoga secuti sunt
multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in
gratia Dei (13:44) sequenti vero sabbato paene universa civitas
convenit audire verbum Domini (13:45) videntes autem
turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
(13:46) tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt
vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae
vitae ecce convertimur ad gentes (13:47) sic enim praecepit
nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
(13:48) audientes autem gentes gavisae sunt et
glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
(13:49) disseminabatur autem verbum Domini per
universam regionem (13:50) Iudaei autem
concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et
Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis (13:51) at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium (13:52) discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
Chapter 14
(14:1) factum est autem Iconii ut simul introirent
synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
(14:2) qui vero increduli fuerunt Iudaei
suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres (14:3) multo igitur tempore demorati sunt
fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per
manus eorum (14:4) divisa est autem
multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis (14:5) cum autem factus esset impetus gentilium et
Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos (14:6) intellegentes confugerunt ad civitates
Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
(14:7) et quidam vir in Lystris infirmus pedibus
sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat (14:8) hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus
fieret (14:9) dixit magna voce surge super pedes tuos
rectus et exilivit et ambulabat (14:10) turbae autem cum
vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus
descenderunt ad nos (14:11) et vocabant
Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi (14:12) sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis
volebat sacrificare (14:13) quod ubi audierunt
apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes (14:14) et dicentes viri quid haec facitis et nos
mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum
et terram et mare et omnia quae in eis sunt (14:15) qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
(14:16) et quidem non sine testimonio semet ipsum
reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda
vestra (14:17) et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne
sibi immolarent (14:18) supervenerunt
autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem
aestimantes eum mortuum esse (14:19) circumdantibus
autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in
Derben (14:20) cumque evangelizassent civitati illi et
docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam (14:21) confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas
tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (14:22) et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus
commendaverunt eos Domino in quem crediderunt (14:23) transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam (14:24) et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam (14:25) et inde navigaverunt Antiochiam unde erant
traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt (14:26) cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia
aperuisset gentibus ostium fidei (14:27) morati sunt autem
tempus non modicum cum discipulis
Chapter 15
(15:1) et quidam descendentes de Iudaea docebant
fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri (15:2) facta ergo seditione non minima Paulo et
Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et
presbyteros in Hierusalem super hac quaestione (15:3) illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem
gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus (15:4) cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus
adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis (15:5) surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi
eos praecipere quoque servare legem Mosi (15:6) conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc (15:7)
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos
scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et
credere (15:8) et qui novit corda Deus testimonium perhibuit
dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (15:9) et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum (15:10) nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum
super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus (15:11) sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari
quemadmodum et illi (15:12) tacuit autem omnis
multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per
eos (15:13) et postquam tacuerunt respondit Iacobus
dicens viri fratres audite me (15:14) Simeon narravit
quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo (15:15) et huic concordant verba prophetarum sicut
scriptum est (15:16) post haec revertar
et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
(15:17) ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes
gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec (15:18)
notum a saeculo est Domino opus suum (15:19) propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum
(15:20) sed scribere ad eos ut abstineant se a
contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine (15:21) Moses enim a temporibus antiquis habet in
singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur (15:22) tunc placuit apostolis et senioribus cum
omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur
Barsabban et Silam viros primos in fratribus (15:23) scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et
Ciliciae fratribus ex gentibus salutem (15:24) quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras
quibus non mandavimus (15:25) placuit nobis
collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
(15:26) hominibus qui tradiderunt animas suas pro
nomine Domini nostri Iesu Christi (15:27) misimus ergo Iudam
et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem (15:28) visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec
necessario (15:29) ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum
et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete (15:30) illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam
et congregata multitudine tradiderunt epistulam (15:31) quam cum legissent gavisi sunt super consolatione (15:32) Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et
confirmaverunt (15:33) facto autem ibi
tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos (15:34)
(15:35) Paulus autem et Barnabas demorabantur
Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini (15:36) post aliquot autem dies dixit ad Barnaban
Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se
habeant (15:37) Barnabas autem volebat secum adsumere et
Iohannem qui cognominatur Marcus (15:38) Paulus autem
rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi
eum (15:39) facta est autem dissensio ita ut discederent
ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum (15:40) Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
(15:41) perambulabat autem Syriam et Ciliciam
confirmans ecclesias
Chapter 16
(16:1) pervenit autem in Derben et Lystram et ecce
discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
(16:2) huic testimonium reddebant qui in Lystris
erant et Iconii fratres (16:3) hunc voluit Paulus
secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes
quod pater eius gentilis esset (16:4) cum autem
pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui
essent Hierosolymis (16:5) et ecclesiae quidem
confirmabantur fide et abundabant numero cotidie (16:6) transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in
Asia (16:7) cum venissent autem in Mysiam temptabant ire
Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu (16:8) cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem (16:9) et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens
transiens in Macedoniam adiuva nos (16:10) ut autem visum
vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare
eis (16:11) navigantes autem a Troade recto cursu
venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim (16:12) et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe
diebus aliquot conferentes (16:13) die autem
sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur
mulieribus quae convenerant (16:14) et quaedam mulier
nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his
quae dicebantur a Paulo (16:15) cum autem
baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum
meam et manete et coegit nos (16:16) factum est autem
euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum
praestabat dominis suis divinando (16:17) haec subsecuta
Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam
salutis (16:18) hoc autem faciebat multis diebus dolens
autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem
hora (16:19) videntes autem domini eius quia exivit spes
quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes (16:20) et offerentes eos magistratibus dixerunt hii
homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei (16:21) et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
(16:22) et concurrit plebs adversus eos et
magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi (16:23) et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut
diligenter custodiret eos (16:24) qui cum tale
praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
(16:25) media autem nocte Paulus et Silas adorantes
laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant (16:26) subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt
statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt (16:27) expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se
interficere aestimans fugisse vinctos (16:28) clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic
sumus (16:29) petitoque lumine introgressus est et
tremefactus procidit Paulo et Silae (16:30) et producens eos
foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam (16:31) at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua (16:32) et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus
qui erant in domo eius (16:33) et tollens eos in
illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo (16:34) cumque perduxisset eos in domum suam
adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo (16:35) et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines
illos (16:36) nuntiavit autem custos carceris verba haec
Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace (16:37) Paulus autem dixit eis caesos nos publice
indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
(16:38) et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem
magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent (16:39) et venientes deprecati sunt eos et educentes
rogabant ut egrederentur urbem (16:40) exeuntes autem de
carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt
Chapter 17
(17:1) cum autem perambulassent Amphipolim et
Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum (17:2) secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de
scripturis (17:3) adaperiens et insinuans quia Christum
oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
(17:4) et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt
Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae
(17:5) zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo
viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos
producere in populum (17:6) et cum non
invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem
concitant et huc venerunt (17:7) quos suscepit Iason
et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum (17:8) concitaverunt autem plebem et principes
civitatis audientes haec (17:9) et accepto satis ab
Iasone et a ceteris dimiserunt eos (17:10) fratres vero
confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum
introierunt (17:11) hii autem erant
nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes
scripturas si haec ita se haberent (17:12) et multi quidem
crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci (17:13)
cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo
verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (17:14)
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et
Timotheus remanserunt ibi (17:15) qui autem
deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter
venirent ad illum profecti sunt (17:16) Paulus autem cum
Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
(17:17) disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et
colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant (17:18) quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult
seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem
adnuntiabat eis (17:19) et adprehensum eum
ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
(17:20) nova enim quaedam infers auribus nostris
volumus ergo scire quidnam velint haec esse (17:21) Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire
aliquid novi (17:22) stans autem Paulus
in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video (17:23) praeteriens enim et videns simulacra vestra
inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio
vobis (17:24) Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo
sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (17:25) nec manibus humanis colitur indigens aliquo
cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia (17:26) fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta
tempora et terminos habitationis eorum (17:27) quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque
nostrum (17:28) in ipso enim vivimus et movemur et sumus
sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus (17:29)
genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae
artis et cogitationis hominis divinum esse simile (17:30) et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique
paenitentiam agant (17:31) eo quod statuit
diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a
mortuis (17:32) cum audissent autem resurrectionem mortuorum
quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum (17:33) sic Paulus exivit de medio
