The Book of 2Thessalonians
INCIPIT AD EOSDEM
Chapter 1
(1:1) Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae
Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo (1:2)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
(1:3) gratias agere debemus Deo semper pro vobis
fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum
in invicem (1:4) ita ut et nos ipsi
in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et
tribulationibus quas sustinetis (1:5)
in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et
patimini (1:6) si tamen iustum est
apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant (1:7)
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum
angelis virtutis eius (1:8) in flamma ignis
dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
(1:9) qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie
Domini et a gloria virtutis eius (1:10)
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui
crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo (1:11) in quo etiam oramus semper pro vobis ut
dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
(1:12) ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu
Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
Chapter 2
(2:1) rogamus autem vos fratres per adventum Domini
nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum (2:2)
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem
neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini (2:3)
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus
fuerit homo peccati filius perditionis (2:4)
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in
templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus (2:5)
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
(2:6) et nunc quid detineat scitis ut reveletur in
suo tempore (2:7) nam mysterium iam
operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat (2:8)
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et
destruet inlustratione adventus sui (2:9)
eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et
prodigiis mendacibus (2:10) et in omni
seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi
fierent (2:11) ideo mittit illis
Deus operationem erroris ut credant mendacio (2:12)
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt
iniquitati (2:13) nos autem debemus
gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in
sanctificatione Spiritus et fide veritatis (2:14)
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri
Iesu Christi (2:15) itaque fratres
state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
(2:16) ipse autem Dominus noster Iesus Christus et
Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
(2:17) exhortetur corda vestra et confirmet in omni
opere et sermone bono
Chapter 3
(3:1) de cetero fratres orate pro nobis ut sermo
Domini currat et clarificetur sicut et apud vos (3:2)
et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est
fides (3:3) fidelis autem
Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo (3:4)
confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et
facietis (3:5) Dominus autem
dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi (3:6)
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis
vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
(3:7) ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari
nos quoniam non inquieti fuimus inter vos (3:8)
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die
operantes ne quem vestrum gravaremus (3:9)
non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad
imitandum nos (3:10) nam et cum essemus
apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet (3:11) audimus enim inter vos quosdam ambulare
inquiete nihil operantes sed curiose agentes (3:12)
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum
silentio operantes suum panem manducent (3:13)
vos autem fratres nolite deficere benefacientes (3:14) quod si quis non oboedit verbo nostro per
epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur (3:15)
et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
(3:16) ipse autem Dominus pacis det vobis pacem
sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis (3:17)
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
(3:18) gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus
vobis amen
EXPLICIT AD THESSALONICENSES
[End of The Book of 2Thessalonians]