The Book of 2Timothy
INCIPIT AD EUNDEM
Chapter 1
(1:1) Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem
Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu (1:2)
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino
nostro (1:3) gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in
conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
(1:4) desiderans te videre memor lacrimarum tuarum
ut gaudio implear (1:5) recordationem
accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice
certus sum autem quod et in te (1:6) propter quam causam
admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum (1:7) non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed
virtutis et dilectionis et sobrietatis (1:8)
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora
evangelio secundum virtutem Dei (1:9) qui nos liberavit et
vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est
nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia (1:10)
manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui
destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium (1:11) in quo positus sum ego praedicator et
apostolus et magister gentium (1:12) ob quam causam
etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum
servare in illum diem (1:13) formam habe sanorum
verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu (1:14)
bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
(1:15) scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in
Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes (1:16)
det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam
non erubuit (1:17) sed cum Romam
venisset sollicite me quaesivit et invenit (1:18)
det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi
ministravit melius tu nosti
Chapter 2
(2:1) tu ergo fili mi confortare in gratia quae est
in Christo Iesu (2:2) et quae audisti a me
per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
(2:3) labora sicut bonus miles Christi
Iesu (2:4) nemo militans inplicat se negotiis
saecularibus ut ei placeat cui se probavit (2:5)
nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
(2:6) laborantem agricolam oportet primum de
fructibus accipere (2:7) intellege quae dico
dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum (2:8)
memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium
meum (2:9) in quo laboro usque ad vincula quasi male
operans sed verbum Dei non est alligatum (2:10)
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in
Christo Iesu cum gloria caelesti (2:11) fidelis sermo nam
si conmortui sumus et convivemus (2:12) si sustinemus et
conregnabimus si negabimus et ille negabit nos (2:13)
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
(2:14) haec commone testificans coram Domino noli
verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium (2:15)
sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte
tractantem verbum veritatis (2:16) profana autem
inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem (2:17)
et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
(2:18) qui a veritate exciderunt dicentes
resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem (2:19)
sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt
eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (2:20)
in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia
et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam (2:21)
si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile
Domino ad omne opus bonum paratum (2:22)
iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his
qui invocant Dominum de corde puro (2:23)
stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant
lites (2:24) servum autem Domini non oportet litigare sed
mansuetum esse ad omnes docibilem patientem (2:25)
cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad
cognoscendam veritatem (2:26) et resipiscant a
diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
Chapter 3
(3:1) hoc autem scito quod in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa (3:2) et erunt homines se
ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
(3:3) sine affectione sine pace criminatores
incontinentes inmites sine benignitate (3:4)
proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
(3:5) habentes speciem quidem pietatis virtutem
autem eius abnegantes et hos devita (3:6)
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis
quae ducuntur variis desideriis (3:7) semper discentes et
numquam ad scientiam veritatis pervenientes (3:8)
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati
homines corrupti mente reprobi circa fidem (3:9)
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et
illorum fuit (3:10) tu autem adsecutus
es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
(3:11) persecutiones passiones qualia mihi facta
sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
(3:12) et omnes qui volunt pie vivere in Christo
Iesu persecutionem patientur (3:13) mali autem homines
et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes (3:14)
tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo
didiceris (3:15) et quia ab infantia
sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
(3:16) omnis scriptura divinitus inspirata et utilis
ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia (3:17)
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
Chapter 4
(4:1) testificor coram Deo et Christo Iesu qui
iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius (4:2)
praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et
doctrina (4:3) erit enim tempus cum
sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes
auribus (4:4) et a veritate quidem
auditum avertent ad fabulas autem convertentur (4:5)
tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum
imple (4:6) ego enim iam delibor et tempus meae
resolutionis instat (4:7) bonum certamen
certavi cursum consummavi fidem servavi (4:8)
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die
iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius (4:9) festina venire ad me cito
(4:10) Demas enim me dereliquit diligens hoc
saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam (4:11) Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc
tecum est enim mihi utilis in ministerium (4:12)
Tychicum autem misi Ephesum (4:13)
paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem
membranas (4:14) Alexander aerarius
multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius (4:15)
quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris (4:16) in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed
omnes me dereliquerunt non illis reputetur (4:17)
Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et
audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis (4:18)
liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui
gloria in saecula saeculorum amen (4:19)
saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum (4:20)
Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
(4:21) festina ante hiemem venire salutat te Eubulus
et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes (4:22)
Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen
EXPLICIT AD TIMOTHEUM
[End of The Book of 2Timothy]