eorum (17:34) quidam vero viri adherentes ei crediderunt
in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis
Chapter 18
(18:1) post haec egressus ab Athenis venit
Corinthum (18:2) et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam
Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere
omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos (18:3) et quia eiusdem
erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis (18:4) (18:5) cum venissent autem
de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
(18:6) contradicentibus autem eis et blasphemantibus
excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes
vadam (18:7) et migrans inde intravit in domum cuiusdam
nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae (18:8)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum
audientes credebant et baptizabantur (18:9) dixit autem Dominus
nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas (18:10) propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in
hac civitate (18:11) sedit autem annum
et sex menses docens apud eos verbum Dei (18:12) Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad
tribunal (18:13) dicentes quia contra legem hic persuadet
hominibus colere Deum (18:14) incipiente autem
Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei
recte vos sustinerem (18:15) si vero
quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo
esse (18:16) et minavit eos a tribunali
(18:17) adprehendentes autem omnes Sosthenen
principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat (18:18) Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies
multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris
caput habebat enim votum (18:19) devenitque Ephesum
et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis (18:20) rogantibus autem eis ut ampliori tempore
maneret non consensit (18:21) sed valefaciens et
dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso (18:22) et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
(18:23) et facto ibi aliquanto tempore profectus est
perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos (18:24) Iudaeus autem quidam Apollo nomine
Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis (18:25) hic erat edoctus viam Domini et fervens
spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
(18:26) hic ergo coepit fiducialiter agere in
synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam
Dei (18:27) cum autem vellet ire Achaiam exhortati
fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui
crediderant (18:28) vehementer enim
Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum
Chapter 19
(19:1) factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut
Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos
(19:2) dixitque ad eos si Spiritum Sanctum
accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus (19:3) ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui
dixerunt in Iohannis baptismate (19:4) dixit autem Paulus
Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent
hoc est in Iesum (19:5) his auditis
baptizati sunt in nomine Domini Iesu (19:6) et cum inposuisset
illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant
(19:7) erant autem omnes viri fere
duodecim (19:8) introgressus autem synagogam cum fiducia
loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei (19:9) cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab
eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni (19:10) hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini
Iudaei atque gentiles (19:11) virtutesque non
quaslibet Deus faciebat per manus Pauli (19:12) ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab
eis languores et spiritus nequam egrediebantur (19:13) temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant
spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat
(19:14) erant autem quidam Scevae Iudaei principis
sacerdotum septem filii qui hoc faciebant (19:15) respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui
estis (19:16) et insiliens homo in eos in quo erat
daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo
illa (19:17) hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis
atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini
Iesu (19:18) multique credentium veniebant confitentes et
adnuntiantes actus suos (19:19) multi autem ex his
qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium (19:20) ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (19:21) his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens
quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre (19:22) mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad
tempus in Asia (19:23) facta est autem in
illo tempore turbatio non minima de via (19:24) Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus
non modicum quaestum (19:25) quos convocans et
eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis
(19:26) et videtis et auditis quia non solum Ephesi
sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus
fiunt (19:27) non solum autem haec periclitabitur nobis
pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet
maiestas eius quam tota Asia et orbis colit (19:28) his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum
(19:29) et impleta est civitas confusione et impetum
fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli
(19:30) Paulo autem volente intrare in populum non
permiserunt discipuli (19:31) quidam autem et de
Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum
(19:32) alii autem aliud clamabant erat enim
ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent (19:33) de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio
postulato volebat rationem reddere populo (19:34) quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna
Diana Ephesiorum (19:35) et cum sedasset
scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae
Dianae Iovisque prolis (19:36) cum ergo his
contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere (19:37)
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam
vestram (19:38) quod si Demetrius et qui cum eo sunt
artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent
invicem (19:39) si quid autem alterius rei quaeritis in
legitima ecclesia poterit absolvi (19:40) nam et
periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem
concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam
Chapter 20
(20:1) postquam autem cessavit tumultus vocatis
Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
(20:2) cum autem perambulasset partes illas et
exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam (20:3) ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque
consilium ut reverteretur per Macedoniam (20:4) comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et
Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus (20:5) hii cum praecessissent sustinebant nos Troade (20:6) nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque
ubi demorati sumus diebus septem (20:7) in una autem
sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque
sermonem usque in mediam noctem (20:8) erant autem
lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati (20:9) sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi
disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
(20:10) ad quem cum descendisset Paulus incubuit
super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est (20:11) ascendens autem frangensque panem et gustans
satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est (20:12) adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime (20:13) nos autem ascendentes navem enavigavimus in
Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus (20:14) cum autem convenisset nos in Asson adsumpto
eo venimus Mytilenen (20:15) et inde navigantes
sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
(20:16) proposuerat enim Paulus transnavigare
Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret
Hierosolymis (20:17) a Mileto autem
mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae (20:18) qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in
Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim (20:19) serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex
insidiis Iudaeorum (20:20) quomodo nihil
subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
(20:21) testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum
paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum (20:22) et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi
ignorans (20:23) nisi quod Spiritus Sanctus per omnes
civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent (20:24) sed nihil horum vereor nec facio animam
pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari
evangelium gratiae Dei (20:25) et nunc ecce ego
scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
(20:26) quapropter contestor vos hodierna die quia
mundus sum a sanguine omnium (20:27) non enim
subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis (20:28) adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam
Dei quam adquisivit sanguine suo (20:29) ego scio quoniam
intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi (20:30) et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes
perversa ut abducant discipulos post se (20:31) propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum
lacrimis monens unumquemque vestrum (20:32) et nunc commendo
vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis
omnibus (20:33) argentum aut aurum aut vestem nullius
concupivi (20:34) ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus
erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae (20:35) omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini
Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere (20:36) et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit (20:37) magnus autem fletus factus est omnium et
procumbentes super collum Pauli osculabantur eum (20:38) dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant
eum ad navem
Chapter 21
(21:1) cum autem factum esset ut navigaremus
abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara (21:2) et cum invenissemus navem transfretantem in
Foenicen ascendentes navigavimus (21:3) cum paruissemus
autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat
expositura onus (21:4) inventis autem
discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet
Hierosolymam (21:5) et explicitis
diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis
genibus in litore oravimus (21:6) et cum
valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua (21:7) nos vero navigatione explicita a Tyro
descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos (21:8) alia autem die profecti venimus Caesaream et
intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum (21:9) huic autem erant filiae quattuor virgines
prophetantes (21:10) et cum moraremur
per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus (21:11)
is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec
dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus
gentium (21:12) quod cum audissemus rogabamus nos et qui
loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam (21:13) tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum
alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu (21:14) et cum ei suadere non possemus quievimus
dicentes Domini voluntas fiat (21:15) post dies autem
istos praeparati ascendebamus Hierusalem (21:16) venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem
quendam Cyprium antiquum discipulum (21:17) et cum venissemus
Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres (21:18) sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt
seniores (21:19) quos cum salutasset narrabat per singula
quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius (21:20) at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis
qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis (21:21) audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens
non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi (21:22) quid ergo est utique oportet convenire
multitudinem audient enim te supervenisse (21:23) hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se
(21:24) his adsumptis sanctifica te cum illis et
inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse
custodiens legem (21:25) de his autem qui
crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et
suffocato et fornicatione (21:26) tunc Paulus
adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum
purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio (21:27) dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo
concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes (21:28) viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique
docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (21:29) viderant enim Trophimum Ephesium in civitate
cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus (21:30) commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum
extra templum et statim clausae sunt ianuae (21:31) quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur
Hierusalem (21:32) qui statim adsumptis militibus et
centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere
Paulum (21:33) tunc accedens tribunus adprehendit eum et
iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset (21:34) alii autem aliud clamabant in turba et cum
non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra (21:35)
et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim
populi (21:36) sequebatur enim multitudo populi clamans
tolle eum (21:37) et cum coepisset induci in castra Paulus
dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti (21:38) nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies
tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum (21:39) et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem
iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad
populum (21:40) et cum ille permisisset Paulus stans in
gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
Chapter 22
(22:1) viri fratres et patres audite quam ad vos
nunc reddo rationem (22:2) cum audissent autem
quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium (22:3)
et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate
secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis
hodie (22:4) qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem
alligans et tradens in custodias viros ac mulieres (22:5) sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas
accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
(22:6) factum est autem eunte me et adpropinquante
Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa (22:7) et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
(22:8) ego autem respondi quis es Domine dixitque ad
me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris (22:9) et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur
mecum (22:10) et dixi quid faciam Domine Dominus autem
dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
(22:11) et cum non viderem prae claritate luminis
illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum (22:12) Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus
Iudaeis (22:13) veniens ad me et adstans dixit mihi Saule
frater respice et ego eadem hora respexi in eum (22:14) at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres
Iustum et audires vocem ex ore eius (22:15) quia eris testis
illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti (22:16) et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
(22:17) factum est autem revertenti mihi in
Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis (22:18) et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient
testimonium tuum de me (22:19) et ego dixi Domine
ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in
te (22:20) et cum funderetur sanguis Stephani testis
tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum (22:21) et dixit ad me vade quoniam ego in nationes
longe mittam te (22:22) audiebant autem
eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum
vivere (22:23) vociferantibus autem eis et proicientibus
vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem (22:24) iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam
causam sic adclamarent ei (22:25) et cum
adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis
flagellare (22:26) quo audito centurio accessit ad tribunum et
nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est (22:27) accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
(22:28) et respondit tribunus ego multa summa
civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum (22:29)
protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit
postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum (22:30) postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et
iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
Chapter 23
(23:1) intendens autem concilium Paulus ait viri
fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
(23:2) princeps autem sacerdotum Ananias praecepit
adstantibus sibi percutere os eius (23:3) tunc Paulus ad eum
dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me
percuti (23:4) et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem
Dei maledicis (23:5) dixit autem Paulus
nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non
maledices (23:6) sciens autem Paulus quia una pars esset
Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius
Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor (23:7) et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est
multitudo (23:8) Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem
neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur (23:9) factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali
invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus (23:10)
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis
iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra (23:11) sequenti autem nocte adsistens ei Dominus
ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae
testificari (23:12) facta autem die
collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec
occiderent Paulum (23:13) erant autem plus
quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant (23:14) qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil
gustaturos donec occidamus Paulum (23:15) nunc ergo vos
notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero
priusquam adpropiet parati sumus interficere illum (23:16) quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque
Paulo (23:17) vocans autem Paulus ad se unum ex
centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
(23:18) et ille quidem adsumens eum duxit ad
tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui
tibi (23:19) adprehendens autem tribunus manum illius
secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi (23:20) ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te
ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
(23:21) tu vero ne credideris illis insidiantur enim
ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et
nunc parati sunt expectantes promissum tuum (23:22) tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi
fecisset (23:23) et vocatis duobus centurionibus dixit illis
parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora
noctis (23:24) et iumenta praeparate ut inponentes Paulum
salvum perducerent ad Felicem praesidem (23:25)
(23:26) scribens epistulam continentem haec Claudius
Lysias optimo praesidi Felici salutem (23:27) virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu
eripui cognito quia Romanus est (23:28) volensque scire
causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum (23:29) quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem
crimen (23:30) et cum mihi perlatum esset de insidiis quas
paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te (23:31) milites ergo secundum praeceptum sibi
adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem (23:32) et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
(23:33) qui cum venissent Caesaream et tradidissent
epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum (23:34) cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de
Cilicia (23:35) audiam te inquit cum et accusatores tui
venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
Chapter 24
(24:1) post quinque autem dies descendit princeps
sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus
Paulum (24:2) et citato Paulo coepit accusare Tertullus
dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam (24:3) semper et ubique suscipimus optime Felix cum
omni gratiarum actione (24:4) ne diutius autem te
protraham oro breviter audias nos pro tua clementia (24:5) invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et
auctorem seditionis sectae Nazarenorum (24:6) qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus (24:7) (24:8) a quo poteris ipse
iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum (24:9) adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere (24:10)
respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem
genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam (24:11) potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in
Hierusalem (24:12) et neque in templo invenerunt me cum aliquo
disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate (24:13) neque probare possunt tibi de quibus nunc
accusant me (24:14) confiteor autem
hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et
prophetis scripta sunt (24:15) spem habens in
Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum (24:16) in hoc et ipse studeo sine offendiculo
conscientiam habere ad Deum et ad homines semper (24:17) post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et
vota (24:18) in quibus invenerunt me purificatum in
templo non cum turba neque cum tumultu (24:19) quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent
adversum me (24:20) aut hii ipsi
dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio (24:21) nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego
iudicor hodie a vobis (24:22) distulit autem
illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
(24:23) iussitque centurioni custodiri eum et habere
requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei (24:24) post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et
audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum (24:25) disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit
quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te (24:26) simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum
loquebatur cum eo (24:27) biennio autem
expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum
vinctum
Chapter 25
(25:1) Festus ergo cum venisset in provinciam post
triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea (25:2) adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant
eum (25:3) postulantes gratiam adversum eum ut iuberet
perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via (25:4)
Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius
profecturum (25:5) qui ergo in vobis
ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum (25:6) demoratus autem inter eos dies non amplius
quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum
adduci (25:7) qui cum perductus esset circumsteterunt eum
qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant
probare (25:8) Paulo autem rationem reddente quoniam neque
in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi (25:9) Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare
respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me (25:10) dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto
ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti (25:11) si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii
accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello (25:12) tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis
(25:13) et cum dies aliquot transacti essent Agrippa
rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum (25:14) et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est
derelictus a Felice vinctus (25:15) de quo cum essem
Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum
damnationem (25:16) ad quos respondi
quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat
accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (25:17) cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci
virum (25:18) de quo cum stetissent accusatores nullam
causam deferebant de quibus ego suspicabar malum (25:19) quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto
quem adfirmabat Paulus vivere (25:20) haesitans autem
ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis
(25:21) Paulo autem appellante ut servaretur ad
Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem (25:22)
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies
eum (25:23) altera autem die cum venisset Agrippa et
Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et
iubente Festo adductus est Paulus (25:24) et dixit Festus
Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum
interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius
(25:25) ego vero conperi nihil dignum eum morte
admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere (25:26) de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex
Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam (25:27) sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare
Chapter 26
(26:1) Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi
loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere (26:2)
de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim
defensurus me hodie (26:3) maxime te sciente
omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me
audias (26:4) et quidem vitam meam a iuventute quae ab
initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei (26:5) praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam
nostrae religionis vixi Pharisaeus (26:6) et nunc in spe quae
ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus (26:7) in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die
deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex (26:8) quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat (26:9) et ego quidem existimaveram me adversus nomen
Iesu Nazareni debere multa contraria agere (26:10) quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum
potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam (26:11) et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos
persequebar usque in exteras civitates (26:12) in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
(26:13) die media in via vidi rex de caelo supra
splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant (26:14)
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua
Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare (26:15) ego autem dixi quis es Domine Dominus autem
dixit ego sum Iesus quem tu persequeris (26:16) sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem
eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi (26:17) eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te (26:18) aperire oculos eorum ut convertantur a
tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos
per fidem quae est in me (26:19) unde rex Agrippa
non fui incredulus caelestis visionis (26:20) sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus
adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera
facientes (26:21) hac ex causa me Iudaei cum essem in templo
conprehensum temptabant interficere (26:22) auxilio autem
adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae
prophetae sunt locuti futura esse et Moses (26:23) si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et
gentibus (26:24) haec loquente eo et rationem reddente Festus
magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt (26:25) at Paulus non insanio inquit optime Feste
sed veritatis et sobrietatis verba eloquor (26:26) scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim
in angulo quicquam horum gestum est (26:27) credis rex Agrippa
prophetis scio quia credis (26:28) Agrippa autem ad
Paulum in modico suades me Christianum fieri (26:29) et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt
hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his (26:30) et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis (26:31) et cum secessissent loquebantur ad invicem
dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste (26:32)
Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset
Caesarem
Chapter 27
(27:1) ut autem iudicatum est eum navigare in
Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
(27:2) ascendentes autem navem hadrumetinam
incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone
Thessalonicense (27:3) sequenti autem die
devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
(27:4) et inde cum sustulissemus subnavigavimus
Cypro propterea quod essent venti contrarii (27:5) et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
(27:6) et ibi inveniens centurio navem alexandrinam
navigantem in Italiam transposuit nos in eam (27:7) et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento
adnavigavimus Cretae secundum Salmonem (27:8) et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas
Thalassa (27:9) multo autem tempore peracto et cum iam non
esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus (27:10) dicens eis viri video quoniam cum iniuria et
multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
(27:11) centurio autem gubernatori et nauclerio
magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur (27:12) et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo
possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
(27:13) adspirante autem austro aestimantes
propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam (27:14) non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur
euroaquilo (27:15) cumque arrepta esset navis et non posset
conari in ventum data nave flatibus ferebamur (27:16) insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
(27:17) qua sublata adiutoriis utebantur accingentes
navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur (27:18)
valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
(27:19) et tertia die suis manibus armamenta navis
proiecerunt (27:20) neque sole autem
neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis
salutis nostrae (27:21) et cum multa
ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a
Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam (27:22) et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam
navis (27:23) adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei
cuius sum ego et cui deservio (27:24) dicens ne timeas
Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
(27:25) propter quod bono animo estote viri credo
enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi (27:26) in insulam autem quandam oportet nos devenire (27:27) sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem
suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem (27:28) qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus
quindecim (27:29) timentes autem ne in aspera loca incideremus
de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri (27:30) nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora
inciperent anchoras extendere (27:31) dixit Paulus
centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis (27:32) tunc absciderunt milites funes scaphae et
passi sunt eam excidere (27:33) et cum lux
inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis
nihil accipientes (27:34) propter quod rogo
vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
(27:35) et cum haec dixisset sumens panem gratias
egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare (27:36) animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum (27:37) eramus vero universae animae in navi
ducentae septuaginta sex (27:38) et satiati cibo
adleviabant navem iactantes triticum in mare (27:39) cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem
litus in quem cogitabant si possent eicere navem (27:40) et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et
levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus (27:41) et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis
puppis vero solvebatur a vi maris (27:42) militum autem
consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret (27:43) centurio autem volens servare Paulum
prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram
exire (27:44) et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam
super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
Chapter 28
(28:1) et cum evasissemus tunc cognovimus quia
Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis (28:2) accensa enim pyra reficiebant nos omnes
propter imbrem qui inminebat et frigus (28:3) cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem
vipera a calore cum processisset invasit manum eius (28:4) ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est
homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere (28:5) et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est (28:6) at illi existimabant eum in tumorem
convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri
convertentes se dicebant eum esse deum (28:7) in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo
benigne exhibuit (28:8) contigit autem
patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei
manus salvavit eum (28:9) quo facto et omnes
qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur (28:10) qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria
erant (28:11) post menses autem tres navigavimus in nave
alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum (28:12) et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo (28:13) inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus
Puteolos (28:14) ubi inventis fratribus rogati sumus manere
apud eos dies septem et sic venimus Romam (28:15) et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum
vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam (28:16) cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se
milite (28:17) post tertium autem diem convocavit primos
Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum
vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum (28:18) qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis
in me (28:19) contradicentibus autem Iudaeis coactus sum
appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare (28:20) propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac
circumdatus sum (28:21) at illi dixerunt
ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est
quid de te malum (28:22) rogamus autem a te
audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur (28:23) cum constituissent autem illi diem venerunt
ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et
prophetis a mane usque ad vesperam (28:24) et quidam
credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant (28:25) cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus
Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros (28:26) dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et
non perspicietis (28:27) incrassatum est
enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et
auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos (28:28)
notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et
audient (28:29) (28:30) mansit autem
biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum (28:31) praedicans regnum Dei et docens quae sunt de
Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione
EXPLICIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUM
[End of The Book of Acts]